Plautus Asinaria
EN Lat Orig
Act 1
Libanvs
Sicut tuom vis unicum gnatum tuae
superesse vitae sospitem et superstitem,
ita ted obtestor per senectutem tuam
perque illam, quam tu metuis, uxorem tuam,
20 si quid med erga hodie falsum dixeris,
ut tibi superstes uxor aetatem siet
atque illa viva vivos ut pestem oppetas.
Demaenetvs
Per Dium Fidium quaeris: iurato mihi
video necesse esse eloqui quidquid roges.
25 ita me obstinate adgressu'sadgressus es, ut non audeam
profecto, percontanti quin promam omnia.
proinde actutum istuc quid sit quod scire expetis
eloquere: ut ipse scibo, te faciam ut scias.
Libanvs
Dic obsecro hercle serio quod te rogem,
30 cave míhi mendaci quicquam.
Demaenetvs
30 Quin tu ergo rogas?
Libanvs
Num me illuc ducis, ubi lapis lapidem terit?
Demaenetvs
Quid istúc est? aut ubi istúc est terrarum loci?
Libanvs
Vbi flent nequam homines, qui polentam pinsitant.
apud fústitudinas, ferricrepinas insulas,
35 ubi vivos homines mortui incursant boves.
Demaenetvs
Modo pol percepi, Libane, quid istuc sit loci:
ubi fit polenta, te fortasse dicere.
Libanvs
Ah,
neque hercle ego istuc dico nec dictum volo,
teque obsecro hercle ut quae locutu'slocutus es despuas.
Demaenetvs
40 Fiat, geratur mos tibi.
Libanvs
40 Age, age usque excrea.
Demaenetvs
Etiamne?
Libanvs
Age quaeso hercle usque ex penitis faucibus.
etiam amplius.
Demaenetvs
Nam quo usque?
Libanvs
Vsque ad mortem volo.
Demaenetvs
Cave sís malam rem.
Libanvs
Vxoris dico, non tuam.
Demaenetvs
Dono te ob istuc dictum, ut expers sis metu.
Libanvs
Di tibi dent quaecumque optes.
Demaenetvs
Redde operam mihi.
cur hoc ego ex te quaeram? aut cur miniter tibi
propterea quod me non scientem feceris?
aut cur postremo filio suscenseam,
50 patres ut faciunt ceteri?
Libanvs
50 Quid istúc novi est?
demiror quid sit et quo evadat sum in metu.
Demaenetvs
Equidem scio iam, filius quod amet meus
istanc meretricem e proxumo Philaenium.
estne hoc ut dico, Libane?
Libanvs
Rectam instas viam.
55 ea res est. sed eum morbus invasit gravis.
Demaenetvs
Quid morbi est?
Libanvs
Quia non suppetunt dictis data.
Demaenetvs
Tune es adiutor nunc amanti filio?
Libanvs
Sum vero, et alter noster est Leonida.
Demaenetvs
Bene hercle facitis ét a me initis gratiam.
60 verum meam uxorem, Libane, nescis qualis sit?
Libanvs
Tu primus sentis, nos tamen in pretio sumus.
Demaenetvs
Fateór eam esse importunam atque incommodam.
Libanvs
Posterius istuc dicis quam credo tibi.
Demaenetvs
Omnes parentes, Libane, liberis suis,
65 qui mi auscultabunt, facient obsequellam
quippe quí mage amico utantur gnato et benevolo.
atque ego me id facere studeo, volo amari a meis;
volo patris mei similem, qui causa mea
nauclerico ipse ornatu per fallaciam
70 quam amabam abduxit ab lenone mulierem;
neque puduit eum id aetatis sycophantias
struere et beneficiis me emere gnatum suom sibi.
eos decretumst persequi mores patris.
nam me hodie oravit Argyrippus filius,
75 uti sibi amanti facerem argenti copiam;
et íd ego percupio obsequi gnato meo.
volo amori obsecutum illius, volo amet me patrem.
quamquam illum mater arte contenteque habet,
patres ut consueverunt: ego mitto omnia haec.
80 praesertim quom is me dignum quoi concrederet
habuit, me habere honorem eius ingenio decet;
quom me adiit, ut pudentem gnatum aequomst patrem,
cupio esse amicae quod det argentum suae.
Libanvs
Cupis id quod cupere te nequiquam intellego.
85 dotalem servom Sauream uxor tua
adduxit, cui plus in manu sit quam tibi.
Demaenetvs
Argentum accepi, dote imperium vendidi.
nunc verba in pauca conferam quid te velim.
viginti iam usust filio argenti minis:
90 face id ut paratum iam sit.
Libanvs
90 Vnde gentium?
Demaenetvs
Me defraudato.
Libanvs
Maxumas nugas agis:
nudo detrahere vestimenta me iubes.
defraudem te ego? age sís, tu sine pennis vola.
tene ego defraudem, cui ipsi nihil est in manu,
95 nisi quid tu porro uxorem defraudaveris?
Demaenetvs
Qua me, qua uxorem, qua tu servom Sauream
potes, circumduce, aufer; promitto tibi
non offuturum, si id hodie effeceris.
Libanvs
Iubeas una opera me piscari in aere,
100 venari autem rete iaculo in medio mari.†
Demaenetvs
Tibi optionem sumito Leonidam,
fabricare quidvis, quidvis comminiscere:
perficito, argentum hodie ut habeat filius,
amicae quod det.
Libanvs
Quid ais tu, Demaenete?
Demaenetvs
105 Quid vis?
Libanvs
105 Si forte in insidias devenero,
tun redimes me, si me hostes interceperint?
Demaenetvs
Redimam.
Libanvs
Tum tu igitur aliud cura quid lubet.
ego eo ad forum, nisi quid vis.
Demaenetvs
Ei, bene ambula.
Libanvs
Ecce.
Demaenetvs
atque audin etiam?
Si quid te volam,
110 ubi eris?
Libanvs
110 Vbicumque libitum erit animo meo.
profecto nemo est quem iam dehinc metuam mihi
ne quid nocere possit, cum tu mihi tua
oratione omnem animum ostendisti tuom.
quin te quoque ipsum facio haud magni, si hoc patro.
115 pergam quo occepi atque ibi consilia exordiar.
Demaenetvs
Audin tu? apud Archibulum ego ero argentarium.
Libanvs
Nempe in foro?
Demaenetvs
Ibi, si quid opus fuerit.
Libanvs
Meminero.—
Demaenetvs
Non esse servos peior hoc quisquam potest
nec magis versutus nec quo ab caveas aegrius.
120 eidem homini, si quid recte curatum velis,
mandes: moriri sese misere mavolet,
quam non perfectum reddat quod promiserit.
nam ego illud argentum tam paratum filio
scio esse quam me hunc scipionem contui.
125 sed quid ego cesso ire ad forum, quo inceperam?
atque ibi manebo apud argentarium.—
Argyrippvs
Sícine hoc fít? foras aédibus me éici?
promerenti optume hocin preti redditur?
bene merenti mala es, male merenti bona es;
130 at malo cum tuo, nam iam ex hoc loco
íbo ego ad trés viros vóstraque ibi nómina
faxo erunt, capitis te perdam ego et filiam,
pérlecebrae, pérmities, ádulescentum exitium.
nám mare haud ést mare, vós mare acérrumum;
135 nam in mari repperi, hic elavi bonis.
ingrata atque inrita esse omnia intellego
quae dedi et quod bene feci, at posthac tibi
mále quod potero fácere faciam, méritoque id faciám tuo.
ego pol te redigam eodem unde orta es, ad egestatis terminos,
140 ego edepol te faciam ut quae sis nunc et quae fueris scias.
quae prius quam ístam adii atque amans ego animum méum isti dedi,
sordido vitam oblectabas pane in pannis inopia,
atque ea si érant, magnás habebas omnibus dis gratias;
eadem nunc, cum est melius, me, cuius opera est, ignoras mala.
145 reddam ego te ex fera fame mansuetem, me specta modo.
nam isti quid suscenseam ipsi? nihil est, nihil quicquam meret;
tuo facit iussu, tuo imperio paret: mater tu, eadem era es.
ego ulciscar, ego ut digna es perdam atque ut de me meres.
at scelesta viden ut ne id quidem, me dignum esse existumat
150 quém adeat, quem conloquatur quoique irato supplicet?
atque eccam inlecebra exit tandem; opinor hic ante ostium
meo modo loquar quaé volam, quoniam intus non licitum est mihi.
Cleareta
Vnum quodque istorum verbum nummis Philippis aureis
non potest auferre hinc a me si quis emptor venerit;
155 nec recte quae tu in nos dicis, aurum atque argentum merumst:
fixus hic apud nós est animus tuos clavo Cupidinis.
remigio veloque quantum poteris festina et fuge:
quam magis in altum capessis, tam aestus te in portum refert.
Argyrippvs
Ego pol istum portitorem privabo portorio;
160 ego te dehinc ut merita es de me et mea re tractare exsequar,
quom tu med ut meritus sum non tractas atque eicis domo.
Cleareta
Magis istuc percipimus lingua dici, quam factis fore.
Argyrippvs
Solus solitudine ego ted atque ab egestate abstuli;
solus si ductem, referre gratiam numquam potes.
Cleareta
165 Solus ductato, si semper solus quae poscam dabis;
semper tibi promissum habeto hac lege, dum superes datis.
Argyrippvs
Qui modus dandi? nam numquam tu quidem expleri potes;
modo quom accepisti, haud multo post aliquid quod poscas paras.
Cleareta
Quid modist ductando, amando? numquamne expleri potes?
170 modo remisisti, continuo iam ut remittam ad te rogas.
Argyrippvs
Dedi equidem quod mecum egisti.
Cleareta
Et tibi ego misi mulierem:
par pari datum hostimentumst, opera pro pecunia.
Argyrippvs
Male agis mecum.
Cleareta
Quid me accusas, si facio officium meum?
nam neque fictum usquamst neque pictum neque scriptum in poematis
175 ubi lena bene agat cum quiquam amante, quae frugi esse volt.
Argyrippvs
Mihi quidem te parcere aequomst tandem, ut tibi durem diu.
Cleareta
Non tu scis? quae amanti parcet, eadem sibi parcet parum.
quasi piscis, itidemst amator lenae: nequam est, nisi recens;
is habet sucum, is suavitatem, eum quo vis pacto condias,
180 vel patinarium vel assum, verses quo pacto lubet:
is dare volt, is se aliquid posci, nam ibi de pleno promitur;
neque ille scit quid det, quid damni faciat: illi rei studet.
volt placere sese amicae, volt mihi, volt pedisequae,
volt famulis, volt etiam ancillis; et quoque catulo meo
185 subblanditur novos amator, se ut quom videat gaudeat.
vera dico: ad suom quemque hominem quaestum esse aequomst callidum.
Argyrippvs
Perdidici istaec esse vera damno cum magno meo.
Cleareta
Si ecastor nunc habeas quod des, alia verba praehibeas;
nunc quia nihil habes, maledictis te eam ductare postulas.
Argyrippvs
190 Non meum est.
Cleareta
190 Nec meum quidem edepol, ad te ut mittam gratiis.
verum aetatis atque honoris gratia hoc fiet tui,
quia nobis lucro fuisti potius quam decori tibi:
si mihi dantur duo talenta argenti numerata in manum,
hanc tibi noctem honoris causa gratiis dono dabo.
Argyrippvs
195 Quid si non est?
Cleareta
195 Tibi non esse credam, illa alio ibit tamen.
Argyrippvs
Vbi illaec quae dedi ante?
Cleareta
Abusa. nam si ea durarent mihi,
mulier mitteretur ad te, numquam quicquam poscerem.
diem aquam solem lunam noctem, haec argento non emo:
ceterum quae volumus uti Graeca mercamur fide.
200 quom a pistore panem petimus, vinum ex oenopolio,
si aes habent, dant mercem: eadem nos discipulina utimur.
semper oculatae manus sunt nostrae, credunt quod vident.
vetus est: nihili coactiostscis cuius. non dico amplius.
Argyrippvs
Aliam nunc mi orationem despoliato praedicas,
205 longe aliam, inquam, praebes nunc atque olim, quom dabam,
aliam atque olim, quom inliciebas me ad te blande ac benedice.
tum mi aedes quoque arridebant, cum ad te veniebam, tuae;
me unice unum ex omnibus te atque illam amare aibas mihi;
ubi quid dederam, quasi columbae pulli in ore ambae meo
210 usque eratis, meo de studio studia erant vostra omnia,
usque adhaerebatis: quod ego iusseram, quod volueram
faciebatis, quod nolebam ac votueram, de industria
fugiebatis, neque conari id facere audebatis prius.
nunc neque quid velim neque nolim facitis magni, pessumae.
Cleareta
215 Non tu scis? hic noster quaestus aucupi simillimust.
auceps quando concinnavit aream, offundit cibum;
aves adsuescunt: nécesse est facere sumptum qui quaerit lucrum;
saepe edunt: semel si sunt captae, rem solvont aucupi.
itidem hic apud nos: aedes nobis area est, auceps sum ego,
esca est meretrix, lectus inlex est, amatores aves;
bene salutando consuescunt, compellando blanditer,
osculando, oratione vinnula, venustula.
si papillam pertractavit, haud est ab re aúcupis;
225 savium si sumpsit, sumere eum licet sine retibus.
haecine te esse oblitum, in ludo qui fuisti tam diu?
Argyrippvs
Tua ista culpa est, quae discipulum semidoctum abs te amoves.
Cleareta
Remeato audacter, mercedem eris nactus: nunc abi.
Argyrippvs
Mane, mane, audi. dic, quid me aequom censes pro illa tibi dare,
230 annum hunc ne cum quiquam alio sit?
Cleareta
230 Tene? viginti minas;
atque ea lege: si alius ad me prius attulerit, tu vale.
Argyrippvs
At ego est etiam prius quam abis quod volo loqui.
Cleareta
Dic quod lubet.
Argyrippvs
Non omnino iam perii, est relicuom quo peream magis.
habeo unde istuc tibi quod poscis dem; sed in leges meas
235 dabo, uti scire possis, perpetuom annum hunc mihi uti serviat
nec quemquam interea alium admittat prorsus quam me ad se virum.
Cleareta
Quin, si tu voles, domi sérvi qui sunt castrabo viros.
postremo ut voles nos esse, syngraphum facito adferas;
ut voles, ut tibi lubebit, nobis legem imponito:
240 modo tecum una argentum adferto, facile patiar cetera.
portitorum símillumae sunt ianuae lenoniae:
si adfers, tum patent, si non est quod des, aedes non patent.—
Argyrippvs
Interii, si non invenio ego illas viginti minas,
et profecto, nisi illud perdo argentum, pereundum est mihi.
245 nunc pergam ad forum atque experiar opibus, omni copia,
supplicabo, exobsecrabo ut quemque amicum videro,
dignos indignos adire atque experiri certumst mihi,†
nam si mutuas non potero, certumst sumam faenore.—
Tap any Latin word to look it up
An open-access project
Leo 1895
Leo, Weidmann, 1895 · 1895
The Editor

Friedrich Leo (1851–1914) was one of the greatest Latin scholars of the imperial German university system. Professor at Göttingen from 1889, he combined textual criticism with literary history to an unusual degree. His Geschichte der römischen Literatur (1913) was a landmark work, and his editions of Plautus (1895–1896) and Seneca's tragedies set new standards. Leo's Plautine scholarship was transformative: he was the first to systematically analyse Plautus's metrical practice, using it as a tool for detecting interpolations and establishing the text.

About This Edition

Leo's edition of Plautus, published by Weidmann in Berlin (2 vols., 1895–1896), represented a dramatic advance over previous editions. Leo was the first editor to take full account of the Ambrosian palimpsest (Codex Ambrosianus, 4th–5th century), the oldest witness to Plautus's text, which had been imperfectly read by earlier scholars. His text is characterised by rigorous metrical analysis and a willingness to identify passages he considered interpolated. W. M. Lindsay's OCT (1904–1905) drew heavily on Leo's work while sometimes differing on individual readings.

Tap any Latin word to look it up