Plautus Cistellaria
EN Lat Orig
Act 2
Alcesimarchvs
Credo égo Amorem primum ápud homines carníficinam comméntum.
hanc égo de me coniécturam domi fácio, ni foris quaéram,
205 qui omnés homines supero atque ántideo cruciábilitatibus ánimi.
iactór crucior agitor stimulór, versor
in amóris rota, miser éxanimor,
feror dífferor distrahor díripior,
ita núbilam mentem animi hábeo.
ubi sum, íbi non sum, úbi non sum, íbist animus,
ita mi ómnia sunt ingénia;
quod lúbet, non lubet iam id cóntinuo,
ita me Amor lassum animi lúdificat,
fugat, ágit, appetit, raptát, retinet,
lactát, largitur: quód dat non dat; déludit:
modo quód suasit, id díssuadet,
quod díssuasit, id osténtat.
maritúmis moribus mecum experitur
ita méum frangit amantem ánimum;
neque, nísi quia miser non pessum,
mihi úlla abest perdito pérmities.
225 ita páter apud villam détinuit
me hos diés sex ruri cóntinuos,
neque lícitum interea est méam amicam visére
estne hóc miserum memorátu?
230 nudiussextus
(Alcesimarchvs)
Pótine tu homo facinus facere strenuom?
(Servvs)
Aliorum affatim est
qui faciant. sane ego me nolo fortem perhiberi virum.
Alcesimarchvs
Quia vivo.
Servvs
Facile id quidem edepol possum, si tu vis.
Alcesimarchvs
Volo.
Servvs
235 At enim ne tu exponas pugno os metuo in imperio meo.
Alcesimarchvs
Numquam edepol faciam.
Servvs
Fidem da.
Alcesimarchvs
Do, non facturum esse me.
sed ego primum, tot qui ab amica abesse potuerim dies,
sum nihili.
Servvs
Nihili hercle vero es.
Alcesimarchvs
perdite,
quae me amaret contra.
Servvs
Dignus hercle es infortunio.
Alcesimarchvs
240 Ei me tot tam acerba facere in corde.
Servvs
240 Frugi nunquam eris.
Alcesimarchvs
Praesertim quae coniurasset mecum et firmasset fidem,
Servvs
Neque deos neque homines aequom est facere tibi posthac bene.
Alcesimarchvs
Quae esset aetatem exactura mecum in matrimonio,
Servvs
Compedes te capere oportet neque eas unquam ponere.
Alcesimarchvs
245 Quae mihi esset commendata et meae fidei concredita,
Servvs
Hercle te verberibus multum caedi oportere arbitror.
Alcesimarchvs
Quae mellillam me vocare et suavium solitast suom.
Servvs
Ob istuc unum verbum dignu'sdignus es, deciens qui furcam feras.
Alcesimarchvs
Egomet laetor. sed quid auctor nunc mihi es?
Servvs
Dicam tibi:
250 Supplicium illi des, suspendas te, ne tibi suscenseat.
Alcesimarchvs
Quian
Servvs
Quid tu ergo te manuleo
(Alcesimarchvs)
Quid si amo?
(Tertia)
est amor
atque illam quam te amare intellego
275 si conclusos vos me habere in carcere
amoris noctesque et dies
ni emórtuos
mihi nunquam quisquam
Immo maxumus.
280 nam quí amant stulte atque inmodeste atque inprobe
ne ament.
(Alcesimarchvs)
ubi tu es?
Servvs
Ecce me.
Alcesimarchvs
I, adfer mihi arma ét loricam adducito.
Servvs
285 Loricam adducam?
Alcesimarchvs
I, curre, equom adfer.
Servvs
Hercle hic insanit miser.
Alcesimarchvs
Abi atque hastatos multos, multos velites,
multos cum multisnil moror precario.
ubi sunt quae iussi?
Servvs
Sanus hic non est satis.
Tertia
290 Ab anu esse credo nocitum, cum illaec sic facit.
Servvs
Vtrum deliras, quaeso, an astans somnias,
qui equom me adferre iúbes, loricam adducere,
multos hastatos, post id multos velites,
multos cum multis? haec tu pervorsario
295 mihi fabulatu'sfabulatus es.
Alcesimarchvs
295 Dixin égo istaec, obsecro?
Servvs
Modó quidem hercle haec dixisti.
Alcesimarchvs
Non praesens quidem.
Servvs
Praestigiator, siquidem hic non es atque ades.
Tertia
Video ego te Amoris valde tactum toxico,
adulescens; eo te magis volo monitum.
Alcesimarchvs
Mone.
Tertia
300 Cave sís cum Amore tu unquam bellum sumpseris.
Alcesimarchvs
Quid faciam?
Tertia
Ad matrem eius devenias domum,
expurges, iures, ores blande per precem
eamque exores ne tibi suscenseat.
Alcesimarchvs
Expurigabo hercle omnia ad raucam ravim.
Senex
305 prohibét divitiis máximis, dóte áltili atque opíma.
muliérculam exornatulam. quidem hercle scita.
quamquam vetus cantherius sum, etiam nunc, ut ego opinor,
adhinnire equolam possum ego hanc, si detur sola soli.
Gymnasivm
Nimis opportune mi evenit rediisse Alcesimarchum;
310 nam sola nulla invitior solet esse.
Senex
310 Me vocato,
ne sola sis: ego tecum ero, volo ego agere, ut agas aliquid.
Gymnasivm
Nimis lépide exconcinnavit hasce aedis Alcesimarchus.
Senex
Vt quom Venus adgreditur, placet; lepidumst amare semper.
Gymnasivm
Venerem meram haec aedes olent, quia amator expolivit.
Senex
315 Non modo ipsa lepidast, commode quoque hercle fabulatur.
sed cum dicta huius intérpretor, haec herclest, ut ego opinor,
meum quaé corrumpit filium. suspiciost eam esse,
utpote quam nunquam viderim; de opinione credo.
nam hasce aedis conductas habet meus gnatus, haec ubi astat:
320 hoc hanc eam esse opiniost; nam haec illum nominavit.
quid si adeam atque appellem. mali damnique inlecebra, salve.
Gymnasivm
vapulabis.
Senex
volo apud te.
Gymnasivm
330 Intro abeo,
nam méretricem astare in via solam prostibuli sanest.
quid vis.
Senex
Volo éx te scire quidquid est
quid ego usquam male feci tibi aut meus quisquam, id edisserta,
365 quam ob rem me meumque filium quom matre remque nostram
habes pérditui et praedatui?
Gymnasivm
Miser errat, ut ego dixi.
lepidast materies, ludam ego hunc, nam occasio videtur.
potin operam inique equidem malam ut ne des innocenti?
Senex
Sed obsecro te, nullusnest tibi amator alius quisquam,
370 nisi meus modo unus filius?
Gymnasivm
370 Quem quidem ego amem, alius nemo est.
Senex
At ego
Gymnasivm
Nil moror: damno sunt tui mihi similes.
Senex
Quid
(Gymnasivm)
isne est id arbitratus?
(Gymasivm)
datores
negotioli bellissimi senices soletis esse.
Lena
Me respondere postulas? iniurium est.
375 stipulari semper me ultro oportet a viris,
eum quaestum facio, nil viris promittere.
siquidem ímperes pro copia, pro recula
Quin is, si itura es? nimium is vegrandi gradu.
Gymnasivm
Pol ad cubituram, mater, magis sum exercita
380 fere quam ad cursuram. eo sum tardiuscula.
meminere officium suom.
ita mustulentus ventus nares attigit.
capillo scisso atque excissatis auribus
quae quasi carnificis angiporta purigans
405 non quasi nunc haec sunt hic, limaces, lividae,
febriculosae, miserae amicae, ósseae,
diobolares, schoeniculae, miraculae,
cum extritis talis, cum todillis crusculis
Selenivm
Molestus es.
Alcesimarchvs
450 Meae issula sua aedes egent. ad me sine ducam.
Selenivm
450 Aufer manum.
Alcesimarchvs
Germana mea sororcula.
Selenivm
Repudio te fraterculum.
Alcesimarchvs
Tum tu igitur, mea matercula.
Melaenis
Repudio tefraterculum.
Alcesimarchvs
Opsecro te
Selenivm
Valeas.
Alcesimarchvs
Vt sinas
Selenivm
Nil moror.
Alcesimarchvs
Expurigare me.
Sine dicám.
Melaenis
Satis sapit mihi tuis periuriis.
455 at nunc non potest.
Alcesimarchvs
455 Supplicium polliceri volo.
Selenivm
At mi aps te accipere non libet.
Alcesimarchvs
Em omnia
patior iure infelix.
Selenivm
Volup est neque tis misereri decet.
quamquam hominem
verba dare
460 non illa qui frangant foedera
eos
(Selenivm)
dabis.—
Alcesimarchvs
At egó nec do néque te amíttam hodie, nisi quaé volo tecúm loqui
das mihi operam.
Melaenis
465 Pótin ut mihi molestus ne sis?
Alcesimarchvs
465 Quin id est nomen mihi,
omnes mortales vocant molestum.
obsecro.
Melaenis
At frustra obsecras.
quia sine omni
Alcesimarchvs
Dabo
470 ius iurandum.
Melaenis
At ego nunc ab illo mihi caveo iure iurando tuo;
similest ius iurandum amantum quasi ius confusicium.
Alcesimarchvs
Nescia
(Melaenis)
nugas agis.
Alcesimarchvs
Supplicium dabo
quo modo ego
(Melaenis)
quia es nactus novam,
480 quae quaedam quasi tu nescias.
Alcesimarchvs
Di deaeque illam perdantpariter.
umquam, si hoc fallo.
Melaenis
Nil moror
falsum fallis, eo te ignorat fides.
postremo, si mihi dedisses verba, deis numquam dares.
Alcesimarchvs
485 Quin equidem illam ducam uxorem.
Melaenis
485 Ducas, si
nunc hoc si tibi commodumst, quae
Alcesimarchvs
Instruxi illi aurum atque vestem.
(Melaenis)
siquidem amabas, illi instrui.
sed sino. iam hoc mihi responde quod ego te rogavero:
490 instruxisti
tibi ita ut voluisti
(Alcesimarchvs)
quod volo.
Melaenis
Eo facetu'sfacetus es quia tibi aliast sponsa locuples Lemnia.
habeas. neque nos factione tanta quanta tu sumus
neque opes nostrae tam sunt validae quam tuae; verum tamen
495 hau metuo ne ius iurandum nostrum quisquam culpitet:
tu iam, si quid tibi dolebit, scies qua doleat gratia.
Alcesimarchvs
Di me perdant
Melaenis
Quodcumque optes, tibi velim contingere.
Alcesimarchvs
Si illam uxorem duxero umquam, mihi quam despondit pater.
Melaenis
Et me, si umquam tibi uxorem filiam dedero meam.
Alcesimarchvs
500 Patierin me periurare?
Melaenis
500 Pol te aliquanto facilius,
quam me meamque rem perire et ludificari filiam.
alibi quaere ubi iuri iurando tuo satis sit subsidi:
hic apud nós iam, Alcesimarche, confregisti tesseram.
Alcesimarchvs
Face semel periclum.
Melaenis
Feci saepe, quod factum queror.
Alcesimarchvs
505 Redde mi illam.
Melaenis
505 Inter novam rem verbum usurpabo vetus:
quod dedi datum non vellem, quod relicuomst non dabo.
Alcesimarchvs
Non remissura es mihi illam?
Melaenis
Pro me responsas tibi.
Alcesimarchvs
Non remittes?
Melaenis
Scis iam dudum omnem meam sententiam.
Alcesimarchvs
Satin istuc tibi in corde certumst?
Melaenis
Quin ego commentor quidem.
Alcesimarchvs
510 Non edepol ego istaec tua dicta nunc in auris recipio.
Melaenis
Non? hem, quid agis igitur? animum advorte iam, ut quid agas scias.
Alcesimarchvs
At ita me di deaeque, superi atque inferi et medioxumi,
itaque me Iuno regina et Iovis supremi filia
itaque me Saturnus eius patruos
Melaenis
Ecastor pater.
Alcesimarchvs
515 Itaque me Ops opulenta illius avia
Melaenis
515 Immo mater quidem.
Alcesimarchvs
Iuno filia et Saturnus patruos et summus Iuppiter
tu me delenis, propter te haec pecco.
Melaenis
Perge dicere.
Alcesimarchvs
Anne etiam, ut quid consultura sis sciam, pérgis eloqui?
Melaenis
Non remittam. definitumst.
Alcesimarchvs
Enim vero ita me Iuppiter
520 itaque me Iuno itaque Ianus itaquid dicam nescio.
iam scio. immo, mulier, audi, meam ut scias sententiam.
di me omnes, magni minuti, ét etiam patellarii
faxint, ne ego dem vivae vivos savium Selenio,
nisi ego teque tuamquefiliam meque hodie obtruncavero,
525 poste autem cum primo luci cras nisi ambo occidero,
et equidem hercle nisi pedatu tertioomnis efflixero,
nisi tu illam remittis ad me. dixi quae volui. vale.—
Melaenis
Abiit intro iratus. quid ego nunc agam? si redierit
illa ad hunc, ibidem loci res erit: ubi odium occeperit,
530 illam extrudet, tum hanc uxorem Lemniam ducet domum.
sed tamen ibo et persequar: amens ne quid faciat, cauto opust.
postremo, quando aequa lege pauperi cum divite
non licet, perdam operam potius quam carebo filia.
sed quis hic est qui recta platea cursum huc contendit suom?
535 et illud paveo et hoc formido, ita tota sum misera in metu.
Lampadio
Anum sectatus sum clamore per vias,
miserrumam habui. ut illaec hodie quot modis
moderatrix linguae fuit atque immemorabilis.
quot illí blanditias, quid illi promisi boni,
540 quot admoenivi fabricas, quot fallacias
in quaestione. vix exculpsi ut diceret,
quia ei promisi dolium vini dare.
Phanostrata
Audire vocem visa sum ante aedis modo
mei Lampadisci servi.
Lampadio
Non surda es, era:
545 recte audivisti.
Phanostrata
545 Quid agis hic?
Lampadio
545 Quod gaudeas.
Phanostrata
Quid id est?
Lampadio
Hinc ex hisce aedibus paulo prius
vidi exeuntem mulierem.
Phanostrata
Illam quae meam
gnatam sustulerat?
Lampadio
Rem tenes.
Phanostrata
Quid postea?
Lampadio
Dico éi, quo pacto eam ab hippodromo viderim
550 erilem nostram filiam sustollere.
extimuit tum illa.
Melaenis
Iam horret corpus, cor salit.
nam mihi ab hippodromo memini adferri parvolam
puellam eamque me mihi supponere.
Phanostrata
Age perge, quaeso. ánimus audire expetit
555 ut gesta res sit.
Melaenis
555 Vtinam audire non queas.
Lampadio
Pergo illam onerare dictis: “illaec ted anus
fortunis ex secundis ad miseras vocat.
nam illaec tibi nutrix est, ne matrem censeas.
ego te reduco et revoco ad summas ditias,
560 ubi tu locere in luculentam familiam,
unde tíbi talenta magna viginti pater
det dotis; non enim hic, ubi ex Tusco modo
tute tibi indigne dotem quaeras corpore.”
Phanostrata
An, amabo, meretrix illa est quae illam sustulit?
Lampadio
565 Immo meretrix fuit; sed ut sit ea re, eloquar.
iam perducebam illam ad me suadela mea:
anus éi amplexa est genua, plorans, obsecrans,
ne deserat se: eam suam esse filiam,
seque eam peperisse sancte adiurabat mihi.
570 istanc quam quaeris inquitego amicae meae
dedi, quae éducaret eam pro filiola sua;
et vivitinquit. ubi ea est? inquam extempulo.
Phanostrata
Servate di med obsecro.
Melaenis
At me perditis.
Phanostrata
Quoi illam dedisset exquisisse oportuit.
Lampadio
575 Quaesivi, et dixit meretrici Melaenidi.
Melaenis
Meum elocutust nomen, interii oppido.
Lampadio
Vbi elocuta est, ego continuo anum interrogo;
ubi habitat? inquam duc ac demonstra mihi.
avecta est inquit peregre hinc habitatum.
Melaenis
Obsipat
580 aculam.
Lampadio
580 Quo avecta est, eo sequemur. sicine
agis núgas? periisti hercle, ni
non hoc longe destiti
instare, usque adeo donec se adiurat anus
iam mihi monstrare.
Phanostrata
Át non missam oportuit.
Lampadio
585 Servatur. sed illaec se quandam aibat mulierem
suam bene volentem convenire etiam prius,
commune quacum id esset sibi negotium.
et scio venturam.
Melaenis
Me indicabit, et suas
ad meas miseriasalias faciem consciam.
Phanostrata
Quid nunc vis facere me?
Lampadio
Intro abi atque animo bono es.
vir tuos si veniet, iube domi opperirier,
ne in quaestione mihi sit, si quid eum velim.
ego ad ánum recurro rursum.
Phanostrata
Lampadio, obsecro,
595 cura.
Lampadio
595 Perfectum ego hoc dabo negotium.
Phanostrata
Deos téque spero.—
Lampadio
Eosdem ego, uti abeas domum.
Melaenis
Adulescens, asta atque audi.
Lampadio
Men, mulier, vocas?
Melaenis
Te.
Lampadio
Quid negoti est? nam occupatus sum ampliter.
Melaenis
Quis istic habitat?
Lampadio
Demipho dominus meus.
Melaenis
600 Nempe istic est, qui Alcesimarcho filiam
suam despondit in divitias maxumas?
Lampadio
Is ipsust.
Melaenis
Eho tu, quam vos igitur filiam
nunc quaeritatis alteram?
Lampadio
Ego dicam tibi:
non ex uxore natam uxoris filiam.
Melaenis
605 Quid istuc est verbi?
Lampadio
605 Ex priore muliere
nata, inquam, meo ero est filia.
Melaenis
Certe modo
huius, quaé locuta est, quaerere aibas filiam.
Lampadio
Huius ergo quaero.
Melaenis
Quo modo igitur, obsecro,
haec est prior, quae nupta nunc est?
Lampadio
Conteris
610 tu tua me oratione, mulier, quisquis es.
medioxumam quam duxit uxorem, ex ea
nata est haec virgo, Alcesimarcho quae datur.
ea uxór diem obiit. iam scis?
Melaenis
Teneo istuc satis.
sed ego illud quaero confragosum, quo modo
615 prior pósterior sit et posterior sit prior?
Lampadio
Prius hanc compressit quam uxorem duxit domum,
prius grávida facta est priusque peperit filiam;
eam póstquam peperit, iussit parvam proici:
ego eam proieci, ália mulier sustulit,
620 ego inspectavi. érus hanc duxit postibi.
eam núnc puellam filiam eius quaerimus.
quid nunc supina susum in caelum conspicis?
Melaenis
Ei nunciam istuc quo properabas, nil moror.
nunc intellexi.
Lampadio
Dis hercle habeo gratiam,
625 nam ni intellexes, numquam, credo, amitteres.—
Melaenis
Nunc mihi bonae necessumst esse ingratiis,
quamquam esse nolo. rem palam esse intellego:
nunc egomet potius hanc inibo gratiam
ab illis, quam illaec me indicet. ibo domum,
630 atque ad parentes redducam Selenium.—
Tap any Latin word to look it up
An open-access project
Leo 1895
Leo, Weidmann, 1895 · 1895
The Editor

Friedrich Leo (1851–1914) was one of the greatest Latin scholars of the imperial German university system. Professor at Göttingen from 1889, he combined textual criticism with literary history to an unusual degree. His Geschichte der römischen Literatur (1913) was a landmark work, and his editions of Plautus (1895–1896) and Seneca's tragedies set new standards. Leo's Plautine scholarship was transformative: he was the first to systematically analyse Plautus's metrical practice, using it as a tool for detecting interpolations and establishing the text.

About This Edition

Leo's edition of Plautus, published by Weidmann in Berlin (2 vols., 1895–1896), represented a dramatic advance over previous editions. Leo was the first editor to take full account of the Ambrosian palimpsest (Codex Ambrosianus, 4th–5th century), the oldest witness to Plautus's text, which had been imperfectly read by earlier scholars. His text is characterised by rigorous metrical analysis and a willingness to identify passages he considered interpolated. W. M. Lindsay's OCT (1904–1905) drew heavily on Leo's work while sometimes differing on individual readings.

Tap any Latin word to look it up