§1.1–5.3
§1.1
Prioribus libris, quos ad te de constituendis colendisque vineis, Silvine, scripseram, nonnulla defuisse dixisti, quae agrestium operum studiosi desiderarent; neque ego infitior aliqua me praeteriisse, quamvis inquirentem sedulo, quae nostri saeculi cultores quaeque veteres literarum monumentis prodiderunt: sed cum sim professus 1 rusticae rei praecepta, nisi fallor, asseveraveram, quae vastitas 2 eius scientiae contineret, non cuncta me dicturum, sed plurima. Nam illud in unius hominis prudentiam cadere non poterat.
§1.2
Neque enim est ulla disciplina, non ars, quae singulari consummata sit ingenio. Quapropter ut in magna silva boni venatoris est indagantem feras quamplurimas capere; nec cuiquam culpae fuit non omnes cepisse: ita nobis abunde est, tam diffusae materiae, quam suscepimus, maximam partem tradidisse. Quippe cum ea velut omissa desiderentur, quae non sunt propria nostrae professionis, ut proxime, cum de commetiendis agris rationem M. Trebellius noster requireret a me, vicinum atque adeo coniunctum esse censebat demonstranti, quemadmodum agrum pastinemus, praecipere etiam pastinatum quemadmodum metiri debeamus.
§1.3
Quod ego non agricolae sed mensoris officium esse dicebam: cum praesertim ne architecti quidem, quibus necesse est mensurarum nosse rationem, dignentur consummatorum aedificiorum, quae ipsi disposuerint, modum comprehendere, sed aliud existiment professioni suae convenire, aliud eorum, qui iam exstructa metiuntur, et imposito calculo perfecti operis rationem computant. Quo magis veniam tribuendam esse nostrae disciplinae censeo, si eatenus progreditur, ut dicat, qua quidque ratione faciendum, non quantum id sit quod effecerit.
§1.4
Verum quoniam familiariter a nobis tu quoque, Silvine, praecepta mensurarum desideras, obsequar voluntati tuae, cum eo, ne dubites id opus geometrarum magis esse quam rusticorum, desque veniam, si quid in eo fuerit erratum, cuius scientiam mihi non vindice Sed ut ad rem redeam, modus omnis areae pedali mensura comprehenditur, qui digitorum est XVI. Pes multiplicatus in passus et actus et climata et iugera et stadia centuriasque mox etiam in maiora spatia procedit. Passus pedes habet V. Actus minimus (ut ait M. Varro) latitudinis pedes quattuor, longitudinis habet pedes CXX. Clima quoquo versus pedum est LX.
§1.5
Actus quadratus undique finitur pedibus CXX. Hoc duplicatum facit iugerum, et ab eo, quod erat iunctum, nomen iugeri usurpavit: sed hunc actum provinciae Baeticae rustici acnuam vocant: itemque triginta pedum latitudinem et CLXXX longitudinem porcam dicunt.
§1.6
At Galli candetum appellant in areis urbanis spatium centum pedum, in agrestibus autem pedum CL.. Semi-iugerum quoque arepennem vocant. Ergo (ut dixi) duo actus iugerum efficiunt longitudinem pedum CCXL, latitudinem pedum CXX. Quae utraeque summae in se multiplicatae quadratorum faciunt pedum milia viginti octo et octingentos. Stadium deinde habet passus CXXV, id est pedes DCXXV, quae mensura octies efficit mille passus, sic veniunt quinque milia pedum.
§1.7
Centuriam nunc dicimus (ut idem Varro ait) ducentorum iugerum modum. Olim autem ab centum iugeribus vocabatur centuria, sed mox duplicata nomen retinuit: sicuti tribus dictae primum a partibus populi tripartito divisi, quae tamen nunc multiplicatae pristinum nomen possident.
§1.8
Haec non aliena, nec procul a ratiocinio, quod tradituri sumus, breviter praefari oportuit. Nunc veniamus ad propositum. Iugeri partes non omnes posuimus,sed eas, quae cadunt in aestimationem facti operis. Nam minores persequi supervacuum fuit, pro quibus nulla merces dependitur.Igitur (ut diximus) iugerum habet quadratorum pedum viginti octo milia et octingentos: qui pedes efficiunt scripula CCLXXXVIII.
§1.9
Ut autem a minima parte, id est, ab dimidio scripulo incipiam, pars quingentesima septuagesima sexta pedes efficit quinquaginta; id est iugeri dimidium scripulum. Pars ducentesima octogesima octava pedes centum; hoc est scripulum.Pars CXLIV pedes ec, hoc est scripula duo. Pars septuagesima et secunda pedes ecce, hoc est sextula in qua sunt scripula quattuor. Pars quadragesimo octava pedes DC, hoc est sici-
§1.10
licus, in quo sunt scripula sex. Pars vigesima quarta pedes mille ducentos, hoe est semuncia, in qua scripula xii. Pars duodecima duo milia et quadris gentos, hoc est uncia, in qua sunt scripula xxiv. Pars sexta pedes quattuor milia et octingentos, hoc est sextans, in quo sunt scripula XXIV. Pars quarta pedesseptem milia et ducentos, hoc est quadrans, in quo sunt scripula LXXII.
§1.11
Pars tertia pedes novem milia, et sexcentos, hoc est triens, in quo sunt scripula XCVI. Pars tertia et duodecima pedes duodecim milia hoc est quincunx, in quo sunt scripula CXX. Pars dimidia pedes quattuordecim milia et quadris gentos, hoc est semis, in quo sunt scripula CXLIV. Pars dimidia et duodecima, pedes sexdecim milia et octingentos, hoc est septunx, in quo sunt scripula CLXVIII. Partes duae tertiae pedes decem novem milia et ducentos, hoc est bes, in quo sunt scripula CXCII. Partes tres quartae pedes unum et viginti milia et sexcentos, hoc est dodrans, in quo sunt scripula CCXVI.
§1.12
Pars dimidia et tertia ped. viginti quattuor milia, hoc est dextans,in quo sunt scripula CCXL.Partes duae tertiaeet una quarta pedes viginti sex milia et quadringentos, hoc est deunx, in quo sunt seripula CCLXIV. Iugerum pedes viginti octo milia et octingentos, hoc est as,in quo sunt scripula CCXXXXVIII.
§1.13
Iugeri autem modus si semper quadraret, et in agendis mensuris in longitudinem haberet pedes CCXL,inlatitudinem pedes cxx, expeditissimum esset eius ratiocinium. Sed quoniam diversae formae agrorum veniunt in disputationem, cuiusque generis species subiciemus, quibus quasi formulis utemur.
§2.1
Omnis ager aut quadratus, aut longus, aut cuneatus, aut triquetrus, aut rotundus, aut etiam semicirculi vel arcus, nonnunquam etiam plurium angulorum formam exhibet.1 Quadrati mensura facillima est. Nam cum sit undique pedum totidem, multiplicantur in se duo latera, et quae summa ex multiplicatione effecta est, eam dicemus esse quadratorum pedum. Tanquam est locus quoquo versus C pedum: ducimus centies centenos, fiunt decem milia.
§2.2
Dicemus igitur eum locum habere decem milia pedum quadratorum, quae efficiunt iugeri trientem, et sextulam, pro qua portione operis effecti numerationem facere oportebit.
§2.3
At si longior fuerit, quam latior, ut exempli causa iugeri forma pedes habeat longitudinis CCXL, latitudinis pedes CXX, ita ut paulo ante dixi, latitudinis pedes cum longitudinis pedibus sic multiplicans. Centies vicies duceni quadrageni fiunt viginti octo milia et octingenti. Dicemus iugerum agri tot
§2.4
pedes quadratos habere. Similiterque omnis longitudinis pedes cum pedibus latitudinis multiplicabimus.Sin autem cuneatus ager fuerit, ut puta longus pedes centum, latus ex una parte pedes XX, et ex altera pedes X: tunc duas latitudines componemus, fiet utraque summa pedes XXX. Huius pars dimidia est quindecim; decies et quinquies longitudinem multiplicando efficiemus pedes mille et quingentos. Hos igitur in eo cuneo quadratos pedes esse dicemus, quae pars erit iugeri semuncia et scripula tria.
§2.5
At si tribus paribus lateribus triquetrum metiri debueris, hanc formam sequeris. Esto ager tri-angulus pedum quoquo versus tricentorum. Hunc numerum in se multiplicate. Fiunt pedum nonaginta milia. Huius summae partem tertiam sumite, id est triginta milia. Item sumito decumam, id est novem milia. Utramque summam componito. Fiunt pedes triginta novem milia. Dicemus hanc summam pedum quadratorum esse in eo triquetro, quae mensura efficit iugerum, et trientem, et sicilicum. Sed si triangulus disparibus fuerit lateribus ager, tanquam in subiecta forma, quae habet rectum angulum, aliter ratiocinium ordinabitur.
§2.6
Esto unius lateris linea, pedum quinquaginta, et alterius pedum centum. Has duas summas in se multiplicate;quinquagies centeni fiunt quinque milia. Horum pars dimidia duo milia quingeni, quae pars iugeri unciam et scripulum efficit. Si rotundus ager erit, ut circuli speciem habeat, sic pedes sumito.Estoarea
§2.7
rotunda, cuius diametros,id est dimensio, habeat pedes LXX. Hoc in se multiplicate,septuagies septuageni fiunt quattuor milia et nongenti. Hanc summam undecies multiplicate, fiunt pedes quinquaginta tria milia nongenti. Huius summae quartam decimam subduco, scilicet pedes tria milia octingenti et quinquaginta. Hos esse quadratos in eo circulo dico, quae summa efficit iugeri sexcunciam, scripula duo et dimidium.
§2.8
Si semicirculus fuerit ager, cuius basis habeat pedes CXL, curvaturae autem latitudo pedes LXX: oportebit multiplicare latitudinem cum basi. Septuagies centeni quadrageni fiunt novem milia et octingenti. Haec undecies multiplicata fiunt centum septem milia et octingenti: Huius summae quarta decima est septem milia et septingenti. Hos pedes esse dicemus in semicirculo, qui efficiunt iugeri quadrantem scripula quinque.
§2.9
Si autem minus quam semicirculus erit, arcum sic metiemur. Esto arcus, cuius basis habeat pedes xvi, latitudo autem pedes iv. Latitudinem cum basi pono. Fit utrumque pedes XX. Hoc duco quater. Fiunt LXXX. Horum pars dimidia est XL. Item sedecim pedum, qui sunt basis, pars dimidia VIII. Hi viii in se multiplicati, fiunt LXIV.Quartam decimam partem duco,ea efficit pedes iv paulo amplius. Hos adicies ad quadraginta.Fit utraque summa pedes XLIV. Hos in. arcu quadratosesse dico, qui faciunt iugeri dimidium scripulum, quinta et vigesima parte minus.
§2.10
Si fuerit sex angulorum, in quadratos pedes sic redigitur. Esto hexagonum quoquo versus lineis pedum XXX. Latus unum in se multiplico. Tricies triceni fiunt DCCCC. Huius summae tertiam partem statuo CCC, eiusdem partem decumam XC. Fiunt CCCXC. Hoc sexies ducendum est, quoniam sex latera sunt, quae consummata efficiunt duo milia trecenteni et quadraginta. Tot igitur pedes quadratos esse dicemus. Itaque erit iugeri uncia dimidio scripulo et decima parte scripuli minus.
§3.1
His igitur velut primordiis talis ratiocinii perceptis non difficiliter mensuras inibimus agrorum, quorum nunc omnes persequi species et longum et arduum est. Duas etiam nune formulas praepositis adiciam,2 quibus frequenter utuntur agricolae in disponendis seminibus. Esto ager longus pedes mille ducentos, latus pedes cxx. In eo vites disponendae sunt ita, ut quini pedes inter ordines relinquantur. Quaero quot seminibus opus sit, eum quinum pedum spatia inter semina desiderantur.
§3.2
Duco quintam partem longitudinis, fiunt CCXL; et quintam partem latitudinis, hoc est XXIV. His utrisque summis semper singulos asses adicito, qui efficiunt extremos ordines, quos vocant angulares. Fit ergo altera summa ducentorum quadraginta unius, altera viginti quinque. Has summas sic multiplicate. Quinquies et vicies duceni quadrageni singuli, fiunt sex milia et viginti quinque. Totidem dices opus esse seminibus.
§3.3
Similiter inter senos pedes si voles ponere, duces sextam partem longitudinis mille ducentorum, fiunt ec, et sextam latitudinis CXX, id est XX. His summis singulos asses adicies quos dixi angulares esse. Fiunt CCI, et XXI. Has summas inter se multiplicabis, vicies et semel ducentos et unum, atque ita efficies quattuor milia ducentos et viginti unum.Totidem seminibus opus esse dices.
§3.4
Similiter si inter septenos pedes ponere voles, septimam partem longitudinis et latitudinis duces, et adicies asses angulares, eodem modo eodemque
§3.5
ordine consummatis numerum seminum. Denique quotcunque pedum spatia facienda censueris,totam partem longitudinis et latitudinis duces, et prae-dictos asses adicies. Haec cum ita sint, sequitur ut iugerum agri, quod habet pedes CCXL longitudinis et latitudinis pedes cxx, recipiat inter pedes ternos (hoc enim spatium minimum esse placet vitibus ponendis) per longitudinem semina LXXXI, per latitudinem inter quinos pedes semina XXV. Qui numeri inter se multiplicati fiunt seminum duo milia et viginti quinque.
§3.6
Vel si quoquo versus inter quaternos pedes vinea erit disposita, longitudinis ordo habebit semina lxi, latitudinis XXXI, qui numeri efficiunt in iugero vites mille octingentas et nonaginta unam. Vel si in longitudinem per quaternos pedes, in latitudinem per quinos pedes fuerit disposita, ordo longitudinis habebit semina LXI, latitudinis XXV.
§3.7
Quod si inter quinos pedes consitio fuerit, per longitudinem ordinis habebit semina xlix, et rursus per latitudinem semina xxv. Qui numeri duo inter se multiplicati efficiunt mille ducentum et viginti quinque. At si per senos pedes eundem vitibus locum placuerit ordinare, nihil dubium est quin longitudini dandae sint XLI vites,
§3.8
latitudini autem viginti una. Quae inter se multiplicatae efficiunt numerum DCCCLXI. Sin autem inter septenos pedes vinea fuerit constituenda, ordo per longitudinem recipiet capita triginta quinque, per latitudinem XVIII. Qui numeri inter se multiplicati efficiunt DCXXX. Totidem dicemus semina prae-paranda. At si inter octonos pedes vinea conseretur, ordo per longitudinem recipiet semina XXXI, per latitudinem autem xvi. Qui numeri inter se multiplicati efficiunt CCCCXCVI.
§3.9
At si inter novenos pedes, ordo in longitudinem recipiet semina viginti septem, et in latitudinem quattuordecim. Qui numeri inter se multiplicati faciunt CCCLXXVIII. Vel inter denos pedes, ordo longitudinis recipiet semina XXV, latitudinis XIII. Hi numeri inter se multiplicati faciunt CCCXXV, Et ne in infinitum procedat disputatio nostra, eadem portione, ut cuique placuerintlaxiora spatia, semina faciemus. Ac de mensuris agrorum numerisque seminum dixisse abunde sit. Nunc ad ordinem redeo.
§4.1
Vinearum provincialium plura genera esse comperi. Sed ex iis, quas ipse incognovi,2 maxime pro-bantur velut arbusculae brevi crure sine adminiculo per se stantes: deinde quae pedaminibus adnixae singulis iugis imponuntur: eas rustici canteriatas appellant. Mox quae defixis arundinibus circumvinctae per statumina calamorum materiis ligatis in orbiculos gyrosque fleetuntur 2: eas non nulli characatas vocant.
§4.2
Ultima est conditio stratarum vitium, quae ab enata stirpe confestim velut proiectae per humum porriguntur. Omnium autem sationis fere eadem est conditio. Nam vel scrobe vel sulco semina deponuntur, quoniam pastinationis expertes sunt exterarum gentium agricolae: quae tamen ipsa paene supervacua est his locis quibus solum putre et per se resolutum est: namque hoc imitamur arando, ut ait Vergilius, id est etiam pastinando.
§4.3
Itaque Campania, cum vicinum ex nobis capere possit exemplum, non utitur hac molitione terrae quia facilitas eius soli minorem operam desiderat. Sicubi autem densior ager provincialis rustici maiorem poscit impensam, quod nos pastinando efficimus, ille sulco facto consequitur, ut laxius subacto solo deponat semina.
§5.1
Sed ut singula earum quae proposui vinearum genera persequar, praedictum ordinem repetam. Vitis quae sine adminiculo suis viribus consistit, solutiore terra, scrobe; densiore, sulco ponenda est. Sed et scrobes et sulci plurimum prosunt, si in locis temperatis,4 in quibus aestas non est praefervida, ante annum fiant, quam vineta conserantur.5 Soli tamen ante bonitas exploranda est.Nam si ieiuno atque exili agro semina deponentur, sub ipsum tempus sationis scrobis aut sulcus faciendus est.
§5.2
Si ante annum fiant, quam vinea conseratur, scrobis in longitudinem altitudinemque defossus tripedaneus abunde est, latitudine tamen bipedanea: vel si quaterna pedum spatia inter ordines relicturi sumus, commodius habetur eandem quoquo versus dare mensuram scrobibus, non amplius tamen quam in tres pedes altitudinis depressis. Ceterum quattuor angulis semina applicabuntur subiecta minuta terra, et ita scrobes adobruentur.
§5.3
Sed de spatiis ordinum eatenus praecipiendum habemus, ut intelligant agricolae, sive aratro vineas culturi sint, laxiora interordinia relinquenda, sive bidentibus, angustiora: sed neque spatiosiora quam decem pedum, neque contractiora quam quattuor. Multi tamen ordines ita disponunt, ut per rectam lineam binos pedes aut ut plurimum, ternos inter semina relinquant, transversa rursus laxiora spatia faciant,per quae vel fossor vel arator incedat.
§5.4–6.22
§5.4
Sationis autem cura non alia debet esse, quam quae tradita est a me tertio volumine. Unum tamen huic consitioni Mago Carthaginiensis adicit,ut semina ita deponantur, ne protinus totus scrobis terra compleatur, sed dimidia fere pars eius sequente biennio paulatim adaequetur. Sic enim putat vitem cogi deorsum agere radices. Hoc ego siccis locis fieri utiliter non negaverim; sed ubi aut uliginosa regio est, aut caeli status imbrifer, minime faciundum censeo. Nam consistens in semiplenis scrobibus nimiushumor, antequam convalescant, semina necat.
§5.5
Quare utilius existimo, repleri quidem scrobes stirpe deposita, sed cum semina comprehenderint, statim post aequinoctium autumnale debere diligenter atque alte ablaqueari, et recisis radiculis, si quas in summo solo citaverint, post paucos dies obrui.Sic enim utrumque incommodum vitabitur, ut nec radices in superiorem partem evocentur, neque immodicis pluviis parum valida vexentur semina.
§5.6
Ubi vero iam corroborata fuerint,nihil dubium est, quin caelestibus aquis plurimum iuventus Itaque locis, quibus clementia hiemis permittit, adapertas vites relinquere et tota hieme ablaqueatas habere eas conveniet. De qualitate autem seminum inter auctores non convenit. Alii malleolo protinus conseri vineam melius existimant, alii viviradice: de qua re quid sentiam, iam superioribus professus sum.
§5.7
Et nunc tamen hoc adicio, esse quosdam agros, in quibus non aeque bene translata semina quam immota respondeant: sed istud rarissime accidere. Notandum item diligenter explorandum esse,quid quaeque ferat regio, quid quaeque recuset. Depositam ergo stirpem, id est, malleolum vel vivi-
§5.8
radicem,formare sic convenit, ut vitis sine pedamine consistat. Hoc autem protinus effici non potest. Nam nisi adminiculum tenerae viti atque infirmae contribueris, prorepens pampinus terrae se applicabit.Itaque posito semini arundo adnectitur, quae velut infantiam eius tueatur atque educet, producatque in tantam staturam, quantam permittit agricola. Ea porro non debet esse sublimis: nam usque in sesqui-
§5.9
pedem coercenda est. Cum deinde robur accipit, et iam sine adiumento consistere valet, aut capitis aut bracchiorum incrementis adolescit. Nam duae species huius quoque culturae sunt. Alii capitatas vineas, alii bracchiatas magis probant. Quibus cordi est in bracchia vitem componere, convenit a summa parte, qua decisa novella vitis est, quicquid iuxta cicatricem citaverit, conservari, et in quattuor bracchia pedalis mensurae dividere, ita ut omnem partem caeli
§5.10
singula aspiciant.. Sed haec bracchia non statim primo anno tam procera submittuntur, ne oneretur exilitas vitis; sed compluribus putationibus in praedictam mensuram educuntur. Deinde ex bracchiis quasi quaedam cornua prominentia relinqui oportet, atque ita totam vitem omni parte in orbem diffundi.
§5.11
Putationis autem ratio eadem est, quae in iugatis vitibus: uno tamen differt, quod pro materiis longioribus pollices quaternum aut quinum gemmarum relinquuntur: pro custodibus autem bigemmes reseces fiunt. In ea deinde vinea quam capitatam diximus, iuxta ipsam matrem usque ad corpus sarmentum detrahitur, una aut altera tantummodo gemma relicta, quae ipsi trunco adhaeret.
§5.12
Hoc autem riguis aut pinguissimis locis fieri tuto potest, cum vires terrae et fructum et materias valent praebere. Maxime autem aratris excolunt,qui sic formatas vineas habent, eamque rationem sequuntur detrahendi vitibus bracchia, quod ipsa capita sine ulla extantia neque aratro neque bubus obnoxia sunt. Nam in bracchiatis plerumque fit, ut aut crure aut cornibus boum ramuli vitium defringantur, saepe etiam stiva, dum sedulus arator vomere perstringere ordinem, et quam proximam partem vitium excolere studet.
§5.13
Atque haec quidem cultura vel bracchiatis vel capi-tatis antequam gemment, adhibetur. Cum deinde germinaverint, fossor insequitur, ac bidentibus eas partes subigit, quas bubulcus non potuit pertingere. Mox ubi materias vitis exigit, insequitur pampinator et supervacuos deterget fructuososque palmites submittit, qui cum induruerunt, velut in coronam re-ligantur. Hoc duabus ex causis fit: una, ne libero excursu in luxuriam prorepant,omniaque alimenta pampini absumant; altera, ut religata vitis rursus aditum bubulco fossorique in excolenda se praebeat.
§5.14
Pampinandi autem modus is erit, ut opacis locis humidisque et frigidis aestate vitis nudetur, foliaque palmitibus detrahantur,ut maturitatem fructus capere possit, et ne situ putrescat: locis autem siccis calidisque et apricis e contrario palmitibus uvae contegantur; et si parum pampinosa vitis est, advectis frondibus et interdum stramentis fructus muniatur.
§5.15
M. quidem Columella patruus meus, vir illustribus disciplinis eruditus, ac diligentissimus agricola Baeticae provinciae, sub ortu Caniculae palmeis tegetibus vineas adumbrabat, quoniam plerumque dicti sideris tempore quaedam partes eius regionis sic infestantur Euro, quem incolae Vulturnum appellant, ut nisi teguminibus vites opacentur, velut halitu flammeo fructus uratur. Atque haec capitatae bracchiataeque vitis cultura est. Nam illa, quae uni iugo superponitur, aut quae materiis submissis arundinum statuminibus per orbem connectitur, fere eandem curam exigit, quam iugata.
§5.16
Non nullos tamen in vineis characatis animadverti, et maxime elvenacigeneris, prolixos palmites quasi propagines summo solo adobruere, deinde rursus ad arundines erigere, et in fructum submittere, quos nostri agricolae mergos, Galli candosoccos vocant, eosque adobruunt simplici ex causa, quod existiment, plus alimenti terram praebere fructuariis flagellis. Itaque post vindemiam velut inutilia sarmenta decidunt, et a stirpe submovent. Nos autem praecipimus easdem virgas, cum a matre fuerint praecisae, sicubi demortuis vitibus ordines vacent, aut si novellam quis vineam instituere velit, pro viviradice ponere. Quoniam quidem partes sarmentorum, quae fuerant obrutae, satis multas habent radices, quae depositae scrobibus confestim comprehendant.
§5.17
Superest reliqua illa cultura prostratae vineae, quae nisi violentissimo caeli statu suscipi non debet. Nam et difficilem laborem colonis exhibet, nec unquam generosi saporis vinum praebet. Atque ubi regionis conditio solam eam culturam recipit,bipedaneis scrobibus malleolus deponitur. Qui cum egerminavit, ad unam materiam revocatur: eaque primo anno compescitur in duas gemmas: sequente deinde, cum palmites profudit, unus submittitur, ceteri decutiuntur. At ille qui submissus est, cum fructum edidit, in eam longitudinem deputatur, uti iacens non excedat interordinii spatium.
§5.18
Nec magna est putationis differentia cubantis et stantis rectae vineae: nisi quod iacenti viti breviores materiae submitti debent, reseces quoque angustius in modum furunculorum relinqui. Sed post putationem, quam utique autumno in eiusmodi vinea fieri oportet, vitis tota deflectitur in alterum interordinium: atque ita pars ea quae fuerat occupata vel foditur vel aratur, et cum exculta est, eandem vitem recipit, ut altera quoque pars excoli possit.
§5.19
De pampinatione talis vineae parum inter auctores convenit. Alii negant esse nudandam vitem, quo melius contra iniuriam ventorum ferarumque fructum abscondat: aliis placet parcius pampinari, ut et vitis non in totum supervacuis frondibus oneretur, et tamen fructum vestire aut protegere possit: quae ratio mihi quoque commodior videtur.
§6.1
Sed iam de vineis satis diximus. Nunc de arboribus praecipiendum est. Qui volet frequens et dispositum arbustum paribus spatiis fructuosumque habere, operam dabit, ne emortuis arboribus rarescat ac primam quamque senio aut tempestate afflictam submoveat, et in vicem novellam sobolem substituat. Id autem facile consequi poterit, si ulmorum seminarium paratum habuerit: quod quomodo et qualis generis faciendum sit, non pigebit deinceps praecipere.
§6.2
Ulmorum duo esse genera convenit. Gallicum et vernaculum: illud Atinia, hoc nostras dicitur. Atiniam ulmum Tremellius Scrofa non ferre sameram, quod est semen eius arboris, falso est opinatus. Nam rariorem sine dubio creat, et idcirco plerisque et sterilis videtur, seminibus inter frondem, quam prima germinatione edit, latentibus. Itaque nemo iam serit ex samera, sed ex sobolibus.
§6.3
Est autem ulmus longe laetior et procerior, quam nostra,frondemque iucundiorem bubus praebet: qua cum assidue pecus paveris, et postea generis alterius frondem dare institueris, fastidium bubus afferes.Itaque si fieri poterit, totum agrum genere uno Atiniae ulmi conseremus:
§6.4
si minus, dabimus operam, ut in ordinibus disponendis pari numero vernaculas et Atinias alter-nemus. Ita semper mixta fronde utemur, et quasi hoc condimento illectae pecudes fortius iusta cibariorum confident. Sed vitem maxime populus videtur alere, deinde ulmus, post etiam fraxinus.
§6.5
Populus, quia raram, neque idoneam frondem pecori praebet, a plerisque repudiata est. Fraxinus, quia capris et ovibus gratissima est, nec inutilis bubus, locis asperis et montosis, quibus minus laetatur ulmus, recte seritur. Ulmus, quod et vitem commodissime patitur, et iucundissimum pabulum bubus affert, variisque generibus soli provenit, a plerisque praefertur. Itaque si arbustum novum instituere cordi est, seminaria ulmorum vel fraxinorum parentur ea ratione, quam deinceps subscripsimus. Nam populi melius cacuminibus in arbusto protinus deponuntur.
§6.6
Igitur pingui solo et modice humido bipalio terram pastinabimus, ac diligenter occatam et resolutam humum verno tempore in areas componemus. Sameram deinde, quae iam rubicundi coloris erit, et compluribus diebus insolata iacuerit, ut aliquem tamen succum et lentorem habeat, iniciemus areis, et eas totas seminibus spisse contegemus, atque ita cribro putrem terram duos alte digitos incernemus, et modice rigabimus, stramentisque areas cooperiemus, ne prodeuntia cacumina seminum ab avibus praerodantur.
§6.7
Ubi deinde prorepserint plantae, stramenta colligemus, et manibus herbas carpemus: idque leviter et curiose faciendum est, ne adhuc tenerae brevesque radiculae ulmorum convellantur. Atque ipsas quidem areas ita anguste compositas habebimus, ut qui runcaturi sunt, medias partes earum facile manu contingant: nam si latiores fuerint, ipsa semina proculcata noxam capient.
§6.8
Aestate deinde prius quam sol oriatur, aut ad vesperum, seminaria conspergi saepius quam rigari debent: et cum ternum pedum plantae fuerint, in aliud seminarium transferri, ac ne radices altius agant (quae res postmodum in eximendo magnum laborem affert, cum plantas in aliud seminarium transferemus) oportebit non maximos scrobiculos sesquipede inter se distantes fodere: deinde radices in nodum, si breves, vel in orbem coronae similem, si longiores erunt, inflecti, et oblitas fimo bubulo scrobiculis deponi, ac diligenter circumcalcari.
§6.9
Possunt etiam collectae cum stirpibus plantae eadem ratione disponi: quod in Atinia ulmo fieri necesse est, quae non seritur e samera. Sed haec ulmus autumni tempore melius quam vere disponitur; paulatimque ramuli eius manu detorquentur, quoniam primo biennio ferri reformidat ictum. Tertio demum anno acuta falce abraditur,atque ubi translationi iam idonea est, ex eo tempore autumni, quo terra imbribus permaduerit, usque in vernum tempus, antequam radix ulmi in eximendo delibretur, recte seritur.
§6.10
Inde in resoluta terra ternum pedum quoquo versus faciendi scrobes. At in densa, sulci eiusdem altitudinis et latitudinis, qui arbores recipiant,praeparandi. Sed deinde in solo roscido et nebuloso conserendae sunt ulmi, ut earum rami ad orientem et occidentem dirigantur, quo plus solis mediae arbores, quibus vitis applicata et religata innititur, accipiant.
§6.11
Quod si etiam frumentis consulemus, uberi solo inter quadraginta pedes, exili, ubi nihil seritur, inter viginti, arbores disponantur. Cum deinde adolescere incipient, falce formandae, et tabulata instituenda sunt.Hoc enim nomine usurpant agricolae ramos truncosque prominentes, eosque vel propius ferro compescunt, vel longius promittunt, ut vites laxius diffundantur: hoc in solo pingui melius, illud in gracili.
§6.12
Tabulata inter se ne minus ternis pedibus absint, atque ita formentur, ne superior ramus in eadem linea sit, qua inferior. Nam demissum ex eo palmitem germinantem inferior atteret, et fructum decutiet. Sed quamcunque arborem severis, eam biennio proximo putare non oportet. Post deinde si ulmus exiguum incrementum recipit,verno tempore, antequam librum demittat, decacuminanda est iuxta ramulum, qui videbitur esse nitidissimus, ita tamen, uti. supra eum trunco stirpem dodrantalem relinquas, ad quam ductus et applicatus ramus alligetur, et correptus cacumen arbori praebeat.
§6.13
Deinde stirpem post annum praecidi et allevari oportet. Quod si nullum ramulum arbor idoneum habuerit, sat erit novem pedes a terra relinqui, et superiorem partem detruncari, ut novae virgae, quas emiserit,ab iniuria pecoris tutae sint. Sed si fieri poterit, uno ictu arborem praecidi; si minus, serra desecari, et plagam falce allevari oportebit, eamque plagam luto paleato contegi, ne sole aut pluviis infestetur.
§6.14
Post annum aut biennium, cum enati ramuli recte convaluerint, supervacuos deputari, idoneos in ordinem submitti conveniet. Quae ulmus a positione bene provenerit,eius summae virgae falce debent enodari. At si robusti ramuli erunt, ita ferro amputentur, ut exiguam stirpem prominentem trunco relinquas. Cum deinde arbor convaluerit, quicquid falce contingi poterit, exputandum est, allevandumque eatenus, ne plaga corpori matris applicetur. Ulmum autem novellam formare sic conveniet.
§6.15
Loco pingui octo pedes a terra sine ramo relinquendi, vel in arvo gracili septem pedes: supra quod spatium deinde per circuitum in tres partes arbor dividenda est, ac tribus lateribus singuli ramuli submittendi primo tabulato assignentur.
§6.16
Mox de ternis pedibus superpositis alii rami submittendi sunt, ita ne iisdem lineis, quibus in inferiore positi sint. Eademque ratione usque in cacumen ordinanda erit arbor. Atque in frondatione cavendum, ne aut prolixiores pollices fiant, qui ex amputatis virgis relinquuntur, aut rursus ita alleventur, ut ipse truncus laedatur, aut delibretur; nam parum gaudet ulmus in corpus nuda. Vitandumque ne de duabus plagis una fiat, cum talem cicatricem non facile cortex comprehendat.
§6.17
Arboris autem perpetua cultura est, non solum diligenter eam disponere, sed etiam truncum circumfodere, et quicquid frondis enatum fuerit, alternis annis aut ferro amputare aut astringere, ne nimia umbra viti noceat. Cum deinde arbor vetustatem fuerit adepta, propter terram vulnerabitur ita, ut excavetur usque in medullam, deturque exitus humori, quem ex superiore parte conceperit. Vitem quoque, antequam ex toto arbor praevalescat, conserere convenit.
§6.18
At si teneram ulmum maritaveris, onus iam non sufferet: si vetustae vitem applicueris, coniugem necabit. Ita suppares esse aetate et viribus arbores vitesque convenit. Sed arboris maritandae causa scrobis viviradici fieri debet latus pedum duorum, altus levi terra totidem pedum (gravi, dupondio et dodrante) longus pedum sex aut minimum quinque. Absit autem hic ab arbore ne minus sesquipedali spatio. Nam si radicibus ulmi iunxeris, male vitis comprehendet, et cum tenuerit, incremento arboris opprimetur.
§6.19
Hunc scrobem, si res permittit, autumno facito, ut pluviis et gelicidiis macerctur. Circa vernum deinde aequinoctium binae vites, quo celerius ulmum vestiant, pedem inter se distantes scrobibus deponendae: cavendumque ne aut septentrio-nalibus ventis aut rorulentae sed siccae serantur.
§6.20
Hanc observationem non solum in vitium positione, sed in ulmorum ceterarumque arborum praecipio: et uti cum de seminario eximuntur, rubrica notetur una pars, quae nos admoneat, ne aliter arbores constituamus, quam quemadmodum in seminario steterint. Plurimum enim refert, ut eam partem caeli spectent, cui ab tenero consueverunt.Melius autem locis apricis, ubi caeli status neque praegelidus neque nimium pluvius est, autumni tempore et arbores et vites post aequinoctium deponuntur.
§6.21
Sed eae ita conserendae sunt, ut summam terram,quae aratro subacta sit, semipedem alte substernamus, radicesque omnes explicemus, et depositas stercorata, ut ego existimo, si minus, certe subacta operiamus, et circumcalcemus ipsum seminis codicem. Vites in ultimo scrobe deponi oportet, materiasque earum per scrobem porrigi, deinde ad arborem erigi; atque ab iniuria pecoris caveis emuniri.
§6.22
Locis autem prae-fervidis semina septentrionali parte arbori applicanda sunt: locis frigidis a meridie, temperato statu caeli aut ab oriente aut ab occidente, ne toto die solem vel umbram patiantur. Proxima deinde putatione melius existimat Celsus ferro abstineri, ipsosque caules in modum coronae contortos arbori circumdari, ut flexura materias pro-fundat, quarum validissimam sequente anno caput vitis faciamus.
§6.23–9.16
§6.23
Me autem longus docuit usus, multo utilius esse primo quoque tempore falcem vitibus admovere, nec supervacuis sarmentis pati silvescere. Sed eam quoque, quae primo submittetur, materiam ferro coercendam censeo usque in alteram vel tertiam gemmam, quo robustiores palmites agat, qui cum primum tabulatum apprehenderint, proxima putatione disponentur, omnibusque annis alioquinin superius tabulatum excitabuntur,relicta semper una materia, quae applicata trunco cacumen arboris spectet.
§6.24
Iamque viti constitutae certa lex ab agricolis imponitur: plerique ima tabulata materiis frequentant, uberiorem fructum et magis facilem cultum sequentes. At qui bonitati vini student, in summas arbores vitem promovent: ut quaeque materia se dabit,ita in celsissimum quemque ramum extendunt, sic, ut summa vitis summam arborem sequatur, id est, ut duo palmites extremi trunco arboris applicentur, qui cacumen eius spectent, et prout quisque ramus convaluit, vitem accipiat.
§6.25
Plenioribus ramis plures palmites alius ab alio separati imponantur, gracilioribus pauciores; vitisque novella tribus toris ad arborem religetur, uno, qui est in crure arboris a terra quattuor pedibus distans;altero, qui summa parte vitem capit; tertio, qui mediam vitem complectitur. Torum imum imponi non oportet, quoniam vires vitis adimit. Interdum tamen necessarius habetur, cum aut arbor sine ramis truncata est, aut vitis praevalens in luxuriam evagatur.
§6.26
Cetera putationis ratio talis est, ut veteres palmites, quibus proximi anni fructus pependit, omnes recidantur: novi, circumcisis undique capreolis et nepotibus, qui ex his nati sunt, amputatis, sub-mittantur et si laeta vitis est, ultimi potius palmites per cacumina ramorum praecipitentur; si gracilis, trunco proximi, si mediocris, medii; quoniam ultimus palmes plurimum fructum affert, proximus minimum vitemque exhaurit atque attenuat.
§6.27
Maxime autem prodest vitibus, omnibus annis resolvi. Nam et commodius enodantur, et refrigerantur, cum alio loco alligatae sunt, minusque laeduntur, ac melius convalescunt. Atque ipsos palmites ita tabulatis superponi convenit, ut a tertia gemma vel quarta religati dependeant, eosque non constringi, ne sarmentum vimine praecidatur.
§6.28
Quod si ita longe tabulatum est, ut materia parum commode in id perduci possit, palmitem ipsum viti alligatum supra tertiam gemmam religabimus. Hoc ideo fieri praecipimus, quia quae pars palmitis praecipitata est, ea fructu induitur: at quae vinculo adnexa sursum tendit, ea materias sequenti anno praebet.
§6.29
Sed ipsorum palmitum duo genera sunt: alterum, quod ex duro provenit, quod quia primo anno plerumque frondem sine fructu affert, pampinarium vocant; alterum, quod ex anniculo palmite procreatur: quod quia protinus creat, fructuarium appellant. Cuius ut semper habeamus copiam in vinea,palmitum partes ad tres gemmas religandae sunt, ut quicquid intra vinculum est materias exigat.
§6.30
Cum deinde annis et robore vitis convaluit, traduces in proximam quamque arborem mittendae, easque post biennium amputare atque alias teneriores transmittere convenit. Nam vetustate vitem fatigant. Nonnunquam etiam cum arborem totam vitis comprehendere nequit, ex usu fuit partem aliquam eius deflexam terrae immergere, et rursus ad eandem arborem duas vel tres propagines excitare, quo pluribus vitibus circumventa celerius vestiatur.
§6.31
Viti novellae pampinarium immitti non oportet, nisi necessario loco natus est, ut viduum ramum maritet. Veteribus vitibus loco nati palmites pampinarii utiles sunt, et plerique ad tertiam gemmam resecti optime submittuntur. Nam insequenti anno materias fundunt.
§6.32
Quisquis autem pampinus loco natus in exputando vel alligando fractus est, modo ut aliquam gemmam habuerit, ex toto tolli non oportet, quoniam proximo anno vel validiorem materiam ex una creabit.Praecipites palmites dicuntur, qui de hornotinis virgis enati in duro alligantur.
§6.33
Hi plurimum fructus afferunt, sed plurimum matri nocent. Itaque nisi extremis ramis, aut si vitis arboris Cacumen superaverit, praecipitari palmitem non oportet.
§6.34
Quod si tamen id genus colis propter fructum submittere quis velit, palmitem intorqueat. Deinde ita alliget et praecipitem Nam et post eum locum quem intorseris, laetam materiam citabit, et praecipitata minus virium in se trahet, quamvis fructu exuberet. Praecipitem vero plus anno pati non oportet.
§6.35
Alterum genus palmitis, quod de novello nascitur et in tenero alligatum dependet, materiam vocamus; ea et fructum et nova flagella bene procreat. Et iam si ex uno capite duae virgae submittantur, tamen utraque materia dicitur;nam pampinarius quam vim habeat, supra docui. Focaneus est, qui inter duo bracchia velut in furca de medio nascitur. Eum colem deterrimum esse comperi, quod neque fructum ferat, et utraque bracchia, inter quae natus est, attenuet. Itaque tollendus est.
§6.36
Plerique vitem validam et luxuriosam falso crediderunt feraciorem fieri, si multis palmitibus submissis oneretur. Nam ex pluribus virgis plures pampinos creat, et cum se multa fronde cooperit, peius defloret, nebulasque et rores diutius continet, omnemque uvam perdit. Validam ergo vitem in ramos diducere censeo, et traducibus dispergere atque disrarare,certosque vinearios coles praecipitare, et si minus luxuriabitur, solutas materias relinquere; ea ratio vitem feraciorem faciet.
§6.37
Sed ut densum arbustum commendabile fructu et decore est, sic ubi vetustate rarescit, pariter inutile et invenustum est. Quod ne fiat, diligentis patris-familias est, primam quamque arborem senio defectam tollere, et in eius locum novellam restituere,nec eam viviradice frequentare,ea etsi sit facultas, sed,quod est longe melius, ex proximo propagare. Cuius utriusque ratio consimilis est ei quam tradidimus. Atque haec de Italico arbusto satis praecepimus.
§7.1
Est et alterum genus arbusti Gallici, quod vocatur rumpotinum. Id desiderat arborem humilem nec frondosam. Cui rei maxime videtur esse idonea opulus1: ea est arbor como similis. Quin etiam cornus et carpinus et ornus non nunquam et salix a plerisque in hoc ipsum disponitur. Sed salix nisi aquosis locis, ubi aliae arbores difficiliter comprehendunt, ponenda non est, quia vini saporem infestat. Potest etiam ulmus sic disponi, ut adhuc tenera decacuminetur, ne altitudinem quindecim pedum excedat.
§7.2
Nam fere ita constitutum rumpotinetum animadverti, ut ad octo pedes locis siccis et clivosis, ad duodecim locis planis et uliginosis tabulata disponantur. Plerumque autem ea arbor in tres ramos dividitur, quibus singulis ab utraque parte complura bracchia submittuntur, tum omnes pene virgae, ne umbrent, eo tempore quo vitis putatur,abraduntur.
§7.3
Arboribus rumpotinis, si frumentum non inseritur, in utramque partem viginti pedum spatia inter-veniunt; at si segetibus indulgetur, in altera parte quadraginta pedes, in altera viginti relinquuntur. Cetera simili ratione atque in arbusto Italico administrantur, ut vites longis scrobibus deponantur, ut eadem diligentia curentur, atque in ramos diducantur,ut novi traduces omnibus annis inter se ex arboribus proximis committantur et veteres decidantur.
§7.4
Si tradux traducem non contingit, media virga inter eas deligetur. Cum ' deinde fructus pondere urgebit, subiectis adminiculis sustineatur. Hoc autem genus arbusti ceteraeque omnes arbores quanto altius arantur et circumfodiuntur, maiore fructu exuberant; quod an expediat patrifamilias facere, reditus docet.
§8.1
Omnis tamen arboris cultus simplicior quam vinearum est, longeque ex omnibus stirpibus minorem impensam desiderat olea, quae prima omnium arborum est.
§8.2
Nam quamvis non continuis annis, sed fere altero quoque fructum afferat, eximia tamen eius ratio est, quod levi cultu sustinetur, et cum se non induit, vix ullam impensam poscit. Sed et si quam recipit, subinde fructus multiplicat: neglecta compluribus annis non ut vinea deficit, eoque ipso tempore aliquid etiam interim patrifamilias praestat, et cum adhibita cultura est, uno anno emendatur.
§8.3
Quare etiam nos in hoc genere arboris diligenter praecipere censuimus. Olearum, sicut vitium, plura genera esse arbitror, sed in meam notitiam decem omnino pervenerunt: Posia,Licinia,Sergia,Nevia,Culminia,Orchis,
§8.4
Regia,Cercitis, Murtea.Ex quibus bacca iucundissima est Posiae, speciosissima Regiae,sed utraque potius escae, quam oleo est idonea. Posiae tamen oleum saporis egregii, dum viride est, intra annum corrumpitur.Orchis quoque et Radius melius ad escam quam in liquorem stringitur. Oleum optimum Licinia dat, plurimum Sergia: omnisque olea maior fere ad escam, minor oleo est aptior.
§8.5
Nulla ex his generibus, aut praefervidum, aut gelidum statum caeli patitur. Itaque aestuosis locis septentrionali colle, frigidis meridiano gaudet. Sed neque depressa loca neque ardua, magisque modicos divos amat, quales in Italia Sabinorum vel tota provincia Baetica videmus. Hanc arborem plerique existimant ultra milliarium centesimum a mari aut non vivere aut non esse feracem.
§8.6
Sed in quibusdam locis recte valet. Optime vapores sustinet Posia,frigus Sergia. Aptissimum genus terrae est oleis, cui glarea subest, si superposita creta sabulo admixta est. Non minus probabile est solum, ubi pinguis sabulo est. Sed et densior terra, si uvida et laeta est, commode recipit hanc arborem. Creta ex toto repudianda est, magis etiam scaturiginosa, et in qua semper uligo consistit. Inimicus est etiam ager sabulo macer, et
§8.7
nuda glarea. Nam etsi non emoritur in eiusmodi solo, nunquam tamen convalescit. Potest tamen in agro frumentario seri, vel ubi arbutus, aut ilex steterant. Nam quercus etiam excisa radices noxias oliveto relinquit, quarum virus enecat oleam. Haec in universum de toto genere huius arboris habui dicere. Nunc per partes culturam eius exsequar.
§9.1
Seminarium 1 oliveto praeparetur caelo libero, terreno 2 modice valido et succoso, neque denso neque soluto solo, potius tamen resoluto; id genus fere terrae nigrae est. Quam cum in tres pedes pastinaveris, et alta fossa circumdederis, ne aditus 3 pecori detur,4
§9.2
fermentari sinito; tum ramos novellos proceros et nitidos, quos comprehensos manus possit circum-venire, hoc est manubrii crassitudine, feracissimis arboribus adimito, et quam recentissimas taleas recidito, ita ne corticem aut ullam aliam partem, quam qua serra praeciderit, laedas. Hoc autem facile contingit, si prius varam feceris, et eam partem, supra quam ramum secaturus es, faeno aut stramentis texeris, ut molliter sine noxa corticis taleae superpositae secentur.
§9.3
Taleae deinde sesquipedales serra praecidantur, atque earum plagae utraque parte falce leventur, et rubrica notentur, ut sic quemadmodum in arbore steterat ramus, ita pars recte et cacumine caelum spectans deponatur. Nam si inversa mergatur, difficulter conprehendet, et cum validius convaluerit, sterilis in perpetuum erit.Sed oportebit talearum capita et imas partes mixto fimo cum cinere oblinire,et ita totas eas immergere,
§9.4
ut putris terra digitis quattuor alte superveniat. Sed binis indicibus ex utraque parte muniantur: hi sunt de qualibet arbore brevi spatio iuxta eas positi, et inter se vinculo connexi, ne facile singuli deiciantur. Hoc facere utile est propter fossorum ignorantiam, ut cum bidentibus aut sarculis seminarium colere institueris, depositaetaleae non laedantur.
§9.5
Quidam melius existimant oculis excolere, et chorda simili ratione disponere: sed utrumque debet post vernum aequinoctium seri, et quam frequentissime seminarium primo anno sarriri; postero et sequentibus, cum iam radiculae seminum convaluerunt, rastris excoli. Sed biennio a putatione abstineri, tertio anno singulis seminibus binos ramulos relinqui, et frequenter sarriri seminarium convenit.
§9.6
Quarto anno ex duobusramis infirmior amputandus est. Sic excultae quinquennio arbusculae habilestranslationi sunt. Plantae autem in oliveto disponuntur optime siccis minimeque uliginosis agris per autumnum, laetis et humidis verno tempore, paulo antequam germinent.
§9.7
Atque ipsis scrobes quarternum pedum praeparantur anno ante, vel si tempus non largitur, priusquam de-ponantur arbores,stramentis atque virgis iniectis incendantur scrobes, ut eos ignis putres faciat, quos sol et pruinafacere debuerat. Spatium intermedium esse debet pingui et frumcntario solo sexagenum pedum in alteram partem, atque in alteram quadragenum: macro nec idoneo segetibus, quinum et vicenumpedum. Sed in Favonium dirigi ordines convenit, ut aestivo perflatu refrigerentur.
§9.8
Ipsae autem arbusculae hoc modo possunt transferri: antequam explantes arbusculam solo,rubrica notato partem eius, quae meridiem spectat, ut eodem modo, quo in seminario erat,deponatur. Deinde arbusculae spatium pedale in circuitu relinquatur, atque ita cum suo caespite planta eruatur. Qui caespes in eximendo ne resolvatur,x modicos surculos virgarum inter se connexos facere oportet, eosque pilae,quae eximitur,applicare, et viminibus ita innectere,ut constricta terravelut inclusa teneatur.
§9.9
Tum subruta parte ima leviter pilam commovere, et suppositis virgis alligare, atque plantam transferre. Quae antequam deponatur,oportebit solum scrobis confodere bidentibus: deinde terram aratro subactam, si tamen pinguior erit summa humus, immittere,et ita seminibus substernere, et si consistet in scrobibus aqua, ea omnis haurienda est, antequam demittantur arbores. Deinde ingerendi minuti lapides vel glarea mixta pingui solo, depositisque seminibus latera scrobis circumcidenda, et aliquid stercoris interponendum.
§9.10
Quod si cum sua terra plantam transferre non convenit, tum optimum est omni fronde privare truncum, atque levatis plagis caenoque et cinere oblitis,in scrobem vel sulcum deponere. Truncus autem aptior translationi est,qui bracchii crassitudinem habet. Poterit etiam longe maioris incrementi et robustioris transferri. Quem ita convenit poni, ut, si non periculum a pecore habeat, exiguus admodum supra scrobem emineat: laetius enim frondet. Si tamen incursus pecoris aliter vitari non poterit, celsior truncus constituetur, ut sit
§9.11
innoxius ab iniuria pecorum. Atque etiam rigandae sunt plantae, cum siccitates incesserunt, nec nisi post biennium ferro tangendae.Ac primo surculari debent, ita ut simplex stilus altitudinem maximi bovisexcedat; deinde arando ne coxam bos, aliamve partem corporis offendat, optimum est etiam constitutas plantas circummunire caveis. Deinde constitutum iam et maturum olivetum in duas partes dividere, quae alternis annis fructu induantur. Neque enim olea continuo biennio uberat.
§9.12
Cum subiectus ager consitus non est, arbor coliculum agit: cum seminibus repletur, fructum affert; ita sic divisum olivetum omnibus annis aequalem reditum adfert.Sed id minime bis anno arari debet: et bidentibus alte circumfodiri. Nam post solstitium cum terra aestibus hiat, curandum est, ne per rimas sol ad radices arborum penetret.
§9.13
Post aequinoctium autumnale ita sunt arbores ablaqueandae, ut a superiore parte, si olea in clivo sit, incilia excitentur, quae ad codicem deducant aquam. Omnis deinde soboles, quae ex imo stirpe nata est, quotannis extirpanda est, ac tertio quoque fimo pabulandae sunt oleae. Atque eadem ratione stercorabitur olivetum, quam in secundo libro pro-
§9.14
posui, si tamen segetibus prospicietur. At si ipsis tantummodo arboribus, satisfacientsingulis stercoris caprini sex librae, vel stercoris sicci modii singuli, vel amurcae insulsae congiussufficient. Stercus autumno debet inici, ut permirtum hieme radices oleae calefaciat.Amurca minus valentibus infundenda est. Nam per hiemem, si vermes atque alia suberunt animalia, hoc medicamento necantur.
§9.15
Plerumque etiam locis siccis et humidis arbores musco infestantur. Quem nisi ferramento eam raseris,nec fructum nec laetam frondem olea inducet. Quin etiam compluribus interpositis annis olivetum putandum est: nam veteris proverbii meminisse convenit, eum qui aret olivetum, rogare fructum; qui stercoret, exorare; qui caedat, cogere. Quod tamen satis erit octavo anno fecisse, ne fructuarii rami subinde amputentur.
§9.16
Solent etiam quamvis laetae arbores fructum non afferre. Eas terebrari gallica terebra convenit, atque ita in foramen viridem taleam oleastri arcte immitti.Sic velut inita arbor fecundo semine fertilior extat. Sed haec ablaqueatione adiuvanda est amurcaque insulsa cum suilla vel nostra urina vetere, cuius utriusque modus servatur.Nam maximae arbori, ut tantundem aquae misceatur,urna abunde erit. Solent etiam vitio soli fructum oleae negare.Cui rei sic medebimur.
§9.17–12.5
§9.17
Altis gyris ablaqueabimus eas, deinde calcis pro magnitudine arboris plus minusve circumdabimus: sed minima arbor modium postulat. Hoc remedio si nihil fuerit effectum, ad praesidium insitionis confugiendum erit. Quemadmodum autem olea inserenda sit, postmodo dicemus. Non nunquam etiam in olea unus ramus ceteris aliquanto est laetior. Quem nisi recideris, tota arbor contristabitur. Ac de olivetis hactenus dixisse satis est. Superest ratio pomiferarum arborum, cui rei deinceps praecepta dabimus.
§10.1
Modum pomarii, priusquam semina seras,8 circummunire 9 maceriis vel saepe vel fossa praecipio,10 nec solum pecori, sed et homini transitum negare, quoniam si saepius cacumina manu detracta aut a pecoribus praerosa sunt, in perpetuum semina incrementum capere nequeunt.
§10.2
Generatim autem disponere arbores utile est, maxime ne etiam imbecilla a valentiore prematur, quia nec viribus nec magnitudine par est, imparique spatio temporis adolescit. Terra, quae vitibus apta est, etiam arboribus est utilis. Ante annum, quam seminare voles, scrobem fodies.Ita sole pluviisve macerabitur, et quod
§10.3
positum est cito comprehendet.At si eodem anno et scrobem facere et arbores serere properabis,minime autem duos menses scrobes fodito, postea stramentis incensis calefacito; quos si latiores patentioresque feceris,laetiores uberioresque fructus percipies.
§10.4
Sed scrobis clibano similis sit, imus summo patentior, ut laxius radices vagentur ac minus frigoris hieme minusque aestate vaporis per angustum os penetret,etiam clivosis locis terra, quae in eum congesta est, a pluviis non abluatur.
§10.5
Arbores raris intervallis serito, ut, cum creverint, spatium habeant, quo ramos extendant. Nam si spisse posueris, nec infra serere quid poteris, nec ipsae fructuosae erunt, nisi intervulseris: itaque inter ordines quadragenos pedes minimumque tricenos relinquere convenit.
§10.6
Semina lege crassa non minus quam manubrium bidentis, recta, levia, procera, sine ulceribus, integro libro. Ea bene et celeriter comprehendent. Si ex arboribus ramos sumes,de iis quae quotannis bonos et uberes fructus afferunt, digito ab humeris qui sunt contra solem orientem. Si cum radice plantam posueris, incrementum maius futurum quam ceteris senties. Arbor insita fructuosior est quam quae insita non est, id est,quam quae ramis aut plantis ponetur.
§10.7
Sed antequam arbusculas transferas,nota ventos quibus antea fuerant constitutae, postea manus adhibeto ut de clivo et sicco in humidum agrum transferas. Trifurcam maxime ponito. Ea extetminime tribus pedibus. Si eodem scrobe duas aut tres arbusculas voles constituere,curato ne inter
§10.8
se contingant,nam ita vermibus interibunt.Cum semina depones,dextra sinistraque usque in imum scrobem fasciculos sarmentorum bracchii crassitudinis demittito, ita ut supra terram paulum extent, per quos aestate parvo labore aquam radicibus sub-ministres. Arbores ac semina cum radicibus autumno serito, hoc est circa idus Octob.;
§10.9
taleas et ramos primo vere,antequamgerminentarbores,deponito: ac ne tinea molesta sit seminibus ficulneis, in imum scrobem lentisci taleam inverso cacumine demittito. Ficum frigoribus ne serito. Loca aprica, calculosa, glareosa, interdum et saxeta amat. Eiusmodi arbor cito convalescit, si scrobes amplos patentesque feceris.
§10.10
Ficorum genera,etsi sapore atque habitu distant, uno modo, sed pro differentia agri seruntur. Locis frigidis et autumni temporibus aquosis praecoques ponito ut ante pluviam fructum deligas: locis calidis hibernas serito. At si voles ficum quamvis non natura seram facere, tunc grossulos, prioremve fructum decutito,ita alterum edet,quem in hiemem differet. Non nunquam etiam, cum frondere coeperint arbores, cacumina fici ferro summa prodest amputare: sic firmiores arbores et feraciores sunt; ac semper conveniet, simulatque folia agere coeperit ficus, rubricam amurca diluere, et cum stercore humano ad radicem infundere.
§10.11
Ea res efficit uberiorem fructum, et farctum fici pleniorem ac meliorem. Serendae sunt autem praecipue Livianae,Africanae, Chalcidicae, Fulcae, Lydiae, Calli-struthiae,Astropiae,Rhodiae Libycae, Tiburnae,omnes etiam biferae et triferae flosculi.
§10.12
Nucem Graecam serito circa cal. Febr., quia prima gemmascit: agrum durum, calidum, siccum desiderat. Nam in locis diversis nucem si deposueris, plerumque putrescit. Antequam nucem deponas, in aqua mulsa nec nimis dulci macerato. Ita iucundioris saporis fructum, cum adoleverit,
§10.13
praebebit, et interim melius atque celerius frondebit. Ternas nuces in trigonum statuito, et nux a nuce minime palmo absit, et apex ad Favonium spectet. Omnis autem nux unam radicem mittit, et simplici stilo prorepit. Cum ad scrobis solum radix pervenit, duritia humi coercita recurvatur, et ex se in modum ramorum alias radices emittit.
§10.14
Nucem Graecam et Avellanam Tarentinam facere hoc modo poteris. In quo scrobe destinaveris nuces serere,in eo terram minutam in modo semipedis ponito, ibique semen ferulae repangito.Cum ferula fuerit enata, eam findito, et in medulla eius sine putamine nucem Graecam aut Avellanam abscondito, et ita adobruito. Hoc ante calend. Martias facito, vel etiam inter nonas et idus Mart. Eodem tempore iuglandem et pineam et castancam serere oportet.
§10.15
Malum Punicum vere usque in cal. Aprilis recte seritur. Quod si acidum aut minus dulcem fructum feret, hoc modo emendabitur. Stercore suillo et humano urinaque vetere radices rigato. Ea res et fertilem arborem reddet, et primis annis fructum vinosum; post quinquennium dulcem, et apyrenum facit. Nos exiguum admodum laseris vino diluimus, et ita cacumina arboris summa oblevimus. Ea res emendavit acorem malorum.
§10.16
Mala Punica ne in arbore hient,remedio suntlapides tres, si, cum seres arborem, ad radicem ipsam collocaveris.At si iam arborem satam habueris, scillam secundum radicem arboris serito. Alio modo, cum iam matura mala fuerint, antequam rumpantur, ramulos, quibus dependent, intorqueto. Eodem modo servabuntur incorrupta etiam toto anno.
§10.17
Pyrum autumno ante brumam serito, ita ut minime dies XXV ad brumam supersint. Quae ut sit ferax, cum adoleverit, alte eam ablaqueato, et iuxta ipsam radicem truncum findito, et in fissuram cuneum tedae pineae adicito, et ibi relinquito: deinde adobruta ablaqueatione cinerem supra terram inicito.
§10.18
Curandum est autem, ut quam generosissimis pyris pomaria conseramus. Ea sunt Crustumina, regia, Signina, Tarentina, quae Syria dicuntur, purpurea, superba, hordeacea, Aniciana, Naeviana, Favoniana, Lateritana, Dolabelliana, Turraniana, volaema, mulsa,praecocia, venerea, et quaedam alia,
§10.19
quorum enumeratio nunc longa est. Praeterea malorum genera exquirenda maxime Scaudiana,Matiana, orbiculata, Cestina, Pelusiana,Amerina, Syrica, melimela, Cydonia: quorum genera tria sunt, struthia,chrysomelina, mustea. Quae omnia non solum voluptatem, sed etiam salubritatem afferunt. Sorbi quoque et Armeniaci atque Persici non minima est gratia. Mala, sorba, pruna, post mediam hiemem usque in idus Feb.
§10.20
serito. Mororum ab idib. Feb. usque ad aequinoctium vernum satio est. Siliquam Graecam, quam quidam κεράτιον vocant, et Persicum ante brumam per autumnum serito. Amygdala, si parum ferax erit, forata arbore lapidem adicito, et ita librum arboris inolescere sinito.
§10.21
Omnium autem generum ramos circa cal. Martias in hortis subacta et stercorata terra super pulvinos arearum disponere convenit. Danda est opera, ut dum teneros ramulos habent, veluti pampinentur, et ad unum stilum primo anno semina redigantur. Et cum autumnus incesserit, ante quam frigus cacumina adurat, omnia folia decerpere expedit, et ita crassis arundinibus, quae ab una parte nodos integros habeant, velut pileis induere, atque a frigore et gelicidiis teneras adhuc virgas tueri.
§10.22
Post viginti quattuor deinde menses sive transferre et disponere in ordinem voles, sive inserere, satistuto utrumque facere poteris.
§11.1
Sed omnis surculus omni arbori inseri potest, si non est ei, cui inseritur, cortice dissimilis. Si vero etiam similem fructum et eodem tempore affert, sine scrupulo egregie inseritur. Tria genera porro insitionum antiqui tradiderunt. Unum, quo resecta et fissa arbor resectos 7 surculos accipit. Alterum, quo resecta inter librum et materiam semina admittit. Quae utraque genera veris temporis sunt. Tertium, quo ipsas gemmas cum exiguo cortice in partem sui delibratam recipit, quam vocant agricolae emplastrationem; vel, ut quidam, inoculationem. Hoc genus insitionis aestivo tempore optime usurpatur.
§11.2
Quarum insitionum rationem cum tradiderimus, a nobis repertam quoque docebimus. Omnes arbores simulatque gemmas agere coeperint,luna crescente inserito; olivam autem circa aequinoctium vernum usque in idus Aprilis.
§11.3
Ex qua arbore inserere voles, et surculos ad insitionem sumes, videto ut sit tenera et ferax nodisque crebris: et cum primum germina tumebunt,de ramulis anniculis, qui solis ortum spectabunt, et integri erunt, eos legito crassitudine digiti minimi. Surculi sint bifurci vel trifurci. Arborem, quam inserere voles, serra diligenter exsecato ea parte, qua maxime nitida et sine cicatrice est:dabisque operam, ne librum laedas.
§11.4
Cum deinde truncum recideris, acuto ferra-mento plagam levato. Deinde quasi cuneum tenuem ferreum vel osseum inter corticem et materiam ne minus digitos tres, sed considerate, demittito, ne laedas aut rumpas corticem. Postea surculos quos inserere voles falce acuta ex ima parte deradito tantum, quantum cuneus demissus spatii dabit, atque ita, ne medullam neve alterius partis corticem laedas.
§11.5
Ubi surculos paratos habueris,cuneum vellito, statimque surculos dimittito in ea foramina,quae cuneo adacto inter corticem et materiam feceris. Ea autem fine, qua adraseris, surculos sic inserito, ut semipede vel amplius de arbore extent. In una arbore duos, vel si truncus vastior est, plures calamos recte inseres, dum ne minus quattuor digitorum inter eos sit spatium. Pro arboris magnitudine et corticis bonitate haec facito.
§11.6
Cum omnes surculos, quos arbor ea patietur, demiseris, libro ulmi vel iunco aut vimine arborem constringito: postea paleato luto bene subacto oblinito totam plagam, et spatium quod est inter surculos, usque eo dum minime quattuor digitis insita extent.Supra deinde muscum imponito, et ita ligato, ne pluvia dilabatur. Quosdam tamen magis delectat in trunco arboris locum seminibus serra facere, insectasque partes tenui scalpello levare, atque ita surculos aptare.
§11.7
Si pusillam arborem inserere voles, imam abscindito, ita ut sesquipede e terra extet. Cum deinde praecideris, plagam diligenter levato: et medium truncum acuto scalpello modice findito, ita ut fissura digitorum trium sit in ea. Deinde cuneum, quo diducatur, inserito, et surculos ex utraque parte derasos de-mittito, sic ut librum seminis libro arboris aequalem facias.
§11.8
Cum surculos diligenter aptaveris, cuneum eximito, et arborem, ut supra dixi, alligato: deinde terram circa arborem adaggerato usque ad ipsum insitum. Ea res a vento et calore maxime tuebitur. Nos tertium genus insitionis invenimus, quodcum sit subtilissimum, non omni generi arborum idoneum est, sed fere recipiunt talem insitionem, quae humidum succosumque et validum librum habent,
§11.9
sicut ficus. Nam et lactis plurimum mittit, et, corticem robustum habet. Optime itaque inseritur tali ratione.Ex arbore, de qua inserere voles, novellos et nitidos ramos digito, in iisdemque quaerite gemmam, quae bene apparebit, certamque spem germinis habebit: eam duobus digitis quadratis circumsignato, ut gemma media sit: et ita acuto scalpello circumcisam diligenter, ne eam laedas,
§11.10
delibrato. Item alterius arboris, quam emplastraturus es, nitidissimum ramum digito, et eiusdem spatii corticem circumcidito, et materiam delibrato. Deinde in eam partem, quam nudaveris, praeparatum emplastrum aptato,ita ut alterius delibratae parti conveniat.
§11.11
Ubi ita haec feceris, circa gemmam bene alligato, cavetoque ne laedas ipsum germen. Deinde commissuras et vincula luto oblinito, spatio relicto, ut gemma libera vinculo non urgeatur. Arboris autem insitae sobolem et ramos superiores praecidito, ne quid sit, quo possit succus avocari,aut ne cui magis quam insito serviat. Post xxi diem solvito emplastrum. Et hoc genere optime etiam olea inseritur.
§11.12
Quartum illud genus insitionis iam docuimus, cum de vitibus disputavimus. Itaque supervacuum est hoc loco repetere traditam rationem terebrationis. Sed cum antiqui negaverint posse omne genus surculorum in omnem arborem inseri, et ex illa quasi finitione, qua nos ante paulo usi sumus, veluti quandam legem sanxerint, eos tantum surculos posse coalescere, qui sint cortice ac libro et fructu consimiles iis arboribus, quibus inseruntur, existimavimus errorem huius opinionis discutiendum, tradendam-que posteris, rationem, qua possit omne genus surculi omni generi arboris inseri.
§11.13
Quo ne longiore exordio legentem fatigemus, unum quasi exemplum subiciemus, -quo possit omne genus surculi dissimilibus arboribus inseri. Scrobemquoquoversus pedumquattuor ab arbore olivae tam longe fodito, ut extremi rami oleae possint eam contingere.In scrobem deinde fici arbusculam deponito, diligentiamque adhibeto, ut robusta et nitida fiat.
§11.14
Post biennium, cum iam satis amplum incrementum ceperit, ramum olivae, qui videtur nitidissimus, deflecte, et ad crus arboris ficulneae religa: atque ita amputatis ceteris ramis, ea tantum cacumina,quae inserere voles,relinque; tum arborem fici detrunca, plagamque leva, et mediam cuneo finde.
§11.15
Cacumina deinde olivae, sicuti matri cohaerent, ex utraque parte adrade, et ita fissurae fici insere, cuneumque exime, diligenterque ramulos colliga, ne qua vi revellantur.Sic interposito triennio coalescet ficus cum olea, et tum demum quarto anno, cum benecoierint,velut propagines, ramulos olivae a matre resecabis. Hoc modo omne genus in omnem arborem inseres. At prius quam finem libri faciamus, quoniam fere species surculorum omnes persequimur prioribus libris, de cytiso praecipere nunc parvum ac tempestivum est.15,
§12.1
Cytisum in agro esse quam plurimum maxime refert, quod gallinis, apibus, ovibus, capris, bubus quoque et omni generi pecudum utilissimus est: quod ex eo cito pinguescit, et lactis plurimum praebet ovibus,1 tum 2 etiam 3 octo mensibus viridi eo pabulo uti et postea arido possis. Praeterea in quolibet agro quamvis macerrimo celeriter comprehendit:
§12.2
omnem iniuriam sine noxa patitur. Mulieres quidem si lactis inopia premuntur, cytisum aridum in aqua macerare oportet, et cum tota nocte permaduerit, postero die expressi succi ternas heminas permiscere modico vino, atque ita potandum dare: sic et ipsae valebunt, et pueri abundantia lactis confirmabuntur. Satio autem cytisi vel autumno circa idus Octobris, vel vere fieri potest.
§12.3
Cum terram bene subegeris, areolas facito, ibique velut ocimi semen cytisi autumno serito. Plantas deinde vere disponito, ita ut inter se quoquoversus quattuor pedum spatio distent. Si semen non habueris, cacumina cytisorum vere deponito, et stercoratam terram circumaggerato.
§12.4
Si pluvia non incesserit, rigato quindecim proximis diebus: simulatque novam frondem agere coeperit, sarrito, et post triennium deinde caedito, et pecori praebete Equo abunde est viridis pondo xv, bubus pondo vicena, ceterisque pecoribus pro portione virium.Potest etiam circa sepem agri satis commode ramis cytisus seri, quoniam facile comprehcndit et iniuriam sustinet. Aridum si dabis, parcius praebeto, quoniam vires maiores habet, priusque aqua macerato, et exemptum paleis permisceto.
§12.5
Cytisum cum aridum facere voles, circa mensem Septembrem, ubi semen eius grandescere incipiet, caedito, paucisque horis, dum flaccescat, in sole habeto: deinde in umbra exsiccata, et ita condito. Hactenus de arboribus praecepisse abunde est, reddituro pecoris curam et remedia sequenti volumine. BOOK VI
Tap any Latin word to look it up