Plautus Amphitruo
EN Lat Orig
Act 3
Ivppiter
Ego sum ille Amphitruo, cui est servos Sosia,
idem Mercurius qui fit, quando commodumst,
in superiore quí habito cenaculo,
qui interdum fio Iuppiter, quando lubet;
865 huc autem quom extemplo adventum adporto, ilico
Amphitruo fio et vestitum immuto meum.
nunc huc honoris vostri venio gratia,
ne hanc incohatam transigam comoediam;
simul Alcumenae, quam vir insontem probri
870 Amphitruo accusat, veni ut auxilium feram:
nam mea sit culpa, quod egomet contraxerim,
si id Alcumenae innocenti expetat.
nunc Amphitruonem memet, út occepi semel,
esse adsimulabo, atque in horum familiam
875 frustrationem hodie iniciam maxumam;
post igitur demum faciam res fiat palam
atque Alcumenae in tempore auxilium feram
faciamque ut uno fetu et quod gravida est viro
et me quod gravidast pariat sine doloribus.
880 Mercurium iussi me continuo consequi,
si quid vellem imperare. nunc hanc adloquar.
Alcvmena
Durare nequeo in aedibus. ita me probri,
stupri, dedecoris a viro argutam meo!
ea quae sunt facta infecta ut reddat clamitat,
885 quae neque sunt facta neque ego in me admisi arguit;
atque id me susque deque esse habituram putat.
non edepol faciam, neque me perpetiar probri
falso insimulatam, quin ego illum aut deseram
aut sátis faciat mi ille átque adiuret insuper,
890 nolle esse dicta quae in me insontem protulit.
Ivppiter
Faciundum est mi illud, fieri quód illaec postulat,
si me illam amantem ad sese studeam recipere,
quando ego quod feci, id factum Amphitruoni offuit
atque illi dudum meus amor negotium
895 insonti exhibuit, nunc autem insonti mihi
illius ira in hanc et male dicta expetent.
Alcvmena
Sed eccum video qui me miseram arguit
stupri, dedecoris.
Ivppiter
Te volo, uxor, conloqui.
quo te avortisti?
Alcvmena
Ita ingenium meumst:
900 inimicos semper osa sum optuerier.
Ivppiter
Heia autem inimicos?
Alcvmena
Sic est, vera praedico;
nisi etiam hoc falso dici insimulaturus es.
Ivppiter
Nimis iracunda es.
Alcvmena
Potin ut abstineas manum?
nam certo, si sis sanus aut sapias satis,
905 quam tu impudicam esse arbitrere et praedices,
cum ea sermonem nec ioco nec serio
tibi habeas, nisi sis stultior stultissimo.
Ivppiter
Si dixi, nihilo magis es, neque ego esse arbitror,
et id huc revorti uti me purgarem tibi.
910 nam numquam quicquam meo animo fuit aegrius,
quam postquam audivi ted esse iratam mihi.
cur dixisti? inquies. ego expediam tibi.
non edepol quo te esse impudicam crederem;
verum periclitatus súm animum tuom,
915 quid faceres et quo pacto id ferre induceres.
equidem ioco illa dixeram dudum tibi,
ridiculi causa. vél hunc rogato Sosiam.
Alcvmena
Quin huc adducis meum cognatum Naucratem,
testem quem dudum te adducturum dixeras,
920 te huc non venisse?
Ivppiter
920 Si quid dictum est per iocum,
non aequom est id te serio praevortier.
Alcvmena
Ego illúd scio quam doluerit cordi meo.
Ivppiter
Per dexteram tuam te, Alcumena, oro obsecro,
da mihi hanc veniam, ignosce, irata ne sies.
Alcvmena
925 Ego istaec feci verba virtute irrita;
nunc, quando factis me impudicis abstini,
ab impudicis dictis avorti volo.
valeas, tibi habeas res tuas, reddas meas.
iuben mi íre comites?
Ivppiter
Sanan es?
Alcvmena
Si non iubes,
930 ibo egomet; comitem mihi Pudicitiam duxero.†
Ivppiter
Mane. arbitratu tuo ius iurandum dabo,
me meam pudicam esse uxorem arbitrarier.
id ego si fallo, tum te, summe Iuppiter,
quaeso, Amphitruoni ut semper iratus sies.
Alcvmena
935 A, propitius sit potius.
Ivppiter
935 Confido fore;
nam ius iurandum verum te advorsum dedi.
iam nunc irata non es?
Alcvmena
Non sum.
Ivppiter
Bene facis.
nam in hominum aetate multa eveniunt huius modi:
capiunt voluptátes, capiunt rursum miserias;
940 irae interveniunt, redeunt rursum in gratiam.
verum irae si quae forte eveniunt huius modi
inter eos, rursum si reventum in gratiam est,
bis tanto amici sunt inter se quam prius.
Alcvmena
Primum cavisse oportuit ne diceres,
945 verum eadem si isdem purgas mi, patiunda sunt.
Ivppiter
Iube véro vasa pura adornari mihi,
ut quae ápud legionem vota vovi, si domum
rediissem salvos, ea ego exsolvam omnia.
Alcvmena
Ego istuc curabo.
Ivppiter
Evocate huc Sosiam;
950 gubernatorem qui in mea navi fuit
Blepharonem arcessat, qui nobiscum prandeat.
is adeo inpransus ludificabitur,
cum ego Amphitruonem collo hinc obstricto traham.
Alcvmena
Mirum quid solus secum secreto ille agat.
955 atque aperiuntur aedes. exit Sosia.
Sosia
Ámphitruo, assum. quid opus est, impera, imperium éxequar.
Ivppiter
Sosia, optume advenis.
Sosia
Iam pax est inter vos duos?
nam quia vos tranquillos video, gaudeo et volup est mihi.
atque ita servom par videtur frugi sese instituere:
960 proinde eri ut sint, ipse item sit; voltum e voltu comparet:
tristis sit, si eri sint tristes; hilarus sit, si gaudeant.
sed age responde: iam vos rediistis in concordiam?
Ivppiter
Derides, qui scis haec dudum me dixisse per iocum.
Sosia
An id ioco dixisti? équidem serio ac vero ratus.
Ivppiter
965 Habui expurigationem; facta pax est.
Sosia
965 Optume est.
Ivppiter
Ego rem divinam intus faciam, vota quae sunt.
Sosia
Censeo.
Ivppiter
Tu gubernatorem a navi huc evoca verbis meis
Blepharonem, qui re divina facta mecum prandeat.
Sosia
Iam hic ero, cum illic censebis esse me.—
Ivppiter
Actutum huc redi.
Alcvmena
970 Numquid vis, quin abeam iam intro, ut apparentur quibus opust?
Ivppiter
I sane, et quantum potest parata fac sint omnia.
Alcvmena
Quin venis quando vis intro? faxo haud quicquam sit morae.—
Ivppiter
Recte loquere et proinde diligentem ut uxorem decet.
iam hisce ambo, et servos et era, frustra sunt duo,
975 qui me Amphitruonem rentur esse: errant probe.
nunc tu divine húc fac adsis Sosia
(audis quae dico, tam etsi praesens non ades),
fac Amphitruonem ádvenientem ab aedibus
ut abigas; quovis pacto fac commentus sis.
980 volo déludi illunc, dum cum hac usuraria
uxore nunc mihi morigero. haec curata sint
fac sis, proinde adeo ut velle med intellegis,
atque ut ministres mihi, mihi cum sacruficem.
Mercvrivs
Concédite atque abscédite omnes, via decédite,
985 nec quísquam tam audax fúat homo, qui óbviam obsistát mihi.
nam mihi quidem hercle qui minus liceat deo minitarier
populo, ni decedat mihi, quam servolo in comoediis?
ille návem salvam nuntiat aut irati adventum senis:
ego sum Iovi dicto audiens, eius iussu nunc huc me adfero.
990 quam ob rem mihi magis par est via decedere et concedere.
pater vocat me, eum sequor, eius dicto imperio sum audiens;
ut filium bonum patri esse oportet, itidem ego sum patri.
amanti subparasitor, hortor, adsto, admoneo, gaudeo.
si quid patri volup est, voluptas ea mi multo maxumast.
995 amat: sapit; recte facit, animo quando obsequitur suo,
quod omnis homines facere oportet, dum id modo fiat bono.
nunc Amphitruonem volt deludi meus pater: faxo probe
iam hic deludetur, spectatores, vobis inspectantibus.
capiam coronam mi in caput, adsimulabo me esse ebrium;
1000 atque illuc sursum escendero: inde optume aspellam virum
de supero, cum huc accesserit; faciam ut sit madidus sobrius.
deinde illi actutum sufferet suos servos poenas Sosia:
eum fécisse ille hodie arguet quae ego feceró hic. quid mea?
meo me aéquomst morigerum patri, eius studio servire addecet.
1005 sed eccum Amphitruonem, advenit; iam ille hic deludetur probe,
siquidém vos voltis auscultando operam dare.
ibo intro, ornatum capiam qui potis decet;
dein susum ascendam in tectum, ut illum hinc prohibeam.
Tap any Latin word to look it up
An open-access project
Leo 1895
Leo, Weidmann, 1895 · 1895
The Editor

Friedrich Leo (1851–1914) was one of the greatest Latin scholars of the imperial German university system. Professor at Göttingen from 1889, he combined textual criticism with literary history to an unusual degree. His Geschichte der römischen Literatur (1913) was a landmark work, and his editions of Plautus (1895–1896) and Seneca's tragedies set new standards. Leo's Plautine scholarship was transformative: he was the first to systematically analyse Plautus's metrical practice, using it as a tool for detecting interpolations and establishing the text.

About This Edition

Leo's edition of Plautus, published by Weidmann in Berlin (2 vols., 1895–1896), represented a dramatic advance over previous editions. Leo was the first editor to take full account of the Ambrosian palimpsest (Codex Ambrosianus, 4th–5th century), the oldest witness to Plautus's text, which had been imperfectly read by earlier scholars. His text is characterised by rigorous metrical analysis and a willingness to identify passages he considered interpolated. W. M. Lindsay's OCT (1904–1905) drew heavily on Leo's work while sometimes differing on individual readings.

Tap any Latin word to look it up