Plautus Bacchides
EN Lat Orig
Act 5
Nicobvlvs
Quicúmque ubi ubi sunt, quí fuerunt quiqué futuri sunt pósthac
stultí, stolidi, fatuí, fungi, bardí, blenni, buccónes,
solús ego omnis longe ántideo stultítia et moribus índoctis.
1090 perií, pudet: hocine me aétatis ludós bis factum esse índigne?
magis quam íd reputo, tam mágis uror quae méus filius turbávit.
perdítus sum atque eradícatus sum, omníbus exemplis éxcrucior.
omnía me mala conséctantur, omníbus exitiis ínterii.
Chrysálus med hodie láceravit, Chrysálus me miserum spóliavit:
1095 is scelus auro usque áttondit dolis dóctis indoctum, út lubitumst.
ita míles memorat méretricem esse eam quam ílle uxorem esse áiebat,
omníaque ut quidque actum est memoravit, eam síbi hunc annúm condúctam,
relicúom id auri factúm quod ego ei stultíssimus homo promísissem: hoc,
hoc ést quo cor peracéscit; hoc ést demum quod pércrucior,
1100 me hoc aétatis ludíficari, immo edepol sic ludos factum
canó capite atque albá barba miserúm me auro esse emúnctum.
perii, hóc servom meum nón nauci facere ésse ausum! atque ego, si álibi
plus pérdiderim, minus aégre habeam minusque íd mihi damno dúcam.
Philoxenvs
Certo híc prope me mihi néscio quis loqui vísust; sed quem vídeo?
1105 hic quidémst pater Mnesilochi.
Nicobvlvs
1105 Eúge, socium aerúmnae et mei mali vídeo.
Philoxéne, salve.
Philoxenvs
Et tu. unde ágis?
Nicobvlvs
Vnde homo miser átque infortunátus.
Philoxenvs
At pól ego ibi sum, esse ubi míserum hominem decet átque infortunátum.
Nicobvlvs
Igitúr pari fortuna, aétate ut sumus, útimur.
Philoxenvs
Sic est. séd tu,
quíd tibist?
Nicobvlvs
Pól mihi par, idem est quód tibi.
Philoxenvs
1110 Númquid nam ad fílium haec aégritudo áttinet?
Nicobvlvs
Ádmodum.
Philoxenvs
Idém mihi mórbus in péctorest.
Nicobvlvs
Át mihi Chrýsalus óptumus homo
pérdidit fílium, me átque rem omném meam.
Philoxenvs
Quíd tibi ex fílio nam, óbsecro, aegrést?
Nicobvlvs
Scies:
1115 íd, perit cúm tuo: ambo aéque amicás habent.
Philoxenvs
Qui scís?
Nicobvlvs
Vidi
Philoxenvs
mihi, dísperii.
Nicobvlvs
Quíd dubitamus púltare atque huc évocare ambós foras?
Philoxenvs
Haud moror.
Nicobvlvs
Heus Bacchis, iube sis actutum aperiri fores,
nisi mavoltis fores et postes comminui securibus.
Bacchis
1120 Quis sónitu ac tumúltu tantó nominát me atque púltat aedes?
Nicobvlvs
Ego átque hic.
Bacchis
Quid hóc est negóti nam, amábo?
quis hás huc ovís adegit?
Nicobvlvs
Ovís nos vocánt pessumaé.
Soror
Pastor hárum
dormít, quom haec eunt síc a pecú balitántes.
Bacchis
At pól nitent, haud sórdidae vidéntur ambae.
Soror
1125 Attonsae haé quidem ámbae usque súnt.
Philoxenvs
1125 Vt vidéntur
derídere nós.
Nicobvlvs
Sine suo úsque arbitrátu.
Bacchis
Rerín ter in annó tu has tónsitari?
Soror
Pol hódie altera iám bis detónsa certo est.
Bacchis
Vetulaé sunt, † thimiame.
Soror
At bonás fuisse crédo.
Bacchis
1130 Vidén limulís, obsecró, ut intuéntur?
Soror
Ecástor sine ómni arbitrór malitia ésse.
Philoxenvs
Merito hóc nobis fít, qui quidem húc venerímus.
Bacchis
Cogántur quidem íntro.
Soror
Haud sció quid eo opús sit,
quae néc lac nec lánam ullam habént. sic sine ástent.
1135 exsólvere quánti fuére, omnis frúctus
iam illís decidít. non vidés, ut palántes
solaé liberaé
grasséntur? quin aetate crédo esse mútas:
ne bálant quidém, quom a pecú cetero ábsunt.
stultae átque haud malaé videntur.
1140 Revórtamur íntro, sorór.
Nicobvlvs
1140 Ilico ámbae
1140 manéte: haec ovés volunt vos.
Soror
Pródigium hoc quidémst: humana nós voce appellánt oves.
Nicobvlvs
Haec oves vobis malam rem magnam, quam debent, dabunt.
Bacchis
Si quam debes, te condono: tibi habe, numquam abs te petam.
sed quid est quapropter nobis vos malum minitamini?
Philoxenvs
1145 Quia nostros agnos conclusos istic esse aiunt duos.
Nicobvlvs
Et praeter eos agnos meus est istic clam mordax canis:
qui nisi nobis producuntur iam atque emittuntur foras,
arietes truces nos erimus, iam in vos incursabimus.
Bacchis
Soror, ést quod te volo sécreto.
Soror
Eho, amábo.
Nicobvlvs
Quo illaec ábeunt?
Bacchis
1150 Senem illúm tibi dedo ultériorem, lepide út lenitum réddas;
ego ad húnc iratum adgrédiar, si possúmus nos hos intro ínlicere huc.
Soror
Meum pénsum ego lepide accúrabo, quamquam ódiost mortem ampléxari.
Bacchis
Facito út facias.
Soror
Taceás. tu tuom facito: égo quod dixi haud mútabo.
Nicobvlvs
Quid illaéc illic in cónsilio duae sécreto consúltant?
Philoxenvs
1155 Quid aís tu, homo?
Nicobvlvs
1155 Quid vis?
Philoxenvs
1155 Pudet dícere me tibi quíddam.
Nicobvlvs
Quid est quód pudeat?
Philoxenvs
Sed amíco homini tibi quód volo credere cértumst.
nihilí sum.
Nicobvlvs
Istuc iam prídem scio. sed quí nihili es? id mémora.
Philoxenvs
Tactús sum vehementér visco;
cor stímulo foditur.
Nicobvlvs
Pól tibi multo aequíus est coxendícem.
1160 sed quíd istuc est? etsí iam ego ipsus quid sít probe scire putó me;
verum aúdire etiam ex studeo.
Philoxenvs
Viden hánc?
Nicobvlvs
Video.
Philoxenvs
Haud mala est múlier.
Nicobvlvs
Pol véro ista mala et nihili.
Philoxenvs
Quid múlta? ego amo.
Nicobvlvs
An amas?
Philoxenvs
ναὶ γάρ.
Nicobvlvs
Tun, hómo putide, amatór istac fieri aétate audes?
Philoxenvs
Quí non?
Nicobvlvs
Quia flágitium est.
Philoxenvs
Quid opúst verbis? meo fílio non sum irátus,
1165 neque tuost aequom esse íratum: si amánt, sapienter fáciunt.
Bacchis
Sequere hác.
Nicobvlvs
Eunt eccas tándem
probri pérlecebrae et persuástrices. quid núnc? etiam reddítis nobis
filiós et servom? an ego éxperior tecúm vim maiorem?
Philoxenvs
Ábin hinc?
non hómo tu quidem es, qui istóc pacto tam lépidam inlepide appélles.
Bacchis
1170 Senex óptime quantumst ín terra, sine me hóc exorare ábs te,
ut istúc delictum désistas tanto ópere ire oppugnátum.
Nicobvlvs
Ni abeás, quamquam tu bélla es, malum tíbi magnum dabo iám.
Bacchis
Patiar,
non métuo, ne quid míhi doleat quod férias.
Nicobvlvs
Vt blandíloquast!
ei míhi, metuo.
Soror
Hic magis tránquillust.
Bacchis
1175 I hac mécum intro atque ibi, quid vis,filiúm concastigáto.
Nicobvlvs
Abin á me, scelus?
Bacchis
Sine, méa pietas, te exorem.
Nicobvlvs
Exores me?
Soror
Ego quídem ab hoc certe exórabo.
Philoxenvs
Immo ego te óro, ut me intro abdúcas.
Soror
Lepidúm te.
Philoxenvs
At scin quo pácto me ad te intro ábducas?
Soror
Mecum út sis.
Philoxenvs
Omnía quae cupio cómmemoras.
Nicobvlvs
Vidi égo nequam homines, vérum te
1180 nemínem deteriorem.
Philoxenvs
1180 Íta sum.
Bacchis
I hac mécum intro, ubi tibi sít lepide victíbus, vino atque unguéntis.
Nicobvlvs
Satis, sátis iam vostrist cónvivi: me níl paenitet ut sim ácceptus:
quadringéntis Philippis fílius me et Chrysálus circumduxérunt.
quem quídem ego ut non excrúciem, altérum tantum auri nón meream.
Bacchis
1185 Quid tándem, si dimídium auri reddítur, in hac mecum íntro? atque ut
eis délicta ignoscás.
Philoxenvs
Faciet.
Nicobvlvs
Minime, nolo. nil móror, sine sic.
malo íllos ulcisci ámbo.
Philoxenvs
Etiám tu, homo nihili? quód di dant boni cáve culpa tua amissis:
dimídium auri datur: áccipias, potésque et scortum accúmbas.
Nicobvlvs
1190 Egon úbi filius corrúmpatur meus, íbi potem?
Philoxenvs
1190 Potandumst.
Nicobvlvs
Age iam, íd ut ut est, étsi est dédecori, patiár, facere inducam ánimum:
egon, cum haéc cum illo accubet, ínspectem?
Bacchis
Immo equidém pol tecum accúmbam, te amábo et te amplexábor.
Nicobvlvs
Caput prúrit, perii, víx negito.
Bacchis
Non tíbi venit in mentém, amabo, si dúm vivas tibi béne facias
1195 tam pól id quidem esse haud perlónginquom, neque, si hóc hodie amissís, post in
1195 morte éventurum esse úmquam?
Nicobvlvs
Quid agó?
Philoxenvs
Quid agas? rogitás etiam?
Nicobvlvs
Libet ét metuo.
Bacchis
Quid métuis?
Nicobvlvs
Ne obnóxius filio sim ét servo.
Bacchis
Mel méum, amabo, etsi haec fíunt,
tuost: únde illum sumére censes, nisi quód tute illi déderis?
hanc véniam illis sine te éxorem.
Nicobvlvs
Vt terebrát! satin offirmátum
1200 quod míhi erat, id me exórat?
tua sum ópera et propter te ímprobior.
Bacchis
Nemínis quam mea mavéllem.
satin égo istuc habeo fírmatum?
Nicobvlvs
Quod sémel dixi haud mutábo.
Bacchis
It diés, ite intro accúbitum,
filií vos exspectánt intus.
Nicobvlvs
Quam quídem actutum emoriámur.
Soror
1205 Vespér hic est, sequimini.
Nicobvlvs
1205 Dúcite nos quo lúbet tamquam quidem addíctos.
Bacchis
Lepide ípsi hi sunt captí, suis qui filiís fecere insídias.
Grex
senes nisi fuíssent nihili iam índe ab adulescéntia,
non hodie hoc tantum flagitium facerent canis capitibus;
neque adeo haec faceremus, ni antehac vidissemus fieri,
1210 ut apud lenones rivales filiis fierent patres.
spectatores, vos valere volumus et clare adplaudere.
Tap any Latin word to look it up
An open-access project
Leo 1895
Leo, Weidmann, 1895 · 1895
The Editor

Friedrich Leo (1851–1914) was one of the greatest Latin scholars of the imperial German university system. Professor at Göttingen from 1889, he combined textual criticism with literary history to an unusual degree. His Geschichte der römischen Literatur (1913) was a landmark work, and his editions of Plautus (1895–1896) and Seneca's tragedies set new standards. Leo's Plautine scholarship was transformative: he was the first to systematically analyse Plautus's metrical practice, using it as a tool for detecting interpolations and establishing the text.

About This Edition

Leo's edition of Plautus, published by Weidmann in Berlin (2 vols., 1895–1896), represented a dramatic advance over previous editions. Leo was the first editor to take full account of the Ambrosian palimpsest (Codex Ambrosianus, 4th–5th century), the oldest witness to Plautus's text, which had been imperfectly read by earlier scholars. His text is characterised by rigorous metrical analysis and a willingness to identify passages he considered interpolated. W. M. Lindsay's OCT (1904–1905) drew heavily on Leo's work while sometimes differing on individual readings.

Tap any Latin word to look it up