Plautus Bacchides
EN Lat Orig
Act 1
Unknown
quíbus ingenium in animo utibilest, modicum et sine vernilitate
víncla, virgaé, molae: saévitudo mala fit peior
convérrite scópis, agite strénue
ecquis évocat
5 cum nassiterna et cum aqua istum impurissimum?
sícut lacte lactis similest
(Bacchis)
ílla mi cognominis fuit
(latro) suam qui auro vitam venditat
sció spiritum éius maiórem esse multo
10 quam folles taurini habént, cum liquescunt
petraé, ferrum ubí fit.
Cuiatis tibi visust?
Praenéstinum opino esse, ita erat gloriosus.
néque id haud subditiva glória oppidum arbitror.
(Pver)
ne a quóquam acciperes alio mercedem annuam,
15 nisi ab sése, nec cum quiquam limares caput.
limaces viri
cór meum, spés mea,
mél meum, suávitudó, cibus, gaúdium.
síne te amem
20 Cupidon tecum saevust anne Amor?
Vlíxem audivi fuisse aerumnosissimum,
qui annis viginti errans a patria afuit;
verum hic adulescens multo Vlixem anteit
qui ílico errat intra muros civicos.
25 quidquid est nomen sibi
(Pistoclervs)
quaé sodalem átque me exércitos habet
nam crédo cuivis excantare cor potes.
sin lénocinium forte collibitum est tibi,
videas mercedis quid tibi est aecum dari,
30 ne istac aetate me sectere gratiis.
Arabus
Bacchis
35 Quíd si hoc potis est út tu taceas, égo loquar?
Soror
35 Lepidé, licet.
Bacchis
Vbi me fugiet memoria, ibi tu facito ut subvenias, soror.
Soror
Pol magis metuo, ne defuerit mi in monendo oratio.
Bacchis
Pol ego metuo, lusciniolae ne defuerit cantio.
sequere hac.
Pistoclervs
Quid agunt duae germanae meretrices cognomines?
40 quid in consilio consuluistis?
Bacchis
40 Bene.
Pistoclervs
40 Pol haud meretricium est.
Bacchis
Miserius nihil est quam mulier.
Pistoclervs
Quid esse dices dignius?
Bacchis
Haec ita me orat, sibi qui caveat aliquem ut hominem reperiam,
ut istunc militemut, ubi emeritum sibi sit, se revehat domum.
Pistoclervs
Quid isti caveam?
Bacchis
Vt revehatur domum,
id, amabo te, huic caveas.
45 ubi ei dediderit operas, ne hanc ille habeat pro ancilla sibi;
nam si haec habeat aurum quod illi renumeret, faciat lubens.
Pistoclervs
Vbi nunc is homost?
Bacchis
Iam hic credo aderit. sed hoc idem apud nos rectius
poteris agere; atque is dum veniat, sedens ibi opperibere.
eadem biberis, eadem dedero tibi, ubi biberis, savium.
Pistoclervs
50 Viscus merus vostrast blanditia.
Bacchis
50 Quid iam?
Pistoclervs
50 Quia enim intellego,
duae unum éxpetitis palumbem, † perii harundo alas verberat.
non ego istúc facinus mihi, mulier, conducibile esse arbitror.
Bacchis
Quí, amabo?
Pistoclervs
Quia, Bacchis, bacchas metuo et bacchanal tuom.
Bacchis
Quid est? quid metuis? ne tibi lectus malitiam apud me suadeat?
Pistoclervs
55 Magis illectum tuom quam lectum metuo. mala tu es bestia.
nam huic aetati non conducit, mulier, latebrosus locus.
Bacchis
Egomet, apud me si quid stulte facere cupias, prohibeam.
sed ego apud me te esse ob eam rem, miles cum veniat, volo,
quia, cum tu aderis, huic mihique haud faciet quisquam iniuriam:
60 tu prohibebis, et eadem opera tuo sodali operam dabis;
et ille adveniens tuam med esse amicam suspicabitur.
quid, amabo, opticuisti?
Pistoclervs
Quia istaec lepida sunt memoratui:
eadem in usu atque ubi periclum facias, aculeata sunt,
animum fodicant, bona distimulant, facta et famam sauciant.
Soror
65 Quid ab hac metuis?
Pistoclervs
65 Quid ego metuam rogitas? adulescens homo
penetrem me huius modi in palaestram, ubi damnis desudascitur?
ubi pro disco damnum capiam, pro cursura dedecus?
Bacchis
Lepide memoras.
Pistoclervs
Vbi ego capiam pro machaera turturem,
ubique imponat in manum alius mihi pro cestu cantharum
70 pro galea scaphium, pro insigni sit corolla plectilis,
pro hasta talos, pro lorica malacum capiam pallium,
ubi mihi pró equo lectus detur, scortum pro scuto accubet?
apage a me, apage.
Bacchis
Ah, nimium ferus es.
Pistoclervs
Mihi sum.
Bacchis
Malacissandus es.
equidem tibi do hanc operam.
Pistoclervs
Ah, nimium pretiosa es operaria.
Bacchis
75 Simulato me amare.
Pistoclervs
75 Vtrum égo istuc iócon adsimulem an serio?
Bacchis
Heia, hoc agere meliust. miles quom huc adveniat, te volo
me amplexari.
Pistoclervs
Quid eo mi opus est?
Bacchis
Vt ille te videat volo.
scio quid ago.
Pistoclervs
Et pol égo scio quid metuo. sed quid ais?
Bacchis
Quid est?
Pistoclervs
Quid si apud te eveniát desubito prandium aut potatio
80 forte aut cena, ut solet in istis fieri conciliabulis,
ubi ego tum accumbam?
Bacchis
Ápud me, mi anime, ut lepidus cum lepida accubet.
locus hic apud nos, quamvis subito venias, semper liber est.
ubi tu lepide vóles esse tibi, méa rosa, mihi dicito
dato qui bene sit: ego ubi bene sit tibi locum lepidum dabo.
Pistoclervs
85 Rapidus fluvius est hic, non hac temere transiri potest.
Bacchis
Atque ecastor apud hunc fluvium áliquid perdundumst tibi.
manum da et sequere.
Pistoclervs
Aha, minime.
Bacchis
Quid ita?
Pistoclervs
Quia istoc in lecebrosius
fieri nil potest: nox mulier vinum homini adulescentulo.
Bacchis
Age igitur, equidem pol nihili facio nisi causa tua.
90 ille quidem hanc abducet; nullus ádfueris, si non lubet.
Pistoclervs
Sumne autem nihili, qui nequeam ingenio moderari meo?
Bacchis
Quid est quod metuas?
Pistoclervs
Nihil est, nugae. mulier, tibi me emancupo:
tuos sum, tibi dedo operam.
Bacchis
Lepidu'slepidus es. nunc ego te facere hoc volo.
ego sorori meae cenam hodie dare volo viaticam:
95 eo tibi argentum iubebo iam intus ecferri foras;
tu facito opsonatum nobis sit opulentum opsonium.
Pistoclervs
Ego opsonabo, nam id flagitium meum sit, mea te gratia
et operam dare mi ét ad eam operam facere sumptum de tuo.
Bacchis
At ego nolo dare te quicquam.
Pistoclervs
Sine.
Bacchis
Sino equidem, si lubet.
100 propera, amabo.
Pistoclervs
100 Prius hic adero quam te amare desinam.—
Soror
Bene me accipies advenientem, mea soror.
Bacchis
Quid ita, obsecro?
Soror
Quia piscatus meo quidem animo hic tibi hodie evenit bonus.
Bacchis
Meus ille quidemst. tibi nunc operam dabo de Mnesilocho, soror,
ut hic accipias potius aurum, quam hinc eas cum milite.
Soror
105 Cupio.
Bacchis
105 Dabitur opera. aqua calet: eamus hinc intro, ut laves.
nám uti navi vecta es, credo timida es.
Soror
Aliquantum, soror.
simul huic nescio cui, turbare qui huc it, decedamus
Bacchis
Sequere hac igitur me intro in lectum, ut sedes lassitudinem.
Lydvs
Iam dudum, Pistoclere, tacitus te sequor,
110 expectans quas tu res hoc ornatu geras.
namque ita me di ament, ut Lycurgus mihi quidem
videtur posse hic ad nequitiam adducier.
quo nunc capessis ted hinc adversa via
cum tanta pompa?
Pistoclervs
Húc.
Lydvs
Quid huc? quis istíc habet?
Pistoclervs
115 Amor, Voluptas, Venus, Venustas, Gaudium,
Iocus, Lúdus, Sermo, Suavisaviatio.
Lydvs
Quid tibi commercist cum dis damnosissimis?
Pistoclervs
Mali sunt homines, qui bonis dicunt male;
tu dis nec recte dicis: non aequom facis.
Lydvs
120 An deus est ullus Suavisaviatio?
Pistoclervs
An non putasti esse umquam? o Lyde, es barbarus;
quem ego sapere nimio censui plus quam Thalem,
is stultior es barbaro poticio,
qui tantus natu deorum nescis nomina.
Lydvs
125 Non hic placet mi ornatus.
Pistoclervs
125 Nemo ergo tibi
haec apparavit: mihi paratum est quoi placet.
Lydvs
Etiam me advorsus exordire argutias?
qui si decem habeas linguas, mutum esse addecet.
Pistoclervs
Non omnis aetas, Lyde, ludo convenit.
130 magis unum in mentemst mihi nunc, satis ut commode
pro dignitate opsoni haec concuret cocus.
Lydvs
Iam perdidisti te atque me atque operam meam,
qui tibi nequiquam saepe monstravi bene.
Pistoclervs
Ibidem égo meam operam perdidi, ubi tu tuam:
135 tua disciplina nec mihi prodest nec tibi.
Lydvs
O praeligatum pectus.
Pistoclervs
Odiosus mihi es.
tace atque sequere, Lyde, me.
Lydvs
Illuc sis vide,
non paedagogum iam me, sed Lydum vocat.
Pistoclervs
Non par videtur neque sit consentaneum,
140 cum haec qui emit intus sit et cúm amica accubet
cumque osculetur et convivae alii accubent,
praesentibus illis paedagogus una ut siet.
Lydvs
An hoc ad eas res opsonatumst, obsecro?
Pistoclervs
Sperat quidem animus: quo evenat dis in manust.
Lydvs
145 Tu amicam habebis?
Pistoclervs
145 Cum videbis, tum scies.
Lydvs
Immo neque habebis neque sinam. i prorsum domum.
Pistoclervs
Omitte, Lyde, ac cave malo.
Lydvs
Quid? cave malo?
Pistoclervs
Iam excessit mi aetas ex magisterio tuo.
Lydvs
O barathrum, ubi nunc es? ut ego te usurpem lubens.
150 video nimio iam multo plus quam volueram.
vixisse nimio satiust iam quam vivere.
magistron quemquam discipulum minitarier?
nil moror discipulos mihi iam plenos sanguinis:
valens afflictat me vacivom virium.
Pistoclervs
155 Fiam, ut ego opinor, Hercules, tu autem Linus.
Lydvs
Pol metuo magis, ne Phoenix tuis factis fuam
teque ad patrem esse mortuom renuntiem.
Pistoclervs
Satis historiarumst.
Lydvs
Hic vereri perdidit.
compendium edepol haud aetati optabile
160 fecisti, cum istanc nactu'snactus es inpudentiam.
occisus hic homo est. ecquid in mentem est tibi
patrem tibi esse?
Pistoclervs
Tibi ego an tu mihi servos es?
Lydvs
Peior magister te istaec docuit, non ego.
nimio es tu ad istas res discipulus docilior,
165 quam ad illa quae te docui, ubi operam perdidi.
edepol fecisti furtum in aetatem malum
cum istaec flagitia me celavisti et patrem.
Pistoclervs
Istactenus tibi, Lyde, libertas datast
orationis. satis est. sequere hac me ac tace.—
Tap any Latin word to look it up
An open-access project
Leo 1895
Leo, Weidmann, 1895 · 1895
The Editor

Friedrich Leo (1851–1914) was one of the greatest Latin scholars of the imperial German university system. Professor at Göttingen from 1889, he combined textual criticism with literary history to an unusual degree. His Geschichte der römischen Literatur (1913) was a landmark work, and his editions of Plautus (1895–1896) and Seneca's tragedies set new standards. Leo's Plautine scholarship was transformative: he was the first to systematically analyse Plautus's metrical practice, using it as a tool for detecting interpolations and establishing the text.

About This Edition

Leo's edition of Plautus, published by Weidmann in Berlin (2 vols., 1895–1896), represented a dramatic advance over previous editions. Leo was the first editor to take full account of the Ambrosian palimpsest (Codex Ambrosianus, 4th–5th century), the oldest witness to Plautus's text, which had been imperfectly read by earlier scholars. His text is characterised by rigorous metrical analysis and a willingness to identify passages he considered interpolated. W. M. Lindsay's OCT (1904–1905) drew heavily on Leo's work while sometimes differing on individual readings.

Tap any Latin word to look it up