Plautus Cistellaria
EN Lat Orig
Act 4
Lampadio
Nullam ego me vidisse credo magis anum excruciabilem
quam illaec est, quae dudum fassa est mihi quaene infitias eat.
655 sed eccam eram video. sed quíd hoc est, haec quod cistella hic iacet
cum crepundiis? nec quemquam conspicor alium in via.
faciundum est puerile officium: conquiniscam ad cistulam.
Phanostrata
Quid agis, Lampadio?
Lampadio
Haec cistella numnam hinc ab nobis domo est?
nam hinc ab ostio iacentem sustuli.
Phanostrata
Quid nuntias
660 super anu?
Lampadio
660 Scelestiorem in terra nullam esse alteram.
omnia infitiatur ea quae dudum confessa est mihi.
nam hercle ego quam illam anum inridere me ut sinam, satiust mihi
quovis exitio interire.
Phanostrata
Di, obsecro vostram fidem.
Lampadio
Quid deos obsecras?
Phanostrata
Servate nos.
Lampadio
Quid est?
Phanostrata
Crepundia
665 haec sunt, quibuscum tu extulisti nostram filiolam ad necem.
Lampadio
Sanane es?
Phanostrata
Haec sunt profecto.
Lampadio
Pergin?
Phanostrata
Haec sunt.
Lampadio
Si mihi
alia mulier istoc pacto dicat, dicam esse ebriam.
Phanostrata
Non ecastor falsa memoro.
Lampadio
Nam, obsecro, unde haec gentium?
aut quis deus obiecit hanc ante ostium nostrum, quasi
670 dedita opera, in tempore ipso?
Phanostrata
670 Spes mihi sancta subveni.
Halisca
Nisi quíd mi opis di dant, dísperii, neque unde aúxilium expetam hábeo.
itaquepetulantia mea me animi miseram habet.
quae in térgum meúm ne veniánt, male formído,
si era méa me sciát tam socórdem esse quám sum.
675 quamne ín manibus ténui atque accépi hic ante aédis
cistéllam, ubi ea sít nesció, nisi ut opínor
loca haec circiter excidit mihi.
mei hómines, mei spectátores, facite índicium, si quís vidit,
quis eam ábstulerit quisve sústulerit et utrum hác an illac iter ínstiterit.
680 non súm scitiór, quae hos rogem aút quae fatígem,
qui sémper maló muliebrí sunt lubéntes.
nunc véstigia híc si qua súnt noscitábo.
nam nemo hac praéter iít, postquam intro ábii,
cistélla hic iacéret. quid híc? perii, opínor.
685 actum ést, ilicét me infelícem et sceléstam.
nulla ést, neque ego sum úsquam. perdíta perdidít me.
sed pérgam ut coépi tamén, quaeritábo.
nam et intús paveo et foris fórmido,
ita núnc utrubique metús me agitat.
ita súnt homines miseré miseri:
690 ílle nunc laétus est, quísquis est, qui íllam habet,
quaé neque illa ílli quicquam úsui et mi exítio est.
sed mémet morór, quom hoc agó setius.
Halísca, hoc age, ad térram aspice ét despice,
oculís investíges, astúte augura.
Lampadio
695 Era.
Phanostrata
695 Hém quid est?
Lampadio
695 Haec ést.
Phanostrata
695 Quis est?
Lampadio
695 Quoi haec éxcidit cistélla.
Phanostrata
Certe est, eum locum signat, ubí ea excidit: apparet.
Halisca
Sed is hác iit, hac soccí video
vestígium in pulvere, pérsequar hac.
in hoc iám loco cum altero cónstitit. hic
meis túrba oculis modo se óbiecit:
700 neque prórsum iit hac: hic stétit, hinc illo
700 exiít. hic conciliúm fuit.
ad duós attinet, liquidúmst. attat,
singulúm video vestígium.
sed is hác abiit. contémplabor. hinc húc iit, hinc nusquam ábiit.
actám rem ago. quod periít, periit: meum córium cum cistélla.
redeo íntro.
Phanostrata
Muliér, mane. sunt quí volunt conventam.
Halisca
705 Quis revocat?
Lampadio
705 Bona femina et malus masculus volunt te.
Halisca
postremo ille
plus qui vocat scit quod velit, quam ego quae vocor. revortor.
ecquem vidistiquaerere hic, amabo, in hac regione
cistellam cum crepundiis, quam ego hic amisi misera?
710 nam dudum ut accucurrimus ad Alcésimarchum, ne se
vita interemeret, tum éam mihi opinor excidisse.
Lampadio
Cistellam haec mulier perdidit. taceamus, era, parumper.
Halisca
Disperii misera. quid ego erae dicam? quae me opere tanto
servare iussit, qui suos Selenium parentes
715 facilius posset noscere, quae erae meae supposita est parva,
quam quaedam meretríx ei dedit.
Lampadio
Nostram haec rem fabulatur,
hanc scire oportet, filia tua ubí sit, signa ut dicit.
Halisca
Nunc eam volt suae matri et patri, quibus nata est, reddere ultro.
mi homo, obsecro, alias res geris, ego tibi meas res mando.
Lampadio
720 Istuc ago, atque istic mihi cibus est, quod fabulare,
sed inter rém agendam istam erae huic respondi quod rogabat.
nunc ad te redeo: si quid est opus, dic, impetratumst.
quid quaeritabas?
Halisca
homo et mea mulier, vos saluto.
Phanostrata
Et nos te. sed quid quaeritas?
Halisca
Vestigium hic requiro,
725 qua aufugit quaedam aestio
Lampadio
725 Quid id? quid nam est?
Halisca
Alienum et maerorem familiarem.
Lampadio
Mala mers, era, haec et callida est.
Phanostrata
Ecastor ita videtur.
Lampadio
Imitatur nequam bestiam et damnificam.
Phanostrata
Quamnam, amabo?
Lampadio
Involvolum, quae in pampini folio intorta implicat se:
730 itidem haec exorditur sibi intortam orationem.
quid quaeritas?
Halisca
Cistellula hinc mi, adulescens, evolavit.
Lampadio
In caveam latam oportuit.
Halisca
Non edepol praeda magna.
Lampadio
Mirum quin grex venalium in cistella infuerit una.
Phanostrata
Sine dicat.
Lampadio
Si dicat quidem.
Phanostrata
Age lóquere tu quid ibi infuerit.
Halisca
735 Crepundia una.
Lampadio
735 Est quidam homo, qui illam ait se scire ubi sit.
at pol ille a quadam muliere, si eam monstret, gratiam ineat.
At sibi ille quidam volt dari mercedem.
Halisca
At pol illa quaedam,
quae illam cistellam perdidit, quoidam negat esse quod det.
Lampadio
At enim ille quidam operam bonam magis expetit quam argentum.
Halisca
740 At pol illi quoidam mulieri nulla opera gratuita est.
Phanostrata
Commodule quaedam. tu tibi nunc prodes. confitemur
cistellam habere.
Halisca
At vos Salus servassit. ubi ea nunc est?
Phanostrata
Salvam eccam. sed ego rem meam magnam confabulari
tecum volo: sóciam te mihi adopto ad meam salutem.
Halisca
745 Quid istúc negoti est? aut quis es?
Phanostrata
745 Egó sum illius mater,
Hariolare.
quae haec gestitavit.
Halisca
Hicine tu ergo habitas?
Phanostrata
sed quaéso, ambages, mulier, mitte atque hoc age.
eloquere, unde haec sunt tibi, cito, crepundia.
Halisca
Mea haec erilis gestitavit filia.
Lampadio
750 Mentiris, nam mea gestitavit, non tua.
Phanostrata
Ne obloquere.
Lampadio
Taceo.
Phanostrata
Mulier, perge dicere.
ubi ea est, quae gestitavit?
Halisca
Hic in proximo.
Phanostrata
Istic quidem edepol mei virí habitat gener.
Ne obloquere rusus. perge porro dicere.
755 quot annos nata dicitur?
Halisca
755 Septemdecim.
Phanostrata
Mea est.
Lampadio
East: unumerus annorum attulit.
Halisca
Quid qua tibi causa haec dixi? iam quaero meam.
Lampadio
At pol ego sunt, quaero tertiam.
Phanostrata
Quod quaeritabam, filiam inveni meam.
Halisca
760 Aequom est reponi per fidem quod creditum est,
ne bene merenti sit malo benignitas.
nostra haec alumna est, tua profecto filia:
et redditura est tuam tibi, et ea gratia
domo profecta est. ceterum ex ipsa, obsecro,
765 exquaeritote: ego serva sum.
Phanostrata
765 Aequom postulas.
Halisca
Illius égo istanc esse malo gratiam.
sed istánc cistellam te opsecro ut reddas mihi.
Phanostrata
Quid fit, Lampadio?
Lampadio
Quod tuom est teneas tuom.
Phanostrata
At me huius miseret.
Lampadio
Sic faciundum censeo:
770 da isti cistellam et intro abi cum istac semul.
Phanostrata
Tibi auscultabo. tene tu cistellam tibi,
abeamus intro. sed quid est nomen tuae
dominae?
Halisca
Melaenis.
Phanostrata
I prae, iám ego te sequar.—
Tap any Latin word to look it up
An open-access project
Leo 1895
Leo, Weidmann, 1895 · 1895
The Editor

Friedrich Leo (1851–1914) was one of the greatest Latin scholars of the imperial German university system. Professor at Göttingen from 1889, he combined textual criticism with literary history to an unusual degree. His Geschichte der römischen Literatur (1913) was a landmark work, and his editions of Plautus (1895–1896) and Seneca's tragedies set new standards. Leo's Plautine scholarship was transformative: he was the first to systematically analyse Plautus's metrical practice, using it as a tool for detecting interpolations and establishing the text.

About This Edition

Leo's edition of Plautus, published by Weidmann in Berlin (2 vols., 1895–1896), represented a dramatic advance over previous editions. Leo was the first editor to take full account of the Ambrosian palimpsest (Codex Ambrosianus, 4th–5th century), the oldest witness to Plautus's text, which had been imperfectly read by earlier scholars. His text is characterised by rigorous metrical analysis and a willingness to identify passages he considered interpolated. W. M. Lindsay's OCT (1904–1905) drew heavily on Leo's work while sometimes differing on individual readings.

Tap any Latin word to look it up