§1.1–5.7
§1.1
Quae fere consummabant, Publi Silvine, ruris experiendi 1 scientiam, quaeque pecuariae negotiationis exigebat ratio, septem memoravimus libris. Hic nunc sequentis numeri titulum possidebit: nec 2 quia proximam propriamque rustici curam desiderent ea, quae dicturi sumus, sed quia non alio loco, quam in agris aut villis debeant administrari, et tamen agrestibus magis, quam urbanis prosint.
§1.2
Quippe villaticae pastiones, sicut pecuariae, non minimam colono stipem conferunt, cum et avium stercore macerrimis vineis et omni surculo atque arvo medeantur; et eisdem familiarem focum mensam-que pretiosis dapibus opulentent; postremo venditorum animalium pretio villae reditum augeant. Quare de hoc quoque genere pastionis dicendum censui.
§1.3
Est autem id fere vel in villa, vel circa villam. In villa est, quod appellant Graeci ὀρνιθῶνασ καὶ περιστερεῶνασ; atque etiam eum datur liquoris facultas ἰχθυοστροφεῖα sedula cura exercentur. Ea sunt omnia, ut Latine potius loquamur, sicut avium cohortalium stabula, nec minus earum, quae conclavibus saeptae saginantur, vel aquatilium animalium receptacula.
§1.4
Rursus circa villam ponuntur μελισσῶνεσ καὶ χηνοτροφεῖα, quin etiam λαγοτροφεῖα studiose administrantur, quae nos similiter appellamus apum cubilia, apiaria, vel nantium volucrum, quae stagnis piscinisque laetantur, aviaria, vel etiam pecudum silvestrium, quae nemoribus clausis custodiuntur, vivaria.
§2.1
Prius igitur de his praecipiam, quae intra saepta villae pascuntur.1 Ac de aliis quidem forsitan ambigatur,2 an sint agrestibus possidenda: gallinarum vero plerumque agricolae cura solennis est. Earum genera sunt vel cohortalium,3 vel rusticarum vel Africanarum.
§2.2
Cohortalis est avis, quae vulgo per omnes fere villas conspicitur: rustica, quae non dissimilis villaticae per aucupem decipitur, eaque plurima est in insula, quam nautae in Ligustico mari sitam producto nomine alitis Gallinariam vocitaverunt: Africana est, quam plerique Numidicam dicunt, Meleagridi similis, nisi quod rutilam galeam et cristam capitegerit, quae utraque sunt in Meleagride caerulea.
§2.3
Sed ex his tribus generibus cohortales feminae proprie appellantur gallinae, mares autem galli, semimares capi, qui hoc nomine vocantur, cum sunt castrati libidinis abolendae causa. Nec tamen id patiuntur amissis genitalibus, sed ferro candente calcaribus inustis, quae cum ignea vi consumpta sunt, facta ulcera dum consanescant, figulari creta linuntur.
§2.4
Huius igitur villatici generis non spernendus est reditus, si adhibeatur educandi scientia, quam plerique Graecorum et praecipue celebravere Deliaci. Sed et hi, quoniam procera corpora et animos ad proelia pertinaces requirebant, praecipue Tanagri-cum genus et Rhodium probabant, nec minus Chalcidicum et Medicum, quod ab imperito vulgo litera mutata Melicum appellatur.
§2.5
Nobis nostrum vernaculum maxime placet: omisso tamen illo studio Graecorum, qui ferocissimum quemque alitem certaminibus et pugnae praeparabant. Nos enim censemus instituere vectigal industrii patrisfamilias, non rixosarum avium lanistae, cuius plerumque totum patrimonium, pignus aleae, victor gallinaceus pyctes abstulit.
§2.6
Igitur cui placebit sequi nostra praecepta, consideret oportet primum quam multas, et cuiusmodi parare debeat matrices, deinde qualiter eas tutariet pascere; mox quibus anni temporibus earum partus excipere; tum demum ut incubent et excludant efficere; postremo ut commode pulli educentur operam dare. His enim curis et ministeriis exercetur ratio cohortalis, quam Graeci vocant ὀρνιθοτροφίαν.
§2.7
Parandi autem modus est ducentorum capitum, quae pastoris unius curam dispendant1: dum tamen anus sedula vel puer adhibeatur custos vagantium, ne obsidiis hominum, aut insidiatorum animalium diripiantur. Mercari porro nisi fecundissimas aves non expedit. Eae sint rubicundae vel infuscae plumae, nigrisque pinnis 4: ac si fieri poterit, omnes huius, et ab hoc proximi coloris eligantur. Sin aliter, vitentur albae; quae fere cum sint molles ac minus vivaces, tum ne fecundae quidem facile reperiuntur:atque etiam conspicuae propter insigne candoris ab accipitribus et aquilis saepius abripiuntur.
§2.8
Sint ergo matrices robii coloris quadratae, pectorosae, magnis capitibus, rectis rutilisque cristulis,albis auribus, et sub hac specie quam amplissimae, nec paribus ungulis:generosissimaeque creduntur, quae quinos habent digitos, sed ita ne cruribus emineant transversa calcaria. Nam quae hoc virile gerit insigne, contumax ad concubitum dedignatur admittere marem, raroque fecunda, etiam cum incubat, calcis aculeis ova perfringit.
§2.9
Gallinaceos mares nisi salacissimos habere non expedit. Atque in his quoque sicut in feminis, idem color, idemque numerus unguium, status altior quaeritur: sublimes, sanguineaeque, nec obliquae cristae: ravidi,vel nigrantes oculi: brevia et adunca rostra: maximae candidissimaeque aures: paleae ex rutilo albicantes, quae velut incanae barbae dependent: iubae deinde variae, vel ex auro flavae, per colla cervicesque in humeros diffusae:
§2.10
tum lata et musculosa pectora, lacertosaeque similes bracchiis alae, tum procerissimae caudae, duplici ordine, singulis utrinque prominentibus pinnis inflexae: quinetiam vasta femina et frequenter horrentibus plumis hirta: robusta crura, nec longa, sed infestis velut sudibus nocenter armata.
§2.11
Mares autem, quamvis non ad pugnam neque ad victoriae laudem prae-parentur, maxime tamen generosi probantur, ut sint elati, alacres, vigilaces, et ad saepius canendum prompti, nec qui facile terreantur: nam interdum resistere debent, et protegere coniugalem gregem: quin et attollentem minas serpentem, vel aliud noxium animal interficere.
§2.12
Talibus autem maribus quinae singulis feminae comparantur.Nam Rhodii generis aut Medici propter gravitatem neque patres nimis salaces, nee fecundae matres: quae tamen ternae singulis maritantur. Et cum pauca ova posuerunt, inertes ad incubandum, multoque magis ad excludendum, raro fetus suos educant. Itaque quibus cordi est ea genera propter corporum speciem possidere, cum exceperunt ova generosarum, vulgaribus gallinis subiciunt, ut ab his exclusi pulli nutriantur.
§2.13
Tanagrici plerumque Rhodiiset Medicis amplitudine pares, non multum moribus a vernaculis distant, sicut et Chalcidici. Omnium tamen horum generum nothi sunt optimi pulli, quos conceptos ex peregrinis maribus nostrates ediderunt. Nam et paternam speciem gerunt, et salacitatem fecunditatemque vernaculam retinent.
§2.14
Pumiles aves, nisi quem humilitas earum delectat, nec propter fecunditatem, nec propter alium reditum nimium probo, tam hercule, quam nec pugnacem ac rixosae libidinis marem. Nam plerumque ceteros infestat, et non patitur inire feminas, cum ipse pluribus sufficere non queat.
§2.15
Impedienda est itaque procacitas eius ampullaceo corio; quod cum in orbiculum formatum est, media pars eius rescinditur, et per excisam partem galli pes inseritur: eaque quasi compede cohibentur feri mores. Sed, ut proposui, iam de tutela generis universi praecipiam.
§3.1
Gallinaria constitui debent parte villae, quae hibernum spectat orientem: iuncta sint ea fumo vel culinae, ut ad avem perveniat fumus, qui est huic generi praecipue salutaris. Totius autem officinae, id est ornithonis, tres continuae extruuntur cellae, quarum, sicuti dixi, perpetua frons orienti sit obversa.
§3.2
In ea deinde fronte exiguus detur unus omnino aditus mediae cellae; quae ipsa e tribus minima esse debet in altitudinem et quoquoversus pedes septem. In ea singulidextro laevoque pariete aditus ad utramque cellam faciendi sunt, iuncti parieti, qui est intrantibus adversus. Huic autem focus applicetur tam longe, ut nec impediat prae-dictos aditus, et ab eo fumus perveniat in utramque cellam: eaeque longitudinis et altitudinis duodenos pedes habeant, nec plus latitudinis quam media.
§3.3
Sublimitas dividatur tabulatis, quae supra se quaternos, et infra septenos liberos pedes habeant, quoniam ipsa singulos occupant. Utraque tabulata gallinis servire debent, et ea parvis ab oriente singulis illuminari fenestellis, quae et ipsae matutinum exitum praebeant avibus ad cohortem, nec minus vespertinum introitum. Sed curandum erit, ut semper noctibus claudantur, quo tutius aves maneant. Infra tabulata maiores fenestellaeaperiantur, et eae clatris muniantur, ne possint noxia irrepere animalia: sic tamen, ut illustria sint loca, quo commodius aditet aviarius, qui subinde debet speculari aut incubantes aut parturientes fetus.
§3.4
Nam etiam in iis ipsis locis ita crassos parietes aedificare convenit, ut excisa per ordinem gallinarum cubilia recipiant: in quibus aut ova edantur, aut excludantur pulli: hoc enim et salubrius et elegantius est, quam illud, quod quidam faciunt, ut, palis in parietes vehementer actis vimineos qualos superimponant.Sive autem parietibus ita, ut diximus, cavatis, sive qualis vimineis praeponenda erunt vestibula, per quae matrices ad cubilia vel pariendi vel incubandi causa perveniant.
§3.5
Neque enim debent ipsis nidis involare,
§3.6
ne dum adsiliunt, pedibus ova confringant. Ascensus deinde avibus ad tabulata per utramque cellam datur iunctis parieti modicis asserculis, qui paulum formatis gradibus asperantur, ne sint advolantibus lubrici. Sed ab cohorte forinsecus praedictis fenestellis scandulae similiter iniungantur, quibus irrepant aves ad requiem nocturnam. Maxime autem curabimus ut et haec aviaria et cetera, de quibus mox dicturi sumus, intrinsecus et extrinsecus poliantur opere tectorio, ne ad aves feles habeant aut coluber accessum, et aeque noxiae prohibeantur pestes.
§3.7
Tabulatis insistere dormientem avem non expedit, ne suo laedatur stercore; quod cum pedibus uncis adhaesit, podagram creat. Ea pernicies ut evitetur, perticae dolantur in quadrum, ne teres levitas earum supersilientem volucrem non recipiat. Conquadratae deinde foratis duobus adversis parietibus induuntur,ita ut a tabulato pedalis altitudinis, et inter se bipedalis latitudinis spatio distent.
§3.8
Haec erit cohortalis officinae dispositio. Ceterum cohors ipsa, per quam vagantur, non tam stercore, quam uligine careat. Nam plurimum refert aquam non esse in ea nisi uno loco, quam bibant, eamque mundissimam: nam stercorosa pituitam concitat. Puram tamen servare non possis, nisi clausam vasis in hunc usum fabricatis. Sunt autem, qui aut aqua replentur aut cibo plumbei canales, quos magis utiles esse ligneis aut fictilibus compertum est.
§3.9
Hi superpositis opereulis clauduntur, et a lateribus super mediam partem altitudinis per spatia palmaria modicis forantur cavis, ita ut avium capita possint admittere. Nam nisi opereulis muniantur, quantulumcunque aquaevel ciborum inest, pedibus everritur. Sunt qui a superiore parte foramina ipsis opereulis imponant; quod fieri non oportet. Nam supersiliens avis proluvie ventris cibos et aquam conspurcat.
§4.1
Cibaria gallinis praebentur optima pinsitum hordeum et vinacea 6 nec minus cicercula, tum etiam milium, aut panicum: sed haec ubi vilitas annonae permittit. Ubi vero ea est carior, excreta tritici minuta commode dantur. Nam per se id frumentum, etiam quibus locis vilissimum est, non utiliter praebetur, quia obest avibus. Potest etiam lolium decoctum obici, nec minus furfures modice a farina excreti: qui si nihil habent farris, non sunt idonei,
§4.2
nec tantum appetuntur iciunis. Cytisi folia semina-que maxime probantur, et sunt huic generi gratissima: neque est ulla regio, in qua non possit huius arbusculae copia esse vel maxima. Vinacea quamvis tolerabiliter pascant, dari non debent, nisi quibus anni temporibus avis fetum non edit: nam et partus raros, et ova faciunt exigua.
§4.3
Sed cum plane post autumnum cessant a fetu, possunthoc cibo sustineri. Attamen quaecunque dabitur esca per cohortem vagantibus, die incipiente, et iam in vesperum declinato,bis dividenda est, ut et mane non protinus a cubili latius evagentur, et ante crepusculum propter cibi spem temporius ad officinam redeant, possitque numerus capitum saepius recognosci. Nam volatile pecus facile custodiam pastoris decipit.
§4.4
Siccus etiam pulvis et cinis, ubicunque cohortem porticus vel tectum protegit, iuxta parietes re-ponendus est, ut sit quo aves se perfundant. Nam his rebus plumam pinnasque emundant: si modo credimus Ephesio Heraclito, qui ait sues caeno,
§4.5
cohortales aves pulvere vel cinere lavari. Gallina post primam emitti, et ante horam diei undecimam claudi debet: cuius vagae cultus hic, quem diximus, erit: nec tamen alius clausae, nisi quod ea non emittitur sed intra ornithonem ter die pascitur maiore mensura. Nam singulis capitibus quaterni cyathi diurna cibaria sunt, cum vagis bini praebeantur.
§4.6
Habeat tamen etiam clausa oportet amplum vestibulum, quo prodeat, et ubi apricctur: idque sit retibus munitum, ne aquila vel accipiter involet. Quas impensas et curas, nisi locis,quibus harum rerum vigent pretia, non expedit adhiberi. Antiquissima est autem cum in omnibus pecoribus tum in hoc fides pastoris; qui nisi eam domino servat, nullus ornithonis quaestus vincet impensas. De tutela satis dictum est: nunc reliquum ordinem prosequemur.
§5.1
Confecta bruma parere 6 fere id genus avium consuevit. Atque earum quae sunt fecundissimae, locis tepidioribus circa calendas Ianuarias ova edere incipiunt; frigidis autem regionibus eodem mense post idus.
§5.2
Sed cibis idoneis fecunditas earum elicienda est, quo maturius partum edant. Optime praebetur ad satietatem hordeum semicoctum: nam et maius facit ovorum incrementum, et frequentiores partus. Sed is cibus quasi condiendus est interiectis cytisi foliis ac semine eiusdem, quae maxime putantur augere fecunditatem avium. Modus autem cibariorum sit, ut dixi, vagis binorum cyathorum hordei. Aliquid tamen admiscendum erit
§5.3
cytisi, vel si id non fuerit, viciae aut mihi. Curae autem debebit esse custodi, cum parturient aves, ut habeant quam mundissimis paleis constrata cubilia, eaque subinde converrat, et alia stramenta quam recentissima reponat.Nam pulicibus, atque aliis similibus replentur, quae secum affert avis, cum ad idem cubile revertitur. Assiduus autem debet esse custos et speculari parientes,quod se facere gallinae testantur crebris singultibus interiecta voce acuta.
§5.4
Observare itaque dum edant ova, et confestim circumire oportebit cubilia, ut quae nata sunt recolligantur, notenturque quae quoque die sint edita, et quam recentissima supponantur glucientibus: sic enim appellant rustici aves eas quae volunt incubare; cetera vel reponantur, vel aere mutentur. Aptissima porro sunt ad excludendum recentissima quaeque. Possunt tamen etiam requieta supponi,
§5.5
dum ne vetustiora sint quam dierum decem. Fere autem cum primum partum consummaverunt gallinae, incubare cupiunt ab idibus Ianuariis, quod facere non omnibus permittendum est; quoniam quidem novellae magis edendis, quam excludendis ovis utiliores sunt: inhibeturque cupiditas incubandi pinnula per nares traiecta.Veteranas igitur aves ad hanc rem eligi oportebit, quae iam saepius id fecerint;
§5.6
moresque earum maxime pernosci, quoniam aliae melius excludunt, aliae editos pullos commodius educant.At e contrario quaedam et sua et aliena ova comminuunt atque consumunt, quod facientem protinus submovere conveniet.
§5.7
Pulli autem duarum aut trium avium exclusi,dum adhuc teneri sunt, ad unam, quae sit melior nutrix, transferri debent, sed primo quoque die, dum mater suos et alienos propter similitudinem dignoscere non potest. Verumtamen servare oportet modum. Neque enim debet maior esse quam triginta capitum. Negant enim hoc ampliorem gregem posse ab una nutriri.
§5.8–9.2
§5.8
Numerus ovorum, quae subiciuntur, impar observatur,nec semper idem. Nam primo tempore, id est mense Ianuario, quindecim, nec unquam plura subici debent: Martio, XIX,nec his pauciora: unum et viginti Aprili:tota deinde aestate usque in calendas Octobris totidem.Postea supervacua est huius rei cura, quod frigoribus exclusi pulli plerumque intereunt.
§5.9
Plerique tamen etiam ab aestivo solstitio non putant bonam pullationem, quod ab eo tempore etiam si facilem educationem habent, iustum tamen non capiunt incrementum. Verum suburbanis locis, ubi a matre pulli non exiguis pretiis veneunt, probanda est aestiva educatio. Semper autem, cum supponuntur ova, considerari debet, ut luna crescente a decima usque ad quintamdecimam id fiat. Nam et ipsa suppositio per hos fere dies est commodissima; et sic administrandum est, ut rursus cum excluduntur pulli, luna crescat.
§5.10
Diebus quibus animantur ova, et in speciem volucrum conformantur, ter septenis opus est gallinaceo generi. At pavoninoet anserino, paulo amplius ter novenis. Quae si quando fuerint supponenda gallinis, prius eas incubare decem diebus fetibus alienigenis patiemur. Tum demum sui generis quattuor ova, nec plura quam quinque fovenda recipient. Sed et haec quam maxima: nam ex pusillis aves minimae nascuntur.
§5.11
Cum deinde quis volet quam plurimos mares excludi, longissima quaeque et acutissima ova subiciet: et rursus cum feminas, quam rotundissima. Supponendi autem consuetudo tradita est ab iis, qui religiosius haec administrant, eiusmodi. Primum quam secretissima cubilia legunt,ne incubantes matrices ab aliis avibus inquietentur: deinde antequam consternant ea, diligenter emundant, paleasque, quas substraturi sunt, sulfure et bitumine atque ardente teda perlustrant, et expiatas cubilibus iniciunt, ita factis concavatis nidis, ne advolantibus aut desilientibus evoluta decidant ova.
§5.12
Plurimi etiam infra cubilium stramenta graminis aliquid et ramulos lauri, nec minus alii capita cum clavis ferreis subiciunt: quae cuncta remedio creduntur esse adversus tonitrua, quibus vitiantur ova, pullique semiformes interimuntur antequam toti partibus suis consummentur.
§5.13
Servat autem qui subicit,ne singula ovain cubili manu componat,sed totum ovorum numerum in alveolum ligneum conferat, deinde universum leniter in praeparatum nidum transfundat.
§5.14
Incubantibus autem gallinis iuxta ponendus est cibus, ut saturae studiosius nidis immorentur, neve longius evagatae refrigerent ova, quae quamvis pedibus ipsae convertant,aviarius tamen cum desilierint matres, circumire debet,ac manu versare, ut aequaliter calore concepto facile animentur, quin etiam si qua unguibus laesa vel fracta sunt, ut removeat. Idque cum fecerit duodeviginti diebus,die undevigesimo animadvertat an pulli rostellis ova pertuderint, et auscultetur, si pipiant. Nam saepe propter crassitudinem putaminum
§5.15
erumpere non queunt. Itaque haerentes pullos manu eximere oportebit, et matri fovendos subicere, idque non amplius triduo facere. Nam post unum et vigesimum diem silentia ova carent animalibus: eaque removenda sunt, ne incubans inani spe diutius detineatur effeta. Pullos autem non oportet singulos, ut quisque natus sit, tollere, sed uno die in cubili sinere cum matre, et aqua ciboque abstinere, dum omnes excludantur.
§5.16
Postero die, cum grex fuerit effectus, hoc modo deponatur.Cribro viciario, vel etiam loliario, qui iam fuerit in usu, pulli superponantur, deinde puleii surculis fumigentur. Ea res videtur prohibere pituitam,
§5.17
quae celerrime teneros interficit. Post haec cavea cum matre claudendi sunt, et farre hordeaceo cum aqua incocto, vel adoreo farre vino resperso modice alendi. Nam maxime cruditas vitanda est: et ob hoc iam tertia die cavea cum matre continendi sunt, priusque quam emittantur ad recentem cibum, singuli tentandi, ne quid hesterni habeant in gutture. Nam nisi vacua est ingluvies, cruditatem significat,
§5.18
abstinerique debent, dum concoquant. Longius autem non est permittendum teneris evagari, sed circa caveam continendi sunt, et farina hordeacea pascendi dum corroborentur: cavendumque ne a serpentibus adflentur, quarum odor tam pestilens est, ut interimat universos. Id vitatur saepius incenso cornu cervino, vel galbano, vel muliebri capillo: quorum omnium fere nidoribus praedicta pestis
§5.19
submovetur. Sed et curandum erit, ut tepide habeantur. Nam nec calorem nec frigus sustinent. Optimumque est intra officinam clausos haberi cum matre, et post quadragesimum diem potestatem vagandi fieri. Sed primis quasi infantiae diebus pertractandi sunt, plumulaeque sub cauda clunibus detrahendae, ne stercore coinquinatae durescant et naturalia praecludant.
§5.20
Quod quamvis caveatur, saepe tamen evenit, ut alvus exitum non habeat. Itaque pinna perfunditur, et iter digestis cibis praebetur. Saepe etiam iam validioribus factis, atque ipsis matribus etiam vitanda pituitae pernicies erit. Quae ne fiat, mundissimis vasis et quam purissimam praebebimus aquam: nec minus gallinaria semper fumigabimus, et emundata stercore liberabimus.
§5.21
Quod si tamen pestis permanserit, sunt qui micas alii tepido madefaciunt oleo et'faucibus inserant. Quidam hominis urina tepida rigant ora, et tamdiu comprimunt, dum eas amaritudo cogat per nares emoliri pituitae nauseam.Uva quoque, quam Graeci ἀγρίαν σταφυλὴν vocant, cum cibo mixta prodest; vel eadem pertrita, et cum aqua potui data.
§5.22
Atque haec remedia mediocriter laborantibus adhibentur. Nam si pituita circumvenit oculos, et iam cibos avis respuit, ferro rescinduntur genae, et coacta sub oculis sanies omnis exprimitur: atque ita paulum
§5.23
triti salis vulneribus infricatur.Id porro vitium maxime nascitur cum frigore et penuria cibi laborant aves: item cum per aestatem consistens in cohortibus aqua potatur: item cum ficus aut uva immatura nec ad satietatem permissa est, quibus scilicet cibis abstinendae sunt aves: eosque ut fastidiant efficit uva labrusca de vepribus immatura lecta, quae cum farre triticeo minuto cocta obicitur esurientibus, eiusque sapore offensae aves omnem aspernantur uvam. Similis ratio est etiam caprifici, quae dococta cum cibo praebetur avibus, et ita fici fastidium creat.
§5.24
Mos quoque, sicut in ceteris pecudibus, eligendi quamque optimam et deteriorem vendendi, servetur etiam in hoc genere, ut per autumni tempus omnibus annis, cum fructus earum cessat, numerus quoque minuatur. Submovebimus autem veteres, id est, quae trimatum excesserunt: item quae aut parum fecundae, aut parum bonae nutrices sunt, et praecipue quae ova vel sua vel aliena consumunt: nec minus, quae velut mares cantare atque etiam calcare coeperunt: item serotini pulli, qui ab solstitio nati capere iustum incrementum non potuerunt. In masculis autem non eadem ratio servabitur; sed tamdiu custodiemus generosos,
§5.25
quamdiu feminas implere potuerint. Nam rarior est in his avibus mariti bonitas. Eodem quoque tempore cum parere desinent aves, id est, ab idibus Novembribus pretiosiores cibi subtrahendi sunt, et vinacea praebenda, quae satis commode pascunt, adiectis interdum tritici excrementis.
§6.1
Ovorum quoque longioris temporis custodia non aliena est huic curae: quae commode servantur per hiemem, si paleis obruas, aestate, si furfuribus. Quidam prius trito sale sex horis adoperiunt: deinde eluunt, atque ita paleis aut furfuribus obruunt. Nonnulli solida, multi etiam fresa faba coaggerant: alii salibus integris adoperiunt: alii muria tepefacta durant.
§6.2
Sed omnis sal,quemadmodum non patitur putrescere, ita minuit ova, nec sinit plena permanere: quae res ementem deferret. Itaque ne in muriam quidem qui demittunt, integritatem ovorum conservant.
§7.1
Pinguem quoque facere gallinam, quamvis fartoris, non rustici sit officium, tamen quia non aegre contingit, praecipiendum putavi. Locus ad hanc rem desideratur maxime calidus, et minimi luminis, in quo singulae caveis angustioribus vel sportis inclusae pendeant aves, sed ita coarctatae, ne versari possint.
§7.2
Verum habeant ex utraque parte foramina: unum, quo caput exseratur; alterum, quo cauda clunesque, ut et cibos capere possint et cos digestos sic edere, ne stercore coinquinentur. Substernatur autem mundissima palea, vel molle fenum, id est, cordum. Nam si dure cubant, non facile pinguescunt. Pluma omnis e capite et sub alis atque clunibus de-tergetur: illic, ne pediculum creet; hic, ne stercore loca naturalia exulceret.
§7.3
Cibus autem praebetur hordeacea farina, quae cum est aqua conspersa et subacta, formantur offae, quibus aves saginantur.Eae tamen primis diebus dari parcius debent, dum plus concoquere consuescant. Nam cruditas vitanda est maxime, tantumque praebendum, quantum digerere possint: neque ante recens admovenda est, quam tentato gutture apparuerit nihil veteris escae remansisse.
§7.4
Cum deinde satiata est avis, paululum deposita cavea dimittitur, sed ita ne vagetur, sed potius, si quid est quod eam stimulet aut mordeat, rostro persequatur. Haec fere communis est cura farcientium. Nam illi qui volunt non solum opimas, sed etiam teneras aves efficere, mulsea recente aqua praedicti generis farinam conspergunt, et ita farciunt: nonnulli tribus aquae partibus unam boni vini miscent, madefactosque triticeo pane obesant avem; quae prima luna (quoniam id quoque custodiendum est) saginari coepta, vicesima pergliscit.
§7.5
Sed si fastidiet cibum, totidem diebus minuere oportebit, quot iam farturae processerint: ita tamen, ne tempus omne opimandi quintam et vicesimam lunam superveniat. Antiquissimum est autem maximam quamque avem lautioribus epulis destinare. Sic enim digna merces sequitur operam et impensam.
§8.1
Hae eadem ratione palumbos columbosque cellares pinguissimos facere contingit: neque est tamen in columbis farciendis tantus reditus, quantus in educandis. Nam etiam horum possessio non abhorret a cura boni rustici. Sed id genus minore tutela pascitur longinquis regionibus, ubi liber egressus avibus permittitur: quoniam vel summis turribus, vel editissimis aedificiis assignatas sedes frequentant patentibus fenestris, per quas ad requirendos cibos evolitant.
§8.2
Duobus tamen aut tribus mensibus acceptant conditiva cibaria, ceteris se ipsas pascunt seminibus agrestibus. Sed hoc suburbanis locis facere non possunt, quoniam intercipiuntur variis aucupum insidiis. Itaque clausae intra tectum pasci debent, nec in plano villae loco, nec in frigido: sed in edito fieri tabulatum oportet, quod aspiciat hibernum meridiem.
§8.3
Eiusque parietes, ne iam dicta iteremus, ut in ornithone praecepimus, continuis cubilibus exeaventur: vel si non ita competit, paxillis adactis tabulae superponantur, quae vel loculamenta,quibus nidificcnt aves, vel fictilia columbaria recipiant, praepositis vestibulis, per quae ad cubilia perveniant. Totus autem locus et ipsae columbarum cellae poliri debent albo tectorio, quoniam eo colore praecipue delectatur hoc genus avium.
§8.4
Nec minus extrinsecus levigari parietes,maxime circa fenestram: et ea sit ita posita, ut maiore parte hiberni diei solem admittat, habeatque appositam satis amplam caveam retibus emunitam, quae excludat accipitres, et recipiat egredientes ad apricationem columbas, nec minus in agros emittat matrices, quae ovis vel pullis incubant, ne quasi gravi perpetuae custodiae servitio contristatae senescant.
§8.5
Nam cum paulum circa aedificia volitaverint, exhilaratae re-creantur, et ad fetus suos vegetiores redeunt, propter quos ne longius quidem evagari aut fugere conantur. Vasa, quibus aqua praebetur, similia esse debent gallinariis, quae colla bibentium admittant, et cupientes lavari propter angustias non recipiant. Nam id facere eas nec ovis nec pullis, quibus plerumque incubant, expedit.
§8.6
Ceterum cibos iuxta parietem conveniet spargi, quoniam fere parteseae columbarii carent stercore. Commodissima cibaria putantur vicia, vel ervum, tum etiam lenticula, miliumque et lolium, nec minus excreta tritici, et si qua sunt alia legumina, quibus etiam gallinae aluntur. Locus autem subinde convcrri et cmundari debet. Nam quanto est cultior, tanto laetior avis conspicitur, eaque tam fastidiosa est, ut saepe sedes suas perosa, si detur avolandi potestas, relinquat.Quod frequenter in his regionibus, ubi liberos habent egressus, accidere solet.
§8.7
Id ne fiat, vetus est Democriti praeceptum. Genus accipitris tinnunculum vocant rustici, qui fere in aedificiis nidos facit. Eius pulli singuli fictilibus ollis conduntur, spirantibusque opercula superponuntur, et gypso lita vasa in angulis columbariis suspenduntur:quae res avibus amorem loci sic conciliat, ne unquam deserant. Eligendae vero sunt ad educationem neque vetulae, nec nimium novellae,sed corporis maximi: curandumque, si fieri possit, ut pulli, quemadmodum exclusi sunt, nunquam separentur. Nam fere si sic maritatae
§8.8
plures educant fetus. Sin aliter, certe nec alieni generis coniungantur, ut Alexandrinae et Campanae.Minus enim impares suas diligunt, et ideo nec multum ineunt, nec saepius fetant. Plumae color non semper, nec omnibus idem probatus est: atque ideo qui sit optimus, non facile dictu est.
§8.9
Albus, qui ubique volgo conspicitur, a quibusdam non nimium laudatur; nec tamen vitari debet in his, quae clauso continentur. Nam in vagis maxime est improbandus, quod eum facillime speculatur accipiter. Fecunditas autem, quamvis longe minor sit quam est galliarum, maiorem tamen refert quaestum. Nam et octies anno pullos educat, si est bona matrix; et pretiis eorum dominicam complent arcam, sicut eximius auctor M. Varro nobis affirmat, qui prodidit etiam illis sevcrioribus temporibus paria singula milibus singulis sestertiorum solita venire.Nam nostri pudet seaculi, si credere volumus, inveniri qui quaternis milibus nummorum binas aves mercentur.
§8.10
Quamquam vel hos magis tolerabiles putem, qui oblectamenta deliciarum possidendi habendique causa gravi aere et argento pensent, quam illos qui Ponticum Phasim et Scythica stagna Maeotidis eluant.Iam nunc Gangeticas et Aegyptias aves temulenter eructant.
§8.11
Potesttamen etiam in hoc aviario, sicut dictum est, sagina exerceri. Nam si quae steriles aut sordidi coloris interveniunt, similiter ut gallinae farciuntur. Pulli vero facilius sub matribus pinguescunt, si iam firmis, prius quam subvolent, paucas detrahas pinnas, et obteras crura, ut uno loco quiescant, praebeasquc copiosum cibum parentibus,quo et se et eos abundantius alant.
§8.12
Quidam leviter obligant crura, quoniam si frangantur, dolorem, et ex eo maciem fieri putant. Sed nihil ista res pinguitudinis efficit. Nam dum vincula exercre conantur, non conquiescunt: et hac quasi exercitatione corpori nihil adiciunt. Fracta crura non plus quam bidui, aut summum tridui dolorem afferunt, et spem tollunt evagandi.
§9.1
Turturum educatio supervacua est: quoniam id genus 1 in ornithone nec parit nec excludit. Vola-tura ita ut capitur, farturae destinatur: eoque leviore cura, quam ceterae aves saginatur: verum non omnibus temporibus.2 Nam per hiemem, quamvis adhibeatur opera, difficulter crescit,3 et tamen, quia maior est turdi copia, pretium turturum minuitur.
§9.2
Rursus aestate vel sua sponte, dummodo sit facultas cibi, pinguescit. Nihil enim aliud, quam obicitur esca, sed praecipue milium: nec quia tritico vel aliis frumentis minus crassescat;verum quod semine huius maxime delectatur.Hieme tamen offae panis vino madcfactae, sicut etiam palumbos, celerius opimant quam ceteri cibi.
§9.3–14.8
§9.3
Receptacula non tanquam columbis loculamenta, vel cellulae cavatae efficiuntur,sed ad lineam mutuli per parietem defixi tegeticulas cannabinas accipiunt, praetentis retibus, quibus prohibeantur volare: quoniam si id faciant, corpori detrahunt. In his assidue pascuntur milio aut tritico, sed ea semina dari nisi sicca non oportet. Satiatque semodius cibi in diebus singulis vicenos et centenos turtures.
§9.4
Aqua semper recens et quam mundissima vasculis, qualibus columbis atque gallinis, praebetur; tegeticulaeque emundantur, ne stercus urat pedes, quod tamen et ipsum diligenter reponi debet ad cultus agrorum arborumque, sicut et omnium avium, praeterquam nantium. Huius avis aetas ad saginam non tam vetus est idonea quam novella. Itaque circa messem, cum iam confirmata est pullities, eligitur.
§10.1
Turdis maior opera et impensa praebetur, qui omni quidem rure, sed salubrius in eo pascuntur, in quo capti sunt. Nam difficulter in aliam regionem transferuntur, quia caveis clausi plurimi despondent: quod faciunt etiam cum eodem momento temporis a rete in aviaria coniecti sunt. Itaque ne id accidat, veterani debent intermisceri, qui ab aucupibus in hunc usum nutriti quasi allectores sint captivorum, maestitiamque eorum mitigent intervolando. Sic enim consuescent et aquam et cibos appetere feri, si mansuetos id facere viderint.
§10.2
Locum aeque munitum et apricum, quam columbi desiderant: sed in eo transversae perticae perforatis parietibus adversis aptantur, quibus insideant, cum satiati cibo requiescere volunt. Eae perticae non altius a terra debent sublevari, quam hominis statura patitur, ut a stante contingi possint.
§10.3
Cibi ponuntur fere partibus his ornithonis, quae super se perticas non habent, quo mundiores permaneant. Semper autem arida ficus diligenter pinsita et permixta polline praeberi debet,
§10.4
tam large quidem ut supersit. Hanc quidam mandunt, et ita obiciunt. Sed istud in maiore numero facere vix expedit, quia nec parvo conducuntur qui mandant, et ab his ipsis aliquantum propter iucunditatem consumitur. Multi varietatem ciborum, ne unum fastidiant, praebendam putant; ea est, cum obiciuntur myrti et lentisci semina;
§10.5
item oleastri et ederaceae baccae,nec minus arbuti.Fere enim etiam in agris ab eiusmodi volucribus haec appetuntur, quae in aviariis quoque desidentium detergent fastidia, faciuntque avidiorem volaturam, quod maxime expedit. Nam largiore cibo celerius pingue-scit. Semper tamen etiam canaliculi milio repleti apponuntur, quae est firmissima esca. Nam illa quae supra diximus, pulmentariorum vice dantur.
§10.6
Vasa, quibus recens et munda praebeatur aqua, non dissimilia sint gallinariis. Hae impensa curaque M. Terentius ternis saepe denariis singulos emptitatos esse significat avorum temporibus, quibus qui triumphabant populo dabant epulum. At nunc aetatis nostrae luxuria cotidiana fecit haec pretia: propter quae ne rusticis quidem contemnendus sit hic reditus. Atque ea genera, quae intra saepta villae cibantur, fere persecuti sumus. Nunc de his dicendum est, quibus etiam exitus ad agrestia pabula dantur.
§11.1
Pavonum educatio magis urbani3 patrisfamiliae, quam tetrici rustici curam poscit. Sed nec haec tamen aliena est agricolae captantis undique voluptates acquirere, quibus solitudinem ruris eblandiatur. Harum autem decor avium etiam exteros nedum dominos oblectat. Itaque genus alitum nemorosis et parvulis insulis, quales obiacent Italiae, facillime continetur. Nam quoniam nec sublimiter potest nec per longa spatia volitare, tum etiam quia furis ac noxiorum animalium rapinae metus non est, sine custode tuto vagatur, maioremque pabuli partem sibi acquirit.
§11.2
Feminae quidem sua sponte tanquam servitio liberatae studiosius pullos enutriunt: nec curator aliud facere debet, quam ut diei certo tempore, signo dato, iuxta villam gregem convocet, et exiguum hordei concurrentibus obiciat, ut nec avis esuriat, et numerus advenientium recognoscatur.
§11.3
Sed huius possessionis rara conditio est. Quare mediterraneis locis maior adhibenda cura est: eaque sic administretur. Herbidus silvestrisque ager planus sublimi clauditur maceria, cuius tribus lateribus porticus applicantur, et in quarto duae cellae, ut sit altera custodis habitatio, atque altera stabulum pavonum. Sub porticibus deinde per ordinem fiunt arundinea saepta in modum cavearum, qualescolumbarii tectis superponuntur. Ea saepta distinguuntur velut clatris intercurrentibus calamis, ita ut ab utroque latere singulos aditus habeant.
§11.4
Stabulum autem carere debet uligine, cuius in solo per ordinem Aguntur breves paxilli,eorumque partes summae lingulas edolatas habent, quae transversis foratis perticis inducantur.Hae porro quadratae perticae, paxillis superponuntur, ut avem recipiant adsilientem. Sed idcirco sunt exemptiles, ut cum res exigit, a paxillis deductae liberum aditum converrentibus stabulum praebeant.
§11.5
Hoc genus avium, cum trimatum explevit, optime progenerat. Siquidem tenerior aetas, aut sterilis, aut parum fecunda est. Masculus pavo gallinaceam salacitatem habet, atque ideo quinque feminas desiderat. Nam si unam vel alteram fetam saepius compressit, vix dum concepta in alvo vitiat ova, nec ad partum sinit perduci: quoniam immatura geni-
§11.6
talibus locis excidunt. Ultima parte hiemis concitantibus libidinem cibis utriusque sexus accendenda venus est. Maxime facit ad hanc rem, si favilla levi torreas fabam, tepidamque des iciunis quinto quoque die. Nec tamen excedas modum sex cyathorum in singulas aves. Haec cibaria non omnibus promiscue spargenda sunt, sed in singulis saeptis, quae arundinibus contexi oportere proposueram, portione servata quinque feminarum et unius maris, ponenda sunt cibaria, nec minus aqua, quae sit idonea potui.
§11.7
Quod ubi factum est, mares sine rixa diducuntur in sua quisque saepta cum feminis, et aequaliter universus grex pascitur. Nam etiam in hoc genere pugnaces inveniuntur masculi, qui et a cibo et a coitu prohibent minus validos, nisi sint hac ratione separati. Fere autem locis apricis ineundi cupiditas exercet mares, cum Favonii spirare coeperunt, id est tempus ab idibus Februariis ante Martium mensem.
§11.8
Signa sunt extimulatae libidinis, cum semetipsum veluti mirantem caudae gemmantibus pinnis protegit: idque cum facit, rotare dicitur. Post admissurae tempus confestim matrices custodiendae sunt, ne alibi quam in stabulo fetus edant: saepiusque digitis loca feminarum tentanda sunt. Nam in promptu gerunt ova, quibus iam partus appropinquat. Itaque includendae sunt incipientes,
§11.9
ne extra clausum fetum edant: maximeque temporibus his, quibus parturiunt, pluribus stramentis exaggerandum est aviarium, quo tutius integri fetus excipiantur. Nam fere pavones, cum ad nocturnam requiem venerunt, praedictis perticis insistentes enituntur ova, quae quo propius ac mollius deciderint, illibatam servant integritatem. Quotidie ergo diligenter mane temporibus feturae stabula circumeunda erunt, et iacentia ova colligenda. Quae quanto recentiora gallinis subiecta sunt, tanto commodius exeluduntur:idque fieri maxime patrisfamilias rationi conducit.
§11.10
Nam feminae pavones, quae non incubant, ter anno fere partus edunt: at quae fovent ova, totum tempus fecunditatis aut excludendis aut etiam educandis pullis consumunt. Primus est partus quinque fere ovorum; secundus quattuor;
§11.11
tertius aut trium aut duorum. Neque est quod committatur, ut Rhodiae aves pavoninis incubent, quae ne suos quidem fetus commode nutriunt. Sed veteres maximae quaeque gallinae vernaculi generis eligantur: eaeque novem diebus a primo lunae incremento, novenis ovis incubent, sintque ex his quinque pavonina, cetera gallinacei generis.
§11.12
Decimo deinceps die omnia gallinacea sub-trahantur, et totidem recentia eiusdem generis supponantur, ut trigesima luna, quae est fere nova, cum pavoninis excludantur. Sed custodis curam non effugiat observare desilientem matricem, saepiusque ad cubile pervenire, et pavonina ova, quae propter magnitudinem difficilius a gallina moventur, versare manu: idque quo diligentius faciat, una pars ovorum notanda est atramento, quod signum habebit aviarius,an a gallina conversa sint.
§11.13
Sed, ut dixi, meminerimus cohortales quam maximas ad hanc rem praeparari. Quae si mediocris habitus sunt, non debent amplius quam terna pavonina et sena generis sui fovere. Cum deinde fecerit pullos, ad aliam nutricem gallinacei debebunt transferri, et subinde qui nati fuerint pavonini ad unam congregari, donec quinque et viginti capitum grex efficiatur.
§11.14
Sed cum erunt editi pulli, similiter ut gallinacei primo die non moveantur: postero die cum educatrice transferantur in caveam: primisque diebus alantur hordeaceo farre vino resperso, nec minus ex quolibet frumento cocta pulticula, et refrigerata. Post paucos deinde dies huic cibo adiciendum erit concisum porrum Tarentinum, et caseus mollis vehementer expressus; nam serum nocere pullis manifestum est.
§11.15
Locustae quoque pedibus ademptis utiles cibandis pullis habentur, atque his pasci debent usque ad sextum mensem: postmodum satis est hordeum de manu praebere. Possunt autem post quintum et trigesimum diem quam nati sunt, etiam in agrum satis tuto educi, sequiturque grex velut matrem gallinam singultientem. Ea cavea clausa fertur in agrum a pastore, et emissa ligato pede longa linea custoditur, ad quam circumvolant pulli. Qui cum ad satietatem pasti sunt, reducuntur in villam persequentes,
§11.16
ut dixi, nutricis singultus.Satis autem convenit inter auctores, non debere alias gallinas, quae pullos sui generis educant, in eodem loco pasci. Nam cum conspexerunt pavoninam prolem, suos pullos diligere desinunt, et immaturos relinquunt, perosae videlicet, quod nec magnitudine, nec specie pavoninis pares sint. Vitia quae gallinaceo generi nocere solent, eadem has aves infestant: sed nec remedia traduntur alia, quam quae gallinaceis adhibentur. Nam et pituita et cruditas, et si quae aliae sunt pestes, iisdem remediis, quae proposuimus,
§11.17
prohibentur. Septimum deinde mensem cum ex-cesserunt, in stabulo cum ceteris ad nocturnam requiem debent includi. Sed erit curandum, ne humi maneant. Nam qui sic cubitant, tollendi sunt, et supra perticas imponendi, ne frigore laborent.
§12.1
Numidicarum eadem est fere quae pavonum educatio. Ceterum silvestres gallinae, quae rusticae appellantur, in servitute non fetant: et ideo nihil de his praecipimus, nisi ut cibus ad satietatem praebeatur, quo sint conviviorum epulis aptiores.
§13.1
Venio nunc ad eas aves, quas Graeci vocant ἀμφιβίουσ, quia non tantum terrestria, sed aquatilia quoque desiderant pabula, nec magis humo quam stagno consueverunt. Eiusque generis anser praecipue rusticis gratus est, quod nec maximam curam poscit, et solertiorem custodiam quam canis praebet.
§13.2
Nam clangore prodit insidiantem, sicut etiam memoria tradidit in obsidione Capitolii, cum adventum Gallorum vociferatus est, canibus silentibus.Is autem non ubique haberi potest, ut existimat verissime Celsus, qui sic ait: anser neque sine aqua, nec sine multa herba facile sustinetur, neque utilis est locis consitis, quia quicquid rerum contingere potest, carpit.
§13.3
Sicubi vero flumen aut lacus est, herbaeque copia, nec nimis iuxta satae fruges, id quoque genus nutriendum est. Quod etiam nos facere censemus, non quia magni sit fructus, sed quia minimi oneris. Attamen praestat ex se pullos atque plumam, quam non, ut in ovibus lanam, semel demetere, sed bis anno, vere et autumno vellere licet. Atque ob has quidem causas, si permittit locorum conditio, vel paucos utique oportet educare, singulisque maribus ternas feminas destinare. Nam propter gravitatem plures inire non possunt. Quinetiam intra cohortem, ut protecti sint, secretas singulis haras faceret oportet,in quibus cubitent et fetus ubi edant.
§14.1
Qui vero greges nantium possidere student, chenoboseia 2 constituunt,3 quae tum demum vigebunt, si fuerint ordinata ratione tali. Cohors ab omni cetero pecore secreta clauditur alta novem pedum maceria, porticibusque circumdata, ita ut in aliqua parte sit cella custodis. Sub porticibus deinde quadratae harae 4 caementis vel etiam latereulis extruuntur: quas singulas satis est habere quoquoversus pedes ternos, et aditus singulos firmis ostiolis munitos: quia per feturam diligenter claudi debent.
§14.2
Extra villam deinde non longe ab aedificio si est stagnum vel flumen, alia non quaeratur aqua: sin aliter, lacus piscinaque manu fiant, ut sint quibus inurinare possint aves. Nam sine isto primordio non magis quam sine terreno recte vivere queunt.Palustris quoque,sed herbidus ager destinetur, atque alia pabula conserantur, ut vicia, trifolium, faenum Graecum, sed praecipue genus intubi, quod σέριν Graeci appellant. Lactucae quoque in hunc usum semina vel maxime serenda sunt, quoniam et mollissimum est olus, et libentissime ab his avibus appetitur. Tum etiam pullis utilissima est esca.
§14.3
Haec eum praeparata sunt, curandum est, ut mares feminaeque quam amplissimi corporis et albi coloris eligantur. Nam est aliud genus varium, quod a fero mitigatum domesticum factum est. Id neque aeque fecundum est, nec tam pretiosum: propter quod minime nutriendum est.
§14.4
Anseribus admittendis tempus aptissimum est a bruma; mox ad pariendum, et ad incubandum a Calen. Februariis vel Martiis usque ad solstitium, quod fit ultima parte mensis Iunii. Ineunt autem non, ut priores aves, de quibus diximus, insistentes humi: nam fere in flumine aut piscinis id faciunt: singulaeque ter anno pariunt, si prohibeantur fetus suos excudere,quod magis expedit, quam quum ipsae suos fovent.
§14.5
Nam et a gallinis melius enutriuntur, et longe maior grex efficitur. Pariunt autem singulis fetibus ova, primo quina, sequenti quaterna, novissimo terna: quem partum nonnulli permittunt ipsis matribus educare, quia reliquo tempore anni vacaturae sunt a fetu. Minime autem concedendum est feminis extra saeptum parere, sed cum videbuntur sedem quaerere, comprimendae sunt atque tentandae. Nam si appropinquant partus, digito tanguntur ova, quae sunt in prima parte locorum genitalium.
§14.6
Quamobrem perduci ad haram debent, includique ut fetum edant: idque singulis semel fecisse satis est, quoniam unaquaeque recurrit eodem, ubi primo peperit. Sed novissimo fetu cum volumus ipsas incubare, notandi erunt uniuscuiusque partus, ut suis matribus subiciantur: quoniam negatur anser aliena ex-cudere ova, nisi subiecta sua quoque habuerit. Supponuntur autem gallinis huius generis ova, sicut pavonina, plurima quinque, paucissima tria: ipsis autem anseribus paucissima vii, plurima xv.
§14.7
Sed custodiri debet, ut ovis subiciantur herbae urticarum, quo quasi remedio medicantur, ne noceri possit excusis anserculis, quos enecant urticae, si teneros pupugerint. Pullis autem formandis excudendisque triginta diebus opus est, cum sunt frigora: nam tepidis XXV satis est. Saepius tamen anser trigesimo die nascitur.
§14.8
Atque is dum exiguus est, decem primis diebus pascitur in hara clausus cum matre: postea cum serenitas permittit, producitur in prata, et ad piscinas. Cavendumque est, ne aut aculeis urticae compungatur, aut esuriens mittatur in pascuum: sed ante concisis intubis vel lactucae foliis saturetur. Nam si est adhuc parum firmus indigens ciborum pervenit in pascuum, fruticibus aut solidi-oribus herbis obluctatur ita pertinaciter, ut collum abrumpat. Milium quoque aut etiam triticum mixtum cum aqua recte praebetur. Atque ubi paulum se confirmavit, in gregem coaequalium compellitur, et hordeo alitur: quod et matricibus praebere non inutile est.
§14.9–17.16
§14.9
Pullos autem non expedit plures in singulas haras quam vicenos adici; nec rursus omnino cum maioribus includi, quoniam validior enecat infirmum. Cellas, in quibus incubitant, siccissimas esse oportet, substratasque habere paleas: vel si eae non sunt, crassissimum quodque faenum. Cetera eadem, quae in aliis generibus pullorum servanda sunt, ne coluber, ne vipera, felesque, aut etiam mustela possit aspirare: quae fere pernicies ad internecionem prosternunt teneros.
§14.10
Sunt qui hordeum maceratum incubantibus apponant, nec patiantur matrices saepius nidum relinquere. Deinde pullis excusis primis quinque diebus polentam vel maceratum far,sicut pavonibus obiciunt. Non-nulli etiam viride nasturtium consectum minutatim cum aqua praebent, eaque eis est esca iucundissima.Mox ubi quattuor mensium facti sunt, farturae maximus quisque destinatur, quoniam tenera aetas praecipue habetur ad hanc rem aptissima: et est facilis harum avium sagina:nam praeter polentam et pollinem ter die nihil sane aliud dari necesse est, dummodo large bibendi potestas fiat, nec vagandi facultas detur, sintque calido et tenebricoso loco:
§14.11
quaeres ad creandas adipes multum conferunt. Hoc modo duobus mensibus pinguescunt etiam maiores. Nam tenerrima pullitiessaepe XL diebus opima redditur.
§15.1
Nessotrophii cura similis, sed maior impensa est. Nam clausae pascuntur anates, querquedulae, boscides, phalerides,3 similesque volucres, quae stagna et paludes rimantur. Locus planus eligitur, isque munitur sublimiter pedum quindecim maceria: deinde clatris superpositis, vel grandi macula retibus contegitur, ne aut evolandi sit potestas domesticis avibus, aut aquilis vel accipitribus involandi. Sed ea tota maceries opere tectorio levigatur extra intraque,
§15.2
ne feles, aut viverra perrepat. Media deinde parte nessotrophii lacus defoditur in duos pedes altitudinis, spatiumque longitudinidatur et latitudini quantum loci conditio permittit.
§15.3
Ora lacus ne corrumpantur violentia restagnantis undae, quae semper induere debet, opere signino consternuntur, eaque non in gradus oportet erigi, sed paulatim clivo subsidere, ut tamquam e litore descendatur in aquam. Solum autem stagni per circuitum, quod sit instar modi totius duarum partium, lapidibus inculcatis ac tectorio muniendum est, ne possit herbas evomere, praebeatque nantibus aquae
§15.4
puram superficiem. Media rursus terrena pars esse debet, ut colocasiis conseratur, aliisque familiaribus aquae viridibus, quae inopacant avium receptacula. Sunt enim quibus cordi est vel in silvulis tamaricum, aut scirporum frutectis immorari. Nec ob hanc tamen causam totus locus silvulis occupetur, sed ut dixi, per circuitum vacet, ut sine impedimento, cum apricitate diei gestiunt aves, nandi velocitate concertent.
§15.5
Nam quemadmodum desiderant esse quo irrepant, et ubi delitescentibus fluvialibus animalibus insidientur, ita offenduntur, si non sunt libera spatia, qua permeent. Extra lacum deinde per vicenos undique pedes gramine ripae vestiantur: sintque post hunc agri modum circa maceriam lapide fabricata et expolita tectoriis pedalia in quadratum cubilia, quibus innidificent aves: eaque contegantur intersitis buxeis aut myrteis fruticibus, qui non excedant altitudinem parietum.
§15.6
Statim deinde perpetuus canaliculus humi de-pressus construatur, per quem quotidie mixti cum aqua cibi decurrant: sic enim pabulatur id genus avium. Gratissima est esca terrestris leguminis panicum et milium, necnon et hordeum: sed ubi copia est, etiam glans ac vinacea praebentur. Aquatilis autem cibi si sit facultas, datur cammarus, et rivalis alecula, vel si qua sunt incrementi parvi fluviorum animalia.
§15.7
Tempora concubitus eadem quae ceterae silvestres alites observant Martii, sequentisque mensis: per quos festucae surculique in vivariis passim spargendi sunt, ut colligere possint aves, quibus nidos construant. Sed antiquissimum est, cum quis nessotrophion constituere volet, ut praedictarum avium circa paludes, in quibus plerumque fetant, ova colligat, et cohortalibus gallinis subiciat. Sic enim excussi educatique pulli deponunt ingenia silvestria, clausique vivariis haud dubitanter progenerant. Nam si modo captas aves, quae consuevere libero victu, custodiae tradere velis, parere cunctantur in servitute. Sed de tutela nantium volucrum satis dictum est.
§16.1
Verum opportune, dum meminimus aquatilium animalium, ad curam pervenimus piscium, quorum reditum quamvis alienissimum agricultoribus putem (quid enim tam contrarium est, quam terrenum fluido?), tamen non omittam: nam et harum studia rerum maiores nostri celebraverunt, adeo quidem, ut etiam dulcibus aquis marinos clauderent 4 pisces, atque eadem cura mugilem scarumque 5 nutrirent, qua nunc muraena et lupus educatur.
§16.2
Magni enim aestimabat vetus illa Romuli et Numae rustica progenies, si urbanae vitae comparetur villatica, nulla parte copiarum defici. Quamobrem non solum piscinas, quas ipsi construxerant, frequentabant: sed etiam quos rerum natura lacus fecerat, convectis marinis seminibus replebant. Inde Velinus, inde etiam Sabatinus, item Volsiniensis, et Ciminius lupos auratasque procreaverunt, ac si qua sunt alia piscium genera dulcis undae tolerantia.
§16.3
Mox istam curam sequens aetas abolevit, et lautitiae locupletum maria ipsa Neptunumque clauserunt, ut iam tum avorum memoria circumferretur Marcii Philippi velut urbanissimum, quod erat luxuriosi factum atque dictum. Nam is forte Casini cum apud hospitem cenaret, appositumque e vicino flumine lupum degustasset atque expuisset, improbum factum dicto prosecutus: Peream, inquit, nisi piscem putavi.
§16.4
Hoc igitur periurium multorum subtiliorem fecit gulam, doctaque et erudita palata fastidire docuit fiuvialem lupum, nisi quem Tiberis adverso torrente defatigasset. Itaque Terentius Varro: Nullus est, inquit, hoc saeculo nebulo,ac minthon,qui non iam dicat, nihil sua interesse, utrum eiusmodi piscibus, an ranis frequens habeat vivarium.
§16.5
Ac tamen iisdem temporibus, quibus hanc memorabat Varro luxuriem, maxime laudabatur severitas Catonis, qui nihilo minus et ipse tutor Luculli grandi aere sestertiummilium quadringentorum piscinas pupilli sui venditabat. Iam enim celebres erant deliciae popinales, cum ad mare deferrentur vivaria, quorum studiosissimi, velut ante devictarum gentium Numantinus et Isauricus, ita Sergius Orata, et Licinius Muraena captorum piscium laetabantur vocabulis.
§16.6
Sed quoniam sic mores occalluere, non ut haec usitata, verum ut maxime laudabilia et honesta iudicarentur,nos quoque ne videamur tot seculorum seri castigatores, hunc etiam quaestum villaticum patrisfamilias demonstrabimus. Qui sive insulas,sive maritimos agros mercatus,propter exilitatem soli, quae plerumque litori vicina est, fructus terrae percipere non poterit,ex mari reditum constituat.
§16.7
Huius autem rei quasi primordium est, naturam loci contemplari, quo piscinas facere constitueris. Non enim omnibus litoribus omne genus piscium haberi potest. Limosa regio planum educat piscem, velut soleam, rhombum, passerem. Eadem quoque maxime idonea est conchyliis:purpurarum muricibus, tum concharum ostreis,pectunculis,
§16.8
balanis, vel sphondylis.At arenosi gurgites planos quidem non pessime,sed pelagios melius pascunt, ut auratas ac dentices, Punicasque et indigenas umbras: verum conchyliis minus apti. Rursus optime saxosum mare nominis sui pisces nutrit, qui scilicet, quod in petris stabulentur, saxatiles dicti sunt, ut merulae turdique, nec minus melanuri.
§16.9
Atque ut litorum sic et fretorum differentias nosse oportet, ne nos alienigenae pisces decipiant. Non enim omni mari potest omnis esse, ut helops, qui Pamphilio profundo nec alio pascitur: ut Atlantico faber, qui et generosissimis piscibus adnumeratur, in nostro Gadium municipio eumque prisca consuetudine zeum appellamus: ut scarus, qui totius Asiae Graeciaeque litoribus Sicilia tenus frequentissimus exit, nunquam in Ligusticum, nec per Gallias enavit ad Hibericum mare.
§16.10
Itaque ne si capti quidem perferantur in nostra vivaria, diuturni queant possideri. Sola ex pretiosis piscibus muraena, quamvis Tartesii Carpathiique pelagi, quod est ultimum, vernacula,quovis hospes freto peregrinum mare sustinet. Sed iam de situ piscinarum dicendum est.
§17.1
Stagnum censemus eximie optimum, quod sic positum est, ut insequens maris unda priorem submoveat, nec intra conseptum sinat remanere veterem. Namque id simillimum est pelago, quod agitatum ventis assidue renovatur, nec concalescere potest: quoniam gelidum ab imo fluctum revolvit in partem superiorem. Id autem stagnum vel exciditur in petra, cuius rarissima est occasio, vel in litore construitur opere signino.
§17.2
Sed utcunque fabricatum est, si semper influente gurgite riget, habere debet specus iuxta solum, eorumque alios simplices, et rectos, quo secedant squamosi greges, alios in cochleam retortos, nec nimis spatiosos, in quibus muraenae delitescant; quamquam nonnullis commisceri eas cum alterius notae piscibus non placet: quia si rabie vexantur, quod huic generi velut canino solet accidere, saepissime persequuntur squamosos,
§17.3
plurimosque mandendo consumunt; itineraque, si loci natura permittit, omni lateri piscinae dari convenit. Facilius enim vetus submovetur unda, cum quacunque parte fluctus urget, per adversam patet exitus. Hos autem meatus fieri censemus per imam consepti partem, si loci situs ita competit, ut in solo piscinae posita libella septem pedibus sublimius esse maris aequor ostendat: nam piscibus stagni haec in altitudinem gurgitis mensura abunde est. Nec dubium, quin quanto magis imo mari venit unda, tanto sit frigidior, quod est aptissimum nantibus.
§17.4
Sin autem locus, ubi vivarium constituere censemus, pari libra cum aequore maris est, in pedes novem defodiatur piscina, et infra duos asumma parte cuniculis rivi perducantur; curandumque est, ut largissime veniant, quoniam modus ille aquae iacentis infra libram maris non aliter exprimitur, quam si maior recentis freti vis incesserit.
§17.5
Multi putant in eiusmodi stagnis longos piscibus recessus et flexuosos in lateribus specus esse fabricandos, quo sint opaciores aestuantibus latebrae. Sed si recens mare non semper stagnum permeat, id facere contrarium est. Nam eiusmodi receptacula nec facile novas admittunt aquas, et difficulter veteres emittunt: plusque nocet putris unda, quam prodest opacitas.
§17.6
Debent tamen similes velut cellae parietibus ex-cavari, ut sint, quae protegant refugientes ardorem solis, et nihilominus facile, quam conceperint aquam, remittant. Verum meminisse oportebit, ut rivis, per quos exundat piscina, praefigantur aenei foraminibus exiguis cancelli, quibus impediatur fuga piscium. Si vero laxitas permittit, e litore scopulos, qui praecipue verbenis algae vestiuntur, non erit alienum per stagni spatia disponere, et quantum comminisci valet hominis ingenium, repracsentare faciem maris,
§17.7
ut clausi quam minime custodiam sentiant. Hac ratione stabulis ordinatis aquatile pecus inducemus; sitque nobis antiquissimum meminisse etiam in fluviatili negotio, quod in terreno praccipitur: Et quid quaeque ferat regio.Neque enim si velimus, ut in mari non nunquam conspeximus, in vivario multitudinem multorum pascere queamus, cum sit mollissimum genus, et servitutis indignantissimum.
§17.8
Raro itaque unus aut alter de multis milibus claustra patitur: at contra frequenter animadvertimus intra septa pelagios greges, inertis mugilis et rapacis lupi. Quare, ut proposueram, qualitatem litoris nostri contemplemur; et si videmus scopulosam, probemus. Turdi complura genera, merulasque et avidas mus-telas, tum etiam sine macula (nam sunt et varii) lupos includemus, item plautas,quae maxime probantur, muraenas, et si quae sunt aliae saxatilis notae, quarum pretia vigent. Nam vile ne captare quidem, nedum alere conducit. Possunt ista eadem genera etiam litoris arcnosi stagnis contineri.
§17.9
Nam quae limo caenoque lita sunt,ut ante iam dixi, conchyliis magis et iacentibus apta sunt animalibus. Neque est eadem lacus positio, quae recipit cubantes: neque eadem praebentur cibaria prostratis piscibus et rectis.Namque soleis ac rhombis et similibus animalibus humilis in duos pedes piscina deprimitur in ea parte litoris, quae profundi recessu nunquam destituitur.
§17.10
Spissi deinde clatri marginibus infiguntur, qui super aquam semper emineant, etiam cum maris aestus intumuerit. Mox praeiaciuntur in gyrum moles, ita ut complectantur sinu suo, et tamen excedant stagni modum. Sic enim et maris atrocitas obiectu crepidinis frangitur, et in tranquillo consistens piscis sedibus suis non exturbatur, neque ipsum vivarium repletur algarum congerie, quam tempestatibus eructat pelagi violentia.
§17.11
Oportebit autem nonnullis locis moles intercidi more Maeandri parvis sed angustis itineribus, quae quantalibet hiemis saevitia mare sine fluctu transmittant. Esca iacentium mollior esse debet, quam saxatilium, nam quia dentibus carent, aut lambunt cibos, aut integros hauriunt, mandere quidem non possunt.
§17.12
Itaque praeberi convenit tabentes aleculas,et salibus exesam chalcidem, putremque sardinam, nec minus scarorum branchias, vel quicquid intestini pelamis aut lacertus gerit: tum scombri, carcharique et elacata ventriculoset ne per singula enumerem, salsamentorum omnium purgamenta, quae cetariorum officinis everruntur. Nos autem plura nominavimus genera, non quia cuncta cunctis litoribus exeunt, sed ut ex his aliqua, quorum erit facultas, praebeamus.
§17.13
Facit etiam ex pomis viridis adaperta ficus; et mitis digitis infractus unedo; nec minus elisum molle sorbum, quique sunt cibi sorbilibus proximi, ut e mulctra recens caseus, si loci conditio vel lactis annona permittit. Nulla tamen aeque,quam praedictae salsurae pabula commode dantur,
§17.14
quoniam odorata sunt. Omnis enim iacens piscis magis naribus escam, quam oculis vestigat. Nam dum supinus semper cubat, sublimiora aspectat, et ea quae in plano sunt dextra laevaque non facile pervidet. Itaque cum salsamenta obiecta sunt, eorum sequens odorem, pervenit ad cibos. Ceteri autem saxatiles aut pelagici satis ex his, sed recentibus melius pascuntur. Nam et alecula modo capta, et cammarus exiguusque gobio, quisquis denique est incrementi minuti piscis, maiorem alit.
§17.15
Siquando tamen hiemis saevitia non patitur eius generis escam dari, vel sordidi panis offae, vel siqua sunt temporis poma concisa praebentur. Ficus quidem arida semper obicitur, eximie si sit, ut Baeticae Numidiaeque regionibus, larga. Ceterum illud committi non debet, quod multi faciunt, ut nihil praebeant, quia semetipsos etiam clausi diu tolerare possint. Nam nisi piscis domini cibariis saginatur, cum ad piscatorium forum perlatus est, macies indicat eum non esse libero mari captum, sed de custodia elatum, propter quod plurimum pretio detrahitur.
§17.16
Atque haec villatica pastio finem praesenti disputationifaciat, ne immodico volumine lectorfatigetur. Redibimus autem sequenti exordio ad curam silvestrium pecorum, cultumque apium. BOOK IX
Tap any Latin word to look it up