Plautus Cistellaria
EN Lat Orig
Act 1
Selenivm
Cum ego ántehac te amávi et mi amícam esse crévi,
mea Gýmnasium, et mátrem tuám, tum id mihi hódie
apéruistis, tu átque haec: sorór si mea ésses,
qui mágis potuerítis mihi honórem ire habitum,
5 néscio, nisi, ut meus est animus, fieri non posse arbitror;
íta omnibus relictis rebus mihi frequentem operam dedistis.
éo ego vos amo ét eo á me magnam iniistis gratiam.
Gymnasivm
Pol isto quidem nos pretio facile est frequentare
tibi utilisque habere:
10 ita in prándio nos lepide ác nitide
accépisti apúd te, ut sempér meminerímus.
Selenivm
Lubénti edepol ánimo factum ét fiet á me,
quae vós arbitrábor velle, éa ut expetéssam.
Lena
Quód ille dixit, quí secundo vénto vectus ést tranquilló mari,
15 véntum gaudeoécastor ad téd, ita hodie híc acceptaé sumus
suávibus modis,
néc nisi disciplina apud te fuit quicquam ibi quin mihi placeret.
Selenivm
Quid ita, amabo?
Lena
Raro nimium dabat quod biberem, id merum infuscabat.
Gymnasivm
Amábo, hicine ístud decét?
Lena
Iusque fásque est:
nemo álienus híc est.
Selenivm
Meritó vostro amó vos,
quía me colitis et mágni facitis.
Lena
Decet pol, mea Selenium,
hunc ésse ordiném benevoléntis intér se
béneque amicitia útier,
25 ubi istás videas summó genere natás, summatis mátronas,
ut amícitiam colunt átque ut eam iunctám bene habent intér se.
si idem istúd nos faciamús, si idém imitémur, itá tamen víx vivimús
cum invídia summa. suárum opum nos vólunt esse indigéntes.
nostrá copiá nil volúnt nos potésse
suíque omniúm rerum nós indigére,
út sibi simus súpplices.
éas si ádeas, abitum quam aditum malis, ita nostro ordini
palám blandiúntur, clam, si óccasio usquam est,
35 aquám frigidám subdolé suffúndunt.
virís cum suís praedicánt nos solére,
suás paelicés esse aiúnt, eunt depréssum.
quia nós libertinaé sumus, et ego ét tua mater, ámbae
meretrices fuimus: illa te, ego hanc mihi educavi
40 ex patribus conventiciis. neque ego hanc superbiai
causa pepuli ad meretricium quaestum, nisi ut ne ésurirem.
Heia,
Selenivm
At satius fuerat eam viro dare nuptum potius.
Lena
haec quidem ecastor cottidie viro núbit, nupsitque hodie,
nubet mox noctu: numquam ego hanc viduam cubare sivi.
45 nam si haec non nubat, lugubri fame familia pereat.
Gymnasivm
Necesse est, quo tu me modo voles esse, ita esse, mater.
Lena
Ecastor haud me paenitet, si ut dicis ita futura es.
nam si quidem ita eris ut volo, numquam senecta fies
semperque istam quam nunc habes aetatulam optinebis,
50 multisque damno et mihi lucro siné meo saepe eris sumptu.
Gymnasivm
Di faxint.
Lena
Sine opera tua di horunc nil facere possunt.
Gymnasivm
Equidem hercle addam operam sedulo; sed tu aufer istaec verba.
meus oculus, mea Selenium, numquam ego te tristiorem
vidi esse. quid, cedo, te obsecro tam abhorret hilaritudo?
55 neque munda adaeque es, ut soles (hoc sis vide, ut petivit
suspiritum alte) et pallida es. eloquere utrumque nobis,
et quid tibi est et quid velis nostram operam, ut nos sciamus.
noli, obsecro, lacrumis tuis mi exercitum imperare.
Selenivm
Méd excrucio, mea Gymnasium: male mihi est, male maceror;
60 doleo ab animo, doleo ab oculis, doleo ab aegritudine.
quid dicam, nisi stultitia mea me in maerorem rapi?
Gymnasivm
Indidem unde oritur facito ut facias stultitiam sepelibilem.
Selenivm
Quid faciam?
Gymnasivm
In latebras abscondas pectore penitissimo.
tuam stultitiam sola facito ut scías sine aliis arbitris.
Selenivm
65 At mihi cordolium est.
Gymnasivm
65 Quid? id unde est tibi cor? commemora obsecro;
quod neque ego habeo neque quisquam alia mulier, ut perhibent viri.
Selenivm
Siquid est quod doleát, dolet; si aútem non esttamen hoc hic dolet.
Gymnasivm
Amat haec mulier.
Selenivm
Eho an amare occipere amarum est, obsecro?
Gymnasivm
Namque ecastor Amor et melle et felle est fecundissimus;
70 gustui dat dulce, amarum ad satietatem usque oggerit.
Selenivm
Ad istam faciem est morbus, qui me, mea Gymnasium, macerat.
Gymnasivm
Perfidiosus est Amor.
Selenivm
Ergo in peculatum facit.
Gymnasivm
Bono animo es, erit isti morbo melius.
Selenivm
Confidam fore,
si medicus veniat qui huic morbo facere medicinam potest.
Gymnasivm
75 Veniet.
Selenivm
75 Spissum istuc amanti est verbum, veniet, nisi venit.
sed ego mea culpa et stultitia peius misera maceror,
quom ego illum unum mi exoptavi, quicum aetatem degerem.
Lena
Matronae magis cónducibilest istuc, mea Selenium,
unum amare et cúm eo aetatem exigere quoi nuptast semel.
80 verum enim méretrix fortunati est oppidi simillima:
non potest suam rem obtinere sola sine multis viris.
Selenivm
Hoc volo agatis. qua accersitae causa ad me estis, eloquar.
nam mea mater, quia ego nolo me meretricem dicier,
obsecutast de ea re, gessit morem morigerae mihi,
85 ut me, quém ego amarem graviter, sineret cúm eo vivere.
Lena
Stulte ecastor fecit. sed tu enumquam cum quiquam viro
consuevisti?
Selenivm
Nisi quidem cum Alcesimarcho, nemine,
neque pudícitiam meam mi álius quisquam imminuit.
Lena
Obsecro,
quó is homo insinuavit pacto se ad te?
Selenivm
Per Dionysia
90 mater pompam me spectatum duxit. dum redeo domum,
conspicillo consecutust clanculum me usque ad fores.
inde in amicitiam insinuavit cum matre et mecum simul
blanditiis, muneribus, donis.
Lena
Mihi istunc vellem hominem dari,
ut ego illum vorsarem!
Selenivm
Quid opust verbis? consuetudine
95 coepi amare contra ego illum, et ille me.
Lena
95 O mea Selenium,
adsimulare amare oportet. nam si ames, extempulo
melius illi multo, quém ames, consulas quam rei tuae.
Selenivm
At ille conceptis iuravit verbis apud matrem meam,
me uxorem ducturum esse: ei nunc alia ducendast domum,
100 sua cognata Lemniensis, quae habitat hic in proxumo.
nam eúm pater eius subégit. nunc mea mater iratast mihi,
quia non redierim domum ad se, postquam hanc rem resciverim,
eum uxorem ducturum esse aliam.
Lena
Nihil amori iniuriumst.
Selenivm
Nunc te amabo ut hanc hic unum triduom hoc solum sinas
105 esse et hic servare apud me. nam ad matrem accersita sum.
Lena
Quamquam istud mihi erit molestum triduom, et damnum dabis,
faciam.
Selenivm
Facis benigne et amice. sed tu, Gymnasium mea,
si me absente Alcesimarchus veniet, nolito acriter
eum inclámare (utut erga me est meritus, mihi cordi est tamen),
110 sed, amabo, tranquille: ne quid, quod illi doleat, dixeris.
accipias clavis: si quid opus tibi erit prompto, promito.
ego volo ire.
Gymnasivm
Vt mi excivisti lacrimas.
Selenivm
Gymnasium mea,
bene vale.
Gymnasivm
Cura te, amabo. sicine immunda, obsecro,
Selenivm
Immundas fortunas aequom est squalorem sequi.
Gymnasivm
ibis?
115 Amiculum hoc sustolle saltem.
Selenivm
115 Sine trahi, cum egomet trahor.
Gymnasivm
Quando ita tibi lubet, vale atque salve.
Selenivm
Si possim, velim.—
Gymnasivm
Numquid me vis, mater, intro quin eam? ecastor mihi
visa amare.
Lena
Istoc ergo auris graviter obtundo tuas,
ne quem ames. abi intro.
Gymnasivm
Numquid me vis?
Lena
Vt valeas.
Gymnasivm
Vale.—
Lena
120 Idem míhi magnae quod parti est vitium mulierum
quae hunc quaestum facimus: quae ubi saburratae sumus,
largiloquae extemplo sumus, plus loquimur quam sat est.
nam ego illanc olim, quae hinc flens abiit, parvolam
puellám proiectam ex angiportu sustuli.
125 adulescens quidam hic est adprime nobilis
quin ego nunc quia sum onusta mea ex sententia
quiaque adeo me complevi flore Liberi,
magis líbera uti lingua conlibitum est mihi,
tacere nequeo misera quod tacito usus est.
130 Sicyone, summo genere; ei vivit pater.
is amore misere hanc deperit mulierculam,
quae hinc modo flens abiit. contra amore eum haec deperit.
eam meae ego amicae dono huic meretrici dedi,
quae saepe mecum mentionem fecerat,
135 puerum aut puellam alicunde ut reperirem sibi,
recens natum, eapse quod sibi supponeret.
ubi mihi potestas primum evenit, ilico
feci eius ei quod me oravit copiam.
postquam eam puellam á me accepit, ilico
140 eandem puellam peperit quam a me acceperat,
sine obstetricis opera et sine doloribus,
item ut aliae pariunt, quae malum quaerunt sibi.
nam amatorem aibat esse peregrinum sibi
suppositionemque eius facere gratia.
145 id duae nos solae scimus: ego quae illi dedi
et illa quae a me accepit, praeter vos quidem.
haec sic res gesta est. si quid usus venerit,
meminisse ego hanc rem vos volo. ego abeo domum.—
Avxilivm
Vtrumque haec, et multiloqua et multibiba, est anus.
150 satin víx reliquit deo quod loqueretur loci,
itá properavit de puellae proloqui
suppositione. quod si tacuisset, tamen
ego eram dicturus, deus, qui poteram planius.
nam mihi Auxilio est nomen. nunc operam date,
155 ut ego argumentum hoc vobis plane perputem.
fuere Sicyoni iam diu Dionysia.
mercator venit huc ad ludos Lemnius,
isque hic compressit virginem, adulescentulus,
vi, vinulentus multa nocte in via.
160 is ubi malam rem scit se meruisse, ilico
pedibus perfugium peperit, in Lemnum aufugit,
ubi habitabat tum. ílla quam compresserat
decumo post mense exacto hic peperit filiam.
quoniam reum eius facti nescit qui siet,
165 paternum servom sui participat consili,
dat eam puellam ei servo exponendam ad necem.
is eam proiecit. haec puellam sustulit.
ille clam óbservavit servos qui eam proiecerat
quo aut quas in aedis haec puellam deferat.
170 ut eampse vos audistis confiterier,
dat eam puellam meretrici Melaenidi,
eaque educavit eam sibi pro filia
bene ac pudice. tum illic autem Lemnius
propinquam uxorem duxit, cognatam suam.
175 ea diem suom obiit, facta morigera est viro.
postquam ille uxori iusta fecit, ilico
huc commigravit; duxit uxorem hic sibi
eandem quam olim virginem hic compresserat,
et eam cognoscit esse, quam compresserat;
180 illa illi dicit, eius se ex iniuria
peperisse gnatam átque eam se servo ilico
dedisse exponendam. ille extemplo servolum
iubet illum eundem persequi, si qua queat
reperire quae sustulerit. ei rei nunc suam
185 operam usque assiduo servos dat, si possiet
meretricem illam invenire, quam olim tollere,
cum ipse exponebat, ex insidiis viderat.
nunc quod relicuom restat volo persolvere,
ut expungatur nomen, ne quid debeam.
190 adulescens hic est Sicyoni, ei vivit pater;
is amore proiecticiam illam deperit
quae dudum flens hinc abiit ad matrem suam,
et illa hunc contra, qui est amor suavissimus.
ut sunt humana, nihil est perpetuom datum.
195 pater adulescenti dare volt uxorem; hoc ubi
mater rescivit, iussit accersi eam domum.
haec sic res gesta est. bene valete et vincite
virtute vera, quod fecistis antidhac;
servate vostros socios, veteres et novos,
200 augete auxilia vostra iustis legibus,
perdite perduelles, parite laudem et lauream,
ut vobis victi Poeni poenas sufferant.—
Tap any Latin word to look it up
An open-access project
Leo 1895
Leo, Weidmann, 1895 · 1895
The Editor

Friedrich Leo (1851–1914) was one of the greatest Latin scholars of the imperial German university system. Professor at Göttingen from 1889, he combined textual criticism with literary history to an unusual degree. His Geschichte der römischen Literatur (1913) was a landmark work, and his editions of Plautus (1895–1896) and Seneca's tragedies set new standards. Leo's Plautine scholarship was transformative: he was the first to systematically analyse Plautus's metrical practice, using it as a tool for detecting interpolations and establishing the text.

About This Edition

Leo's edition of Plautus, published by Weidmann in Berlin (2 vols., 1895–1896), represented a dramatic advance over previous editions. Leo was the first editor to take full account of the Ambrosian palimpsest (Codex Ambrosianus, 4th–5th century), the oldest witness to Plautus's text, which had been imperfectly read by earlier scholars. His text is characterised by rigorous metrical analysis and a willingness to identify passages he considered interpolated. W. M. Lindsay's OCT (1904–1905) drew heavily on Leo's work while sometimes differing on individual readings.

Tap any Latin word to look it up