Plautus Captivi
EN Lat Orig
Act 4
Ergasilvs
Iúppiter supreme, servas me measque auges opes,
máximas opimitates opiparasque offers mihi,
770 laudém lucrum, ludum iocum, festivitatem ferias,
pompám penum, potationis saturitatem, gaudium,
néc cuiquam homini supplicare nunc certum est mihi;
nam vél prodesse amico possum vel inimicum perdere,
ita híc me amoenitate amoena amoenus oneravit dies.
775 síne sacris hereditatem sum aptus effertissimam.
nunc ád senem cursum capessam hunc Hegionem, cui boni
tantum affero quantum ipsus a dis optat, atque etiam amplius.
nunc cérta res est, eodem pacto ut comici servi solent
coníciam in collum pallium, primo ex med hanc rem ut audiat;
780 speróque me ob hunc nuntium aetérnum adepturum cibum.
Hegio
Quanto ín pectore hánc rem meó magis volúto,
tanto mi aegritudo auctiór est in animo.
ad illum modum sublitum os esse mi hodie!
neque íd perspicere quivi.
785 quod cúm scibitúr, tum per úrbem inridébor.
cum extemplo ad forum advenero, omnes loquentur:
hic illest senex doctus, quoi verba data sunt.
sed Ergasilus estne hic, procúl quem video?
conlécto quidem est pallio. quidnam acturust?
Ergasilvs
790 Move áps te moram átque, Ergásile, age hanc rem.
éminor interminorque, ne mi obstiterit obviam
nisi quis satis diu vixisse sese homo arbitrabitur.
nam qui obstiterit, ore sistet.
Hegio
Hic homo pugilatum incipit.
Ergasilvs
Facere certumst. proinde ita omnes itinera insistant sua,
795 ne quis in hanc plateam negoti conferat quicquam sui.
nam meus est ballista pugnus, cubitus catapultast mihi,
umerus aries, tum genu quemque icero ad terram dabo,
dentilegos omnes mortales faciam, quemque offendero.
Hegio
Quae illaec eminatiost nam? nequeo mirari satis.
Ergasilvs
800 Faciam ut huius diei locique meique semper meminerit.
Qui mihi in cursu opstiterit, faxo vitae is extemplo opstiterit suae.
Hegio
Quid hic homo tantum incipissit facere cum tantis minis?
Ergasilvs
Prius edico, ne quis propter culpam capiatur suam:
continete vos domi, prohibete a vobis vim meam.
Hegio
805 Mira edepol sunt, hic in ventrem sumpsit confidentiam.
vae misero illi, cuius cibo iste factust imperiosior.
Ergasilvs
Tum pistores scrofipasci, quí alunt furfuribus sues,
quarum odore praeterire nemo pistrinum potest:
eorum si quoiusquam scrofam in publico conspexero,
810 ex ipsis dominis meis pugnis exculcabo furfures.
Hegio
Basilicas edictiones atque imperiosas habet:
satur homost, habet profecto in ventre confidentiam.
Ergasilvs
Tum piscatores, qui praebent populo pisces foetidos,
qui advehuntur quadrupedanti crucianti cantherio,
815 quorum odos subbasilicanos omnes abigit in forum,
eis ego ora verberabo surpiculis piscariis,
ut sciant, alieno naso quam exhibeant molestiam.
tum lanii autem, qui concinnant liberis orbas oves,
qui locant caedundos agnos et duplam agninam danunt,
820 qui petroni nomen indunt verveci sectario,
eum ego si in via petronem publica conspexero,
et petronem et dominum reddam mortales miserrumos.
Hegio
Eugepae, edictiones aedilicias hic quidem habet,
mirumque adeost ni hunc fecere sibi Aetóli agoranomum.
Ergasilvs
825 Non ego nunc parasitus sum, sed regum rex regalior,
tantus ventri commeatus meo adest in portu cibus.
sed ego cesso hunc Hegionem onerare laetitia senem,
quó homine hominum adaeque nemo vivit fortunatior?
Hegio
Quae illaec est laetitia, quam illic laetus largitur mihi?
Ergasilvs
830 Heus ubi estis? ecquis hic est? ecquis hoc aperit ostium?
Hegio
Hic homo ad cenam recipit se ad me.
Ergasilvs
Áperite hasce ambas fores
prius quam pultando assulatim foribus exitium adfero.
Hegio
Perlúbet hunc hominem colloqui. Ergásile.
Ergasilvs
Ergasilum qui vocat?
Hegio
Respíce.
Ergasilvs
Fortuna quod tibi nec fácit nec faciet, me iubes.
835 séd quis est?
Hegio
835 Réspice ad me, Hégio sum.
Ergasilvs
835 Óh mihi,
quántum est hominum óptumorum óptume, in témpore advenis.
Hegio
Nescío quem ad portum náctus es ubi cénes, eo fastídis.
Ergasilvs
Cédo manum.
Hegio
Manum?
Ergasilvs
Manum, inquam, cedo tuam actutum.
Hegio
Tene.
Ergasilvs
Gaude.
Hegio
Quid ego gaudeam?
Ergasilvs
Quia ego impero, age gaude modo.
Hegio
840 Pol maerores mi antevortunt gaudiis.
Ergasilvs
840 Noli irascier
iám ego ex corpore exigam omnis maculas maerorum tibi.
gaude audacter.
Hegio
Gaudeo, etsi nil scio quod gaudeam.
Ergasilvs
Bene facis. iubé
Hegio
Quid iubeam?
Ergasilvs
Ignem ingentem fieri.
Hegio
Ignem ingentem?
Ergasilvs
Ita dico, magnus ut sit.
Hegio
Quid? me, volturi,
845 tuan causa aedis incensurum censes?
Ergasilvs
845 Noli irascier.
iuben an non iubes astitui aúlas, patinas elui,
laridum atque epulas foveri foculis ferventibus?
alium pisces praestinatum abire?
Hegio
Hic vigilans somniat.
Ergasilvs
Alium porcinam atque agninam et pullos gallinaceos?
Hegio
850 Scis bene esse, si sit unde.
Ergasilvs
850 Pernam atque ophthalmiam,
horaeum, scombrum et trygonum et cetum, et mollem caseum?
Hegio
Nominandi istorum tibi erit magis quam edundi copia
hic apud me, Ergasile.
Ergasilvs
Mean me causa hoc censes dicere?
Hegio
Nec nihil hodie nec multo plus tu hic edes, ne frustra sis.
855 proin tu tui cottidiani victi ventrem ad me afferas.
Ergasilvs
Quin ita faciam, ut tute cupias facere sumptum, etsi ego vetem.
Tune.
Hegio
Tum tu mi igitur erus es.
Ergasilvs
Immo benevolens.
Hegio
Egone?
Ergasilvs
vin te faciam fortunatum?
Hegio
Malim quam miserum quidem.
Ergasilvs
Cedo manum.
Hegio
Em manum.
Ergasilvs
Di te omnes adiuvant.
Hegio
Nil sentio.
Ergasilvs
860 Non enim es in senticeto, eo non sentis. sed iube
vasa tibi pura apparari ád rem divinam cito,
atque agnum afferri proprium pinguem.
Hegio
Cur?
Ergasilvs
Vt sacrufices.
Hegio
Cui deorum?
Ergasilvs
Mi hercle, nam égo nunc tibi sum summus Iuppiter,
idem ego sum Salus, Fortuna, Lux, Laetitia, Gaudium.
865 proin tu deum hunc saturitate facias tranquillum tibi.
Hegio
Esurire mihi videre.
Ergasilvs
Mi quidem esurio, non tibi.
Hegio
Tuo arbitratu, facile patior.
Ergasilvs
Credo, consuetu'sconsuetus es puer.
Hegio
Iuppiter te dique perdant.
Ergasilvs
Te herclemi aequom est gratias
agere ob nuntium; tantum ego nunc porto a portu tibi boni:
870 nunc tu mihi places.
Hegio
870 Abi, stultu'sstultus es, sero post tempus venis.
Ergasilvs
Igitur olim si advenissem, magis tu tum istuc diceres;
nunc hanc laetitiam accipe a me, quam fero. nam filium
tuom modo in portu Philopolemum vivom, salvom et sospitem
vidi in publica celoce, ibidémque illum adulescentulum
875 Aleum una et tuom Stalagmum servom, qui aufugit domo,
qui tibi surripuit quadrimum puerum filiolum tuom.
Hegio
Abi in malam rem, ludis me.
Ergasilvs
Ita me amabit sancta Saturitas,
Hegio, itaque suo me semper condecoret cognomine,
ut ego vidi.
Hegio
Meum gnatum?
Ergasilvs
Tuom gnatum et genium meum.
Hegio
880 Et captivom illum Alidensem?
Ergasilvs
880 μὰ τὸν Ἀπόλλω.
Hegio
880 Et servolum
meum Stalagmum, meum qui gnatum surripuit?
Ergasilvs
ναὶ τὰν κόραν.
Hegio
Iam credo?
Ergasilvs
ναὶ τὰν πραινέστην.
Hegio
Venit?
Ergasilvs
ναὶ τὰν σιγνίαν.
Hegio
Certon?
Ergasilvs
ναὶ τὸν φρουσινῶνα.
Hegio
Vide sis.
Ergasilvs
ναὶ τὸν Ἀλάτριον.
Hegio
Quid tu per barbaricas urbes iuras?
Ergasilvs
Quia enim item asperae
885 sunt ut tuom victum autumabas esse.
Hegio
885 Vae aetati tuae.
Ergasilvs
Quippe quando mihi nil credis, quod ego dico sedulo.
sed Stalagmus quoius erat tunc nationis, cum hinc abit?
Hegio
Siculus.
Ergasilvs
At nunc Siculus non est, Boius est, Boiam terit:
liberorum quaerundorum causa ei, credo, uxor datast.
Hegio
890 Dic, bonan fide tu mi istaec verba dixisti?
Ergasilvs
890 Bona.
Hegio
Di immortales, iterum gnatus videor, si vera autumas.
Ergasilvs
Ain tu? dubium habebis etiam, sancte quom ego iurem tibi?
postremo, Hegio, si parva iuri iurandost fides,
vise ad portum.
Hegio
Facere certumst. tu intus cura quod opus est.
895 sume, posce, prome quid vis. te facio cellarium.
Ergasilvs
Nam hercle, nisi mantiscinatus probe ero, fusti pectito.
Hegio
Aeternum tibi dapinabo victum, si vera autumas.
Ergasilvs
Vnde id?
Hegio
A me meoque gnato.
Ergasilvs
Sponden tu istud?
Hegio
Spondeo.
Ergasilvs
At ego tuom tibi advenisse filium respondeo.
Hegio
900 Cura quam optume potes.—
Ergasilvs
900 Bene ambula et redambula.
illic hinc abiit, mihi rem summam credidit cibariam.
di immortales, iam ut ego collos praetruncabo tegoribus,
quanta pernis pestis veniet, quanta labes larido,
quanta sumini absumedo, quanta callo calamitas,
905 quanta laniis lassitudo, quanta porcinariis.
nam si alia memorem, quae ad ventris victum conducunt, morast.
nunc ibo, ut pro praefectura mea ius dicam larido,
et quae pendent indemnatae pernae, eis auxilium ut feram.—
Pver
Diéspiter te dique, Ergasile, perdant et ventrem tuom,
910 parasítosque omnis, et qui posthac cenam parasitis dabit.
cladés calamitasque, intemperies módo in nostram advenit domum.
quasi lúpus esuriens ille metui ne in me faceret impetum.
ubi impetum
nimisque hércle ego illum male formidabam, ita frendebat dentibus.
advéniens deturbavit totum cum carne carnarium:
915 arrípuit gladium, praetruncavit tribus tegoribus glandia;
aulás calicesque omnes confregit, nisi quae modiales erant.
cocum pércontabatur, possentne seriae fervescere.
cellás refregit omnis intus reclusitque armarium.
adsérvate istunc, sultis, servi. ego ibo, ut conveniam senem,
920 dicam út sibi penum alium adornet, siquidem sese uti volet;
nam híc quidém, ut adornat, aut iam nihil est aut iam nihil erit.—
Tap any Latin word to look it up
An open-access project
Leo 1895
Leo, Weidmann, 1895 · 1895
The Editor

Friedrich Leo (1851–1914) was one of the greatest Latin scholars of the imperial German university system. Professor at Göttingen from 1889, he combined textual criticism with literary history to an unusual degree. His Geschichte der römischen Literatur (1913) was a landmark work, and his editions of Plautus (1895–1896) and Seneca's tragedies set new standards. Leo's Plautine scholarship was transformative: he was the first to systematically analyse Plautus's metrical practice, using it as a tool for detecting interpolations and establishing the text.

About This Edition

Leo's edition of Plautus, published by Weidmann in Berlin (2 vols., 1895–1896), represented a dramatic advance over previous editions. Leo was the first editor to take full account of the Ambrosian palimpsest (Codex Ambrosianus, 4th–5th century), the oldest witness to Plautus's text, which had been imperfectly read by earlier scholars. His text is characterised by rigorous metrical analysis and a willingness to identify passages he considered interpolated. W. M. Lindsay's OCT (1904–1905) drew heavily on Leo's work while sometimes differing on individual readings.

Tap any Latin word to look it up