Plautus Asinaria
EN Lat Orig
Act 5
Argyrippvs
Age decumbamus sis, pater.
Demaenetvs
Vt iusseris,
mi gnate, ita fiet.
Argyrippvs
Pueri, mensam adponite.
Demaenetvs
830 Numquídnam tibi moléstumst, gnate , si haec nunc mecum áccubat?
Argyrippvs
Pietas, pater, oculis dolorem prohibet. quamquam ego istánc amo,
possum equidem inducere animum, ne aegre patiar quia tecum accubat.
Demaenetvs
Decet verecundum esse adulescentem, Argyrippe.
Argyrippvs
Edepol, pater,
merito tuo facere possum.
Demaenetvs
Age ergo, hoc agitemus convivium
835 vino ut sermone suavi. nolo ego metui, amari mavolo,
mi gnate, me abs te.
Argyrippvs
Pol ego utrumque facio, ut aequom est filium.
Demaenetvs
Credam istuc, si esse te hilarum videro.
Argyrippvs
An tu me tristem putas?
Demaenetvs
Putem ego, quem videam aeque esse maestum ut quasi dies si dicta sit?
Argyrippvs
Ne dixis istuc.
Demaenetvs
Ne sic fueris: ilico ego non dixero.
Argyrippvs
Em aspecta: rideo.
Demaenetvs
Vtinam male qui mihi volunt sic rideant.
Argyrippvs
Scio equidem quam ob rem me, pater, tu tristem credas nunc tibi:
quia istaéc est tecum. atque ego quidem hercle ut verum tibi dicam, pater,
ea res me male habet; at non eo, quia tibi non cupiam quae velis;
845 verum istam amo. aliam tecum esse equidem facile possum perpeti.
Demaenetvs
At ego hanc volo.
Argyrippvs
Ergo sunt quae exoptas: mihi quae ego exoptem volo.
Demaenetvs
Vnum hunc diem perpetere, quoniam tibi potestatem dedi,
cum hac annum ut esses, atque amanti argenti feci copiam.
Argyrippvs
Em istoc me facto tibi devinxti.
Demaenetvs
Quin te ergo hilarum das mihi?
Artemona
Áin tu meum virum híc potare, óbsecro, cum fílio
et ad amicam detulisse argenti viginti minas
meoque filio sciente id facere flagitium patrem?
Parasitvs
Neque divini neque mi humani posthac quicquam accreduas,
855 Artemona, si huius rei mendacem inveneris.
Artemona
At scelesta ego praeter alios meum virumfrugi rata,
siccum, frugi, continentem, amantem uxoris maxume.
Parasitvs
At nunc dehinc scito illum ante omnes minimi mortalem preti,
madidum, nihili, incontinentem atque osorem uxoris suae.
Artemona
860 Pol ni istaec vera essent, numquam faceret ea quae nunc facit.
Parasitvs
Ego quoque hercle illum antehac hominem semper sum frugi ratus,
verum hoc facto sese ostendit, qui quidem cum filio
potet una atque una amicam ductet, decrepitus senex.
Artemona
Hoc ecastor est quod ille it ad cenam cottidie.
865 ait sese ire ad Archidemum, Chaeream, Chaerestratum,
Cliniam, Chremem, Cratinum, Diniam, Demosthenem:
is apud scortum corruptelae est liberis, lustris studet.
Parasitvs
Quin tu illum iubes ancillas rapere sublimen domum?
Artemona
Tace modo. ne ego illum ecastor miserum habebo.
Parasitvs
Ego istúc scio,
870 ita fore illi dum quidem cum íllo nupta eris.
Artemona
870 Ego censeo.
eum etiam hominem in senatu dare operam aut clientibus,
ibi labore delassatum noctem totam stertere:
ille operé foris faciendo lassus noctu ad me advenit;
fundum alienum arat, incultum familiarem deserit.
875 is etiam corruptus porro suom corrumpit filium.
Parasitvs
Sequere hac me modó, iam faxo ipsum hominem manifesto opprimas.
Artemona
Nihil ecastor est quod facere mavelim.
Parasitvs
Mane dum.
Artemona
Quid est?
Parasitvs
Possis, si forte accubantem tuom virum conspexeris
cum corona amplexum amicam, si videas, cognoscere?
Artemona
880 Possum ecastor.
Parasitvs
880 Em tibi hominem.
Artemona
880 Perii.
Parasitvs
880 Paulisper mane.
aucupemus ex insidiis clanculum quam rem gerant.
Argyrippvs
Quid modi, pater, amplexando facies?
Demaenetvs
Fateor, gnate mi
Argyrippvs
Quid fatere?
Demaenetvs
Me ex amore húius corruptum oppido.
Parasitvs
Audin quid ait?
Artemona
Audio.
Demaenetvs
Egon ut non domo uxori meae
885 subripiam in deliciis pallam quam hábet, atque ad te deferam,
non edepol conduci possum vita uxoris annua.
Parasitvs
Censen tu illum hodié primum ire ádsuetum esse in ganeum?
Artemona
Ille ecastor suppilabat me, quod ancillas meas
suspicabar atque insontis miseras cruciabam.
Argyrippvs
Pater,
890 iube dari vinum; iam dudum factum est cum primum bibi.
Demaenetvs
Da, puere, ab summo. áge tu interibi ab infimo da savium.
Artemona
Perii misera, ut osculatur carnufex, capuli decus.
Demaenetvs
Edepol animam suaviorem aliquanto quam uxoris meae.
Philaenivm
Dic amabo, an fetet anima úxoris tuae?
Demaenetvs
Nauteam
895 bibere malim, si necessum sit, quam illam oscularier.
Artemona
Ain tandem? edepol ne tu istuc cum malo magno tuo
Dixisti in me. sine, revenias modo domum, faxo ut scias
quid pericli sit dotatae uxori vitium dicere.
Philaenivm
Miser ecastor es.
Artemona
Ecastor dignus est.
Argyrippvs
Quid ais, pater?
900 ecquid matrem amas?
Demaenetvs
900 Egone illam? nunc amo, quia non adest.
Argyrippvs
Quid cum adest?
Demaenetvs
Periisse cupio.
Parasitvs
Amat homo hic te, ut praedicat.
Artemona
Ne illa ecastor faenerato funditat: nam si domum
redierit hodie, osculando ego ulciscar potissimum.
Argyrippvs
Iace, pater, talos, ut porro nos iaciamus.
Demaenetvs
Maxime.
905 te, Philaenium, mihi atque uxoris mortem. hoc Venerium est.
pueri, plaudite et mi ob iactum cantharo mulsum date.
Artemona
Non queo durare.
Parasitvs
Si non didicisti fulloniam,
non mirandum est. in oculos invadi optumum est.
Artemona
Ego pol vivam et tu istaec hodie cum tuo magno malo
910 invocavisti.
Parasitvs
910 Ecquis currit pollictorem accersere?
Argyrippvs
Mater, salve.
Artemona
Sat salutis.
Parasitvs
Mortuost Demaenetus.
tempus est subducere hinc me; pulchre hoc gliscit proelium.
ibo ad Diabolum, mandata dicam facta ut voluerit,
atque interea ut decumbamus suadebo, hi dum litigant.
915 poste demum huc cras adducam ad lenam, ut viginti minas
ei det, in partem hac amanti ut liceat ei potirier.
Argyrippus exorari spero poterit, ut sinat
sese alternas cum illo noctes hac frui. nam ni impetro,
regem perdidi: ex amore tantum est homini incendium.—
Artemona
920 Quid tibi hunc receptio ad te est meum virum?
Philaenivm
920 Pol me quidem
miseram odio énicavit.
Artemona
Surge, amator, i domum.
Demaenetvs
Nullus sum.
Artemona
Immo es, ne nega, omnium unus pol nequissimus.
at etiam cubat cuculus. surge, amator, i domum.
Demaenetvs
Vae mihi.
Artemona
Vera hariolare. surge, amator, i domum.
Demaenetvs
925 Abscede ergo paululum istuc.
Artemona
925 Surge, amator, i domum.
Demaenetvs
Iam obsecro, uxor.
Artemona
Nunc uxorem me esse meministi tuam?
modo, cum dicta in me ingerebas, odium, non uxor eram.
Demaenetvs
Totus perii.
Artemona
Quid tandem? anima fetetne uxoris tuae?
Demaenetvs
Murram olet.
Artemona
Iam subrupuisti pallam, quam scorto dares?
Philaenivm
930 Ecastor qui subrupturum pallam promisit tibi.
Demaenetvs
Non taces?
Argyrippvs
Ego dissuadebam, mater.
Artemona
Bellum filium.
istoscine patrem aequom est mores liberis largirier?
nilne te pudet?
Demaenetvs
Pol, si aliud nil sit, tui me, uxor, pudet.
Artemona
Cano capite te cuculum uxor ex lustris rapit.
Demaenetvs
935 Non licet manere (cena coquitur) dum cenem modo?
Artemona
Ecastor cenabis hodie, ut dignus es, magnum malum.
Demaenetvs
Male cubandum est: iudicatum me uxor abducit domum.
Argyrippvs
Dicebam, pater, tibi, ne matri consuleres male.
Philaenivm
De palla memento, amabo.
Demaenetvs
Iuben hanc hinc abscedere?
Artemona
940 I domum.
Philaenivm
940 Da savium etiam prius quam abis.
Demaenetvs
940 I in crucem.
Philaenivm
Immo intro potius. sequere hac me, anime.
Argyrippvs
Ego vero sequor.
Grex
Hic senex si quid clam uxorem suo animo fecit volup,
neque novom neque mirum fecit nec secus quam alii solent;
nec quisquam est tam ingenio duro nec tam firmo pectore,
945 quin ubi quicque occasionis sit sibi faciat bene.
nunc si voltis deprecari huic seni ne vapulet,
remur impetrari posse, plausum si clarum datis.
Tap any Latin word to look it up
An open-access project
Leo 1895
Leo, Weidmann, 1895 · 1895
The Editor

Friedrich Leo (1851–1914) was one of the greatest Latin scholars of the imperial German university system. Professor at Göttingen from 1889, he combined textual criticism with literary history to an unusual degree. His Geschichte der römischen Literatur (1913) was a landmark work, and his editions of Plautus (1895–1896) and Seneca's tragedies set new standards. Leo's Plautine scholarship was transformative: he was the first to systematically analyse Plautus's metrical practice, using it as a tool for detecting interpolations and establishing the text.

About This Edition

Leo's edition of Plautus, published by Weidmann in Berlin (2 vols., 1895–1896), represented a dramatic advance over previous editions. Leo was the first editor to take full account of the Ambrosian palimpsest (Codex Ambrosianus, 4th–5th century), the oldest witness to Plautus's text, which had been imperfectly read by earlier scholars. His text is characterised by rigorous metrical analysis and a willingness to identify passages he considered interpolated. W. M. Lindsay's OCT (1904–1905) drew heavily on Leo's work while sometimes differing on individual readings.

Tap any Latin word to look it up