§1.1–12.1
§1.1
Cum de vineis conserendis librum a me scriptum, Publi Silvine, compluribus agricolationis studiosis relegisses,1 quosdam repertos esse ais, 2 qui cetera quidem nostra praecepta laudassent, unum tamen atque alterum reprehendissent: quippe seminibus vineaticis nimium me profundos censuisse fieri scrobes adiecto dodrante super altitudinem bipedaneam, quam Celsus et Atticus prodiderant; singulasque viviradices singulis adminiculis parum prudenter contribuisse, cum permiserint idem illi auctores minore sumptu geminis materiis unius seminis 3 diductis duo continua per ordinem vestire pedamenba. Quae utraque reprehensio ambiguam magis habet aestimationem quam veram.
§1.2
Etenim, ut quod prius proposui prius refellam, si contenti bipedanea scrobe futuri sumus, quid ita censemus altius pastinare tam humili mensura vitem posituri? Dicet aliquis, " ut sit inferior tenera subiacens terra, quae non arceat, nec duritie sua repellat novas
§1.3
irrepentes radiculas."Istud quidem contingere potest etiam, si ager bipalio moveatur et deprimatur scrobis in regesto, quod est fermentatum plus dupondio semisse; nam semper in plano effosa et regestahumus tumidior est quam gradus soli crudi. Nec sane positio seminum praealtum sibi cubile substerni desiderat;
§1.4
verum abunde est semipedaneam consitis resolutam vitibus terram subiacere,quae velut hospitali atque etiam materno sinu recipiat incrementa virentium. Exemplum eius rei capiamus in arbusto, ubi cum scrobes defodimus, admodum exiguum pulveris viviradici subicimus.
§1.5
Venor igitur causa est depressius pastinandi, quoniam iugata vineta melius consurgunt altioribus demersa scrobibus. Nam bipedanei vix etiam provincialibus agricolis approbari possint,apud quos humili statu vitis plerumque iuxta terram coercetur; cum quae iugo destinetur,altiore fundamento stabilienda sit, quando si modo scandit excelsius, plus alimenti terraeque desiderat.
§1.6
Et ideo in maritandis arboribus nemo minorem tripedanea scrobem vitibus comparat. Ceterum illa parum prudens agricolarum studio: praecipua essecommoda humilis positionis, quod et celeriter adolescant semina quae non fatigentur multo soli pressa pondere, fiantque uberiora quae leviter suspensa sint. Nam utraque ista Iuli Attici ratio convincitur exemplo arbustivae positionis, quae scilicet multo validiorem fertilioremque stirpem reddit;quod non faceret, si laborarent altius demersa semina.
§1.7
Quid quod pastinati humus, dum est recens soluta laxataque, velut fermento quodam intumescit? cum deinde non longissimam cepit vetustatem, condensata subsidit, ac velut innatantes radices vitium summo solo destituit? Hoc autem minus accidit nostrae sationi, in qua maiore mensura vitis demittitur. Nam quod in profundo semina frigore laboraredicuntur, nos quoque non diffitemur.
§1.8
Sed non est dupondii et dodrantis altitudo, quae istud efficere possit; cum praesertim, quod paulo ante rettulimus, depressior arbustivae vitis satio tamen effugiat praedictum incommodum.
§2.1
Alterum illud, quod minori impensa 6 duos palos unius seminis flagellis censent 7 maritari, falsissimum est.8 Sive enim caput ipsum demortuum est, duo viduantur statumina, et mox viviradices totidem substituendae sunt, quae numero suo rationem cultoris onerant: sive tenuit,9 et ut saepe evenit, vel nigri est generis vel parum fertilis, non in uno sed in pluribus pedamentis fructus claudicat. Quamquam etiam generosae stirpis vitem sic in duos palos divisam rerum rusticarum prudentiores existimant minus fertilem fore, quia cratem factura sit.
§2.2
Et idcirco veteres vineas mergis propagare potius quam totas sternere idem ipse Atticus praecipit; quoniam mergi mox facile radicentur, ita ut quaeque vitis suis radicibus tamquam propriis fundamentis innitatur. Haec autem, quae toto est prostrata corpore cum inferius solum quasi cancellavit atque irrctivit, cratem facit et pluribus radicibus inter se conexis angitur,nec aliter quam si multis palmitibus gravata deficit.
§2.3
Quare per omnia praetulerim duobus potius seminibus depositis, quam unico periclitari, nec id velut compendium consectari, quod in utramque partem longe maius adferre possit dispendium. Sed iam prioris libri disputatio repetit a nobis promissum sequentis exordium.
§3.1
In omni genere impensarum, sicut ait Graecinus, plerique nova opera fortius auspicantur quam tuentur perfecta. Quidam, inquit, ab inchoato domos exstruunt, nec peraedificatis cultum adhibent. Nonnulli strenue fabricant navigia, nec consummata perinde instruunt armamentis ministrisque. Quosdam emacitas in armentis, quosdam exercet in
§3.2
comparandis mancipiis:de tuendis nulla cura tangit. Multi etiam beneficia quae in amicos contulerunt, levitate destruunt. Ac ne ista, Silvine, miremur, liberos suos nonnulli nuptiis votisque quaesitos avare nutriunt, nec disciplinis aut ceteris corporis excolunt instrumentis. Quid his colligitur? Scilicet plerumque simili genere peccari etiam ab agricolis, qui pulcherrime positas vineas, antequam pubescant, variis ex causis destituunt:
§3.3
alii sumptum annuum refugientes, et hunc primum reditum certissimum existimantes, impendere nihil; quasi plane fuerit necesse vineas facere, quas mox avaritia desererent. Nonnulli magna potius quam culta vineta possidere pulchrum esse ducunt.Cognovi iam plurimos, qui persuasum haberent agrum bonis ac malis rationibus colendum.
§3.4
At ego, cum omne genus ruris, nisi diligenti cura sciteque exerceatur, fructuosum esse non posse iudicem, tum vel maxime vineas. Res enim est tenera, infirma, iniuriae maxime impatiens, quae plerumque nimia laboret ubertate; consumitur enim, si modum non adhibeas,fecunditate sua. Cum tamen aliquatenus se confirmavit et veluti iuvenile robur accepit, neglegentiam sustinet.
§3.5
Novella vero, dum adolescit, nisi omnia iusta perceperit, ad ultimam redigitur maciem, et sic intabescit ut nullis deinceps impensis recreari possit. Igitur summa cura ponenda sunt quasi fundamenta, et ut membra infantium a primo statim die consitionis formanda; quod nisi fecerimus, omnis impensa in cassum reddat, nec praetermissa cuiusque rei tempestivitas revocari queat. Experto mihi crede, Silvine, bene positam vineam bonique generis et bono cultore numquam non cum magno faenore gratiam reddidisse.
§3.6
Idque non solum ratione sed etiam exemplo nobis idem Graecinus declarat eo libro, quem de vineis scripsit,cum refert ex patre, suo saepe se audire solitum, Paridium quendam Veterensem vicinum suum duas filias et vineis consitum habuisse fundum; cuius partem tertiam nubenti maiori filiae dedisse in dotem, ac nihilo minus aeque magnos fructus ex duabus partibus eiusdem fundi percipere solitum; minorem deinde filiam nuptum collocasse in dimidia parte reliqui agri, nec sic ex pristino reditu detraxisse. Quod quid convincit? Melius scilicet postea cultam esse tertiam illam fundi partem quam antea universam.
§4.1
Et nos igitur, Publi,4 magno animo vineas ponamus, ac maiore studio colamus. Quarum consitionis sola illa commodissima ratio est, quam priore tradidimus exordio, ut facta in pastinato scrobe vitis a media fere parte sulci prosternatur, et ad frontem eius ab imo usque recta materies exigatur calamoque applicetur; id enim praecipue observandum est, ne similis sit alveo scrobis, sed ut expressis angulis velut ad perpendiculum frontes eius dirigantur.
§4.2
Nam vitis supina et velut recumbens in alveo deposita, postea quum ablaqueatur, vulneribus obnoxia est. Nam dum exaltare fortius orbem ablaqueationis fossor studet, obliquam vitem plerumque sauciat et non numquam praecidit. Meminerimus ergo usque ab imo scrobis solo rectum adminiculo sarmentum applicare et ita in summum perducere. Tum cetera, ut priore libro praecepimus. Ac deinde duabus gemmis super extantibus terram coaequare. Deinde malleolo inter ordines posito crebrisfossionibus4pastinatum resolvere atque in pulverem redigere.
§4.3
Sic enim optime et viviradices et reliqua semina, quae deposuerimus, convalescent, simul ac tenera humus nullis herbis irrepentibus umorem stirpibus praebuerit, nec duritia soli novellas adhuc plantas velut arto vinculo compresserit.
§5.1
Numerus autem vertendi soli bidentibus, ut verum fatear, definiendus non est, cum quanto crebrior sit, plus prodesse fossionem conveniat. Sed quoniam impensarum ratio modum postulat, satis plerisque visum est, ex Calendis Martiis usque in Octobres tricesimo quoque die novella vineta confodere, omnesque herbas et praecipue gramina exstirpare, quae nisi manu eliguntur et in summum reiciuntur, quantulacumque parte adobruta sunt, reviviscunt, et vitium semina ita perurunt, ut scabra atque retorrida efficiant.
§6.1
Ea porro, sive malleolos 3 seu viviradices deposuimus, optimum est ab initio sic formare, ut frequenti pampinatione supervacua detrahamus; 4 nec patiamur plus quam 5 in unam materiam vires et omne alimentum conferre. Primo tamen bini pampini summittuntur, ut sit alter subsidio si alter forte deciderit.
§6.2
Cum deinde paulum induruere virgae, tum singulae detrahuntur. Ac ne quae relictae sunt procellis ventorum decutiantur, molli et laxo vinculo adsurgentes subsequi conveniet, dum claviculis suis quasi quibusdam manibus adminicula comprehendant.
§6.3
Hoc si operarum penuria facere prohibebit in malleolo, quem et ipsum pampinare censemus, at certe in ordinariis vitibus utique obtinendum est, ne pluribus flagellis emacientur, nisi si propaginibus futuris prospiciemus;sed ut singulis materiis serviant, quarum incrementa elicere debebimus, applicato longiore adminiculo, per quod proprepant in tantum ut sequentis anni iugum exsuperent et in fructum curvari possint.
§6.4
Ad quam mensuram cum increverint, cacumina infringenda sunt, ut potius crassitudine convalescant quam supervacua longitudine attenuentur. Idem tamen sarmentum, quod in materiam summittimus, ab imo usque in tres pedes et semissem pampinabimus, et omnes eius intra id spatium nepotes enatos saepius decerpemus.
§6.5
Quicquid deinde supra germinaverit, intactum relinqui oportebit. Magis enim convertet proximo autumno falce deputari superiorem partem quam aestivo tempore pampinari, quoniam ex eo loco, unde nepotem ademeris, confestim alterum fundit; quo enato, nullus relinquitur oculus in ipsa materia qui sequenti anno cum fructu germinet.
§7.1
Omnis autem pampinationis ea 7 est tempestivitas, dum adeo teneri palmites sunt, ut levi tactu digiti decutiantur.Nam si vehementius induruerunt,aut maiore nisu convellendi sunt aut falce deputandi, quod utrumque vitandum est: alterum, quia lacerat matrem, si revellere coneris; alterum, quia sauciat, quod in viridi et adhuc stirpe immatura fieri noxium est.
§7.2
Neque enim eatenus plaga constitit qua vestigium fecit acies; sed aestivis caloribus falce vulnus penitus impressum latius inarescit ita ut non minimam partem de ipso matris corpore necet.Atque ideo si iam caulibus duris falcem adhiberi necesse est, paulum ab ipsa matre reddendum est, et velut reseces relinquendi sunt, qui caloris excipiant iniuriam eatenus qua nascuntur a latere palmites; ultra enim non serpit vaporis violentia.
§7.3
In malleolo similis ratio est pampinandi et in longitudinem eliciendi materiam, si eo velimus anniculo uti, quod ego saepe feci. Sed si propositum est utique recidere, ut bimo potius utamur, cum ad unum pampinum iam redegeris et is ipse excesserit pedalem longitudinem, decacuminare conveniet, ut in cervicem potius confirmetur et sit robustior. Atque haec positorum seminum prima cultura est.
§8.1
Sequens deinde tempus, ut prodidit Celsus, et Atticus, quos iure maxime nostra aetas probavit, ampliorem curam deposcit.Nam post Idus Octobris, prius quam frigora invadant,vitis ablaqueanda est. Quod opus adapertas ostendit aestivas radiculas, easque prudensagricola ferro decidit.Nam si passus est convalescere, inferiores deficiunt, atque evenit ut vinea summa parte terreni radices agat, quae et frigore infestentur et caloribus maiorem in modum aestuent ac vehementer sitire matrem Caniculae ortu cogant.
§8.2
Quare quicquid intra sesquipedem natum est, cum ablaqueaveris, recidendum est. Sed huius non eadem ratio est amputandi quae traditur in superiore parte vitis. Nam minime adlevanda plaga est, minimeque applicandum ferramentum ipsi matri; quoniam si iuxta truncum radicem praecideris, aut ex cicatrice plures enascentur, aut hiemalis, quae consistit in lacuscuhsablaqueationis aqua, brumae congelationibus nova vulnera peruret et ad medullam penetrabit. Quod ne fiat, recedere ab ipso codice instar unius digiti spatio conveniet, atque ita radiculas praecidere; quae sic ademptae non amplius pullulant, et a cetera noxa truncum defendunt.
§8.3
Hoc opere consummato, si est hiems in ea regione placida, patens vitis relinquenda est; sin violentior hoc facere nos prohibet, ante Idus Decembris praedicti lacusculi coaequandi sunt.
§8.4
Si vero etiam praegelida frigora regionis eius suspecta erunt, aliquid fimi, vel, si est commodius, columbini stercoris, aut in hunc usum praeparatae veteris urinae senos sextarios, antequam vitem adobruas, radicibus superfundes. Sed ablaqueare omnibus autumnis oportebit primo quinquennio, dum vitis convalescat: ubi vero truncus adoleverit, fere triennio intermittendus est eius operis labor. Nam et minus ferro crura vitium laeduntur,nec tam celeriter radiculae inveterato iam codice enascuntur.
§9.1
Ablaqueationem deinde sequitur talis putatio, ut ex praecepto veterum auctorum vitis ad unam virgulam revocetur, duabus gemmis iuxta terram relictis. Quae putatio non debet secundum articulum fieri, ne reformidet oculus; sed medio fere internodio ea plaga obliqua falce fit, ne, si transversa fuerit cicatrix, caelestem superincidentem 5 aquam contineat.
§9.2
Sed nec ad eam partem, qua est gemma, verum ad posteriorem declinatur, ut in terram potius devexa quam in germen delacrimet. Namque defluens umor caecat oculum nee patitur crescere.
§10.1
Putandi autem duo sunt tempora:9 melius autem, ut ait Mago, vernum, antequam surculus progerminet, quoniam umoris plenus facilem plagam et levem et aequalem accipit, nec falci repugnat. Hunc autem secuti sunt Celsus et Atticus. Nobis neque angusta putatione coercenda semina videntur, nisi si admodum invalida sunt; neque utique verno recidenda.
§10.2
Sed primo quidem anno, quo sunt posita, frequentibus fossionibus omnibus mensibus dum frondent ac pampinationibus adiuvanda sunt, ut robur accipiant, nec plus quam uni materiae serviant. Quam ut educaverint, autumno vel vere, si magis competit,adradenda, et nepotibus, quos pampinator in superiore parte omiserat, liberanda censemus, atque ita in iugum imponenda. Ea enim levis et recta sine cicatrice vinea est quae se primi anni flagello supra iugum extulit, quod tamen apud paucos agricolas et raro contingit; ideoque praedicti auctores primitias vitis resecare censuerunt.
§10.3
Sed nec utique verna omnibus regionibus melior putatio est: nam ubi caelum frigidum est, ea sine dubio eligenda est; ubi vero aprica loca sunt, mollesque hiemes, optima et maxime naturalis est autumnalis, quo tempore divina quadam lege et aeterna fructum cum fronde stirpes deponunt.
§11.1
Hoc facere, sive viviradicem sive malleolum conseveris, censeo. Nam illam veterem opinionem damnavit usus non esse ferro tangendos 5 anniculos malleolos quoniam reformident. Quod frustra Vergilius et Saserna Stolonesque et Catones timuerunt; qui non solum in eo errabant, quod primi anni capillamenta seminum intacta patiebantur, sed et post biennium cum viviradix recidenda erat, omnem superficiem amputabant solo tenus iuxta ipsum articulum, ut e duro pullularet.
§11.2
Nos autem magister artium docuit usus, primi anni malleolorum formare incrementa, nec pati vitem supervacuis frondibus luxuriantem silvcscere; nec rursus in tantum coercere, quantum antiqui praecipiebant,ut totam superficiem amputemus.
§11.3
Nam id quidem maxime contrarium est: primum quod cum ad terram decidens, semina, velut intolerabili adfecta vulnere, pleraque intereunt; nonnulla etiam, quae pertinaciter vixerunt, minus fecundas materias adferunt, siquidem e duro quae pullulant omnium confessione pampinaria saepissime fructu carent.
§11.4
Media igitur ratio sequenda est, ut neque solo tenus malleolum reddamus, nec rursus in longiorem materiam provocemus; sed adnodato superioris anni pollice, iuxta ipsam commissuram veteris sarmenti unam vel duas gemmas relinquemus ex quibus germinet.
§12.1
Putationem sequitur iam pedandae vineae cura. Verum hic annus nondum vehementem palum aut ridieam4 desiderat; notatum est enim a me plerumque teneram vineam melius adminiculo modico quamvehementi paloadquiescere. Itaque aut veteres, ne novae radicem agant, harundines binas singulis vitibus applicabimus,aut si regionis conditio permittit, de vepribus hastilia, quibus adnectantur singulae transversae perticae in unam partem ordinis—quod genus iugi cantherium vocant rustici.
§12.2–22.6
§12.2
Plurimum id refert esse quod paulum infra curvationem vitis prorepens pampinus statim apprehendat, et in transversa potius se fundat quam in edita, ventosque facilius sustineat subnixuscantherio. Idque iugum intra quartum pedem convenit adlevari, dum se vinea corroboret.
§13.1
Impedationem deinde sequitur alligator, cuius officium est ut rectam vitem producat in iugum. Quae sive iuxta palum est posita, ut quibusdam placuit auctoribus,3 observare debebit, qui adnectit, ne in alliganda materia flexum pali, si forte curvus est, sequendum putet; nam ea res uncam vitem facit: sive, ut Attico et nonnullis aliis agricolis visum est, inter vitem et palum spatium relinquitur,4 quod nec mihi displicet, recta harundo adiungenda stirpi est, et ita per crebra retinacula in iugum perducenda. Vinculi genus quale sit, quo religantur semina, plurimum refert.
§13.2
Nam dum novella vinea est, quam mollissimo nectenda est; quia si viminibus salicis aut ulmi ligaveris, increscens vitis se ipsa praecidit.Optima est ergo genista, vel paludibus desectus iuncus, aut ulva; non pessime tamen in umbra siccata faciunt in hunc usum harundinum quoque folia.
§14.1
Sed et malleolorum similis cura agenda est, ut ad unam aut duas gemmas deputati autumno vel vere, prius quam germinent, iugentur.1 Iis, ut dixi, cantherius propius 2 a terra quam vitibus ordinariis summittendus est; neque enim editior esse debet pedali altitudine, ut sit quem teneri adhuc pampini capreolis suis illigent nec 3 ventis explantentur. Insequitur deinde fossor, qui crebris bidentibus aequaliter et minute soli terga comminuat.Hanc planam fossuram maxime nos probamus.
§14.2
Nam illa, quam in Hispania hibernam appellant, cum terra vitibus detrahitur, et in media spatia interordiniorum confertur, supervacua nobis videtur, quia iam praecessit autumnalis ablaqueatio, quae et nudavit summas et ad inferiores radiculas transmisit hibernos imbres. Numerus autem fossionis aut idem debet esse qui primi anni, aut una minus; nam utique frequenter solum exercendum est, dum id incremento suo vites inumbrent, nec patiantur herbam subcrescere.
§14.3
Pampinationis eadem debet esse ratio huius anni atque prioris. Adhuc enim compescenda quasi pueritia seminum est, nec plus quam in unum flagellum est summittenda; tanto quidem magis, quod tenera aetas eius non sustinet et fetu et materiis onerari.
§15.1
Sed cum annicula mensiumque sex ad vindemiam perducta est, sublato fructu protinus frequentanda est, et praesidiarii malleoli propagandi sunt, qui in hunc usum fuerant depositi; vel, si ne hi quidem sunt, ex ordinaria vite in alterum palum mergus est attrahendus. Nam plurimum interest adhuc nova consitione pedamen omne vestiri; nec mox vineam tum subseri, cum fructus capiendus est.
§15.2
Mergi genus est, ubi supra terram iuxta suum adminiculum vitis curvatur, atque ex alto scrobe submersa perducitur ad vacantem palum: tum ex arcu vehementer citat materiam, quae protinus applicata suo pedamento ad iugum evocatur.
§15.3
Sequente deinde anno insecatur superior pars curvaturae usque ad medullam, ne totas vires matris propagatum flagellum in se trahat, et ut paulatim condiscat suis radicibus ali. Bima deinde praeciditur proxime palmam quae ex arcu summissa est. Et id quod a matre abscisum recessit, confestim alte circumfoditur. et scrobiculo facto ad imum solum praeciditur,adobruiturque, ut et radices deorsum agat, nec ex propinquo neglegenter in summa terra resectum
§15.4
progerminet. Tempus autem non aliud magis idoneum est hunc mergum amputandi quam ab Idib. Octob. in Idus Novemb., ut hibernis mensibus suas radices confirmet. Nam si vere id fecerimus, quo gemmare palmites incipiunt, matris alimentis subito destitutus languescit.
§16.1
Eadem ratio est in transferendo malleolo. Nam secundo autumno, si caeli et loci qualitas patitur, commodissime post Idus Octobris exemptus conseritur: 2 sin autem aliqua terrae vel aeris repugnat iniuria, tempestivitas eius in proximum ver differtur. Neque diutius in vineis relinquendus est, ne soli 3 vires absumat et ordinaria semina infestet: quae quanto celerius liberata sunt consortio viviradicum, tanto facilius convalescunt. At in seminario licet trimam atque etiam quadrimam vitem resectam vel anguste putatam custodire, quianon consulitur vindemiae.
§16.2
Cum mensem tricesimum excessit posita vinea, id est tertio autumno, vehementioribus statuminibus statim impcdanda est, idque non ut libet aut fortuito faciendum. Nam sive prope truncum deponiturpalus, pedali tamen spatio recedendum est, ne aut premat aut radicem vulneret, et ut fossor tamen ab omni parte semina circumfodiat.
§16.3
Isque palus sic ponendus est, ut frigorum et Aquilonum excipiat violentiam, vitemque protegat; sive medio interordinio pangetur, vel deponcndusest vel, prius paxillo perforato solo, altius adigendus, quo facilius et iugum et fructum sustineat. Nam quanto propius truncum ridica statuitur, etiam leviter defixa stabilior est; quoniam contingensvitem mutua vice sustinetur et sustinet.
§16.4
Statuminibus deinde firmiora iuga sunt illiganda,eaque vel saligneis perticis vel compluribus quasi fasciculis harundinum conectuntur, ut rigorem habeant nec pandentur onere fructuum. Nam binae iam materiae singulis seminibus summittendae erunt; nisi si tamen gracilitas vitis alicuius angustiorem putationem desiderant cuius unus palmes atque idem paucorum oculorum erit relinquendus.
§17.1
Perticarum iugum fortius minusque operosum est.4 Harundines pluribus operis iugantur, quoniam et pluribus locis nectuntur. Eaeque inter se conversis cacuminibus vinciendae sunt, ut aequalis crassitudo totius iugi sit; nam si cacumina in unum competunt, imbecillitas eius partis gravata pondere iam maturum fructum prosternit, et canibus ferisque reddit obnoxium.
§17.2
At cum iugum in fascem pluribus harundinibus alterna cacuminum vice ordinatum est, fere quinquennii praebet usum. Neque enim alia est ratio putationis aut ceterae culturae quam quae primi biennii. Nam et autumnalis ablaqueatio sedulo facienda, nec minus vacantibus palis propagines applicandae; hoc enim opus numquam intermittendum est, quin omnibus in-
§17.3
stauretur annis. Neque enim ea quae seruntur a nobis, immortalia esse possunt; ac tamen aeternitati eorum sic consulimus ut demortuis seminibus alia substituamus, nec ad occidionem universum genus perduci patiamur complurium annorum neglegentia. Quin etiam crebrae fossiones dandae, quamvis possit una detrahi culturae prioris anni. Pampinationes quoque saepe adhibendae; neque enim satis est semel aut iterum tota aestate viti detrahere frondem supervacuam.
§17.4
Praecipue autem decutienda sunt omnia quae infra trunci caput egerminaverunt. Item si oculi singuli sub iugo binos pampinos emiserint, quamvis largum fructumostendant, detrahendi sunt singuli palmites, quo laetior, quae superest materia, consurgat et reliquum melius educet fructum. Post quadragesimum et alterum mensem percepta vindemia sic instituenda est putatio ut summissis pluribus flagellis vitis in stellam dividatur.
§17.5
Sed putatoris officium est pedali fere spatio citra iugum vitem compescere, ut e capite, quicquid teneri est, per bracchia emissum provocetur, et per iugum inflexum praecipitetur ad eam mensuram quae terram non possit contingere. Sed modus pro viribus trunci servandus est, ne plures palmites summittantur quam quibus vitis sufficere queat. Fere autem praedicta aetas laeto solo truncoque tres materias, raro quattuor desiderat, quae per totidem partes ab alligatore dividi debent.
§17.6
Nihil enim refert iugum in stellam decussari atque diduci,nisi et palmites adiunguntur.Quam tamen formam non omnes agricolae probaverunt; nam multi simplici ordine fuere contenti. Verum stabilior est vinea, et oneri sarmentorum et fructui ferendo, quae ex utraque parte iugo divincta pari libramento velut ancoris quibusdam distenditur. Tum etiam per plura bracchia materias diffundit, et facilius eas explicat undique subnixa,quam quae in simplici eantherio frequentibus palmitibus stipatur.
§17.7
Potest tamen, si vel parum late disposita vinea vel parum fructuosa caelumque non turbidum nec procellosum habeat, uno iugo contenta esse. Nam ubi magna vis et incursus est pluviarum procellarumque, ubi frequentibus aquis vitis labefactatur, ubi praecipitibus clivis velut pendens plura praesidia desiderat; ibi quasi quadrato firmanda est agmine.
§17.8
Calidis vero et siccioribus locis in omnem partem iugum porrigendum est, ut prorepentes undique pampini iungantur, et condensati camerae more, terram sitientem obumbrent. Contra pluviis et frigidis et pruinosis regionibus simplices ordines instituendi; nam et sic facilius insolatur humus, et fructus percoquitur, perflatumque salubriorem habet;fossores quoque liberius et aptius iactant bidentes, meliusque perspicitur a custodibus fructus et commodius legitur a vindemiatore.
§18.1
Sed quoquo modo2 vineta placuerit ordinare, centenae stirpes per singulos hortos semitis distinguantur: vel, ut quibusdam placet, in semiiugera omnis modus dirimatur. Quae distinctio 3 praeter illud commodum, quod plus solis et venti vitibus praebet, tum etiam oculos et vestigia domini, res agro saluberrimas, facibus admittit, certamque aestimationem in exigendis operibus praebet; neque enim falli possumus per paria intervalla 4 iugeribus divisis.
§18.2
Quin etiam ipsa hortulorum descriptio quanto est minoribus modulis concisa, fatigationem veluti minuit, exstimulatque eos qui opera moliuntur, et ad festinandum inritat; nam fere vastitas instantis laboris animos debilitat. Non nihil etiam prodest vires et proventum cuiusque partis vinearum nosse, ut aestimemus quae magis aut minus colenda sit.Vindemiatoribus quoque hae semitae et iugum pedamentaque sarcientibus opportunam laxitatem praebent, per quam vel fructus vel statumina portentur.
§19.1
De positione iugi, quatenus a terra levandum sit, hoc dixisse abunde est: humillimam esse quattuor pedum, celsissimam septem. Quae tamen in novellis seminibus vitanda est; neque enim haec prima constitutio vinearum esse debet, sed per annorum longam seriem ad hanc altitudinem vitis perducenda est.
§19.2
Ceterum quanto est umidius solum et caelum, placidioresqueventi, tanto est altius attollendum iugum. Nam laetitia vitium patitur se celsius evagari,fructusque summotus a terra minus putrescit: et hoc uno modo perflatur ventis, qui nebulam et rorem pestiferum celeriter adsiccant, multumque ad deflorescendum et ad bonitatem vini conferunt.
§19.3
Rursus exilis terra et acclivis torrensque aestu, vel quae vehementibus procellis obnoxia est, humilius iugum poscit. At si cuncta competunt voto, iusta est altitudo vineae pedum quinque; nec tamen dubium, quin tanto melioris saporis praebeat mustum, quanto in editiora iuga consurgat.
§20.1
Pedatam vineam iugatamque sequitur alligatoris cura, cui antiquissimum esse debet, ut supra dixi, rectam conservare stirpem nec flexum 4 ridicae persequi, ne pravitas statuminis 5 ad similitudinem sui vitem configuret.
§20.2
Id non solum ad speciem plurimum refert, sed ad firmitatem et ubertatem,perpetuitatemque. Nam rectus truncus similem sui medullam gerit, per quam velut quodam itinere sine flexu atque impedimento facilius terrae matris alimenta meant et ad summum perveniunt; at quae curvaesunt et distortae, non aequaliter alliduntur inhibentibus nodis, et ipso flexu cursum terreni umoris veluti salebris retardante.
§20.3
Quare cum ad summum palum recta vitis extenta est, capistro constringitur, ne fetu gravata subsidat curveturque. Tum ex eo loco quod proximum iugo ligatum est, bracchia disponuntur in diversas partes,palmaeque superpositae deorsum versus circulo curvantur, atque id quod iugo dependet, fructu impletur; rursus curvatura iuxta vinculum materiam exprimit.
§20.4
Quidam eam partem, quam nos praecipitamus, supra iugum porrigunt et crebris viminibus innexis continent; quos ego minime probandos puto. Nam dependentibus palmitibus neque pluviae neque pruinae grandinesve tantum nocent quantum religatis et quasi tempestatibus oppositis. Idem tamen palmites priusquam fructus mitescant, variantibus adhuc et acerbis uvis, religari debent, quo minus roribus queant putrescere aut ventis ferisve vastentur.
§20.5
Iuxta decumanum atque semitas palmites intrinsecus flectendi sunt, ne praetereuntium incursu laedantur. Et hac quidem ratione tempestiva vitis perducitur ad iugum. Nam quae vel infirma vel brevis est, ad duas gemmas recidenda est, quo vehementiorem fundat materiam quae protinus emicet in iugum.
§21.1
Quinquennis vineae non alia est putatio quam ut figuretur quemadmodum supra institui dicere, neve supervagetur; sed ut caput trunci pedali fere spatio sit inferius iugo, quaternisque bracchiis, quae duramenta quidam vocant, dividatur in totidem partes. Haec bracchia sat erit interim2 singulis palmitibus in fructum summitti, donec vineae iusti sint roboris. Cum aliquot deinde annis quasi iuvenilem aetatem ceperint, quot palmites relinqui debeant incertum est.
§21.2
Nam loci laetitia plures, exilitas pauciores desiderat; siquidem luxuriosa vitis, nisi fructu compescitur, male deflorescit et in materiam frondemque effunditur; infirma rursus, cum onerata est, affligitur. Itaque pingui terra singulis bracchiis licebit bina iniungere flagella, nec tamen numerosius onerare, quam ut una vitis octo serviat palmitibus, nisi si admodum nimia ubertas plures postulabit; illa enim pergulae magis quam vineae figuram obtinet quae supra hunc modum materiis distenditur.
§21.3
Nec debemus committere, ut bracchia pleniora trunco sint; verum adsidue, cum modo a lateribus eorum flagella licuerit summittere, amputanda erunt superiora duramenta, ne iugum excedant; sed novellis palmis semper vitis renovetur. Quae si satis excreverint, iugo superponantur; sin aliqua earum vel perfracta vel parum procera fuerit, locumque idoneum obtinebit unde vitis anno sequenti revocaridebeat, in pollicem tondeatur, quem quidam custodem, alii resecem, nonnulli praesidiarium appellant, id est, sarmentum gemmarum duarum vel trium, ex quo cum processere frugiferae materiae, quicquid est supra vetusti bracchii amputatur, et ita ex novello palmite vitis pullulascit. Atque haec ratio bene institutarum vinearum in perpetuum custodienda erit.
§22.1
Si vero aliter formatas acceperimus,4 et iam 5 multorum annorum neglegentia supervenerit 6 iugum, considerandum erit cuius longitudinis sint duramina quae excedant 7 praedictam mensuram. Nam si duorum pedum aut paulo amplius fuerint, poterit adhuc universa vinea sub iugum mitti, si tamen palus trunco est applicitus;
§22.2
is enim a vite summovetur et in medio spatio duorum ordinum ad lineam pangitur; transversa deinde vitis ad statumen perducitur, atque ita iugo subicitur. At si duramenta eius longius excesserunt,ut in quartum aut etiam in quintum statumen prorepserint, maiore sumptu restituitur;mergis namque, qui nobis maxime placent, propagata celerrime provenit.
§22.3
Hoc tamen si vetus et exesa est superficies trunci; at si robusta et integra, minorem operam desiderat. Quippe hiberno tempore ablaqueata fimo satiatur angusteque deputatus et inter quartum ac tertium pedem a terra viridissima parte corticis acuto mucrone ferramenti vulneratur. Frequentibus deinde fossuris terra permiscetur, ut incitari vitis possit, et ab ea maxime parte,quae vulnerata est, pampinum fundere.
§22.4
Plerumque autem germen de cicatrice procedit, quod sive longius prosiluerit,in flagellum summittitur: sive brevius, in pollicem: sive admodum exiguum, in furunculum. Is ex quolibet vel minimo capillamento fieri potest. Nam ubi unius aut alterius folii pampinus prorepsit e duro, dummodo ad maturitatem perveniat, sequente vere si non adnodatus neque adrasus est, vehementem fundit materiam; quae cum convaluit et quasi bracchium fecit, licet tum supervagatam partem duramenti recidere, et ita reliquam iugo subicere.
§22.5
Multi sequentes compendium temporis, tales vineas supra quartum pedem detruncant, nihil reformidantes eiusmodi resectionem; quoniam fere plurimarum stirpium natura sic se commodat ut iuxta cicatricem novellis frondibus repullescant. Sed haec quidem ratio minime nobis placet, siquidem vastior plaga nisi habeat supcrpositam valentem materiam, quae possit inolescere, solis halitu torretur; mox deinde roribus et imbribus putrescit.
§22.6
Ac tamen cum est utique vinea recidenda, prius ablaqueare, deinde paulum infra terram convenit amputare, ut superiecta humus vim solis arceat et e radicibus novellos prorumpentes caules transmittat qui possint vel sua maritare statumina, vel siqua sunt vidua in propinquo, propaginibus vestire.
§22.7–27.5
§22.7
Haec autem ita fieri debebunt, si vineae altius positae nec in summo labantes radices habebunt, et si boni generis erunt. Namque aliter incassum dependitur opera, quoniam degeneres etiam renovatae pristinum servabunt ingenium; at quae summa parte terrae vix adhaerebunt, deficient ante quam convalescant.
§22.8
Altera ergo vinea fructuosis potius surculis inserenda erit, altera funditus exstirpanda et reserenda, si modo soli bonitas suadebit. Cuius cum vitio consenuit, nullo modo restituendam censemus. Loci porro vitia sunt, quae fere ad internecionem vineta perducunt, macies et sterilitas terrae, salsa vel amara uligo, praeceps et praerupta positio, nimium opaca et soli aversa vallis, harenosus etiam tofus, vel plus iusto ieiunus sabulo, nec minus terreno carens ac nuda glarea, et siqua est proprietas similis quae vitem non alit.
§22.9
Ceterum si vacat his et horum similibus incommodis, potest ea ratione fieri restibilis vinea, quam priore libro praecepimus. Illa rursus mali generis vineta, quae quamvis robusta sint,propter sterilitatem fructu carent, ut diximus, emcndantur insitione facta, de qua suo loco disseremus cum ad eam disputationem pervencrimus.
§23.1
Nunc quia1 parum videmur de putatione vinearum locuti, maxime necessariam partem propositi operis diligentius persequemur. Placet ergo,2 si mitis ac temperata permittit in ea regione, quam colimus, caeli clementia facta vindemia secundum Idus Octobris auspicari putationem: cum tamen aequinoctiales pluviae praecesserint et sarmenta iustam maturitatem ceperint; nam siccitas seriorem putationem facit.
§23.2
Sin autem caeli status frigidus et pruinosus hiemis violentiam denuntiat, in Idus Febr. hanc curam differemus. Atque id licebit facere si erit exiguus possessionis modus. Nam ubi ruris vastitas electionem nobis temporis negat, valentissimam quamque partem vineti frigoribus, macerrimam vere vel autumno; quin etiam per brumam meridiano axi oppositas vites, aquiloni per ver et autumnum deputari conveniet.
§23.3
Nec dubium quin sit horum virgultorum natura talis ut quanto maturius detonsa sint, plus materiae, quanto serius, plus fructus adferant.
§24.1
Quandoque igitur vinitor hoc opus obibit, tria praecipue custodiat: primum ut quam maxime fructui consulat; deinde ut in annum sequentem quam laetissimas iam hinc eligat 5 materias; tum etiam, ut quam longissimam perennitatem stirpi adquirat. Nam quicquid ex his omittitur, magnum adfert domino dispendium.
§24.2
Vitis autem cum sit per quattuor divisa partes, totidem caeli regiones aspicit. Quae declinationes cum contrarias inter se qualitates habeant, variam quoque postulant ordinationem pro conditione suae positionisin partibus vitium. Igitur ea bracchia, quae septentrionibus obiecta sunt, paucissimas plagas accipere debent, et magis si putabuntur ingruentibus iam frigoribus, quibus cicatrices inuruntur.
§24.3
Itaque una tantummodo materia iugo proxima, et unus infra eam custos erit summittendus qui vitem mox in annum renovet. At e contrario per meridiem plures palmites summittantur, qui laborantem matrem fervoribus aestivis opacent nec patiantur ante maturitatem fructum inarescere.Orientis atque occidentis haud sane magna est in putatione differentia, quoniam solem pari horarum numero sub utroque axe vitis accipit.
§24.4
Modus itaque materiarum is erit quem dictabit humi atque ipsius stirpis laetitia. Haec in universum; illa per partes custodienda sunt. Nam ut ab ima vite quasi a quibusdam fundamentis incipiam, semper circa crus dolabella dimovenda terra est. Et si suboles, quam rustici suffraginem vocant, radicibus adhaeret, diligenter explantanda ferroque adlevanda est, ut hibernas aquas respuat; nam praestat ex vulnere postea subolem repullescentem vellere quam nodosam et scabram plagam relinquere. Hoc enim modo celeriter cicatricem ducit, illo cavatur atque putrescit.
§24.5
Pcrcuratis deinde quasi pedibus crura ipsa truncique circumspiciendi sunt, ne aut pampinarius palmes innatus aut verrucae similis furunculus relinquatur: nisi si iugumsuper sectavitis desiderabit ab inferiore parte revocari. Si vero trunci pars senecta solis adflatu peraruit, aut aquis noxiisque animalibus, quae per medullas inrepunt, cavata vitis est, dolabella conveniet expurgare quicquid emortuum est; deinde falce radi vivo tenus, ut a viridi cortice ducat cicatricem.
§24.6
Neque est difficile mox adlevatas plagas terra, quam prius amurca madefeceris, linere. Nam et teredinem formicamque prohibet, solem etiam et pluvias arcet eiusmodi litura; propter quae celerius coalescit et fructum viridem conservat. Cortex quoque aridus fissusque per summa trunci dependens, corpore tenus delibrandus est; quod et melius vitis quasi sordibus liberata convalescit et minus vino faecis adfert. Iam vero muscus, qui more compedis crura vitium devincta comprimit, situque et veterno macerat, ferro destringendus et eradendus est.
§24.7
Atque haec in ima parte vitis. Nec minus ea, quae in capite servanda sint, deinceps praecipiantur. Plagae, quas in duro vitis accipit, obliquae rotundaeque fieri debent, nam citius coalescunt,et quamdiu cicatricem non obduxerunt,commodius aquam fundunt;transversae plus umoris et rccipiunt et continent. Eam culpam maxime vinitor fugito. Sarmenta lata, vetera, male nata, contorta, deorsum spectantia decidito; novella et fructuaria recta summittito. Bracchia tenera et viridia servato; arida et vetera falce amputato. Ungues custodum annotinos resecato.
§24.8
In quattuor ferme pedes supra terram vitem elatam totidem bracchiis componito, quorum singula spectent decussati iugi partes. Tum vel unum flagellum si macrior vitis erit, vel duo si plenior,bracchio cuique summittito, eaque iugo superposita praecipitato.
§24.9
Sed meminisse oportebit ne in eadem linea unoque latere bracchii duas materias pluresve patiamur. Namque id maxime vitem infestat, ubi non omnis pars bracchii pari vice laborat, neque aequa portione sucum proli suae dispensat sed ab uno latere exsugitur; quo fit ut ea vena, cuius omnis umor absumitur, velut icta fulgure arescat.
§24.10
Vocatur etiam focaneus palmes, qui solet in bifurco mediusprorcpere; et idcirco eum praedicto vocabulo rustici appellant, quod inter duo bracchia, qua se dividit vitis, enatus velut fauces obsidet, atque utriusque duramenti trahens alimenta praeripit. Hunc ergo tamquam aemulum diligenter idem amputant et adnodant priusquam corroboretur. Si tamen ita praevaluit ut alterutrum bracchium adflixerit,id quod imbecillius est tollitur et ipse focaneus summittitur.
§24.11
Reciso enim bracchio, aequaliter utrique parti vires mater sumministrat. Igitur caput vitis pede infra iugum constituite, unde se pandant quattuor, ut dixi, bracchia, in quibus quotannis vitis renovetur, amputatis veteribus et summissis novis palmis, quarum dilectusscite faciendus est. Nam ubi magna materiarum facultas est, putator custodire debet ne aut proximas duro, id est a trunco et capite vitis, relinquat, aut rursus extremas. Nam illae minimum vindemiae conferunt, quoniam exiguum fructum praebent, similes scilicet pampinariis; hae vitem exhauriunt, quia nimio fetu onerant et usque in alterum ac tertium palum, quod vitiosum esse diximus, se extendunt.
§24.12
Quare medio in bracchio commodissime palmae summittentur, quae nec spem videmiae destituant nec emacient stirpem suam. Non nulli fructus avidius eliciunt, extrema et media flagella summittendo, nec minus proximum duro sarmentum in custodem resecando; quod faciendum, nisi permittentibus soli et trunci viribus, minime censeo. Nam ita se induunt uvis ut nequeant maturitatem capere si benignitas terrae atque ipsius trunci laetitia non adsit.
§24.13
Subsidiarius idemque custos in pollicem resecari non debet,cum palmae, ex quibus proximi fructus sperantur, idoneo loco sitae sunt; nam ubi ligaveris eas, et in terram spectantes deflexeris, infra vinculum materias exprimes.
§24.14
At si longius, quam ritus agricolarum permittit, a capite vitis emicuerit, et bracchiis in aliena iugorum compluvia perrepserit, custodem validum et quam maximum iuxta truncum duorum articulorum vel trium relinquemus, ex quo quasi pollice proximo anno citata materia formetur in bracchium; ut sic recisa vitis ac revocata intra iugum contineatur.
§24.15
Sed in summittendo custode haec maxime sunt observanda. Primum ne resupinacaelum sed prona potius plaga terram spectet;sic enim et gelicidiis ipsa se protegit, et ab sole obumbratur. Deinde ne sagittae sed ungulae similis fiat resectio; nam illa celerius et latius emoritur, haec tardius et angustius reformidat. Quodque etiam usurpari vitiosissime animadverto, maxime vitandum est; nam dum serviunt decori, quo sit brevior custos et similis pollici, iuxta articulum sarmentum reddunt.
§24.16
Id autem plurimum officit, quoniam secundum plagam posita gemma pruinis et frigore tum deinde aestu laborat. Optimum est igitur medio fere internodio subsidiarium tondere palmitem, devexamque resectionem facere post gemmam, ne, ut antea diximus,superlacrimet4etgemmantem caecet oculum.
§24.17
Si resecis facultas non erit, circumspiciendus est furunculus, qui, quamvis angustissime praecisus in modum verrucae, proximo vere materiam exigat, quam vel in bracchium vel in fructum remittamus. Si neque is reperitur,saucianda ferro est atque exulceranda vitis in ea parte qua pampinum studemus elicere. Iam vero ipsos palmites, quos vindemiae praeparamus, claviculis ac nepotibus liberandos magnopere censeo.
§24.18
Sed in iis recidendis alia conditio est, atque alia in iis quae procedunt e trunco. Nam quicquid est, quod e duro prominet, vehementius applicata falce adnodatur et eraditur, quo celerius obducatcicatricem; rursus quicquid e tenero processit, sicut nepos, parcius detondetur, quoniam fere coniunctam gerit ab latere gemmam, cui consulendum est ne falce destringatur. Pressius enim si aduodes applicato ferro, aut tota tollitur aut convulneratur; propter quod palmes, quem mox in germinatione citaverit, imbecillus ac minus fructuosus erit, tum etiam magis obnoxius ventis, scilicet quia
§24.19
infirmus de cicatrice prorepserit. Ipsius autem materiae, quam summittimus, longitudini modum difficile est imponere. Plerique tamen in tantum provocant ut curvata et praecipitata per iugum ne queat terram contingere. Nos subtilius dispicienda illa censemus: primum vitis habitum, nam si robusta est ampliores materias sustinet; deinde soli quoque pinguitudinem, quae nisi adest, quamvis validissimam vitem celeriter necabimus procerioribus emaciatam flagellis.
§24.20
Sed longi palmites non mensura verum gemmarum numero aestimantur. Nam ubi maiora sunt spatia inter articulos, licet eo usque materiam producere dum paene terram contingat; nihilo minus enim paucis frondescet pampinis. At ubi spissa internodia frequentesque oculi sunt, quamvis breve sarmentum multis palmitibus virescit, ac numeroso fetu exuberat. Quare modus talis generis necessario maxime est adhibendus, ne procerioribus fructuariis oneretur et ut consideret vinitor proximi anni magna necne fuerit vindemia.
§24.21
Nam post largos fructus parcendum est vitibus, et ideo anguste putandum; post exiguos, imperandum. Super cetera illud etiam censemus, ut duris tenuissimisque et acutissimis ferramentis totum istud opus exsequamur. Obtusa enim et hebes et mollis falx putatorem moratur, eoque minus operis efficit et plus laboris adfert vinitori; nam sive curvatur acies, quod accidit molli, sive tardius penetrat, quod evenit in retuso et crasso ferramento, maiore nisu est opus. Tum etiam plagae asperae atque inaequales vites lacerant; neque enim uno sed saepius repetito ictu res transigitur.
§24.22
Quo plerumque fit ut quod praecidi debeat praefringatur,et sic vitis laniata scabrataque putrescat umoribus, nec plagae consanentur. Quare magnopere monendus putator est, ut prolixet aciem ferramenti, et quantum possit novaculae similem reddat. Nec ignoret in quaque re, qua parte falcis utendum sit; nam plurimos per hanc inscitiam vastare vineta comperi.
§25.1
Est autem sic disposita vinitoriae falcis figura, ut capulo pars proxima, quae rectam gerit aciem, culter ob similitudinem nominetur; quae flectitur, sinus; quae a flexu procurrit, scalprum; quae deinde adunca est, rostrum appellatur; cui superposita semiformis lunae species securis dicitur; eiusque velut apex pronus imminens mucro vocatur. Harum partium quaeque suis muneribus fungitur, si modo vinitor gnarus est iis utendi.
§25.2
Nam cum in adversum pressa manu desecare quid debet, cultro utitur; cum retrahere, sinu; cum adlevare, scalpro; cum incavare, rostro; cum ictu caedere, securi; cum in angusto aliquid expurgare, mucrone. Maior autem pars operis in vinea ductim potius quam caesim facienda est; nam ea plaga quae sic efficitur, uno vestigio adlevatur, prius enim putator applicat ferrum, atque ita quae destinavit praecidit.
§25.3
Qui caesim vitem petit, si frustratus est, quod saepe evenit, pluribus ictibus stirpem vulnerat. Tutior igitur et utilior putatio est, quae, ut rettuli, ductu falcis non ictu conficitur.
§26.1
Hac peracta, sequitur, ut ante iam diximus, adminiculandae iugandaeque vineae cura, cui stabiliendae melior est ridica palo, neque ea quaelibet; nam est praecipua cuneis fissa olea,4 quercus et suber, ac si qua sunt similia robora.Tertium obtinet locum pedamen teres, idque maxime probatur ex iunipiro, tum ex lauru et cupressu. Recte etiam faciunt ad rem silvestres pinus,atque et sabuci probabiles usu statuminis.Haec eorumque similia pedamenta post putationem retractanda sunt, partesque eorum putres dedolandae acuendaeque;
§26.2
atque alia convertenda, quae sinceritatemhabent; alia summovenda, quae vel cariosa vel iusto breviora sunt, eorumque in vicem idonea reponenda, iacentia statuenda, declinata corrigenda. Iugo, si non erit opus novo, sarturae recentia vincula inserantur. Si restituendum videbitur, antequam vitis palo applicetur, perticis vel harundinibus conectatur, ac tum demum, sicut in novella praecepimus, vitem iuxta caput infraque bracchia colligemuscum ridica; idque facere non oportebit omnibus annis eodem loco, ne vinculum incidat et truncum strangulet.
§26.3
Bracchia deinde sub stella quadripartito locabimus, tenerosque palmites super iugum ligabimus nihil repugnantes naturae, sed ut quisquis obsequetur, leviter curvabitur, ne deflexus frangatur neve iam tumentes gemmae detergeantur. Atque ubi duae materiae per unam partem iugi mittentur, media pertica interveniat, diremptaeque palmae per iugorum compluvia decurrant, et velut mersae cacuminibus in terram despiciant.
§26.4
Id ut scite fiat, meminerit alligator ne torqueat sarmentum sed tantum innexum devinciat; et ut omnis materia, quae nondumpotest praecipitari, iugo superponatur, ut potius innixa perticae, quam e vinculo dependeat. Saepe enim notavi per imprudentiam rusticos subicere iugo palmam, et ita colligare ut solo vimine suspendant;quae vinea cum accipit pampini et uvarum pondus, infringitur.
§27.1
Sic deinde ordinata vineta festinabimus emundare, sarmentisque et calamentis 3 liberare. Quae sicco tamen solo 4 legenda sunt, ne lutosa humus inculcata maiorem fossori laborem praebeat, qui protinus adhuc 5 silentibus vineis inducendus 6 est. Nam si palmis incientibus 7 progemmantibusque fossorem immiscris, magnam partem vindemiae dedissent. Igitur antequam germinent, per divortium veris et 8 hiemis quam altissime fodiendae vineae sunt, quo laetius atque hilarius pullulent; eaeque ubi se frondibus 9 vestierint, teneris caulibus necdum adultis modus adhibendus est.
§27.2
Idemque vinitor, qui ante ferro, nunc manu deputet,umbrasque compescat, ac supervacuos pampinos deturbet;nam id plurimum refert non inscite facere, siquidem vel magis pampinatio quam putatio vitibus consulit. Nam illa quamvis multum iuvat, sauciat tamen et resecat; haec clementius sine vulnere medetur, et anni sequentis expeditiorem putationem facit.
§27.3
Tum etiam vitem minus cicatricosam reddit, quoniam id ex quo viride et tenerum decerptum est, celeriter consanescit. Super haec materiae, quae fructum habent, melius convalescunt, et uvae commodius insolatae percoquuntur.
§27.4
Quare prudentis est ac maxime callentis vinitoris aestimare ac dispicere quibus locis in annum debeat materias summittere; nec orbos tantum detrahere palmites, verum etiam frugiferos, si supra modum se numerus eorum profuderit; siquidem evenit ut quidam oculi trigeminis palmis egerminent, quibus binos detrahere oportet, quo commodius singulos alumnos educent.
§27.5
Est enim sapientis rustici reputare, num maiore fructu vitis se induerit, quam ut perferre eum possit. Itaque non solum frondem supervacuam volet decerpere, quod semper faciendum est, verum interdum partem aliquam fetus decutere, ut ubere suo gravatam vitem levet. Idque faciet variis de causis pampinator industrius, etiam si non erit maior fructus, quam ut maturescere queat;
§27.6–33.6
§27.6
si aut continuis superioribus annis dapsili proventu religatam vitem requiescereac refici par erit,si futurae materiae consulendum. Nam cacumina flagellorum confringere luxuriae comprimendae causa, vel dura parte trunci sitos pampinos summovere, nisi ad renovandam vitem unus atque alter servandus est, tum e capite quicquid inter bracchia viret explantare, atque eos qui per ipsa duramenta steriles nequiquam matrem opacant, palmites detergere, cuiuslibet vel pueri est officium.
§28.1
Tempus autem pampinationis antequam florem vitis ostendat, maxime est eligendum, sed et postea licet eandem repetere. Medium igitur eorum dierum spatium, quo acini formantur, vinearum nobis aditum negat, quippe florentem fructum movere non expedit. Pubescentem vero, et quasi adolescentem convenit religare, foliisque omnibus nudare, tum et crebris fossionibus implere; nam fit uberior pulverationibus. 7
§28.2
Nec infitior plerosque ante me rusticarum rerum magistros tribus fossuris contentos fuisse; ex quibus Graecinus, qui sic refert: potest videri satis esse constitutam vineam ter fodere. Celsus quoque et Atticus consentiunt tres esse motus in vite seu potius in omni surcido naturales: unum, quo germinet; alterum, quo floreat;tertium, quo maturescat. Hos ergo motus censent fossionibus concitari. Non enim natura quod vult satis efficit, nisi eam labore cum studio iuveris. Atque haec colendarum vinearum cura finitur vindemia.
§29.1
Redeo nunc ad eam partem disputationis, qua sum professus vitium inserendarum tuendarumque insitionum praecepta. Tempus inserendi Iulius Atticus tradidit ex Kalendis Novembribus in Kalendas Iunias, quoad posse custodiri surculum sine germine adfirmat. Eoque debemus intellegere nullam partem anni excipi, si sit sarmenti silentis facultas. Id porro in aliis stirpium generibus, quae firmioris et sucosioris libri sunt, posse fieri sane concesserim.
§29.2
In vitibus nimis temere tot mensium rusticis insitionem permissam dissimulare non est fidei meae: nec quia ignorem brumae temporibus aliquando insitam vitem comprehendere. Sed non quid in uno vel altero experimento casu fiat, verum quid certa ratione plerumque proveniat, discentibus praecipere debemus.Etenim si exiguo numero periclitandum sit, in quo maior cura temeritati
§29.3
medetur, possum aliquatenus conivere;cum vero vastitas operis etiam diligentissimi agricolae curam distendit,omnem scrupulum summovere debemus. Est enim contrarium, quod Atticus praecipit. Nam idem per brumam negat recte putari vineam; quae res quamvis minus laedat vitem, merito tamen fieri prohibetur, quod frigoribus omnis surculus rigore torpet, nec propter gelicidia corticem movet, ut cicatricem consanet.
§29.4
Atque idem Atticus non prohibet eodem ipso tempore inserere, quod tum et totius obtruncatione vitis et cum eiusdem resectionis fissura praecipit fieri. Verior itaque ratio est inserendi tepentibus iam diebus post hiemem, cum et gemma se et cortex naturaliter movet, nec frigus ingruit, quod possit aut surculum insitum aut fissurae plagam inurere.
§29.5
Permiserim tamen festinantibus autumno vitem inserere, quia non dissimilis est eius aeris qualitas vernae. Sed quocumque quis tempore destinaverit inserere, non aliam sciat esse curam surculis explorandis, quam quae tradita est priore libro, cum de malleolis eligendis praecepimus. Quos ubi generosos et fecundos et quam maturissimos viti detraxerit, diem quoque tepidum silentemque a ventis eligat.
§29.6
Tum consideret surculum teretem solidique corporis, nec fungosae medullae, crebris etiam gemmis et brevibus internodiis. Nam plurimum interest non esse longum sarmentum, quod inseratur; et rursus plures oculos, quibus egerminet, inesse. Itaque si sunt longa internodia, necesse erit ad unam vel summum duas gemmas recidere surculum, ne proceriorem faciamus quam ut tempestates et ventos et imbres immobilis pati possit.
§29.7
Inseritur autem vitis vel recisa vel integra perforata terebra; sed illa frequentior et paene omnibus agricolis cognita insitio; haec rarior et paucis usurpata.De ea igitur prius disseram, quae magis in consuetudine est.
§29.8
Reciditur vitis plerumque supra terram, nonnumquam tamen et infra, quo loco maxime solida est atque enodis. Cum iuxtaterram insita est, surculus adobruitur cacumine tenus; at cum editior a terra est, fissura diligenter subacto luto finitur et superposito musco ligatur, quod et calores et pluvias arceat. Temperatur ita surculus, ut calamo non absimilis sit. Purgamentum habeas ad fissuram,sub qua nodus in vite desideratur, qui quasi alliget eam fissuram, nec rimam patiatur ultra procedere.
§29.9
Is nodus etiam si quattuor digitis a resectione abfuerit, inligari tamen eum, priusquam vitis findatur, conveniet, ne, cum scalpro factum fuerit iter surculo, plus iusto plaga hiet. Calamus autemnon amplius tribus digitis debet allevari, atque is ex ea parte, qua raditur, ut sit levis. Eaque rasura ita deducitur, ut medullam contingat uno latere, atque altero paulo ultra corticem destringatur, figureturque in speciem cunei, sic ut ab ima parte acutus surculus, latere altero sit tenuior, atque altero plenior; perque tenuiorem partem insertus eo latere artetur quo est plenior, et utrimque contingat fissuram. Nam nisi cortex cortici sic applicatur, ut nullo loco transluceat, nequit coalescere.
§29.10
Vinculi genus ad insitionem non unum est. Alii viminibus obstringunt; nonnulli circumdant libro fissuram; plurimi ligant iunco, quod est aptissimum. Nam vimen, cum inaruit, penetrat et insecat corticem. Propter quod molliora vincula magis probamus, quae cum circumvenere truncum, adactis harundineis cuneolis artantur. Sed antiquissimum est, et ante haec ablaqueari vitem, radicesque summas vel suboles amputari; et post haec adobrui truncum. Isque cum comprehendit, aliam rursus exigit curam:
§29.11
nam saepius pampinandus est, cum germinat, frequentiusque detrahendae suboles quae a lateribus radicibusque prorepunt. Tum quod ex insito profundit subligandum, ne vento surculus motus labefactetur aut explantetur tener pampinus. Qui cum excrevit, nepotibus orbandus est, nisi si propter penuriam et calvitium loci summittuntur in propagines. Autumnus deinde falcem maturis palmitibus admovet. Sed putationis insitis custoditur ea ratio, ut ubi nulla desideratur propago unus surculus evocetur in iugum; alter ita reddatur ut adaequetur plaga trunco, sic tamen ne quid radatur e duro.
§29.12
Pampinandum non aliter est quam in novella viviradice; putandum vero sic ut usque in quartum annum parcius imperetur, dum plaga trunci ducat cicatricem. Atque haec per fissuram insitarum est ordinatio.
§29.13
Illa sic per terebrationem: primum ex vicino fructuosissimamconsiderare vitem, ex qua velut traducem inhaerentem matri palmitem attrahas, et per foramen transmittas. Haec enim tutior et certior est insitio, quoniam, etsi proximo vere non comprehendit, sequente certe, cum increvit, coniungi cogitur; et mox a matre reciditur, atque ipsa superficies insitae vitis usque ad receptum surculum obtruncatur.
§29.14
Huius traducis si non est facultas, tum detractum viti quam recentissimum eligitur sarmentum, et leviter circumrasum, ut cortex tantum detrahatur, aptatur foramini, atque ita luto circumlinitur resecta vitis, ut totus truncus alieni generis vitiserviat. Quod quidem non fit in traduce, qui a materno sustinetur ubere dum inolescat.
§29.15
Sed aliud est ferramentum quo priores vitem perforabant, aliud quod ipse usu nunc magis aptum comperi. Nam antiqua terebra, quam solam veteres agricolae noverant, scobem faciebat perurebatque eam partem quam perforaverat. Deusta porro raro revirescebat, vel cum priore coalescebat,et insitus surculus comprehendebat. Tum etiam scobis numquam sic eximebatur ut non inhaereret foramini; ea porro interventu suo prohibebat corpus surculi corpori vitis applicari.
§29.16
Nos terebram, quam Gallicam dicimus, ad hanc insitionem commenti longe habiliorem utilioremque comperimus. Nam sic excavat truncum ne foramen inurat, quippe non scobem sed ramenta facit; quibus exemptis plaga levis relinquitur, quae facilius omni parte sedentem surculum contingat, nulla interveniente lanugine quam excitabat antiqua terebra.
§29.17
Igitur secundum vernum aequinoctium perfectam vitium insitionem habeto, locisque aridis et siccis nigram vitem inserito, humidis albam.Neque est ulla eius propagandi necessitas, si modo tam mediocris est crassitudo trunci ut incrementum insit iplagam possit contingere;nisi tamen vacuus locus demortui capitis vitem reposcit. Quod cum ita est, alter ex duobus surculis mergitur, alter eductus ad iugum in fructum summittitur. Neque inutile est ex ea vite, quam merseris, enascentes in arcu propaginis pampinos educare, quos possis mox, si ita competet,vel propagare vel ad fructum relinquere.
§30.1
Quoniam constituendis 4 colendisque vineis, quae videbantur utiliter praecipi posse, disseruimus, pedaminum iugorumque et viminum prospiciendorum tradenda ratio est. Haec enim quasi quaedam dotes vineis ante praeparantur. Quibus si deficitur agricola, causam faciendi vineta non habet, cum omnia, quae sunt necessaria, extra fundum quaerenda sint; nec emptionis tantum, sicut ait Atticus, pretium onerat vilici 5 rationem, sed est etiam comparatio molestissima.
§30.2
Convehenda sunt enim tempore iniquissimo hiberno. Quare salices viminales atque harundineta vulgaresque silvae, vel consulto consitae castaneis, prius faciendae sunt. Salicum viminalium Atticus putat singula iugera sufficere posse quinis et vicenis iugeribus ligandae vineae, harundineti singula iugera vicenis iugandis; castaneti iugerum totidem palandis, quot harundineti iugandis.
§30.3
Salicem vel riguus ager vel uliginis abundansoptime, nec incommode tamen alit planus et pinguis. Atque is debet converti bipalio; ita enim praecipiunt veteres, in duos pedes et semissem pastinare salicto destinatum solum.Nec refert cuius generis vimen seras, dum sit lentissimum.
§30.4
Putant tamen tria esse genera praecipue Graecae, Gallicae, Sabinae salicis,quam plurimi vocant Amerinam. Graeca flavi coloris est; Gallica obsoleti purpurei, et tenuissimi viminis;Amerina salix gracilem virgam et rutilam gerit. Atque hae vel cacuminibus vel taleis deponuntur. Perticae cacuminum modicae plenitudinis, quae tamen dupondiarii orbiculi crassitudinem non excedat,optime panguntur eousque dum ad solidum demittantur.
§30.5
Taleae sesquipedales terreno immersae paulum obruuntur. Riguus locus spatia laxiora desiderat, eaque senum pedum per quincuncem recte faciunt; siccaneus spissiora, sic ut sit facilis accessus colentibus ea. Quinum pedum interordinia esse abunde est, ut tamen in ipsa linea consitionis alterna vacuis intermissis bipedaneis spatiis consistantsemina.
§30.6
Satio est eorum priusquam germinent, dum silent virgae, quas arboribus detrahisiccas convenit. Nam roscidas si recideris, parum commode proveniunt; ideoquepluvii dies in exputanda salice vitantur. Fodienda sunt primo triennio salicta crebrius, ut novella vineta. Cum deinde convaluerint, tribus fossuris contenta sunt;
§30.7
aliter culta celeriter deficiunt. Nam quamvis adhibeatur cura, plurimae salices intereunt. Quarum in locum ex propinquo mergi propagari debent, curvatis et defossis cacuminibus,quibus restituatur quicquid intercidit. Anniculus deinde mergus decidatur a stirpe, ut suis radicibus tamquam vitis ali possit.
§31.1
Perarida loca, quae genus id virgultorum non recipiunt, genistam postulant. Eius cum sit satis firmum tum etiam lentissimum est vinculum. Seritur autem semine, quod cum est natum, vel defertur bima viviradix, vel relicta cum id tempus excessit, omnibus annis more segetis iuxta terram demeti potest. Cetera vincula, qualia sunt ex rubo, maiorem operam sed in egeno tamen necessariam exigunt.
§31.2
Perticalis fere salix eundem agrum, quem viminalis, desiderat; melior tamen riguo provenit. Atque ea taleis conseritur, et cum germinavit, ad unam perticam summittitur, crebroque foditur atque exherbatur nec minus quam vinea pampinatur, ut in longitudinem ramorum potius quam in latitudinem evocetur. Sic culta quarto demum anno caeditur. Nam quae vinculis praeparatur, potest annicula praecidi ad semissem supra duos pedes, ut e trunco fruticet et in bracchia velut humilis vinea disponatur; si tamen siccior fuerit ager, bima potius resecabitur.
§32.1
Harundo minus alto 2 pastinato, melius tamen bipalio seritur. Ea cum sit vivacissima nec recuset ullum locum, prosperius resoluto quam denso; umido, quam sicco; vallibus, quam clivis; 3 fluminum ripis, et limitibus ac vepribus 4 commodius quam mediis agris deponitur.
§32.2
Seritur bulbus radicis, et talea calami; nec minus toto prosternitur corpore. Bulbus tripedaneis intervacantibus spatiis obrutus anno celerius maturam perticam praebet. Talea et tota harundo serius praedicto tempore evenit. Sed sive recisa in dupondium et semissem talea, sive totae harundines prostratae deponentur,exstent earum cacumina;6quod si obruta sunt, totae putrescunt.
§32.3
Sed cultus harundineti primo triennio non alius est quam ceteris. Cum deinde consenuit, repastinandum est. Ea est autem senectus, cum vel exaruit situ et inertia plurium annorum, vel ita densatum est, ut gracilis et cannae similis harundo prodeat.
§32.4
Sed illud de integro refodi debet; hoc potest intercidi et dirarari, quod opus rustici castrationem vocant. Quae tamen refectio harundineti caeca est, quia non apparet in terra quid aut tollendum sit aut relinquendum; tolerabilius tamen harundo castratur antequam caeditur, quatenus velut indices calami demonstrant quid eruendum sit.
§32.5
Tempus repastinandi et conserendi est priusquam oculi harundinum egerminent. Caeditur deinde post brumam; nam usque in id tempus incrementum capit, ac tum compescitur,cum obriguit hiberno frigore. Fodiendum quotiens et vineta; sed macies eius cinere vel alio stercore iuvanda est, propter quod caesum plerique incendunt harundinetum.
§33.1
Castanea roboribus proxima est, et ideo stabiliendis vineis habilis. Tum in repastinato nux posita celeriter emicat, et post quinquennium caesa more salicis 6 recreatur, atque 7 in palum formata fere usque in alteram caesionem perennat. Ea pullam terram et resolutam desiderat; sabulonem umidum vel refractum tofum non respuit; opaco et septentrionali clivo laetatur;spissum solum et rubricosum reformidat.
§33.2
Seritur ab Novembri mense per totam hiemem sicca terra et repastinata in altitudinem dupondii et semissis. Nuces in ordinem semipedalibus; ordines autem quinum pedum spatiis dirimuntur. In altitudinem dodrantis castanea depressis sulcis committitur. Qui ubi nucibus sunt consiti, priusquam complanentur, breves harundines ab latere castanearum panguntur, ut per hos sationis indices tutius fodi et runcari possint.
§33.3
Simul atque semina stilaverint, etiam bima transferri queunt, intervelluntur, ac bini pedes arbusculis vacui relinquuntur, ne densitas plantas emaciet. Spissius autem propter varios casus deponitur: nam interdum priusquam enascatur, aut siccitatibus nux inarescit, aut aquarum abundantia putrescit; interdum subterraneis animalibus sicuti muribus et talpis infestatur. Propter quae saepe novella castanetacalvescunt; atque ubi frequentanda sunt, melius ex vicino, si competit, mergi more pertica declinata propagatur, quam exempta reseritur.
§33.4
Haec enim velut immota sua sede vehementer germinat; at quae radicibus exempta et deposita est, biennio reformidat. Propter quod compertum est commodius nucibus quam viviradicibus eiusmodi silvas institui. Spatia huiusce sationis, quae supra scripta sunt, capita castanearum recipiunt MMDCCCLXXX, cuius summae, sicut ait Atticus, ex facili iugera singula praebebunt statuminum duodena milia. Etenim taleae propius stirpem recisae quadrifidas plerumque, ac deinde secundae taleae eiusdem arboris bifidas ridicas sumministrant; quod genus fissilis adminiculi
§33.5
manet diutius quam teres palus. Cultus idem est positionis fossionisque qui vineae. Supputari debet bima, quin etiam trima; nam bis ferro repetenda est veris principio, ut incitetur eius proceritas. Potest etiam quercus simili ratione seri; verum biennio tardius quam castanea deciditur. Propter quod ratio postulat tempus potius lucrari, nisi si dumosi glareosique montes, atque ea genera terrae, quae supra diximus, glandem magis quam castaneam postulabunt.
§33.6
Haec de vineis Italicis vinearumque instrumentis, quantum reor, non inutiliter et abunde disseruit mox agricolarum provincialium vineaticos nec minus nostratis et Gallici arbusti cultus traditurus.
Tap any Latin word to look it up