Plautus Captivi
EN Lat Orig
Act 1
Ergasilvs
Iuventus nomen indidit Scorto mihi,
70 eo quía invocatus soleo esse in convivio.
scio absúrde dictum hoc derisores dicere,
at ego aio recte. nam scortum in convivio
sibi amator, talos quom iacit, scortum invocat.
estne invocatum an non est? est planissume;
75 verum hercle vero nos parasiti planius,
quos numquam quisquam neque vocat neque invocat.
quasi mures semper edimus alienum cibum;
ubi res prolatae sunt, quom rus homines eunt,
simul prolatae res sunt nostris dentibus.
80 quasi, cum caletur, cocleae in occulto latent,
suo sibi suco vivont, ros si non cadit,
item parasiti rebus prolatis latent
in occúlto miseri, victitant suco suo,
dum ruri rurant homines quos ligurriant.
85 prolatis rebus parasiti venatici
sumus, quando res redierunt, molossici
odiosicique et multum incommodestici.
et hic quidem hercle, nisi qui colaphos perpeti
potest parasitus frangique aulas in caput,
90 vel ire extra portam Trigeminam ad saccum licet.
quod mihi ne eveniat, non nullum periculum est.
nam postquam meus rex est potitus hostium
ita nunc belligerant Aetoli cum Aleis;
nam Aetolia haec est, illic est captus in Alide,
95 Philopolemus, huius Hegionis filius
senis, qui hic habitat, quae aedes lamentariae
mihi sunt, quas quotienscumque conspicio fleo;
nunc hic occepit quaestum hunc fili gratia
inhonestum et maxime alienum ingenio suo:
100 homines captivos commercatur, si queat
aliquem invenire, suom qui mutet filium.
quod quidem ego nimis quam cupio ut impetret;
nam ni illum recipit, nihil est quo me recipiam.
nam nulla est spes iuventútis, sese omnis amant;
105 ille démum antiquis est adulescens moribus,
cuius númquam voltum tranquillavi gratiis.
condigne pater est eius moratus moribus.
nunc ad eum pergam. sed aperitur ostium,
unde sáturitate saepe ego exii ebrius.
Hegio
110 Advorte animum sis tu: istos captivos duos,
heri quos emi de praeda a quaestoribus,
eis indito catenas singularias
istas, maiores, quibus sunt iuncti, demito;
sinito ambulare, si foris si intus volent,
115 sed uti adserventur magna diligentia.
liber captivos avis ferae consimilis est:
semel fugiendi si data est occasio,
satis est, numquam postilla possis prendere.
Lorarivs
Omnes profecto liberi lubentius
Hegio
120 Non videre ita tu quidem.
Lorarivs
120 sumus quám servimus.
Si non est quod dem, mene vis dem ipsein pedes?
Hegio
Si dederis, erit extemplo mihi quod dem tibi.
Lorarivs
Avis ferae consimilem faciam, ut praedicas.
Hegio
Ita ut dícis: nam si faxis, te in caveam dabo.
125 sed satis verborumst. cura quae iussi atque abi.
ego ibo ad fratrem ad alios captivos meos,
visam ne nocte hac quippiam turbaverint.
inde continuo recipiam rursum domum.
Ergasilvs
Aegre est mi, hunc facere quaestum carcerarium
130 propter sui gnati miseriam miserum senem.
sed si ullo pacto ille huc conciliari potest,
vel carnificinam hunc facere possum perpeti.
Hegio
Quis hic lóquitur?
Ergasilvs
Ego, qui tuo maerore maceror,
macesco, consenesco et tabesco miser;
135 ossa atque pellis sum miser a macritudine;
neque umquam quicquam me iuvat quod edo domi:
foris aliquantillum etiam quod gusto, id beat.
Hegio
Ergasile, salve.
Ergasilvs
Di te bene ament, Hegio.
Hegio
Ne fle.
Ergasilvs
Egone illum non fleam? égon non defleam
140 Talem adulescentem?
Hegio
140 Semper sensi, filio
meo te ésse amicum, et illum intellexi tibi.
Ergasilvs
Tum denique homines nostra intellegimus bona,
quom quae in potestate habuimus, ea amisimus.
ego, postquam gnatus tuos potitust hostium,
145 expertus quanti fuerit nunc desidero.
Hegio
Alienus cum eius incommodum tam aegre feras,
quid me patrem par facerest, cui ille est unicus?
Ergasilvs
Alienus ego? alienus illi? aha, Hegio,
numquam istuc dixis neque animum induxis tuom;
150 tibi ille únicust, mi etiam unico magis unicus.
Hegio
Laudo, malum cum amici tuom ducis malum.
nunc habe bonum animum.
Ergasilvs
Eheu, huic illud dolet,
quia nunc remissus est edendi exercitus.
Hegio
Nullumne interea nactu'snactus es, qui posset tibi
155 remissum quem dixti imperare exercitum?
Ergasilvs
Quid credis? fugitant omnes hanc provinciam,
quoi optigerat postquam captust Philopolemus tuos.
Hegio
Non pol mirandum est fugitare hanc provinciam.
multis et multigeneribus opus est tibi
160 militibus: primumdum opus est Pistorensibus;
eorum sunt aliquot genera Pistorensium:
opus Pániceis est, opus Placentinis quoque;
opus Turdetanis, opust Ficedulensibus;
iam maritumi omnes milites opus sunt tibi.
Ergasilvs
165 Vt saepe summa ingenia in occulto latent;
hic qualis imperator nunc privatus est.
Hegio
Habe modo bonum animum, nam illum confido domum
in his diebus me reconciliassere.
nam eccum hic captivom adulescentem intus Aleum,
170 prognatum genere summo et summis ditiis:
hoc illum me mutare confido pote.
Ergasilvs
Ita di deaeque faxint. sed num quo foras
vocatus es ad cenam?
Hegio
Nusquam, quod sciam.
sed quid tu id quaeris?
Ergasilvs
Quia mi est natalis dies;
175 propterea te vocari ad te ad cenam volo.
Hegio
Facete dictum. sed si pauxillo potes
contentus esse.
Ergasilvs
Ne perpauxillum modo,
nam istoc me assiduo victu delecto domi;
age sis, roga emptum: nisi qui meliorem adferet
180 quae mi atque amicis placeat condicio magis,
quasi fundum vendam, meis me addicam legibus.
Hegio
Profundum vendis tu quidem, haud fundum, mihi.
sed si venturu'sventurus es, temperi.
Ergasilvs
Em, vel iam otium est.
Hegio
I modo, venare leporem: nunc irim tenes;
185 nam meus scruposam victus commetat viam.
Ergasilvs
Numquam istoc vinces me, Hegio, ne postules:
cum calceatis dentibus veniam tamen.
Hegio
Asper meus victus sane est.
Ergasilvs
Sentisne essitas?
Hegio
Terrestris cena est.
Ergasilvs
Sus terrestris bestia est.
Hegio
190 Multis holeribus.
Ergasilvs
190 Curato aegrotos domi.
numquid vis?
Hegio
Venias temperi.
Ergasilvs
Memorem mones.—
Hegio
Ibo intro atque intus subducam ratiunculam,
quantillum argenti mi ápud trapezitam siet.
ad fratrem, quo ire dixeram, mox ivero.—
Tap any Latin word to look it up
An open-access project
Leo 1895
Leo, Weidmann, 1895 · 1895
The Editor

Friedrich Leo (1851–1914) was one of the greatest Latin scholars of the imperial German university system. Professor at Göttingen from 1889, he combined textual criticism with literary history to an unusual degree. His Geschichte der römischen Literatur (1913) was a landmark work, and his editions of Plautus (1895–1896) and Seneca's tragedies set new standards. Leo's Plautine scholarship was transformative: he was the first to systematically analyse Plautus's metrical practice, using it as a tool for detecting interpolations and establishing the text.

About This Edition

Leo's edition of Plautus, published by Weidmann in Berlin (2 vols., 1895–1896), represented a dramatic advance over previous editions. Leo was the first editor to take full account of the Ambrosian palimpsest (Codex Ambrosianus, 4th–5th century), the oldest witness to Plautus's text, which had been imperfectly read by earlier scholars. His text is characterised by rigorous metrical analysis and a willingness to identify passages he considered interpolated. W. M. Lindsay's OCT (1904–1905) drew heavily on Leo's work while sometimes differing on individual readings.

Tap any Latin word to look it up