Plautus Amphitruo
EN Lat Orig
Act 2
Amphitrvo
Age í tu secúndum.
Sosia
Sequór, subsequór te.
Amphitrvo
Scelestissimum te arbitror.
Sosia
Nam quam ob rem?
Amphitrvo
Quia id quod neque est neque fuit neque futurum est
mihi praedicas.
Sosia
Eccere, iam tuatim
555 facis tu, ut tuis nulla apud te fides sit.
Amphitrvo
Quid est? quo modo? iam quidem hercle ego tibi istam
scelestam, scelus, linguam abscidam.
Sosia
Tuos sum,
proinde ut commodumst et lubet quidque facias;
tamen quin loquar haec uti facta sunt hic,
560 numquam ullo modo me potes deterrere.
Amphitrvo
Scelestissime, audes mihi praedicare id,
domi te esse nunc, qui hic ades?
Sosia
Vera dico.
Amphitrvo
Malum quod tibi di dabunt, atque ego hodie
dabo.
Sosia
Istuc tibist in manu, nam tuos sum.
Amphitrvo
565 Tun me, verbero, audes erum ludificari?
tune id dicere audes, quod nemo umquam homo antehac
vidit nec potest fieri, tempore uno
homo idem duobus locis ut simul sit?
Sosia
Profecto ut loquor res ita est.
Amphitrvo
Iuppiter te
570 perdat.
Sosia
570 Quid mali súm, ere, tua ex re promeritus?
Amphitrvo
Rogasne, improbe, etiam, qui ludos facis me?
Sosia
Meritó maledicás mihi, si id ita factum est.†
verum haud mentior, resque uti facta dico.
Amphitrvo
Homo hic ébrius est, ut opínor.
Sosia
575 Útinam ita essem.
Amphitrvo
575 Optás quae facta.
Sosia
575 Égone?
Amphitrvo
575 Tu istic. úbi bibisti?
Sosia
Nusquam equidem bibi.
Amphitrvo
Quid hoc sithominis?
Sosia
equidem decies dixi:
domi ego sum, inquam, écquid audis? et apud te adsum Sosia idem.
satin hoc plane, satin diserte, ere, nunc videor
tibi locutus esse?
Amphitrvo
Vah,
580 ápage te a me.
Sosia
580 Quíd est negoti?
Amphitrvo
Péstis te tenet.
Sosia
Nám quor istuc
dicis? equidem valeo et salvos
sum recte, Amphitruo.
Amphitrvo
At te ego faciam
hodie proinde ac meritus es,
ut minus valeas et miser sis,
salvos domum si rediero: iam
585 sequere sis, erum qui ludificas
585 dictis delirantibus,
qui quoniam erus quod imperavit neglexisti persequi,
nunc venis etiam ultro inrisum dominum: quae neque fieri
possunt neque fando umquam accepit quisquam profers, carnifex;
quoius ego hodie in tergum faxo ista expetant mendacia.
Sosia
590 Amphitruo, miserrima istaec miseria est servo bono,
apud erum qui vera loquitur, si id vi verum vincitur.
Amphitrvo
Quo id, malum, pacto potest nam (mecum argumentis puta)
fieri, nunc uti tu et hic sis et domi? id dici volo.
Sosia
Sum profecto et hic et illíc. hoc cuivis mirari licet,
595 neque tibi istuc mirum mágis videtur quam mihi.
Amphitrvo
Quo modo?
Sosia
Nihilo, inquam, mirum magis tibi istuc quam mihi;
neque, ita me di ament, credebam primo mihimet Sosiae,
donec Sosia illic egomet fecit sibi uti crederem.
ordine omne, uti quicque actum est, dúm apud hostis sedimus,
600 edissertavit. tum formam una abstulit cum nomine.
neque lac lactis magis est simile quam ille ego similest mei.
nam ut dudum ante lucem a portu me praemisisti domum
Amphitrvo
Quid igitur?
Sosia
Prius multo ante aedis stabam quam illo adveneram.
Amphitrvo
Quas, malum, nugás? satin tu sanus es?
Sosia
Sic sum ut vides.
Amphitrvo
605 Huic homini nescio quid est mali mala obiectum manu,
postquam a me abiit.
Sosia
Fateor, nam sum obtusus pugnis pessume.
Amphitrvo
Quis te verberavit?
Sosia
Egomet memet, qui nunc sum domi.
Amphitrvo
Cave quicquam, nisi quod rogabo te, mihi responderis.
omnium primum iste qui sit Sosia, hoc dici volo.
Sosia
610 Tuos est servos.
Amphitrvo
610 Mihi quidem uno te plus etiam est quam volo,
neque postquam sum natus habui nisi te servom Sosiam.
Sosia
At ego nunc, Amphitruo, dico: Sosiam servom tuom
praeter me alterum, inquam, adveniens faciam ut offendas domi,
Davo prognatum patre eodem quo égo sum, forma, aetate item
615 qua égo sum. quid opust verbis? geminus Sosia hic factust tibi.
Amphitrvo
Nimia memoras mira. sed vidistin uxorem meam?
Sosia
Quin intro ire in aedis numquam licitum est.
Amphitrvo
Quis te prohibuit?
Sosia
Sosia ille, quem iam dudum dico, is qui me contudit.
Amphitrvo
Quis istic Sosia est?
Sosia
Ego, inquam. quotiens dicendum est tibi?
Amphitrvo
620 Sed quid ais? num obdormivisti dudum?
Sosia
620 Nusquam gentium.
Amphitrvo
Ibi forte istum si vidisses quendam in somnis Sosiam
Sosia
Non soleo ego somniculose éri imperia persequi.
vigilans vidi, vigilans nunc te video, vigilans fabulor,
vigilantem ille me iam dudum vigilans pugnis contudit.
Amphitrvo
625 Quis homo?
Sosia
625 Sosia, inquam, ego ille. quaeso, nonne intellegis?
Amphitrvo
Qui, malum, intellegere quisquam potis est? ita nugas blatis.
Sosia
Verum actutum nosces, quom illum nosces servom Sosiam.
Amphitrvo
Sequere hac igitur me, nam mi istuc primum exquisito est opus.
sed vide ex navi efferantur quae imperavi iam omnia.
Sosia
630 Et memor sum et diligens, ut quae imperes compareant;
non ego cum vino simitu ébibi imperium tuom.
Amphitrvo
Vtinam di faxint, infecta dicta re eveniant tua.
Alcvmena
Satín parva rés est volúptatum in víta atque in aétate agúnda
praequám quod moléstum est? ita cuíque comparátum est in aétate hominum;
635 ita dívis est plácitum, volúptatem ut maéror comés consequátur:
quin íncommodí plus malíque ilico ádsit, boní si optigít quid.
nam ego íd nunc expérior domo átque ipsa me sció, cui volúptas
parúmper datást, dum virí mei míhi potéstas vidéndi fuit
noctem únam modo; átque is repénte abiit á me hinc ánte lucem.
640 sola híc mihi nunc vídeor, quia ílle hinc abést quem ego amó praeter omnes.
plus aégri ex ábitu virí, quam ex advéntu volúptatis cépi. sed hóc me beát
saltém, quom perduéllis vicít et domúm laudis cómpos revénit:
id sólacio est.
absít, dum modó laude párta
645 domúm recipiát se; feram ét perferam úsque
abitum éius ánimo forti átque offirmáto, id módo si mercédis
datúr mi, ut meús victor vír belli clúeat.
satis mi esse ducam.
virtús praemium ést optimúm;
virtús omnibús rebus ánteit profécto:
650 libértas salús vita rés et paréntes, patria ét prognáti
tutántur, servántur:
virtús omnia ín sese habét, omnia ádsunt
bona quém penest vírtus.
Amphitrvo
Édepol me uxori éxoptatum crédo adventurúm domum,
655 quae me amat, quam contra amo, praesertim re gesta bene,
victis hostibus: quos nemo posse superari ratust,
eos auspicio meo atque ductu primo coetu vicimus.
certe enim méd illi expectatum optato venturum scio.
Sosia
Quid? me non rere expectatum amicae venturum meae?
Alcvmena
660 Meus vir hic quidem est.
Amphitrvo
660 Séquere hac tu me.
Alcvmena
660 Nam quid ille revortitur
qui dudum properare se aibat? án ille me temptat sciens
atque id se volt experiri, suom abitum ut desiderem?
ecastor med haud invita se domum recipit suam.
Sosia
Amphitruo, redire ad navem meliust nos.
Amphitrvo
Qua gratia?
Sosia
665 Quia domi daturus nemo est prandium advenientibus.
Amphitrvo
Qui tibi nunc istuc in mentemst?
Sosia
Quia enim sero advenimus.
Amphitrvo
Qui?
Sosia
Quia Alcumenam ante aedis stare saturam intellego.
Amphitrvo
Gravidam ego illanc hic reliqui quóm abeo.
Sosia
Ei perii miser.
Amphitrvo
Quid tibi est?
Sosia
Ad aquam praebendam commodum adveni domum,
670 decumo post mense, ut rationem te putare intellego.
Amphitrvo
Bono animo es.
Sosia
Scin quam bono animo sim? si situlam cepero,
numquam edepol tu mihi divini creduis post hunc diem,
ego illi puteo, si occepso, ánimam omnem intertraxero.
Amphitrvo
Sequere hac me modo; alium ego isti rei allegabo, ne time.
Alcvmena
675 Magis nunc me meum officium facere, si huic eam advorsum, arbitror.
Amphitrvo
Amphitruo uxorem salutat laetus speratam suam,
quam omnium Thebis vir unam esse optimam diiudicat,
quamque adeo cives Thebani vero rumiferant probam.
valuistin usque? exspectatun advenio?
Sosia
Haud vidi magis.
680 exspectatum eum salutat magis haud quicquam quam canem.
Amphitrvo
Et quom tegravidam et quom te pulchre plenam aspicio, gaudeo.
Alcvmena
Obsecro ecastor, quid tu me deridiculi gratia
sic salutas atque appellas, quasi dudum non videris
quasique nunc primum recipias te domum huc ex hostibus?
685 atque me nunc proinde appellas quasi multo post videris?
Amphitrvo
Immo equidem te nisi nunc hodie nusquam vidi gentium.
Alcvmena
Cur negas?
Amphitrvo
Quia vera didici dicere.
Alcvmena
Haud aequom facit
qui quod didicit id dediscit. an periclitamini
quid animi habeam? sed quid huc vos revortimini tam cito?
690 an te auspicium commoratum est an tempestas continet
qui non abiisti ad legiones, ita uti dudum dixeras?
Amphitrvo
Dudum? quam dudum istuc factum est?
Alcvmena
Temptas. iam dudum, modo.
Amphitrvo
Qui istuc potis est fieri, quaeso, ut dicis: iam dudum, modo?
Alcvmena
Quid enim censes? te ut deludam contra lusorem meum,
695 qui nunc primum te advenisse dicas, modo qui hinc abieris.
Amphitrvo
Haec quidem deliramenta loquitur.
Sosia
Paulisper mane,
dum edormiscat unum somnum.
Amphitrvo
Quaene vigilans somniat?
Alcvmena
Equidem ecastor vigilo, et vigilans id quod factum est fabulor.
nam dudum ante lucem et istunc et te vidi.
Amphitrvo
Quo in loco?
Alcvmena
700 Hic in aedibús ubi tu habitas.
Amphitrvo
700 Numquam factum est.
Sosia
700 Non taces?
quid si e portu navis huc nos dormientis detulit?
Amphitrvo
Etiam tu quoque adsentaris húic?
Sosia
Quid vis fieri?
non tu scis? Bacchae bacchanti si velis advorsarier,
ex insana insaniorem facies, feriet saepius;
705 si obsequare, una resolvas plaga.
Amphitrvo
705 At pol qui certa res
hanc est obiurgare, quae me hódie advenientem domum
noluerit salutare.
Sosia
Inritabis crabrones.
Amphitrvo
Tace.
Alcumena, unum rogare te volo.
Alcvmena
Quid vis roga.
Amphitrvo
Num tibi aut stultitia accessit aut superat superbia?
Alcvmena
710 Qui istuc in mentemst tibi ex me, mi vir, percontarier?
Amphitrvo
Quia salutare advenientem me solebas antidhac,
appellare, itidem ut pudicae suos viros quae sunt solent.
eo more expertem te factam adveniens offendi domi.
Alcvmena
Ecastor equidem te certo heri advenientem ílico,
715 et salutavi et valuissesne usque exquisivi simul,
mi vir, et manum prehendi et osculum tetuli tibi.
Sosia
Tun heri hunc salutavisti?
Alcvmena
Et te quoque etiam, Sosia.
Sosia
Amphitruo, speravi ego istam tibi parituram filium;
Insania.
verum non est puero gravida.
Amphitrvo
Quid igitur?
Alcvmena
720 Equidem sana sum et deos quaeso, ut salva pariam filium.
verum tu malum mágnum habebis, si hic suom officium facit:
ob istuc omen, ominator, capies quod te condecet.
Sosia
Enim vero praegnati oportet et malum et malum dari,
ut quod obrodat sit, animo si male esse occeperit.
Amphitrvo
725 Tu me heri hic vidisti?
Alcvmena
725 Ego, inquam, si vis decies dicere.
Amphitrvo
In somnis fortasse.
Alcvmena
Immo vígilans vigilantem.
Amphitrvo
Ei misero mihi.
Sosia
Quid tibi est?
Amphitrvo
Delirat uxor.
Sosia
Atra bili percita est.
nulla res tam delirantis homines concinnat cito.
Amphitrvo
Vbi primum tibi sensisti, mulier, impliciscier?
Alcvmena
730 Equidem ecastor sana et salva sum.
Amphitrvo
730 Quor igitur praedicas,
heri me vidisse, qui hac noctu in portum advecti sumus?
ibi cenavi atque ibi quievi in navi noctem perpetem,
neque meum pedem huc íntuli etiam in aedis, ut cum exercitu
hinc profectus sum ad Teloboas hostis eosque ut vicimus.
Alcvmena
735 Immo mecum cenavisti et mecum cubuisti.
Amphitrvo
735 Quid est?
Alcvmena
Vera dico.
Amphitrvo
Non de hac quidem hercle re; de áliis nescio.
Alcvmena
Primulo diluculo abiisti ad legiones.
Amphitrvo
Quo modo?
Sosia
Recte dicit, ut commeminit: somnium narrat tibi.
sed, mulier, postquam experrecta es, te prodigiali Iovi
740 aut mola salsa hodie aut ture comprecatam oportuit.
Alcvmena
Vae capiti tuó.
Sosia
Tua istuc refertsi curaveris.
Alcvmena
Iterum iám hic in me inclementer dicit, atque id sine malo.
Amphitrvo
Tace tu. tu dic: egone abs te abii hinc hodie cum diluculo?
Alcvmena
Quis igitur nisi vos narravit mi, illi ut fuerit proelium?
Amphitrvo
745 An etiam id tu scis?
Alcvmena
745 Quippe qui éx te audivi, ut urbem maximam
expugnavisses regemque Pterelam tute occideris.
Amphitrvo
Egone istuc dixi?
Alcvmena
Tute istic, etiam adstante hoc Sosia.
Amphitrvo
Audivistin tu me narrare haec hodie?
Sosia
Vbi ego audiverim?
Amphitrvo
Hanc roga.
Sosia
Me quidem praesente numquam factum est, quod sciam.
Alcvmena
750 Mirum quin te adversus dicat.
Amphitrvo
750 Sosia, age me huc aspice.
Sosia
Specto.
Amphitrvo
Vera volo loqui te, nolo adsentari mihi.
audivistin tu hodie me illi dicere ea quae illa autumat?
Sosia
Quaeso edepol, num tu quoque etiam insanis, quom id me interrogas,
qui ipsus equidem nunc primum istanc tecum conspicio simul?
Amphitrvo
755 Quid nunc, mulier? audin illum?
Alcvmena
755 Ego véro, ac falsum dicere.
Amphitrvo
Neque tu illi neque mihi viro ipsi credis?
Alcvmena
Eo fit quia mihi
plurimum credo et scio istaec facta proinde ut proloquor.
Amphitrvo
Tun me heri advenisse dicis?
Alcvmena
Tun te abiisse hodie hinc negas?
Amphitrvo
Nego enim vero, et me advenire nunc primum aio ad te domum.
Alcvmena
760 Obsecro, etiamne hoc negabis, te auream pateram mihi
dédisse dono hodié, qua te illi donatum esse dixeras?
Amphitrvo
Neque edepol dedi neque dixi; verum ita animatus fui
itaque nunc sum, ut ea te patera donem. sed quis istúc tibi
dixit?
Alcvmena
Ego equidem ex te audivi et ex tua accepi manu
765 pateram.
Amphitrvo
765 Mane, mane, obsecro te. nimis demiror, Sosia,
qui illaec illic me donatum esse aurea patera sciat,
nisi tu dudum hanc convenisti et narravisti haec omnia.
Sosia
Neque edepol ego dixi neque istam vidi nisi tecum simul.
Amphitrvo
Quid hoc sit hominis?
Alcvmena
Vin proferri pateram?
Amphitrvo
Proferri volo.
Alcvmena
770 Fiat. heus tu, Thessala, intus pateram proferto foras,
qua hódie meus vir donavit me.
Amphitrvo
Secede huc tu, Sosia,
enim vero illud praeter alia mira miror maxime,
si haec habet páteram illam.
Sosia
An etiam credis id, quae in hac cistellula
tuo signo obsignata fertur?
Amphitrvo
Salvom signum est?
Sosia
Inspice.
Amphitrvo
775 Recte, ita est ut obsignavi.
Sosia
775 Quaeso, quin tu istanc iubes
pro cerrita circumferri?
Amphitrvo
Edepol qui facto est opus;
nam haec quidem edepol laruarum plenast.
Alcvmena
Quid verbis opust?
em tibi pateram, eccam.
Amphitrvo
Cedo mi.
Alcvmena
Age aspice huc sis nunciam
tu qui quae facta infitiare; quem égo iam hic convincam palam.
780 estne haec patera, qua donatu'sdonatus es illi?
Amphitrvo
780 Summe Iuppiter,
quid ego video? haec ea est profecto patera. perii, Sosia.
Sosia
Aut pol haec praestigiatrix multo mulier maxima est
aut pateram hic inesse oportet.
Amphitrvo
Agedum, exsolve cistulam.
Sosia
Quid ego istam exsolvam? obsignatast recte, res gesta est bene:
785 tu peperisti Ámphitruonem, ego alium peperi Sosiam;
nunc si patera pateram peperit, omnes congeminavimus.
Vide sis signi quid siet,
Amphitrvo
Certum est aperire atque inspicere.
Sosia
ne posterius in me culpam conferas.
Amphitrvo
Aperi modo;
nam haec quidem nos delirantis facere dictis postulat.
Alcvmena
790 Vnde haec igitur est nisi abs te quae mihi dono data est?
Amphitrvo
Opus mi est istuc exquisito.
Sosia
Iuppiter, pro Iuppiter.
Amphitrvo
Quid tibi est?
Sosia
Hic patera nulla in cistulast.
Amphitrvo
Quid ego audio?
Sosia
Id quod verúmst.
Amphitrvo
At cum cruciatu iam, nisi apparet, tuo.
Alcvmena
Haec quidem apparet.
Amphitrvo
Quis igitur tibi dedit?
Alcvmena
Qui me rogat.
Sosia
795 Me captas, quia tute ab navi clanculum huc alia via
praecucurristi, atque hinc pateram tute exemisti atque eam
huic dedisti, post hanc rursum óbsignasti clanculum.
Amphitrvo
Ei mihi, iam tu quoque huius adiuvas insaniam?
ain heri nos advenisse huc?
Alcvmena
Aio, adveniensque ilico
800 me salutavisti, et ego te, et osculum tetuli tibi.
Sosia
Iam illud non placet principium de osculo.
Amphitrvo
Perge exsequi.
Alcvmena
Lavisti.
Amphitrvo
Quid postquam lavi?
Alcvmena
Accubuisti.
Sosia
Euge optime.
nunc exquire.
Amphitrvo
Ne interpella. perge porro dicere.
Alcvmena
Cena adposita est; cenavisti mecum, ego accubui simul.
Amphitrvo
805 In eodem lectó?
Alcvmena
805 In eodem.
Sosia
805 Ei, non placet convivium.
Amphitrvo
Sine modo argumenta dicat. quid postquam cenavimus?
Alcvmena
Te dormitare aibas; mensa ablata est, cubitum hinc abiimus.
Amphitrvo
Vbi tu cubuisti?
Alcvmena
In eodem lectó tecum una in cubiculo.
Amphitrvo
Perdidisti.
Sosia
Quid tibi est?
Amphitrvo
Haec me modo ad mortem dedit.
Alcvmena
810 Quid iam, amabo?
Amphitrvo
810 Ne me appella.
Sosia
810 Quid tibi est?
Amphitrvo
810 Perii miser,
quia pudicitiae huius vitium me hinc absente est additum.
Alcvmena
Obsecro ecastor, cur istuc, mi vir, ex ted audio?
Amphitrvo
Vir ego tuos sim? ne me appella, falsa, falso nomine.
Sosia
Haeret haec res, si quidem haec iam mulier facta est ex viro.
Alcvmena
815 Quid ego feci, qua istaec propter dicta dicantur mihi?
Amphitrvo
Tute edictas facta tua, ex me quaeris quid deliqueris.
Alcvmena
Quid ego tibi deliqui, si, cui nupta sum, tecum fui?
Amphitrvo
Tun mecum fueris? quid illac impudente audacius?
saltem, tute si pudoris egeas, sumas mutuom.
Alcvmena
820 Istuc facinus, quod tu insimulas, nostro generi non decet.
tu si me inpudicitiai captas, capere non potes.
Amphitrvo
Pro di immortales, cognoscin tu me saltem, Sosia?
Sosia
Propemodum.
Amphitrvo
Cenavin ego heri in navi in portu Persico?
Alcvmena
Mihi quoque adsunt testes, qui illud quod ego dicam adsentiant.
Sosia
825 Nescio quid istúc negoti dicam, nisi si quispiam est
Amphitruó alius, qui forte ted hinc absenti tamen
tuam rem curet teque absente hic munus fungatur tuom.
nam quod de illo subditivo Sosia mirum nimis,
certe de istoc Amphitruone iam alterum mirum est magis.
Amphitrvo
830 Nescio quis praestigiator hanc frustratur mulierem.
Alcvmena
Per supremi regis regnum iuro et matrem familias
Iunonem, quam me vereri et metuere est par maxume,
ut mi extra unum te mortalis nemo corpus corpore
contigit, quo me impudicam faceret.
Amphitrvo
Vera istaec velim.
Alcvmena
835 Vera dico, sed nequiquam, quoniam non vis credere.
Amphitrvo
Mulier es, audacter iuras.
Alcvmena
Quae non deliquit, decet
audacem esse, confidenter pro se et proterve loqui.
Amphitrvo
Satis audacter.
Alcvmena
Vt pudicam decet.
Amphitrvo
In verbis probas.
Alcvmena
Non ego illam mihi dotem duco esse, quae dos dicitur,
840 sed pudicitiam et pudorem et sedatum cupidinem,
deum metum, parentum amorem et cognatum concordiam,
tibi morigera atque ut munifica sim bonis, prosim probis.
Sosia
Ne ista edepol, si haec vera loquitur, examussim est optima.
Amphitrvo
Delenitus sum profecto ita, ut me qui sim nesciam.
Sosia
845 Amphitruo es profecto, cave sis ne tu te usu perduis:
ita nunc homines immutantur, postquam peregre advenimus.
Amphitrvo
Mulier, istam rem inquisitam certum est non amittere.
Alcvmena
Edepol me libente facies.
Amphitrvo
Quid ais? responde mihi,
quid si adduco tuom cognatum húc a navi Naucratem,
850 qui mecum una vectust una navi, atque is si denegat
facta quae tu facta dicis, quid tibi aequom est fieri?
numquid causam dicis, quin te hoc multem matrimonio?
Alcvmena
Si deliqui, nulla causa est.
Amphitrvo
Convenit. tu, Sosia,
duc hos intro. ego huc ab navi mecum adducam Naucratem.—
Sosia
855 Nunc quidem praeter nos nemo est. dic mihi verum serio:
ecquis alius Sosia intust, qui mei similis siet?
Alcvmena
Abin hinc a me dignus domino servos?
Sosia
Abeo, si iubes.—
Alcvmena
Nimis ecastor facinus mirum est, qui illi conlibitum siet
meo viro sic me insimulare falso facinus tam malum.
860 quidquid est, iam ex Naucrate cognato id cognoscam meo.—
Tap any Latin word to look it up
An open-access project
Leo 1895
Leo, Weidmann, 1895 · 1895
The Editor

Friedrich Leo (1851–1914) was one of the greatest Latin scholars of the imperial German university system. Professor at Göttingen from 1889, he combined textual criticism with literary history to an unusual degree. His Geschichte der römischen Literatur (1913) was a landmark work, and his editions of Plautus (1895–1896) and Seneca's tragedies set new standards. Leo's Plautine scholarship was transformative: he was the first to systematically analyse Plautus's metrical practice, using it as a tool for detecting interpolations and establishing the text.

About This Edition

Leo's edition of Plautus, published by Weidmann in Berlin (2 vols., 1895–1896), represented a dramatic advance over previous editions. Leo was the first editor to take full account of the Ambrosian palimpsest (Codex Ambrosianus, 4th–5th century), the oldest witness to Plautus's text, which had been imperfectly read by earlier scholars. His text is characterised by rigorous metrical analysis and a willingness to identify passages he considered interpolated. W. M. Lindsay's OCT (1904–1905) drew heavily on Leo's work while sometimes differing on individual readings.

Tap any Latin word to look it up