Plautus Asinaria
EN Lat Orig
Act 2
Libanvs
Hercle vero, Libane, nunc te meliust expergiscier
250 atque argento comparando fingere fallaciam.
iam diu est factúm quom discesti ab ero atque abiisti ad forum,
igitur inveniundo argento ut fingeres fallaciam.
ibi tu ad hoc diei tempus dormitasti in otio.
quin tu abs te socordiam omnem reice et segnitiem amove
255 atque ad ingenium vetus versutum te recipis tuom.
serva erum, cave idem faxis alii quod servi solent,
quí ad eri fraudationem callidum ingenium gerunt.
unde sumam? quem intervortam? quo hanc celocem conferam?
impetritum, inauguratumst: quovis admittunt aves,
260 picus et cornix ab laeva, corvos parra ab dextera
consuadent; certum herclest vostram consequi sententiam.
sed quid hoc, quod picus ulmum tundit? non temerariumst.
certe hercle ego quantum ex augurio éius pici intellego,
aut mihi in mundo sunt virgae aut atriensi Saureae.
265 sed quid illúc, quod exanimatus currit huc Leonida?
metuo quom illic obscaevavit meae falsae fallaciae.
Leonida
Vbi ego nunc Libanum requiram aut familiarem filium,
ut ego illos lubentiores faciam quam Lubentiast?
maximam praedam et triumphum eis adfero adventu meo.
270 quando mecum pariter potant, pariter scortari solent,
hanc quidem, quam nactus, praedam pariter cum illis partiam.
Libanvs
Illic homo aedis compilavit, more si fecit suo.
vae illi, qui tam indiligenter observavit ianuam.
Leonida
Aetatem velim servire, Libanum ut conveniam modo.
Libanvs
275 Mea quidem hercle ópera liber numquam fies ocius.
Leonida
Etiam de tergo ducentas plagas praegnatis dabo.
Libanvs
Largitur peculium, omnem in tergo thensaurum gerit.
Leonida
Nam si huic sése occasioni tempus supterduxerit,
numquam edepol quadrigis albis indipiscet postea;
280 erum in óbsidione linquet, inimicum animos auxerit.
sed si mecum occasionem opprimere hanc, quae obvenit, studet,
maximas opimitates, gaudio exfertissimas
suis eris ille una mecum pariet, gnatoque et patri,
adeo ut aetatem ambo ambobus nobis sint obnoxii,
285 nostro devincti beneficio.
Libanvs
285 Vinctos nescio quos ait;
non placet: metuo, in commune ne quam fraudem frausus sit.
Leonida
Perii ego oppido, nisi Libanum invenio iam, ubiubi est gentium.
Libanvs
Illic homó socium ad malam rem quaerit quem adiungat sibi.
non placet: pro monstro extemplo est, quando qui sudat tremit.
Leonida
290 Sed quid ego hic properans concesso pedibus, lingua largior?
quin ego hanc iubeo tacere, quae loquens lacerat diem?
Libanvs
Edepol hominem ínfelicem, qui patronam comprimat.
nam si quid sceleste fecit, lingua pro illo perierat.
Leonida
Adproperabo, ne post tempus praedae praesidium parem.
Libanvs
295 Quae illaec praeda est? ibo advorsum atque electabo, quidquid est.
iubeo te salvere voce summa, quo ad vires valent.
Leonida
Gymnasium flagri, salveto.
Libanvs
Quid agis, custos carceris?
Leonida
O catenarum colone.
Libanvs
O virgarum lascivia.
Leonida
Quot pondo ted esse censes nudum?
Libanvs
Non edepol scio.
Leonida
300 Scibam ego te nescire, at pol ego, qui ted expendi, scio:
nudus vinctus centum pondo es, quando pendes per pedes.
Libanvs
Quo argumento istuc?
Leonida
Ego dicam, quo argumento et quo modo.
ad pedes quando adligatumst aequom centumpondium,
ubi manus manicae complexae sunt atque adductae ad trabem,
305 nec dependes nec propendesquin malus nequamque sis.
Libanvs
Vae tibi.
Leonida
Hoc testamento Servitus legat tibi.
Libanvs
Verbivelitationem fieri compendi volo.
Quid istud est negoti?
Leonida
Certum est credere.
Libanvs
Audacter licet.
Leonida
Sis amanti subvenire familiari filio,
310 tantum adest boni improviso, verum commixtum malo:
omnes de nobis carnificum concelebrabuntur dies.
Libane, nunc audacia usust nobis inventa et dolis.
tantum facinus modo invéni ego, ut nos dicamur duo
omnium dignissumi esse, quo cruciatus confluant.
Libanvs
315 Ergo mirabar quod dudum scapulae gestibant mihi,
hariolari quae occeperunt, sibi esse in mundo malum.
quidquid est, eloquere.
Leonida
Magna est praeda cum magno malo.
Libanvs
Si quidem omnes coniurati cruciamenta conferant,
habeo opinor familiare tergum, ne quaeram foris.
Leonida
320 Si istam firmitudinem animi óptines, salvi sumus.
Libanvs
Quin si tergo res solvenda est, rapere cupio publicum:
pernegabo atque obdurabo, periurabo denique.
Leonida
Em ista virtus est, quando usust qui malum fert fortiter;
fortiter malum qui patitur, idem post potitur bonum.
Libanvs
325 Quin rem actutum edisseris? cupio malum nanciscier.
Leonida
Placide ergo unum quidquid rogita, ut adquiescam. non vides
me ex cursura anhelitum etiam ducere?
Libanvs
Age, age, mansero
Leonida
Vbinam est erus?
Libanvs
tuo arbitratu, vel adeo usque dum peris.
Maior apud forumst, minor hic est intus.
Leonida
Iam satis est mihi.
Libanvs
330 Túm igitur tu dives es factus?
Leonida
330 Mitte ridicularia.
Libanvs
Mitto. istuc quod adfers aures exspectant meae.
Leonida
Animum adverte, ut aeque mecum haéc scias.
Libanvs
Taceo.
Leonida
Beas.
meministin asinos Arcadicos mercatori Pellaeo
nostrum vendere atriensem?
Libanvs
Memini. quid tum postea?
Leonida
Em ergo is argentum huc remisit, quod daretur Saureae
pró asinis. adulescens venit modo, qui id argentum attulit.
Libanvs
Vbi is homost?
Leonida
Iam devorandum censes, si conspexeris?
Libanvs
Ita enim vero. sed tamen, tu nempe eos asinos praedicas
340 vetulos, claudos, quibus subtritae ad femina iám erant ungulae?
Leonida
Ipsos, qui tibi subvectabant rure huc virgas ulmeas.
Libanvs
Teneo, atque idem te hinc vexerunt vinctum rus.
Leonida
Memor es probe.
verum in tonstrina ut sedebam, me infit percontarier,
ecquem filium Stratonis noverim Demaenetum.
345 dico me novisse extemplo et me eius servom praedico
esse, et aedis demonstravi nostras.
Libanvs
Quid tum postea?
Leonida
Ait se ob asinos ferre argentum átriensi Saureae,
viginti minas, séd eum sese non nosse hominem qui siet,
ipsum vero se novisse callide Demaenetum.
350 quoniam ille elocutus haec sic
Libanvs
350 Quid tum?
Leonida
350 Ausculta ergo, scies.
extemplo facio facetum me atque magnificum virum,
dico med esse atriensem. sic hoc respondit mihi:
ego pol Sauream non novi neque qua facie sit scio.
te non aequomst suscensere. erum vis Demaenetum,
355 quém ego novi, adduce: argentum non morabor quin feras.”
ego me dixi erum adducturum et me domi praesto fore;
ille in balineas iturust, inde huc veniet postea.
quid nunc consili captandum censes? dic.
Libanvs
Em istuc ago,
quo modo argento intervortam et adventorem et Sauream.
360 iam hoc opus estexasceatum; nam si ille argentum prius
hospes huc affert, continuo nos ambo exclusi sumus.
nam me hodie senex seduxit solum sorsum ab aedibus,
mihi tibique interminatust nos futuros ulmeos,
hodie Argyrippo éssent viginti argenti minae;
365 iussit vel nos atriensem vel nos uxorem suam
defraudare, dixit sese óperam promiscam dare.
nunc tu abi ad forum ad erum et narra haec ut nos acturi sumus:
te ex Leonida futurum esse atriensem Sauream,
dum argentum afferat mercator pró asinis.
Leonida
Faciam ut iubes.
Libanvs
370 Ego illum interea hic oblectabo, prius si forte advenerit.
Leonida
Quid ais?
Libanvs
Quid vis?
Leonida
Pugno malam si tibi percussero,
mox cum Sauream imitabor, caveto ne suscenseas.
Libanvs
Hercle vero tu cavebis ne me attingas, si sapis,
hodie malo cum auspicio nomen commutaveris.
Leonida
375 Quaeso, aequo animo patitor.
Libanvs
375 Patitor item, cum ego te referiam.
Leonida
Dico ut usust fieri.
Libanvs
Dico hercle ego quoque ut facturus sum.
Leonida
Ne nega.
Libanvs
Quin promitto, inquam, hostire contra ut merueris.
Leonida
Ego abeo, tu iam, scio, patiere. sed quis hic est? is est,
ille est ipsus. iam ego recurro húc. tu hunc interea hic tene.
380 volo seni narrare.
Libanvs
380 Quin tuom officium facis ergo ac fugis?
Mercator
Vt démonstratae súnt mihi, hasce aédis esse opórtet,
Demaenetus ubi dicitur habitare. i, puere, pulta
atque atriensem Sauream, si est intus, evocato huc.
Libanvs
Quis nostras sic frangit fores? ohe, inquam, si quid audis.
Mercator
385 Nemo etiam tetigit. sanun es?
Libanvs
385 At censebam attigisse
propterea, huc quia habebas iter. nolo ego fores conservas
meas á te verberarier. sane ego sum amicus nostris.
Mercator
Pol haud periclum est, cardines ne foribus effringantur,
si istoc exemplo omnibus qui quaerunt respondebis.
Libanvs
390 Ita haec morata est ianua: extemplo ianitorem
clamat, procul si quem videt ire ad se calcitronem.
sed quid venis? quid quaeritas?
Mercator
Demaenetum volebam.
Libanvs
Si sit domi, dicam tibi.
Mercator
Quid eius atriensis?
Libanvs
Nihilo mage intus est.
Mercator
Vbi est?
Libanvs
Ad tonsorem ire dixit.
Mercator
395 Conveni. sed post non redit?
Libanvs
395 Non edepol. quid volebas?
Mercator
Argenti viginti minas, si adesset, accepisset.
Libanvs
Qui pro istuc?
Mercator
Asinos vendidit Pellaeo mercatori
mercatu.
Libanvs
Scio. tu id nunc refers? iam hic credo eum adfuturum.
Mercator
Qua facie voster Saurea est? si is est, iam scire potero.
Libanvs
400 Macilentis malis, rufulus aliquantum, ventriosus,
truculentis oculis, commoda statura, tristi fronte.
Mercator
Non potuit pictor rectius describere eius formam.
Libanvs
Atque hercle ipsum adeo contuor, quassanti capite incedit.
quisque obviam huic occesserit irato, vapulabit.
Mercator
405 Siquidem hércle Aeacidinis minis animisque expletus incedit,
si med iratus tetigerit, iratus vapulabit.
Leonida
Quid hoc sít negoti, neminem meum dictum magni facere?
Libanum in tonstrinam ut iusseram venire, is nullus venit.
ne ille edepol tergo et cruribus consuluit haud decore.
Mercator
410 Nimis imperiosust.
Libanvs
410 Vae mihi.
Leonida
410 Hodie salvere iussi
Libanum libertum? iam manu emíssu'semissus es?
Libanvs
Obsecro te.
Leonida
Ne tu hercle cum magno malo mihi obviam occessisti.
cur non venisti, ut iusseram, in tonstrinam?
Libanvs
Hic me moratust.
Leonida
Siquidem hércle nunc summum Iovem te dicas detinuisse
415 atque is precator adsiet, malam rem effugies numquam.
tu, verbero, imperium meum contempsisti?
Libanvs
Perii, hospes.
Mercator
Quaeso hercle noli, Saurea, mea causa hunc verberare.
Leonida
Vtinam nunc stimulus in manu mihi sit.
Mercator
Quiesce quaeso.
Leonida
Qui latera conteram tua, quae occalluere plagis.
420 abscede ac sine me hunc perdere, qui semper me ira incendit,
cui numquam unam rem me licet semel praecipere furi,
quin centiens eadem imperem atque ogganniam, itaque iam hercle
clamore ac stomacho non queo labori suppeditare.
iussin, sceleste, ab ianua hoc stercus hinc auferri?
425 iussin columnis deici operas araneorum?
iussin in splendorem dari bullas has foribus nostris?
nihil est: tamquam si claudus sim, cum fustist ambulandum.
quia triduom hoc unum modo foro operam adsiduam dedo,
dum reperiam qui quaeritet argentum in faenus, hic vos
430 dormitis interea domi, atque erus in hara, haud aedibus, habitat.
em ergo hóc tibi.
Libanvs
Hospes, te obsecro, defende.
Mercator
Saurea, oro,
mea causa ut mittás.
Leonida
Eho, ecquis pro vectura olivi
rem solvit?
Libanvs
Solvit.
Leonida
Cui datumst?
Libanvs
Sticho vicario ipsi
tuo.
Leonida
Váh, delenire apparas, scio mihi vicarium esse,
435 neque eo esse servom in aedibus eri quí sit pluris quam illest.
sed vina quaé heri vendidi vinario Exaerambo,
iam pró eis satis fecit Sticho?
Libanvs
Fecisse satis opinor,
nam vidi huc ipsum adducere trapezitam Exaerambum.
Leonida
Sic dedero. prius quae credidi vix anno post exegi;
440 nunc satagit: adducit domum etiam ultro et scribit nummos.
Dromo mercedem rettulit?
Libanvs
Dimidio minus opinor.
Leonida
Quid relicuom?
Libanvs
Aibat reddere quom extemplo redditum esset;
nam retineri, ut quod sit sibi operis locatum efficeret.
Leonida
Scyphos quos utendos dedi Philodamo, rettulitne?
Libanvs
445 Non etiam.
Leonida
445 Hem non? si velis da , commoda homini amico.
Mercator
Perii hercle, iam hic me abegerit suo odio.
Libanvs
Heús iam satis tu.
audin quae loquitur?
Leonida
Audio et quiesco.
Mercator
Tandem, opinor,
conticuit. nunc adeam optimum est, prius quam incipit tinnire.
quam mox mi operam das?
Leonida
Ehem, óptume. quam dudum tu advenisti?
450 non hercle te provideram (quaeso, ne vitio vortas),
ita iracundia obstitit oculis.
Mercator
Non mirum factum est.
sed si domi est, Demaenetum volebam.
Leonida
Negat esse intus.
verum istuc argentum tamen mihi si vis denumerare,
repromittam istoc nomine solutam rem futuram.
Mercator
455 Sic potius, ut Demaeneto tibi ero praesente reddam.
Libanvs
Erus istunc novit atque erum hic.
Mercator
Ero huic praesente reddam.
Libanvs
Da modo meo periculo, rem salvam ego exhibebo;
nam si sciat noster senex fidem non esse huic habitam,
suscenseat, quoi ómnium rerum ipsus semper credit.
Leonida
460 Non magni pendo. ne duit, si non volt. sic sine astet.
Libanvs
Da, inquam. vah, formido miser, ne hic me tibi arbitretur
suasisse, sibi ne crederes. da, quaeso, ac ne formida:
salvom hercle erit.
Mercator
Credam fore, dum quidem ipse in mánu habebo.
peregrinus ego sum, Sauream non novi.
Libanvs
At nosce sane.
Mercator
465 Sit, non sit, non edepol scio. si is est, eum esse oportet.
ego certe me incerto scio hoc daturum nemini homini.
Leonida
Hercle istum di omnes perduint. verbo cave supplicassis.
ferox est viginti minas meas tractare sese.
nemo accipit, aufer te domum, abscede hinc, molestus ne sis.
Mercator
470 Nimis iracunde. non decet superbum esse hominem servom.
Leonida
Malo hercle iam magno tuo, ni isti nec recte dicis.
Libanvs
Impure, nihili. non vides irasci?
Leonida
Perge porro.
Libanvs
Flagitium hominis. da, óbsecro, argentum huic, ne male loquatur.
Mercator
Malum hercle vobis quaeritis.
Leonida
Crura hercle diffringentur,
475 ni istum impudicum percies.
Libanvs
475 Perii hercle. age impudice,
sceleste, non audes mihi scelesto subvenire?
Leonida
Pergin precari pessimo?
Mercator
Quae res? tun libero homini
male servos loquere?
Leonida
Vapula.
Mercator
Id quidém tibi hercle fiet,
ut vapules, Demaenetum simul ac conspexero hodie.
480 in ius voco te.
Leonida
480 Non eo.
Mercator
480 Non is? memento.
Leonida
480 Memini.
Mercator
Dabitur pol supplicium mihi de tergo vostro.
Leonida
Vae te.
tibi quidem supplicium, carnufex, de nobis detur?†
Mercator
Atque etiam
pro dictis vostris maledicis poenae pendentur mi hodie.
Leonida
Quid, verbero? ain tu, furcifer? erum nos fugitare censes?
ei nunciam ad erum, quo vocas, iam dudum quo volebas.
Mercator
Nunc demum? tamen numquam hinc feres argenti nummum, nisi me
dare iusserit Demaenetus.
Leonida
Ita facito, age ambula ergo.
tu contumeliam alteri facias, tibi non dicatur?
490 tam ego homo sum quam tu.
Mercator
490 Scilicet. ita res est.
Leonida
490 Sequere hac ergo.
praefiscini hoc nunc dixerim: nemo etiam me accusavit
merito meo, neque me alter est Athenis hodie quisquam,
cui credi recte aeque putent.
Mercator
Fortassis. sed tamen me
numquam hodie induces, ut tibi credam hoc argentum ignoto.
495 lupus est homo homini, non homo, quom qualis sit non novit.
Leonida
Iam nunc secunda mihi facis. scibam huic te capitulo hodie
facturum satis pro iniuria; quamquam ego sum sordidatus,
frugi tamen sum, nec potest peculium enumerari.
Mercator
Fortasse.
Leonida
Etiamnunc dico Periphanes Rhodo mercator dives
500 absente ero solus mihi talentum argenti soli
adnumeravit et mihi crédidit, nequest deceptus in eo.
Mercator
Fortasse.
Leonida
Atque etiam tu quoque ipse, si esses percontatus
me ex aliis, scio pol crederes nunc quod fers.
Mercator
Haud negassim.—
Tap any Latin word to look it up
An open-access project
Leo 1895
Leo, Weidmann, 1895 · 1895
The Editor

Friedrich Leo (1851–1914) was one of the greatest Latin scholars of the imperial German university system. Professor at Göttingen from 1889, he combined textual criticism with literary history to an unusual degree. His Geschichte der römischen Literatur (1913) was a landmark work, and his editions of Plautus (1895–1896) and Seneca's tragedies set new standards. Leo's Plautine scholarship was transformative: he was the first to systematically analyse Plautus's metrical practice, using it as a tool for detecting interpolations and establishing the text.

About This Edition

Leo's edition of Plautus, published by Weidmann in Berlin (2 vols., 1895–1896), represented a dramatic advance over previous editions. Leo was the first editor to take full account of the Ambrosian palimpsest (Codex Ambrosianus, 4th–5th century), the oldest witness to Plautus's text, which had been imperfectly read by earlier scholars. His text is characterised by rigorous metrical analysis and a willingness to identify passages he considered interpolated. W. M. Lindsay's OCT (1904–1905) drew heavily on Leo's work while sometimes differing on individual readings.

Tap any Latin word to look it up