Plautus Captivi
EN Lat Orig
Act 3
Ergasilvs
Míser homo est, qui ipse sibi quod edit quaerit et id aegre invenit,
sed ille est miserior, qui et aegre quaerit et nihil invenit;
ille miserrimust, qui cum esse cupit, tum quod edit non habet.
nam hercle ego huic die, si liceat, oculos effodiam libens,
465 ita malignitate oneravit omnis mortalis mihi;
neque ieiuniosiorem neque magis ecfertum fame
vidi nec quoi minus procedat quidquid facere occeperit,
ita venter gutturque resident esurialis ferias.
ilicet parasiticae arti maximam malam crucem,
470 ita iuventus iam ridiculos inopesque ab se segregat.
nil morantur iam Lacones unisubselli viros,
plagipatidas, quibus sunt verba sine penu et pecunia:
eos requirunt, qui libenter, quom ederint, reddant domi;
ipsi obsonant, quae parasitorum ante erat provincia,
475 ipsi de foro tam aperto capite ad lenones eunt
quam in tribú aperto capite sontes condemnant reos;
neque ridiculos iam terrunci faciunt, sese omnes amant.
nám uti dudum hinc abii, accessi ad adulescentes in foro.
salvete inquam. quo imus una ínquam ad prandium? atque illi tacent.
480 quis ait hoc aut quis profitetur? inquam. quasi muti silent,
neque me rident. ubi cenamus? inquam. átque illi abnuont.
dico unum ridiculum dictum de dictis melioribus,
quibus solebam menstruales epulas ante adipiscier:
nemo ridet; scivi extemplo rem de compecto geri;
485 ne canem quidem irritatam voluit quisquam imitarier,
saltem, si non arriderent, dentes ut restringerent.
abeo ab illis, postquam video me sic ludificarier;
pergo ad alios, venio ad alios, deinde ad alios: una res.
omnes de compecto rém agunt, quasi in Velabro olearii.
490 nunc redeo inde, quoniam ibi video ludificarier.
item alii parasiti frustra obambulabant in foro.
nunc barbarica lege certumst ius meum omne persequi:
qui consilium iniere, quo nos victu et vita prohibeant,
is diem dicam, irrogabo multam, ut mihi cenas decem
495 meo arbitratu dent, cum cara annona sit. sic egero.
nunc ibo ad portum hinc: est illic mi una spes cenatica;
si éa decolabit, redibo huc ad senem ad cenam asperam.—
Hegio
Quid est suávius, quam bene rém gerere,
bonó publicó, sic ut égo feci herí,
500 cum emi hósce homines: ubi quísque vident,
eúnt obviam gratulánturque eám rem.
íta me miserum restitando
retinendoque lassum reddiderunt:
vix éx gratulándo misér iam eminebam.
505 tandem ábii ad praetórem; ibí vix requiévi:
rogo sýngraphum, datur mi ílico; dedi Týndaro: ille abiít domum.
inde ílico praevórtor domúm, postquam id áctum est;
eo prótinus ad fratrém, mei ubi súnt alii captívi.
rogo, Philocratem ex Alide ecquis hominum
510 noverit: tandem hic exclamat, eum sibi esse sodalem;
dico eum esse apud me; hic extemplo orat obsecratque,
eum sibi ut liceat videre:
iussi ílico hunc exsolvi. nunc tu sequere me,
ut quód me oravisti ímpetres, eum hóminem uti convénias.—
Tyndarvs
Nunc íllud est, cum fuisse quam ésse nimio mávelim:
nunc spes opes auxiliaque a me segregant spernuntque se.
hic illést dies, cum nulla vitae meae salus sperabilest,
nequeexílium exitio est néque adeo spes, quae mi hunc aspellat metum,
520 nec subdolis mendaciis mihi usquam mantellum est meis,
nec sycophantiis nec fucis ullum mantellum obviam est
neque deprecatio perfidiis meis nec male factis fuga est,
nec confidentiae usquam hospitium est nec deverticulum dolis:
operta quae fuere aperta sunt, patent praestigiae,
525 ómnis res palam est, néque de hac re negotium est,
quín male occidam oppetamque pestem eri vicem meamque.
perdidit me Aristophontes hic qui venit modo intro
is me novit, is sodalis Philocrati et cognatus est.
neque iám Salus servare, si volt, me potest, nec copia est,
530 nisi si áliquam corde machinor astutiam.
quám, malum? quid machiner? quid comminiscar? maxumas
nugás ineptus incipisso. haereo.
Hegio
Quo illúm nunc hominem próripuisse fóras se dicam ex aédibus?
Tyndarvs
Núnc enim vero ego óccidi: eúnt ad te hostes, Tyndare.
535 quíd loquar? quid fabulabor? quid negabo aut quid fatebor?
mihi rés omnis ín incerto sita est. quid rebus confidam meis?
utinám te di prius perderent, quam periisti e patria tua,
Aristophontes, qui ex parata re imparatam omnem facis.
occísa est haec res, nisi reperio atrocem mi aliquam astutiam.
Hegio
540 Sequere. ém tibi hominem. adi, atque adloquere.
Tyndarvs
540 Quis homo est me hominum miserior?
Aristophontes
Quíd istuc est quod meos te dicam fugitare oculos, Tyndare,
proque ignoto me aspernari, quasi me numquam noveris?
equidem tam sum servos quam tu, etsi ego domi liber fui,
tu usque a puero servitutem servivisti in Alide.
Hegio
545 Edepol minime miror, si te fugitat aut oculos tuos,
aut si te odit, qui istum appelles Tyndarum pro Philocrate.
Tyndarvs
Hegió, hic homó rabiosus habitus est in Alide,
ne tu quód istic fabuletur auris immittas tuas.
nam istic hastis insectatus est domi matrem et patrem,
550 et illic isti qui insputatur morbus interdum venit.
proin tu ab istoc procul recedas.
Hegio
Vltro istum a me.
Aristophontes
Ain, verbero?
me rabiosum atque insectatum esse hastis meum memoras patrem,
et eum morbum mi esse, ut qui me ópus sit insputarier?
Hegio
Ne verere, multos iste morbus homines macerat,
555 quibus insputari saluti fuit atque is profuit.
Aristophontes
Quid tu autem? etiam huic credis?
Hegio
Quid ego credam huic?
Aristophontes
Insanum esse me?
Tyndarvs
Viden tu hunc, quam ínimico voltu intuetur? concedi optumumst,
Hegio: fit quód tibi ego dixi, glíscit rabies, cave tibi.
Hegio
Credidi esse insanum extemplo, ubi te appellavit Tyndarum.
Tyndarvs
560 Quin suom ipse interdum ignorat nomen neque scit qui siet.
Hegio
At etiam te suom sodalem esse aibat.
Tyndarvs
Haud vidi magís.
et quidem Alcumeus atque Orestes et Lycurgus postea
una opera mihi sunt sodales qua iste.
Aristophontes
At etiam, furcifer,
male loqui mi audés? non ego te novi?
Hegio
Pol planum id quidem est,
565 non novisse, qui istum appelles Tyndarum pro Philocrate.
quem vides, eum ignoras: illum nominas quem non vides.
Aristophontes
Immo iste eum sese ait, qui non est, esse, et qui vero est, negat.
Tyndarvs
Tu énim repertu'srepertus es, Philocratem qui superes veriverbio.
Aristophontes
Pol ego ut rem video, tu inventu'sinventus es, vera vanitudine
570 qui convincas. sed quaeso hercle, agedum aspice ad me.
Tyndarvs
570 Em.
Aristophontes
570 Dic modo:
tun negas te Tyndarum esse?
Tyndarvs
Négo, inquam.
Aristophontes
Tun te Philocratem
esse ais?
Tyndarvs
Égo, inquam.
Aristophontes
Tune huic credis?
Hegio
Plus quidem quam tibi aut mihi.
nam ílle quidem, quem tu hunc memoras esse, hodie hinc abiit Alidem
ad patrem huius.
Aristophontes
Quem patrem, qui servos est?
Tyndarvs
Et tu quidem
575 servos es, liber fuisti, et ego me confido fore,
si huius huc reconciliasso in libertatem filium.
Aristophontes
Quid ais, furcifer? tun te gnatum esse memoras liberum?
Tyndarvs
Non equidem me Liberum, sed Philocratem esse aio.
Aristophontes
Quid est?
ut scelestus, Hegio, nunc iste te ludos facit.
580 nám is est servos ipse, neque praeter se umquam ei servos fuit.
Tyndarvs
Quia tute ipse eges in patria nec tibi qui vivas domist,
omnis inveniri similis tui vis; non mirum facis:
est miserorum, ut malevolentes sint atque invideant bonis.
Aristophontes
Hegio, vide sis, ne quid tu huic temere insistas credere.
585 atque, ut perspicio, profecto iam áliquid pugnae edidit.
filium tuom quód redimere se ait, id ne utiquam mihi placet.
Tyndarvs
Scio te id nolle fieri; efficiam tamen ego id, si di adiuvant.
illum restituam huic, hic autem in Alidem me meo patri.
propterea ad patrem hinc amisi Tyndarum.
Aristophontes
Quin tute is es:
590 neque praeter te in Alide ullus servos istoc nominest.
Tyndarvs
Pergin servom me exprobrare esse, id quod vi hostili optigit?
Aristophontes
Enim iam nequeo contineri.
Tyndarvs
Heus, audin quid ait? quin fugis?
iam illic hic nos insectabit lapidibus, nisi illunc iubes
comprehendi.
Aristophontes
Crucior.
Tyndarvs
Ardent oculi: fit opus, Hegio;
595 viden tu illi maculari corpus totum maculis luridis?
atra bilis agitat hominem.
Aristophontes
At pol te, si hic sapiat senex,
pix atra agitet apud carnificem tuoque capiti inluceat.
Tyndarvs
Iam deliramenta loquitur, laruae stimulant virum.
hercle qui, si hunc comprehendi iusseris, sapias magis.
Aristophontes
600 Crucior, lapidem non habere , ut illi mastigiae
cerebrum excutiam, qui me insanum verbis concinnat suis.
Tyndarvs
Audin lapidem quaeritare?
Aristophontes
Solus te solum volo,
Hegio.
Hegio
Istinc loquere, si quid vis, procul. tamen audiam.
Tyndarvs
Namque edepol si adbites propius, os denasabit tibi
605 mordicus.
Aristophontes
605 Neque pol me insanum, Hégio, esse creduis
neque fuisse umquam, neque esse morbum quem istic autumat.
verum si quid metuis a me, iube me vinciri: volo,
dum istic itidem vinciatur.
Tyndarvs
Immo enim vero, Hegio,
istic, qui volt, vinciatur.
Aristophontes
Tace modo. ego te, Philocrates
610 false, faciam ut verus hodie reperiare Tyndarus.
quid mi abnutas?
Tyndarvs
Tibi ego abnuto?
Aristophontes
Quid agat, si absis longius?
Tyndarvs
Nugas. ludificabitur,
Hegio
Quid ais? quid si adeam hunc insanum?
Tyndarvs
garriet quoi neque pes umquam neque caput compareat.
615 ornamenta absunt: Aiacem, hunc cum vides, ipsum vides.
Hegio
Nihili facio. tamen adibo.
Tyndarvs
Nunc ego omnino occidi,
nunc ego intér sacrum saxumque sto, nec quid faciam scio.
Hegio
Do tibi operam, Aristophontes, si quid est quod me velis.
Aristophontes
Ex me audibis vera quae nunc falsa opinare, Hegio.
620 sed hoc primúm, me expurigare tibi volo, me insaniam
neque tenere neque mi esse ullum morbum, nisi quod servio.
at ita me rex deorum atque hominum faxit patriae compotem,
ut istic Philocrates non magis est quam aut ego aut tu.
Hegio
Eho dic mihi,
quis illic igitur est?
Aristophontes
Quem dudum dixi a principio tibi.
625 hoc si secus reperies, nullam causam dico quin mihi
et parentum et libertatis apud te deliquio siet.
Hegio
Quid tu ais?
Tyndarvs
Me tuom esse servom et te meum erum.
Hegio
Haud istuc rogo.
fuistin liber?
Tyndarvs
Fui.
Aristophontes
Enim vero non fuit, nugas agit.
Tyndarvs
Qui tu scis? an tu fortasse fuisti meae matri obstetrix,
630 qui id tam audacter dicere audes?
Aristophontes
630 Puerum te vidi puer.
Tyndarvs
At ego te video maior maiorem: ém rursum tibi.
meam rem non cures, si recte facias. num ego curo tuam?
Hegio
Fuitne huic patér Thensaurochrysonicochrysides?
Aristophontes
Non fuit, neque ego istuc nomen umquam audivi ante hunc diem.
635 Philocrati Theodoromedes fuit pater.
Tyndarvs
635 Pereo probe.
quin quiescis? i dierectum cor meum, ac suspende te.
tu sussultas, ego miser vix asto prae formidine.
Hegio
Satin istuc mihi exquisitum est, fuisse hunc servom in Alide
neque esse hunc Philocratem?
Aristophontes
Tam satis quam numquam hoc invenies secus.
640 sed ubi is nunc est?
Hegio
640 Vbi ego minime atque ipsus se volt maxume.
Tum igitur ego deruncinatus, deartuatus sum miser
huius scelesti techinis, qui me ut lubitum est ductavit dolis.
sed vide sis.
Aristophontes
Quin exploratum dico et provisum hoc tibi.
Hegio
Certon?
Aristophontes
Quin nihil, inquam, invenies magis hoc certo certius.
645 Philocrates iam inde usque amicus fuit mihi a puero puer.
Hegio
sed qua faciest tuos sodalis Philocrates?
Aristophontes
Dicam tibi:
macilento ore, naso acuto, corpore albo, oculis nigris,
subrufus aliquantum, crispus, cincinnatus.
Hegio
Convenit.
Tyndarvs
Vt quidem hercle in medium ego hodie pessume processerim.
650 vae illis virgis miseris, quae hodie in tergo morientur meo.
Hegio
Verba mihi data esse video.
Tyndarvs
Quid cessatis, compedes,
currere ad me meaque amplecti crura, ut vos custodiam?
Hegio
Satin med illi hodie scelesti capti ceperunt dolo?
illic servom se assimulabat, hic sese autem liberum.
655 nuculeum amisi, retinui pignori putamina.
ita mihi stólido sursum versum os sublevere offuciis.
hic quidem numquam irridebit. Colaphe, Cordalio, Corax,
ite istinc, ecferte lora.
Colaphvs
Num lignatum mittimur?
Hegio
Inícite huic manicas mastigiae.
Tyndarvs
660 Quid hoc ést negoti? quid ego deliqui?
Hegio
660 Rogas,
sator sartorque scelerum, et messor maxume?
Tyndarvs
Non occatorem dicere audebas prius?
nam semper occant prius quam sariunt rustici.
Hegio
At ut cónfidenter mihi contra astitit.
Tyndarvs
665 Decet innocentem servom átque innoxium
confidentem esse, suom apud erum potissimum.
Hegio
Adstringite isti sultis vehementer manus.
Tyndarvs
Tuós sum, tu has quidem vel praecidi iube.
sed quid negoti est, quam ob rem suscenses mihi?
Hegio
670 Quia me meamque rem, quod in te uno fuit,
tuis scelestis falsidicis fallaciis
deartuasti dilaceravisti atque opes
confecisti omnes, res ac rationes meas:
ita mi exemisti Philocratem fallaciis.
675 illum esse servom credidi, te liberum;
ita vosmet aiebatis itaque nomina
inter vos permutastis.
Tyndarvs
Fateor, omnia
facta esse ita ut tu dicis, et fallaciis
abiisse eum abs te mea opera atque astutia;
680 an, obsecro hercle te, id nunc suscenses mihi?
Hegio
At cum cruciatu maxumo id factumst tuo.
Tyndarvs
Dum ne ob male facta, peream, parvi aestumo.
si ego hic peribo, ast ille ut dixit non redit,
at erit mi hoc factum mortuo memorabile,
685 me meum erum captum ex servitute atque hostibus
reducem fecisse liberum in patriam ad patrem,
meumque potius me caput periculo
praeoptavisse, quam is periret, ponere.
Hegio
Facito ergo ut Acherunti clueas gloria.
Tyndarvs
690 Qui per virtutem, periit, at non interit.
Hegio
Quando ego te exemplis pessumis cruciavero
atque ob sutelas tuas te morti misero,
vel te interiisse vel periisse praedicent;
dum pereas, nihil intererit: dicant vivere.
Tyndarvs
695 Pol si istuc faxis, haud sine poena feceris,
si ille huc rebitet, sicut confido affore.
Aristophontes
Pro di immortales, nunc ego teneo, nunc scio
quid hoc sít negoti. meus sodalis Philocrates
in libertate est ad patrem in patria. bene est,
700 nec quisquam est mihi, aeque melius cui velim.
sed hoc mihi aegre est, me huic dedisse operam malam,
qui nunc propter me meaque verba vinctus est.
Hegio
Votuin te quicquam mi hodie falsum proloqui?
Tyndarvs
Votuisti.
Hegio
Cur es ausus mentiri mihi?
Tyndarvs
705 Quia vera obessent illi quoi operam dabam:
nunc falsa prosunt.
Hegio
At tibi oberunt.
Tyndarvs
Optumest.
at erum servavi, quem servatum gaudeo,
cui me custodem addiderat erus maior meus.
sed malene id factum árbitrare?
Hegio
Pessume.
Tyndarvs
710 At ego aio recte, qui abs te sorsum sentio.
nam cogitato, si quis hoc gnato tuo
tuos servos faxit, qualem haberes gratiam?
emitteresne necne eum servom manu?
essetne apud te is servos acceptissimus?
715 responde.
Hegio
715 Opinor.
Tyndarvs
715 Cur ergo iratus mihi es?
Hegio
Quia illi fuisti quam mihi fidelior.
Tyndarvs
Quid? tu una nocte postulavisti et die
recens captum hominem, nuperum novicium,
te perdocere ut melius consulerem tibi,
720 quam illi, quicum una a puero aetatem exegeram?
Hegio
Ergo ab eo petito gratiam istam. ducite,
ubi ponderosas crassas capiat compedes.
inde ibis porro in latomias lapidarias.
ibi quom alii octonos lapides effodiunt, nisi
725 cotidiano sesquiopus confeceris,
Sescentoplago nomen indetur tibi.
Aristophontes
Per deos atque homines ego te obtestor, Hegio,
ne tu istunc hominem perduis.
Hegio
Curabitur;
nam noctu nervo vinctus custodibitur,
730 interdius sub terra lapides eximet:
diu ego húnc cruciabo, non uno absolvam die.
Aristophontes
Certumne est tíbi istuc?
Hegio
Non moriri certius.
abducite istum actutum ad Hippolytum fabrum,
iubete huic crassas compedes impingier;
735 inde extra portam ad meum libertum Cordalum
in lapicidinas facite deductus siet:
atque hunc me velle dicite ita curarier,
ne qui deterius huic sit quam cui pessume est.
Tyndarvs
Cur ego te invito me esse salvom postulem?
740 periclum vitae meae tuo stat periculo.
post mortem in morte nihil est quod metuam mali.
etsi pervivo usque ad summam aetatem, tamen
breve spatium est perferundi quae minitas mihi.
vale atque salve, etsi aliter ut dicam meres.
745 tu, Aristophontes, de me ut meruisti, ita vale;
nam mihi propter te hoc optigit.
Hegio
Abducite.
Tyndarvs
At unum hoc quaeso, si huc rebitet Philocrates,
ut mi eius facias conveniundi copiam.
Hegio
Periistis, nisi hunc iam e conspectu abducitis.
Tyndarvs
750 Vis haec quidem hercle est, et trahi et trudi simul.—
Hegio
Illic ést abductus recta in phylacam, ut dignus est.
ego illís captivis aliis documentum dabo,
ne tale quisquam facinus incipere audeat.
quod absque hoc esset, qui mihi hoc fecit palam,
755 usque offrenatum suis me ductarent dolis.
nunc certum est nulli posthac quicquam credere.
satis súm semel deceptus. speravi miser
ex servitute me exemisse filium:
ea spes elapsa est. perdidi unum filium,
760 puerum quadrimum quem mihi servos surpuit,
neque eum servom umquam repperi neque filium;
maior potitus hostium est. quod hoc ést scelus?
quasi in orbitatem liberos produxerim.
sequere hac. reducam te ubi fuisti. neminis
765 miserere certum est, quia mei miseret neminem.—
Aristophontes
Exauspicavi ex vinclis. nunc intellego
redauspicandum esse in catenas denuo.—
Tap any Latin word to look it up
An open-access project
Leo 1895
Leo, Weidmann, 1895 · 1895
The Editor

Friedrich Leo (1851–1914) was one of the greatest Latin scholars of the imperial German university system. Professor at Göttingen from 1889, he combined textual criticism with literary history to an unusual degree. His Geschichte der römischen Literatur (1913) was a landmark work, and his editions of Plautus (1895–1896) and Seneca's tragedies set new standards. Leo's Plautine scholarship was transformative: he was the first to systematically analyse Plautus's metrical practice, using it as a tool for detecting interpolations and establishing the text.

About This Edition

Leo's edition of Plautus, published by Weidmann in Berlin (2 vols., 1895–1896), represented a dramatic advance over previous editions. Leo was the first editor to take full account of the Ambrosian palimpsest (Codex Ambrosianus, 4th–5th century), the oldest witness to Plautus's text, which had been imperfectly read by earlier scholars. His text is characterised by rigorous metrical analysis and a willingness to identify passages he considered interpolated. W. M. Lindsay's OCT (1904–1905) drew heavily on Leo's work while sometimes differing on individual readings.

Tap any Latin word to look it up