§pr.1–5.5
§pr.1
Venio nunc ad tutelam pecudum silvestrium etapium educationem: quas et ipsas, Publi Silvine, villaticas pastiones iure dixerim; siquidem mos antiquus lepusculis capreisque, ac subus feris iuxta villam plerumque subiecta dominicis habitationibus ponebat vivaria, ut et conspectu suo clausa venatio possidentis oblectaret oculos, et cum exegisset usus epularum, velut e cella promeretur. Apibus quoque dabatur sedes adhuc nostra memoria vel in ipsis villae parietibus excisis, vel in profectis porticibus ac pomariis. Quare quoniam tituli, quem praeseripsimus huic disputationi, ratio reddita est, ea nunc quae proposuimus singula persequamur.
§1.1
Ferae pecudes, ut capreoli, damacque, nec minus orygum cervorumque genera et aprorum, modo lautitiis ac voluptatibus dominorum serviunt, modo quaestui ac reditibus. Sed qui venationem voluptati suae claudunt, contenti sunt, utcunque competit proximus aedificio loci situs, munire vivarium, semperque de manu cibos et aquam praebere: qui vero quaestum reditumque desiderant, cum est vicinum villae nemus (id enim refert non procul esse ab oculis domini) sine cunctatione praedictis animalibus destinant.Et si naturalis defuit aqua, vel inducitur fluens, vel infossi lacus signino consternuntur, qui receptam pluviatilem contineant.Modus silvae pro cuiusque facultatibus occupatur;
§1.2
ac si lapidis et operae vilitas suadeat, haud dubie caementis et calce formatus circumdatur murus: sin aliter, crudo latere ac luto constructus.
§1.3
Ubi vero neutrum patrifamiliae conducit, ratio postulat vacerris includi: sic enim appellatur genus clatrorum: idque fabricatur ex robore querceo, vel subereo. Nam oleae rara est occasio. Quidquid denique sub iniuria pluviarum magis diuturnum est, pro conditione regionis ad hunc usum eligitur. Et sive teres arboris truncus, sive ut crassitudo postulavit, fissilis stipes compluribus locis per latus efforatur, et in circuitu vivarii certis intervenientibus spatiis defixus erigitur: deinde per transversa laterum cava transmittuntur ramices, qui exitus ferarum obserent.
§1.4
Satis est autem vacerras inter pedes octonos defigere, serisque transversis ita clatrare, ne spatiorum laxitas, quae foraminibus intervenit, pecudi praebeat fugam. Hoc autem modo licet etiam latissimas regiones tractusque montium claudere, sicuti Galliarum necnon et in aliis quibusdam provinciis locorum vastitas patitur. Nam et fabricandis ingens est vacerris materiaecopia, et cetera in hanc rem feliciter suppetunt; quippe crebris fontibus abundat solum,
§1.5
quod est maxime praedictis generibus salutare: tum etiam sua sponte pabula feris benignissime subministrat praecipueque saltus eliguntur, qui et' terrenis fetibus et arboribus abundant. Nam ut graminibus ita frugibus roburneis opus est 3: maximeque laudantur, qui sunt feracissimi querneae glandis et iligneae, nec minus cerrea,tumet arbuti, ceterorumque pomorum silvestrium, quae diligentius persecuti sumus, cum de cohortalibus subus disputaremus. Nam eadem fere sunt pecudum silvestrium pabula, quae domesticarum.
§1.6
Contentus tamen non debet esse diligens paterfamilias cibis, quos suapte natura terra gignit, sed temporibus anni, quibus silvae pabulis carent, condita messe clausis succurrere, hordeoque alere, vel adorco farre aut faba, primumque etiam vinaceis, quicquid denique vilissime constiterit, dare. Idque ut intelligant ferae praeberi, unam vel alteram domi mansue-factam conveniet immittere, quae pervagata totum vivarium cunctantes ad obiecta cibaria pecudes perducat.
§1.7
Nec solum istud per hiemis penuriam fieri expedit, sed cum etiam fetae partus ediderint, quo melius educant natos. Itaque custos vivarii frequenter speculari debebit, si iam effetae sint, ut manu datis sustineantur frumentis. Nec vero patiendus est oryx, aut aper, aliusve quis ferus ultra quadrimatum senescere. Nam usque in hoc tempus capiunt incrementa, postea macescunt senectute. Quare dum viridis aetas pulchritudinem corporis conservat, aere mutandi sunt.
§1.8
Cervus tamen compluribus annis sustineri potest. Nam diu iuvenis possidetur, quod aevi longioris vitam sortitus est. De minoris autem incrementianimalibus, qualis est lepus, haec praecipimus,ut in iis vivariis, quae maceria munita sunt, farraginis et olerum, ferae intubi lactucaeque semina parvulis arcolis per diversa spatia factis iniciantur. Itemque Punicum cicer, vel hoc vermiculum,nec minus hordeum, et cicercula condita ex horreo promantur, et aqua caelesti macerata obiciantur. Nam sicca non nimis ab lepusculis appetuntur.
§1.9
Haec porro animalia vel similia his, etiam silente me, facile intelligitur, quam non expediat conferre in vivarium, quod vacerris circumdatum est: siquidem propter exiguitatem corporis facile clatris subrepunt, et liberos nactae egressus fugam moliuntur.
§2.1
Venio nunc ad alvorum curam, de quibus neque diligentius quidquam praecipi potest, quam ab Hygino iam dictum est, nec ornatius quam Vergilio, nec elegantius quam Celso. Hyginus veterum auctorum placitasecretis dispersa monimentis industrie collegit: Vergilius poeticis floribus illuminavit: Celsus utriusque memorati adhibuit modum.
§2.2
Quare ne attemptanda quidem nobis fuit haec disputationis materia, nisi quod consummatio susceptae professionis hanc quoque sui partem desiderabat, ne universitas inchoati operis nostri, velut membro aliquo reciso, mutilaatque imperfecta conspiceretur. Atque ea, quae Hyginus fabulose tradita de originibus apum non intermisit, poeticae magis licentiae quam nostrae fidei concesserim.
§2.3
Nec sane rustico dignum est sciscitari, fuerit ne mulier pulcherrima specie Melissa,quam Iuppiter in apem convertit, an (ut Euhcmerus poeta dicit) crabronibus et sole genitas apes, quas nymphae Phryxonides educaverunt, mox Dictaeo specu Iovis extitisse nutrices, easque pabula munere dei sortitas quibus ipsae parvum educaverant alumnum. Ista enim, quamvis non dedeceant poetam, summatim tamen et uno tantummodo versiculo leviter attigit Vergilius, cum sic ait: Dictaeo caeli regem pavere sub antro.
§2.4
Sed ne illud quidem pertinet ad agricolas, quando et in qua regione primum natae sint: utrum in Thessalia sub Aristaeo, an in insula Cea, ut scribit Euhemerus, an Erechthei temporibus in monte Hymetto, ut Euthronius; an Cretae Saturni temporibus, ut Nicander: non magis quam utrum examina, tanquam cetera videmus animalia, concubitu subolem procreent, an heredem generis sui floribus eligant, quod affirmat noster Maro: et utrum evomant liquorem mellis, an alia parte reddant.
§2.5
Haec enim et his similia magis scrutantium rerum naturae latebras, quam rusticorum est inquirere. Studiosis quoque literarum gratiora sunt ista in otio legentibus, quam negotiosis agricolis: quoniam neque in opere neque in re familiari quidquam iuvant.
§3.1
Quare revertamur ad ea, quae alveorum cultoribus magis apta sunt quot 1 genera sunt apium et quid 2 ex his optimum.3 Peripateticae sectae conditor Aristoteles in iis libris, quos de animalibus conscripsit, apium 4 examinum genera complura demonstrat, earumque alias 5 vastas sed glomerosas, easdemque nigras et hirsutas apes habent: alias minores quidem, sed aeque rotundas et fusci coloris horridique pili:
§3.2
alias magis exiguas, nec tam rotundas, sed obesas tamen et latas, coloris meliusculi: nonnullas minimas gracilesque, et acuti alvi, ex aureolo varias atque leves: eiusque auctoritatem sequens Vergilius, maxime probat parvulas, oblongas, leves, nitidas, Ardentes auro, et paribus lita corpora guttis, moribus etiam placidis. Nam quanto grandior apis, atque etiam rotundior, tanto peior.
§3.3
Si vero saevior, maxime pessima est. Sed tamen iracundia notae melioris apium facile delenitur assiduo interventu eorum qui curant.Nam cum saepius tradantur,celerius mansuescunt, durantque si diligenter excultae sunt, in annos decem; nec ullum examen hanc aetatem potest excedere, quamvis in demor-tuarum locum quotannis pullos substituant. Nam fere decimo ad internecionem anno gens universa totius alvei consumitur.
§3.4
Itaque ne hoc in toto fiat apiario, semper propaganda erit soboles, observandumque vere cum se nova profundent examina, ut excipiantur, et domiciliorum numerus augeatur. Nam saepe morbis intercipiuntur, quibus quemadmodum mederi oportet, suo loco dicetur.
§4.1
Interim per has notas, quas iam diximus, probatis apibus destinari debent pabulationes, eaeque sint secretissimae, et ut1 noster praecipit Maro, viduae 2 pecudibus, aprico et minime procelloso caeli statu: Quo neque sit ventis aditus; nam pabula venti Ferre domum prohibent: neque oves haedique petulci Floribus insultent, aut errans bucula campo Decutiat rorem, et surgentes atterat herbas.
§4.2
Eademque regio fecunda sit fruticis exigui, et maxime thymi aut origani, tum etiam thymbrae, vel nostratis cunilae, quam satureiam rustici vocant. Post haec frequens sit incrementi maioris surculus, ut rosmarinus,et utraque cytisus. Est enim sativa et altera suae spontis. Itemque semper virens pinus, et minor ilex: nam prolixior ab omnibus improbatur. Ederae quoque non propter bonitatem recipiuntur,
§4.3
sed quia praebent plurimum mellis. Arborum vero sunt probatissimae, rutila atque alba ziziphus, nec minus tamarices,tum etiam amygdalae, persicique, ac pyri, denique pomiferarum pleraeque, ne singulis immorer. Ac silvestrium commodissime faciunt glandifera robora, quin etiam terebinthus, nec dissimilis huic lentiscus ac tiliae. Solae ex omnibus nocentes
§4.4
taxi repudiantur. Mille praeterea semina vel crudo cespite virentia, vel subacta sulco, flores amicissimos apibus creant, ut sunt in virgineo solo frutices amelli, caules acanthini, scapus asphodeli, gladiolus narcissi. At in hortensi lira consita nitent candida lilia, nec his sordidiora leucoia,tum puniceae rosae luteolaeque, et Sarranae violae, nec minus caelestis luminis hyacinthus, Corycius item Siculusque bulbus croci deponitur, qui coloret odoretque mella.Iam vero notae vilioris innumerabiles nascuntur herbae cultis atque pascuis regionibus, quae favorum ceras exuberant:
§4.5
ut vulgares lapsanae, nec his pretiosior armoracia, rapistrique olus, et intubi silvestris ac nigri papaveris flores, tum agrestis pastinaca, et eiusdem nominis edomita, quam Graeci σταφυλῖνον
§4.6
vocant. Verum ex cunctis, quae proposui, quaeque omisi temporis compendia sequens (nam inexputabilis erat numerus) saporis praecipui mella reddit thymus.Eximio deinde proximum thymbra, serpyllumque et origanum. Tertiae notae, sed adhuc generosae, marinus ros et nostras cunila, quam dixi satureiam. Mediocris deinde gustus tamaricis ac ziziphi flores, reliquaque, quae proposuimus, cibaria.
§4.7
Sed ex sordidis deterrimae notae mel habetur nemorense, quod sparto atque arbutoprovenit: villaticum, quod nascitur in oleribus.Et quoniam situm pastionum atque etiam genera pabulorum exposui, nunc de ipsis receptaculis et domiciliis examinum loquar.
§5.1
Sedes apium collocanda est contra brumalem meridiem procul a tumultu, et coetu hominum ac pecudum, nec calido loco, nec frigido: nam utraque re infestantur. Haec autem sit ima parte vallis, et ut vacuae cum prodeunt pabulatum apes, facilius editioribus advolent, et collectis utensilibus cum onere per proclivia non aegre devolent. Si villae situs ita competit, non est dubitandum quin aedificio iunctum apiarium maceria circum-demus, sed in ea parte, quae tetris latrinae sterquiliniique et a balinei libera est odoribus.
§5.2
Verum si positio repugnabit, nec maxima tamen incommoda congruent,sic quoque magis expediet sub oculis domini esse apiarium. Sin autem cuncta fuerint inimica, certe vicina vallis occupetur, quo saepius descendere non sit grave possidenti. Nam res ista maximam fidem desiderat; quae quoniam rarissima est, interventu domini tutius custoditur. Neque ea curatorem fraudulentum tantum, sed etiam immundae segnitiae perosa est. Aeque enim dedignatur, si minus pure habita est, ac si tractetur fraudulenter.
§5.3
Sed ubicumque fuerint alvearia non editissimo claudantur muro. Qui si metu praedonum sublimior placuerit, tribus elatis ab humo pedibus, exiguis in ordinem fenestellis apibus sit pervius: iungaturque tugurium, quod et custodes habitent, et quo condatur instrumentum: sitque maxime repletum praeparatis alveis ad usum novorum examinum, nec minus herbis salutaribus, et siqua sunt alia, quae languentibus adhibentur.
§5.4
Palmaque vestibulum aut ingens oleaster obumbret, Ut cum prima novi ducent examina reges, Vere suo, ludetque favis emissa iuventus: Vicina invitet decedere ripa calori, Obviaque hospitiis teneat frondentibus arbos. Tum perennis aqua, si est facultas, inducatur, vel extracta manu detur, sine qua neque favi neque mella nec pulli denique figurari queunt.
§5.5
Sive igitur, ut dixi, praeterfluens unda vel putealis canalibus immissa fuerit, virgis ac lapidibus aggeretur apium causa, Pontibus ut crebris possint consistere, et alas Pandere ad aestivum solem, si forte morantis Sparserit, aut praeceps Neptuno immerserit Eurus.
§5.6–9.7
§5.6
Conseri deinde circa totum apiarium debent arbusculae incrementi parvi, maximeque propter salubritatem (nam sunt etiam remedio languentibus) cytisi, tum deinde casiae atque pini et rosmarinus:quin etiam cunilae et thymi frutices, item violarum, vel quaecunque utiliter deponi patitur qualitas terrae. Gravis et tetri odoris non solum virentia sed et quaelibet res prohibeantur, sicuti cancri nidor, cum est ignibus adustus, aut odor palustris caeni. Nec minus vitentur cavae rupes aut vallis argutiae, quas Graeci vocant ἠχοῦσ.
§6.1
Igitur ordinatis sedibus, alvearia 4 fabricanda sunt pro conditione regionis. Sive illa ferax est suberis, haud dubitanter utilissimas alvos 5 faciemus ex corticibus, quia nec hieme frigent,6 nec candent aestate; sive ferulis exuberat, iis quoque, quod sunt naturae corticis similes, aeque commode vasa texuntur. Si neutrum aderit, opere textorio 7 sali-cibus connectentur: vel si nec haec suppetent, ligno cavaearboris aut in tabulas desectae fabricabuntur.
§6.2
Deterrima est conditio fictilium, quae et accenduntur aestatis vaporibus, et gelantur hiemis frigoribus. Reliqua sunt alvorum genera duo, ut vel ex fimo fingantur,vel lateribus extruantur: quorum alterum iure damnavit Celsus, quoniam maxime est ignibus obnoxium; alterum probavit, quamvis incommodum eius praecipuum non dissimulaverit, quod, si res postulet, transferri non possit.
§6.3
Itaque non assentior ei, qui putat nihilo minus eius generis habendas esse alvos: neque enim solum id repugnat rationibus domini, quod immobiles sint, cum vendere aut alios agros instruere velit; (hoc enim commodum pertinet ad utilitatem solius patris-familias) sed, quod ipsarum apium causa fieri debet, cum aut morbo aut sterilitate et penuria locorum vexatas convenietin aliam regionem mitti, nec propter praedictam causam moveri poterunt,hoc maxime vitandum est.
§6.4
Itaque quamvis doctissimi viri auctoritatem reverebar, tamen ambitione submota, quid ipse censerem, non omisi. Nam quod maxime movet Celsum, ne sint stabula vel igni vel furibus obnoxia, potest vitari opere lateritio circum-structis alvis, ut impediatur rapina praedonis, et contra flammarum violentiam protegantur: easdemque, eum fuerint movendae, resolutis structurae compagibus, licebit transferre.
§7.1
Sed quoniam plerisque videtur istud opero-sum, qualiacunque vasa placuerint, collocari debebunt. Suggestus lapideus extenditur per totum apiarium in 1 tres pedes altitudinis 2 extructus, isque diligenter opere tectorio levigatur, ita ne ascensus lacertis, aut anguibus, aliisve noxiis animalibus praebeatur.
§7.2
Superponuntur deinde, sive, ut Celso placet,lateribus facta domicilia,sive,ut nobis, alvearia, praeterquam a tergo circumstructa: seu, quod paene omnium in usu est, qui modo diligenter ista curant, per ordinem vasa disposita ligantur, vel laterculis, vel caementis, ita ut singula binis parietibus angustis contineantur, liberaeque frontes utrimque sint. Nam et qua procedunt, nonnunquam patefaciendae sunt,et multo magis a tergo, quia subinde curantur examina.
§7.3
Sin autem nulli parietes alvis intervenient, sic tamen collocandae erunt, ut paulum altera ab altera distet, ne,cum inspiciuntur, ea, quae in curatione tractatur, haerentem sibi alteram concutiat, vicinasque apes conterreat, quae omnem motum imbecillis ut cereis scilicet operibus suis tamquam ruinam timent. Ordines quidem vasorum superinstructos in altitudinem tres esse abunde est, quoniam summum sic quoque parum commode curator inspicit.
§7.4
Ora cavearum, quae praebent apibus vestibula, proniora sint quam terga, ut ne influant imbres, et si forte tamen incesserint,non immorentur, sed per aditum effluant. Propter quos convenit alvearia porticibus supermuniri; sin aliter, luto Punico frondibus inlimatis adumbrari, quod tegmen cum frigora et pluvias, tum et aestus arcet. Nec tamen ita nocet huic generi calor aestatis ut hiemale frigus.Itaque semper aedificium sit post apiarium, quod Aquilonis excipiat iniuriam, stabulisque praebeat teporem.
§7.5
Nec minus ipsa domicilia, quamvis aedificio protegantur,obversa tamen ad hibernum orientem componi debebunt, ut apricum habeant apes matutinum egressum, et sint experrectiores. Nam frigus ignaviam creat; propter quod etiam foramina, quibus exitus aut introitus datur, angustissima esse debent, ut quam minimum frigoris admittant: eaque satis est ita forari, ne possint capere plus unius apis incrementum. Sic nec venenatus stellio, nec obseaenum scarabaeivel papilionis genus, lucifugaeque blattae, ut ait Maro, per laxiora spatia ianuae favos populabuntur.
§7.6
Atque utilissimum est pro frequentia domicilii duos vel tres aditus in eodem operculo distantes inter se fieri contra fallaciam lacerti, qui velut custos vestibuli prodeuntibus inhians apibus affert exitium, eaeque pauciores intereunt, cum licetvitare pestis obsidia per aliud volantibus effugium.
§8.1
Atque haec de pabulationibus, domiciliisque 3 et sedibus eligendis abunde diximus: quibus provisis, sequitur ut examina desideremus. Ea 4 porro vel aere parta, vel gratuita contingunt. Sed quas pretio comparabimus, scrupulosius praedictis comprobemus notis, et earum frequentiam prius quam mercemur, apertis alvearibus consideremus:
§8.2
vel si non fuerit inspiciendi facultas, certe id quod contemplari licet, notabimus: an in vestibulo ianuae complures consistant, et vehemens sonus intus murmurantium exaudiatur. Atque etiam si omnes intra domicilium silentes forte conquiescent, labris foramini aditus admotis, et inflato spiritu ex respondente earum subito fremitu poterimus aestimare vel multitudinem, vel paucitatem.
§8.3
Praecipue autem custodiendum est, ut ex vicinia potius, quam peregrinis regionibus petantur, quoniam solent caeli novitate lacessiri. Quod si non contingit, ac necesse habuerimus longinquis itineribus advenere, curabimus ne salebris solicitentur, optimeque noctibus collo portabuntur. Nam diebus requies danda est, et infundendi sunt grati apibus liquores, quibus intra clausum alantur.
§8.4
Mox cum perlatae domum fuerint, si dies supervenerit, nec aperiri nec collocari oportebit alvum, nisi vesperi, ut apes placidae mane post totius requiemnoctis egrediantur: specularique debebimus fere triduo, numquid universae se profundant. Quod cum faciunt, fugam meditantur. Ea remediis quibus debeat inhiberi, mox praecipiemus.
§8.5
At quae dono vel aucupio contingunt, minus scrupulose probantur: quamquam ne sic quidem velim nisi optimas possidere, cum et impensam et eandem operam custodis postulent bonae atque improbae: et quod maxime refert,non sunt degeneres intermiscendae, quae infament generosas. Nam minor fructus mellis respondet, cum segniora interveniunt examina.
§8.6
Verumtamen quoniam interdum propter conditionem locorum vel mediocre pecus (nam malum nullo quidem modo) parandum est, curam vestigandis examinibus hac ratione adhibebimus.
§8.7
Ubicunque saltus sunt idonei, mellifici, nihil antiquius apes, quam, quibus utantur, vicinos eligunt fontes. Eos itaque convenit plerumque ab hora secunda obsidere, specularique quae turba sit aquantium. Nam si paucae admodum circumvolant (nisi tamen complura capita rivorum diductas faciunt rariores) intelligenda est earum penuria, propter quam locum quoque non esse mellificum suspicabimur.
§8.8
At si commeant frequentes, spem quoque aucupandi examina maiorem faciunt; eaque sic inveniuntur. Primum quam longe sint explorandum est, praeparandaque in hanc rem liquida rubrica: qua cum festucis illitis contigeris apium terga fontem libantium, commoratus eodem loco facilius redeuntes agnoscere poteris; ac si non tarde id facient, scies eas in vicino consistere: sin autem serius, pro morae tempore aestimabis distantiam loci.
§8.9
Sed cum animadverteris celeriter redeuntes, non aegre persequens iter volantium ad sedem perduceris examinis. In iis autem quae longius meare videbuntur, solertior adhibebitur cura, quae talis est. Arundinis internodium cum suis articulis exciditur, et terebratur ab latere talea per quod foramen exiguo melle vel defruto instillato, ponitur iuxta fontem. Deinde cum ad odorem dulcis liquaminis complures apes irrepserunt,tollitur talea, et apposito foramini pollice non emittitur, nisi una, quae cum evasit, fugam suam demonstrat observanti: atque is, dum sufficit, persequitur evolantem.
§8.10
Cum deinde conspicere possit apem,tum alteram emittit: et si eandem petit caeli partem, vestigiis prioribus inhaeret. Si minus, aliam atque aliam foramine adaperto patitur egredi; regionemque notat, in quam plures revolent, et eas persequitur, donec ad latebram perducatur examinis. Quod sive est abditum specu, fumo elicietur, et cum erupit, aeris strepitu coercetur. Nam statim sono territum vel in frutice vel in editiore silvae fronde considet, et a vestigatore praeparato vase reconditur.
§8.11
Sin autem sedem habet arboris cavae, et aut extat ramus, quem obtinent, aut sunt in ipsius arboris trunco,tunc, si mediocritas patitur, acutissima serra, quo celerius id fiat, praeciditur primum superior pars, quae ab apibus vacat; deinde inferior, quatenus videtur inhabitari. Tum recisus utraque parte mundo vestimento contegitur, quoniam hoc quoque plurimum refert, ac si quibus rimis hiat illitis ad locum perfertur: relictisque parvis, ut iam dixi, foraminibus,more ceterarum alvorum collocatur.
§8.12
Sed indagatorem convenit matutina tempora vestigandi eligere, ut spatium diei habeat, quo exploret commeatus apium. Saepe enim, si serius coepit eas denotare, etiam eum in propinquo sunt, iustis operum peractis se recipiunt, nec remeant ad aquam: quo evenit ut vestigator ignoret, quam longe a fonte
§8.13
distet examen. Sunt qui per initia veris apiastrum, atque, ut ille vates ait, Trita melisphylla et cerinthae ignobile gramen, aliasque colligant similes herbas, quibus id genus animalium delectatur, et ita alvos perfricent, ut odor et succus vasis inhaereat: quae deinde mundata exiguo melle respergant, et per nemora non longe a fontibus disponant, eaque cum repleta sunt examinibus,
§8.14
domum referant. Sed hoc nisi locis, quibus abundant apes, facere non expedit. Nam saepe vel inania vasa nacti, qui forte praetereunt, secum auferunt: neque est tanti vacua perdere complura, ut uno vel altero potiare pleno. At in maiore copia, etiam si multa intercipiuntur, plus est quod in repertis apibus acquiritur. Atque haec est ratio capiendi silvestria examina.
§9.1
Deinceps talis altera est vernacula retinendi.3 Semper quidem custos sedule circumire debet alvearia. Neque enim ullum tempus est, quo non curam desiderent; sed eam postulant diligentiorem, cum vernant et exundant novis fetibus, qui nisi curatoris obsidio protinus excepti sunt, diffugiunt. Quippe talis est apium natura, ut pariter quaeque plebs generetur cum regibus; qui ubi evolandi vires adepti sunt, consortia dedignantur vetustiorum, multoque magis imperia: quippe cum rationabili generi mortalium, tum magis egentibus consilii mutis animalibus, nulla sit regni societas.
§9.2
Itaque novi duces procedunt cum sua iuventute, quae uno aut altero die in ipso domicilii vestibulo glomerata consistens, egressu suo propriae desiderium sedis ostendit; eaque tanquam patria contenta est, si a procuratore protinus assignetur. Sin autem defuit custos, velut iniuria repulsa peregrinam regionem petit.
§9.3
Quod ne fiat, boni curatoris est vernis temporibus observare alvos in octavam fere diei horam, post quam non temere se nova proripiunt agmina;eorumque egressus diligenter custodiat. Nam quaedam solent, cum subito evaserunt, sine cunctatione se proriperc.
§9.4
Poterit exploratam fugam praesciscere vespertinis temporibus aurem singulis alveis admovendo. Siquidem fere ante triduum, quam eruptionem facturae sint, velut militariasigna moventium tumultus ac murmur exoritur: ex quo, ut verissime dicit Vergilius, Corda licet vulgi praesciscere namque morantes Martius ille aeris rauci canor increpat,et vox Auditur fractos sonitus imitata tubarum.
§9.5
Itaque maxime observari debent, quae istud faciunt, ut sive ad pugnam eruperint, nam inter se tanquam civilibus bellis, et cum alteris quasi cum exteris gentibus proeliantur, sive fugae causa se proripuerint, praesto sit ad utrumque casum paratus
§9.6
custos. Pugna quidem vel unius inter se dissidentis vel duorum examinum discordantium facile compescitur: nam ut idem ait, Pulveris exigui iactu compressa quiescit: aut aqua mulsea passove, aut aliquo liquore simili respersa,videlicet familiari dulcedine saevientium iras mitigante. Nam eadem mire etiam dissidentes reges conciliant. Sunt enim saepe plures unius populi duces, et quasi procerum seditione plebs in partes diducitur: quod frequenter fieri prohibendum est, quoniam intestino bello totae gentes consumuntur.
§9.7
Itaque si constat principibus gratia, manet * pax incruenta. Sin autem saepius acie dimicantes notaveris, duces seditionum interficere curabis: dimicantium vero proelia praedictis remediis sedantur. Ac deinde cum agmen glomeratum in proximo frondentis arbusculae ramo consederit, animadvertito, an totum examen in speciem unius uvae dependeat: idque signum erit aut unum regem inesse, aut certe plures bona fide reconciliatos; quos sic patieris,dum in suum revolent domicilium.
§9.8–14.7
§9.8
Sin autem duobus aut etiam compluribus velut uberibus diductum fuerit examen, ne dubitavcris et plures proceres et adhuc iratos esse. Atque in iis partibus, quibus maxime videris apes glomerari, requirere duces debebis. Itaque succo praedictarum herbarum, id est, melissophylli vel apiastri manu illita, ne ad tactum diffugiant, leviter inseres digitos, et diductas apes scrutaberis, donec auctorem pugnae reperias.
§10.1
Sunt autem hi reges maiores paulo et oblongi magis quam ceterae apes, rectioribus cruribus, sed minus amplis pinnis, pulchri coloris et nitidi, levesque ac sine pilo, sine spiculo, nisi quis forte pleniorem quasi capillum, quem in ventre gerunt, aculeum putat, quo et ipso tamen ad nocendum non utuntur. Quidam etiam infusci atque hirsuti reperiuntur, quorum pro habitu damnabis ingenium.
§10.2
Nam duo sunt regum facies, ita corpora plebis. Alter erit maculis auro squalentibus ardens insignis et ore Et rutilis clarus squamis. Atque hic maxime probatur, qui est melior: nam deterior, sordido sputo similis, tam foedus est, quam pulvere ab alto Cum venit et sicco terram spuit ore viator. Et, ut idem ait, Desidia latamque trahens inglorius alvum. Omnes igitur duces notae deterioris Dede neci, melior vacua sine regnet in aula.
§10.3
Qui tamen et ipse spoliandus est alis, ubi saepius cum examine suo conatur eruptione facta profugere'. Nam velut quadam compede retinebimus erronem ducem detractis alis, qui fugae destitutus praesidio, finem regni non audet excedere, propter quod ne ditionis quidem suae populo permittit longius evagari.
§11.1
Sed nonnunquam idem necandus est, cum Vetus alveare numero apium destituitur, atque infrequentia eius alio 1 examine 2 replenda est. Itaque cum primo vere in eo vase nata est pullities, novus rex eliditur 3 ut multitudo sine discordia cum parentibus suis conversetur. Quod si nullam progeniem tulerint favi, duas 4 vel tres alvorum plebes in unum contribuere licebit, sed prius respersas dulci liquore: tum demum includere, et posito cibo, dum conversari consuescant, exiguis spiramentis relictis triduo fere clausas habere.
§11.2
Sunt qui seniorem potius regem submoveant, quod est contrarium: quippe turba vetustior, velut quidam senatus, minoribus parere non censent, atque imperia validiorum contumaciter spernendo poenis ac mortibus afficiuntur.Illi quidem incommodo, quod iuniori examini solet accidere, cum antiquarum apium relictus a nobis rex senectute defecit, et tanquam domino mortuo familia nimia licentia discordat, facile occurritur.
§11.3
Nam ex iis alvis, quae plures habent principes, dux unus eligitur: isque translatus ad eas, quae sine imperio sunt, rector constituitur. Potest autem minore molestia in iis domiciliis, quae aliqua peste vexata sunt, paucitas apium emendari.
§11.4
Nam ubi cognita est clades frequentis alvi, si quos habet favos, oportet considerare: tum deinde cerae eius quae semina pullorum continet, partem recidere, in qua regii generis proles animatur. Est autem facilis conspectu, quoniam fere in ipso fine cerarum velut papilla uberis apparet eminentior et laxioris fistulae quam sunt reliqua foramina,
§11.5
quibus popularis notae pulli detinentur. Celsus quidem affirmat in extremis favis transversas fistulas esse, quae contineant regios pullos. Hyginus quoque auctoritatem Graecorum sequens negat. ex vermiculo,ut ceteras apes, fieri ducem, sed in circuitu favorum paulo maiora, quam sunt plebeii seminis, inveniri recta foramina repleta quasi sorde rubri coloris, ex qua protinus alatus rex figuretur.
§12.1
Est et illa vernaculi examinis cura, si forte praedicto tempore facta eruptione 1 patriam 2 fasti-diens3 sedem longiorem fugam denuntiavit. Id autem significat, eum sic apis evadit vestibulum, ut nulla intra revolet, sed se confestim levet sublimius.
§12.2
Crepitaculis aerisaut testarum plerumque vulgo iacentium terreatur fugiens iuventus: eaque vel pavida cum repetierit alvum maternam, et in eius aditu glomerata pependerit, vel statim se ad proximam frondem contulerit, protinus custos novum loculamentum in hoc praeparatum perlinat intrinsecus praedictis herbis: deinde guttis mellis respersum admoveat: tum manibus, aut etiam trulla congregatas apes recondat:
§12.3
atque, uti debet, adhibita cetera cura, diligenter compositum et illitum vas interim patiatur in eodem loco esse, dum advesperascat. Primo deinde crepusculo transferat, et reponat in ordinem reliquarum alvorum.
§12.4
Oportet autem etiam vacua domicilia collocata in apiariis habere. Nam sunt nonnulla examina, quae cum processerat,statim sedem sibi quaerant in proximo, eamque occupent quam vacantem reperiunt. Haec fere acquirendarum, atque etiam retinendarum apium traditur cura.
§13.1
Sequitur ut morbo vel pestilentia latrantibus remedia desiderentur. Pestilentiae rara in apibus pernicies, nee tamen aliud, quam quod in cetero pecore praecepimus, quid fieri possit 1 reperio, nisi ut longius alvi transferantur. Morborum autem facilius et causae dispiciuntur, et inveniuntur medicinae.
§13.2
Maximus autem annuus earum labor est initio veris, quo tithymali floret frutex, et quo amara ulmi semina sua promunt. Nam quasi novis pomis, ita his primitivis floribus illectae avide vescuntur post hibernam famem, alioqui citra satietatem tali non nocente cibo: quo cum se affatim repleverunt, profluvio alvi, nisi celeriter succurritur, intereunt. Nam et tithymalus maiorum quoque animalium ventrem solvit, et proprie ulmus apium. Eaque causa est, cur in regionibus Italiae,quae sunt eius generis arboribus consitae, raro frequentes durent apes.
§13.3
Itaque veris principio si medicatos cibos praebeas, iisdem remediis et provideripotest, ne tali peste vexentur, et cum iam laborant, sanari. Nam illud quod Hyginus antiquos secutus auctores prodidit, ipse non expertus asseverare non audeo:
§13.4
volentibus tamen licebit experiri. Siquidem praecipit apium corpora, quae cum eiusmodi pestis incessit, sub favis acervatim enectae reperiuntur, sicco loco per hiemem reposita circa aequinoctium vernum, cum clementia diei suaserit, post horam tertiam in solem proferre, ficulncoque cinere obruere. Quo facto, affirmat intra duas horas cum vivido halitu caloris animatae sunt, resumpto spiritu, si praeparatum vas obiciatur, irrepere.
§13.5
Nos magis ne intereant, quae deinceps dicturi sumus, aegris examinibus exhibendacensemus. Nam vel grana mali Punici tunsa et vino Amineo conspersa,vel uvae passae cum rore Syriaco pari mensura pinsitae et austero vino insuccatae dari debent: vel si per se ista frustrata sunt, omnia eadem aequis ponderibus in unum levigata, et fictili vase cum Amineo vino infervefacta, mox etiam refrigerata,
§13.6
ligneis canalibus apponi. Nonnulli rorem marinum aqua mulsa decoctum, cum gelavcrit, imbricibus infusum praebent libandum. Quidam bubulam vel hominis urinam, sicut Hyginus affirmat, alvis apponunt.
§13.7
Nec non etiam ille morbus maxime est conspicuus, qui horridas contractasque carpit, cum frequenter aliae mortuarum corporadomiciliis offerunt, aliae intra tecta, ut in publico luctu, maesto silentio torpent. Id cum accidit, arundineis infusi canalibus offeruntur cibi, maxime dococti mellis, et cum galla vel arida rosa detriti. Galbanum etiam, ut eius odore medicentur, incendi convenit, passoque et defruto vetere fessas sustinere.
§13.8
Optime tamen facit amelli radix, cuius est frutex luteus purpureus flos: ea cum vetere Amineo vino decocta exprimitur, et ita liquatus eius succus datur. Hyginus quidem in eo libro, quem de apibus scripsit, Aristomaehus, inquit, hoc modo succurrendum laborantibus existimat: primum, ut omnes vitiosi favi tollantur, et cibus ex integro recens ponatur; deinde ut fumigentur.
§13.9
Prodesse etiam putat apibus vetustate corruptis examen novem contribuere, quamvis periculosum sit, ne seditione consumantur, verumtamen adiecta multitudine laetaturas.Sed ut concordes maneant, earum apium, quae ex alio domicilio trans-feruntur, quasi peregrinae plebis submoveri reges debent.Nec tamen dubium, quin frequentissimorum examinum favi, qui iam maturos habent pullos, transferri, et subici paucioribus debeant, ut tanquam novae prolis adoptione domicilia confirmentur.
§13.10
Sed et id cum fiet. animadvertendum est, ut eos favos subiciamus, quorum pulli iam sedes suas adaperiunt, et velut opercula foraminum obductas ceras erodunt exerentes capita. Nam si favos immaturo fetu transtulerimus, emorientur pulli, cum foveri desierint.
§13.11
Saepe etiam vitio quod Graeci φαγέδαιναν vocant, intereunt. Siquidem cum sit haec apium consuetudo, ut prius tantum cerarum confingant, quantum putent explere se posse, non nunquam evenit, consummatis operibus cereis, ut, dum examen conquirendi mellis causa longius evagatur, subitis imbribus, aut turbinibus in silvis opprimatur, et maiorem partem plebis amittat: quod ubi factum est, reliqua paucitas favis complendis non sufficit; tuncque vacuae .cerarum partes computrescunt,et vitiis paulatim serpentibus, corrupto melle, ipsae quoque apes intereunt.
§13.12
Id ne fiat, vel duo populi coniungi debent, qui possint adhuc integras ceras explere: vel si non est facultas alterius exanimis, ipsos favos, ante quam putrescant, vacuis partibus acutissimo ferro liberare. Nam hoc quoque refert, ne admodum hebes ferramentum (quia non facile penetret) vehementius impressum favos sedibus suis commoveat: quod si factum est, apes domicilium derelinquunt.
§13.13
Est et illa causa interitus, quod interdum continuis annis plurimi flores proveniunt, et apes magis mellificiis quam fetibus student. Itaque nonnulli, quibus minor est harum rerum scientia, magnis fructibus delectantur, ignorantes exitium apibus imminere, quoniam et nimio fatigatae opere plurimae pereunt, nec ullis iuventutis supplementis confrequentatac novissime reliquae intereunt.
§13.14
Itaque si tale ver incessit, ut et prata et arva floribus abundent, utilissimum est tertio quoque die exiguis foraminibus relictis per quae nonpossint exire alvorum exitus praecludi,ut ab opere mellifico avocatae, apes quoniam non sperent se posse ceras omnes liquoribus stipare, fetibus expleant. Atque haec fere sunt examinum vitio laborantium remebia.
§14.1
Deinceps illa totius anni cura, ut idem Hyginus commodissime prodidit. Ab aequinoctio primo quod mense Martio circa viii calendas Aprilis in octava parte Arietis conflatur, ad exortum Vergiliarum dies verni temporis habentur duodequinquaginta. Per hos primum ait apes curandas esse adapertis alveis, ut omnia purgamenta, quae sunt hiberno tempore congesta, eximantur, et. araneis, qui favos corrumpunt, detractis fumus immittatur factus incenso bubulo fimo.6 Hic enim quasi quadam cognatione generis maxime est apibus aptus.
§14.2
Vermiculi quoque, qui tineae vocantur, item papiliones enecandi sunt: quae pestes plerumque favis adhaerentes decidunt, si fimo medullam bubulam misceas, et his incensis nidorem admoveas. Hac cura per id tempus quod diximus examina firmabuntur, eaque fortius operibus inservient.
§14.3
Verum maxime custodiendum est curatori, qui apes nutrit, cum alvos tractare debebit, uti pridie castus ab rebus venereis, neve temulentus,nec nisi lotus ad eas accedat, abstineatque omnibus redolentibus esculentis,ut sunt salsamenta, et eorum omnia liquamina; itemque fetentibus acrimoniis alii vel ceparum ceterarumque rerum similium.
§14.4
Duodequinquagesimo die ab aequinoctio verno, cum fit Vergiliarum exortus circa v idus Maias, incipiunt examina viribus et numero augeri. Sed et iisdem diebus intereunt quae paucas et aegras apes habent; eodemque tempore progenerantur in extremis partibus favorum amplioris magnitudinis quam sunt ceterae apes, eosque nonnulli putant esse reges. Verum quidam Graecorum auctores οἴστρουσ appellant ab eo, quod exagitent, neque patiantur examina conquiescere. Itaque praecipiunt eos enecari.
§14.5
Ab exortu Vergiliarum ad solstitium, quod fit ultimo mense Iunio circa octavam partem Cancri, fere examinant alvi: quo tempore vehementius custodiri debent, ne novae soboles diffugiant. Tumque peracto solstitio usque ad ortum Caniculae, qui fere dies triginta sunt, pariter frumenta et favi demetuntur.Sed hi quemadmodum tolli debeant, mox dicetur, cum de confectura mellis praecipiemus.
§14.6
Ceterum hoc eodem tempore progenerari posse apes iuvenco perempto, Democritus et Mago nec minus Vergilius prodiderunt. Mago quidem ventribus etiam bubulis idem fieri affirmat, quam rationem diligentius prosequi supervacuum puto, consentiens Celso, qui prudentissime ait, non tanto interitu pecus istud amitti,,ut sic requirendum sit.
§14.7
Verum hoc tempore, et usque in autumni aequinoctium decimo quoque die alvi aperiendae et fumigandae sunt. Quod cum sit molestum examinibus, saluberrimum tamen esse convenit. Suffitas deinde, et aestuantes apes refrigerare oportet, conspersis vacuis partibus alvorum et recentissimi rigoris aqua infusa: deinde si quid ablui non poterit, pinnis aquilae vel etiam cuius libet vastae alitis,quae rigorem habent, emundari.
§14.8–16.2
§14.8
Praeterea ut tineae everrantur, papilionesque enecentur, qui plerumque intra alvos morantes apibus exitio sunt. Nam et ceras crodunt, et stercore suo vermes progenerant, quos alvorum tineas appellamus.
§14.9
Itaque quo tempore malvae florent, cum est earum maxima multitudo, si vas aeneum simile miliario vespere ponatur inter alvos, et in fundum eius lumen aliquod demittitur, undique papiliones concurrunt:dumque circa flammulam volitant,aduruntur, quod nec facile ex angusto sursum evolare,nec rursus longius ab igne possunt recedere, cum lateribus aeneis circumveniantur: ideoque propinquo ardore consumuntur.
§14.10
A Canicula fere post diem quinquagesimum Arcturus oritur, cum irroratis floribus thymi et cunilae thymbraeque apes mella confidunt: idque optimae 'notae enitescit autumni aequinoctio, quod est ante calend. Octobris, cum octavam partem Librae sol attigit. Sed inter Caniculae et Arcturi exortum cavendum erit, ne apes intercipiantur violentia crabronum, qui ante alvearia plerumque obsidiantur prodeuntibus.
§14.11
Post Arcturi exortum circa aequinoctium Librae (sicut dixi) favorum secunda est exemptio. Ab aequinoctio deinde quod conficitur circa VIII calend. Octobris ad Vergiliarum occasum diebus XL, ex floribus tamaricis et silvestribus frutectis apes collecta mella cibariis hiemis reponunt. Quibus nihil est omnino detrahendum, ne saepius iniuria contristatae velut desperatione rerum profugiant.
§14.12
Ab occasu Vergiliarum ad brumam, quae fere conficitur circa VIII calend. Ianuarii in octava parte Capricorni, iam recondito melle utuntur examina, eoque usque ad Arcturi exortum sustinentur. Nec me fallit Hipparchi ratio, quae docet solstitia et aequinoctia non octavis sed primis partibus signorum confici. Verum in hac ruris disciplina sequor nunc Eudoxi et Metonis antiquorumque fastus astrologorum, qui sunt aptati publicis sacrificiis: quia et notior est ista vetus agricolis concepta opinio; nec tamen Hipparchi subtilitas pinguioribus,
§14.13
ut aiunt, rusticorum Uteris necessaria est. Ergo Vergiliarum occasu primo statim conveniet aperire alvos, et depurgare quidquid immundi est, diligentiaque curare; quoniam per tempora hiemis non expedit movere aut patefacere vasa. Quam ob causam dum adhuc autumni reliquiae sunt,apricissimo die purgatis domiciliis opercula intus usque ad favos admovenda sunt, omni vacua parte sedis exclusa, quo facilius angustiae cavearum per hiemem con-calescant. Idque semper faciendum est etiam in iis alvis, quae paucitate plebis infrequentes sunt.
§14.14
Quidquid deinde rimarum est aut foraminum, luto et fimo bubulo mixtis illinemus extrinsecus, nec nisi aditus, quibus commeent, relinquemus. Et quamvis porticu protecta vasa nihilo minus congestu culmorum et frondium supertegemus, quantumque res patietur, a frigore et tempestatibus muniemus.
§14.15
Quidam exemptis interaneis occisas aves intus includunt, quae tempore hiberno plumis suis delitescentibus apibus praebent teporem: tum etiam si sunt absumpta cibaria, commode pascuntur esurientes, nec nisi ossa earum relinquunt. Sin autem favi sufficient permanent illibatae, nec quamvis amantissimas munditiarum offendunt odore suo. Melius tamen esse nos existimamus, tempore hiberno fame laborantibus ad ipsos aditus in canaliculis vel contusam et aqua madefactam ficum aridam, vel defrutum aut passum praebere. Quibus liquoribus mundam lanam imbuere oportebit, ut insistentes apes quasi per siphonem succum evocent.
§14.16
Uvas etiam passas cum infregerimus, paulum aqua respersas probe dabimus. Atque his cibariis non solum hieme, sed etiam quibus temporibus, ut iam supra dixi tithymalus, atque etiam ulmi florebunt, sustinendae sunt.
§14.17
Post confectam brumam diebus fere quadraginta quidquid est repositi mellis, nisi liberalius relictum sit consumunt, saepe etiam vacuatis ceris usque in ortum fere Arcturi, qui est ab idib. Februariis, iciunae favis accubantes torpent more serpentum, et quiete sua spiritum conservant, quem tamen ne amittant,si longior fames incesserit, optimum est per aditum vestibuli siphonibus dulcia liquamina immittere, et ita penuriam temporum sustinere, dum Arcturi ortus et hirundinis adventus commodiores polliceantur futuras tempestates.
§14.18
Itaque, post hoc tempus, cum diei permittit hilaritas, procedere audent in pascua. Nam abaequinoctio verno sine cunctatione iam passim vagantur, et idoneos ad fetum decerpunt flores, atque intra tecta comportant. Haec observanda per anni tempora diligentissime Hyginus praecepit. Ceterum illa Celsus adicit, paucis locis eam felicitatem suppetere,ut apibus alia pabula hiberna atque alia praebeantur aestiva.
§14.19
Itaque quibus locis post veris tempora flores idonei deficiunt, negat oportere immota examina relinqui, sed vernis pastionibus absumptis in ea loca transferri, quae serotinis floribus thymi et origani thymbraeque benignius apes alere possint. Quod fieri ait et Achaiae regionibus, ubi transferuntur in Atticas pastiones, et Euboea, et rursus in insulis Cycladibus, cum ex aliis transferuntur Scyrum, nec minus in Sicilia, cum ex reliquis eius partibus in Hyblam
§14.20
conferuntur. Idemque ait ex floribus ceras fieri, ex matutino rore mella, quae tanto meliorem qualitatem capiunt, quanto iucundiore sit materia cera confecta. Sed ante translationem diligenter alvos inspicere praecipit, veteresque et tineosos, et labantes favos eximere: nec nisi paucos et optimos reservare, ut simul etiam ex meliore flore quam plurimi fiant: eaque vasa, quae quis transferre velit, non nisi noctibus et sine concussione portare.
§15.1
Mox vere transacto sequitur, ut dixi, mellis vindemia,2 propter quam totius anni labor exercetur. Eius maturitas intelligitur cum animadvertimus fucos ab apibus expelli ac fugari. Quod est genus amplioris incrementi, simillimum api, sed, ut ait Vergilius, ignavum pecus, et immune,3 sine industria favis assidens.
§15.2
Nam neque alimenta congerit, et ab aliis invecta consumit. Verumtamen ad procreationem sobolis conferre aliquid hi fuci videntur insidentes seminibus, quibus apes figurantur. Itaque ad fovendam novam prolem familiarius admittuntur. Exclusis deinde pullis, extra tecta proturbantur, et ut idem ait, a praesepibus arcentur.
§15.3
Hos quidam praecipiunt in totum exterminari oportere. Quod ego Magoni consentiens faciendum non censeo, verum saevitiae modum adhibendum. Nam nec ad occidionem gens interimenda est, ne apes inertia laborent, quae, cum fuci aliquam partem cibariorum absumunt, sarciendo damna fiunt agiliores: nec rursus multitudinem praedonum coalescere patiendum est, ne universas opes alienas diripiant.
§15.4
Ergo cum rixam fucorum et apium saepius committi videris, adapertas alvos inspicies,ut sive semipleni favi sint, differantur: sive iam liquore completi, et superpositis ceris tamquam opereulis obliti, demetantur. Dies vero castrandi fere matutinus occupandus est. Neque enim convenit aestu medio exasperatas apes lacessiri.Duobus autem ferramentis ad hunc usum opus est, sesquipedali vel paulo ampliore mensura factis, quorum alterum sit culter oblongus ex utraque parte acie lata, uno capite aduncum habens scalprum; alterum prima fronte planum et acutissimum: quo melius hoc favi succidentur,illo eradantur, et quidquid sordidum deciderit, attrahatur.
§15.5
Sed ubi a posteriore parte, qua nullum .est vestibulum, patefactum fuerit alveare, fumum admovebimus factum galbano vel arido fimo. Ea porro vase fictili prunis immixta conduntur: idque vas ansatum simile angustae ollae figuratur, ita ut altera pars sit acutior, per quam modico foramine fumus emanet: altera latior, et ore paulo latiore,
§15.6
per quam possit afflari. Talis olla cum est alveari obiecta, spiritu admotofumus ad apes promovetur.Quae confestim nidoris impatientes in priorem partem domicilii, et interdum extra vestibulum se conferunt. Atque ubi potestas facta est liberius inspiciendi, fere, si duo sunt examina, duo genera quoque favorum
§15.7
inveniuntur. Nam etiam in concordia suum quaeque plebs morem figurandi ceras fingendique servant. Sed omnes favi semper cavearum tectis et paululum ab lateribus adhaerentes dependent, ita ne solum contingant: quoniam id praebet examinibus iter.
§15.8
Ceterum figura cerarum talis est, qualis et habitus domicilii. Nam et quadrata et rotunda spatia nec minus longa suam speciem velut formae quaedam favis praebent. Ideoque non semper eiusdem figurae reperiuntur favi. Sed hi qualescunque sint non omnes eximantur. Nam priore messe, dum adhuc rura pastionibus abundant, quinta pars favorum; posteriore, cum iam metuitur hiems, tertia relinquenda est.
§15.9
Atque hic tamen modus non est in omnibus regionibus certus: quoniam pro multitudine Horum et ubertate pabuli apibus consulendum est. Ac si cerae dependentes in longitudinem decurrunt, eo ferramento, quod est simile cultro, insecandi sunt favi, deinde subiectis duobus bracchiis excipiendi, atque ita promendi: sin autem transversi tectis cavearum inhaerent, tunc scalprato ferramento est opus, ut adversa fronte impressi desecentur.
§15.10
Eximi autem debent veteres vel vitiosi, et relinqui maxime integri ac melle pleni, et siqui pullos continent, ut examini progenerando reserventur. Omnis deinde copia favorum conferenda est in eum locum, in quo mel conficere voles, linendaque sunt diligenter foramina parietum et fenestrarum, nequid sit apibus pervium, quae velut amissas opes suas pertinaciter vestigant, et persecutae consumunt. Itaque ex iisdem rebus fumus etiam in aditu loci faciendus est, qui propulset intrare tentantes.
§15.11
Castratae deinde alvi si quae transversos favos in aditu habebunt, convertendae erunt, ut alterna vice posteriores partes vestibula fiant. Sic enim proxime cum castrabuntur, veteres potius favi quam novi eximentur, ceraeque novabuntur,quae tanto deteriores sunt, quanto vetustiores. Quod si forte alvearia circumstructa et immobilia fuerint, curae 'erit nobis, ut semper modo a posteriore modo a prioreparte castrentur. Idque neri ante diei quintam horam debebit, deinde repeti vel post nonam, vel postero mane.
§15.12
Sed quotcunque favi sunt demessi, eodem die, dum tepent, conficere mel convenit. Saligneus qualus, vel tenui vimine rarius contextus saccus, inversae metae similis, qualis est quo vinum liquatur, obscuro loco suspenditur: in eum deinde carptim congeruntur favi.Sed adhibenda cura est, ut separentur eae partes cerarum, quae vel pullos habent, vel rubras sordes. Nam sunt mali saporis, et succo suo mella corrumpunt.
§15.13
Deinde ubi liquatum mel in subiectum alveum defluxit, transfertur in vasa fictilia, quae paucis diebus aperta sint, dum musteus fructus defervescat, isque saepius ligula purgandus est. Mox deinde fragmina favorum, quae in sacco remanserunt, retractata exprimuntur: atque id secundae notae mel defluit, et ab diligentioribus seorsum reponitur, ne quod est primi saporis hoc adhibito fiat deterius.
§16.1
Cerae fructus quamvis aeris exigui non tamen omittendus est, cum sit eius usus ad multa necessarius. Expressae favorum reliquiae, posteaquam diligenter aqua dulci 4 perlutae sunt, in vas aeneum coniciuntur: adiecta 5 deinde aqua liquantur ignibus. Quod ubi factum est, cera per stramenta 6 vel iuncos defusa colatur, atque iterum similiter de integro coquitur, et in quas quis voluit formas aqua prius 7 adiecta defunditur: eamque concrctam facile est eximere, quoniam qui subest humor non patitur formis inhaerere.
§16.2
Sed iam consummata disputatione de villatici pecudibus atque pastionibus, quae reliqua nobis rusticarum rerum pars subest, de cultu hortorum, Publi Silvine, deinceps ita, ut et tibi et Gallioni nostro complacuerat, in carmen conferemus.
Tap any Latin word to look it up