Book 3
§1.1–2.32
§1.1 " Hactenus arvorum cultus," ut ait praestantissima poeta. Nihil enim prohibet nos, Publi Silvine, de iisdem1 rebus dicturos celeberrima carminis suspicari 2 principio.3 Sequitur arborum cura, quae pars rei rusticae vel maxima est. Earum species diversae et multiformes sunt: quippe varii generis, sicut auctor idem refert, nullis hominum cogentibus ipsae Sponte sua veniunt;
§1.2 multae etiam nostra manu satae procedunt. Sed quae non ope humana gignuntur, silvestres ac ferae, sui cuiusque ingenii poma vel semina gerunt; at quibus labor adhibetur, magis aptae sunt frugibus. De eo igitur prius genere dicendum est quod nobis alimenta praebet. Idque tripertito dividitur. Nam ex surculo vel arbor procedit, ut olea; vel frutex, ut palma campestris; vel tertium quiddam quod nec arborem nec fruticem proprie dixerimus,
§1.3 ut est vitis. Hanc nos ceteris stirpibus iure praeponimus, non tantum fructus dulcedine, sed etiam facilitate per quam omni paene regione et omni declinatione mundi, nisi tamen glaciali vel praefervida, curae mortalium respondet, tamque felix campis quam collibus provenit, et in densa non minus quam in resoluta, saepe etiam gracili; atque pingui et macra, siccaque et uliginosa.
§1.4 Tum sola maxime utramque patitur intemperiem caeli vel sub axe frigido, vel aestuoso procellosoque. Refert tamen cuius generis aut quo habitu vitem pro regionis statu colere censeas. Neque enim omni caelo solove cultus idem, neque est unum stirpis eius genus: quodque praecipuum est ex omnibus non facile dictu est, cum suum cuique regioni magis aut minus aptum esse doceat usus.
§1.5 Exploratum tamen habebit prudens agricola genus vitis habile campo, quod nebulas pruinamque sine noxa perfert; colli, quod siceitatem ventosque patitur. Pingui et uberi dabit agro gracilem vitem, nec natura nimis fecundam; macro feracem; terrae densae vehementem, multaque materia frondentem; resoluto et laeto solo, rari sarmenti. Humido loco sciet non recte mandari fructus teneri et amplioris acini,sed callosi et angusti frequentisque vinacei; sicco recte contribui diversae quoque naturae semina.
§1.6 Sed et post haec non ignorabit dominus loci, plus posse qualitatem caeli frigidam vel calidam, siccam vel roscidam, grandinosam ventosamque vel placidam, serenam vel nebulosam:
§1.7 frigidaeque aut nebulosae duorum generum vites aptabit, seu praecoques, quarum maturitas frugum praecurrit hiemem; seu firmi durique acini, quarum inter caligines uvae deflorescunt, et mox gelicidiis ac pruinis, ut aliarum caloribus, mitescunt. Ventoso quoque et tumultuoso statu caeli fidenter easdem tenaces ac duri acini committet. Rursus calido teneriores uberioresque concredet. Sicco destinabit eas quae pluviis aut continuis roribus putrescunt; roscido, quae siccitatibus laborant; grandinoso quae foliis duris latisque sunt, quo melius protegant fructum. Nam placida et serena regio nullam non recipit; commodissime tamen eam, cuius vel uvae vel acini celeriter decidunt.
§1.8 At si voto est eligendus vineis locus et status caeli, sicut censet verissime Celsus, optimum est solum nec densum nimis nec resolutum, soluto tamen propius; nec exile nec laetissimum, proximum tamen uberi; nec campestre nec praeceps, simile tamen edito campo; nec siccum nec uliginosum, modice tamen roscidum; quod fontibus non in summo non in profundo terrae scaturiat, sed ut vicinum radicibus umorem sumministreteumque nec amarum nec salsum,
§1.9 ne saporem vini corrumpat, et incrementa virentium veluti quadam scabra rubigine coerceat, si modo credimus Vergilio dicenti, Salsa autem tellus, et quae perhibetur amara, Frugibus infelix; ea nec mansuescit arando, Nec Baccho genus aut pomis sua nomina servat.
§1.10 Caelum porro neque nivale vinea, sicut praedixi, nec rursus aestuosurndesiderat, calido tamen potius quam frigido laetatur; imbribus magis quam serenitatibus offenditur; et solo sicco quam nimis pluvioso est amicior; perflatu modico leniquegaudet, procellis obnoxia est. Atque haec maxime probabilis est caeli et soli qualitas.
§2.1 Vitis autem vel ad escam vel ad defusionem 7 deponitur. Ad escam non expedit instituere vineta, nisi cum tam suburbanus est ager, ut ratio postulet inconditum fructum mercantibus velut pomum vendere. Quae cum talis est conditio, maxime praecoques et duracinae, tum denique Purpureae et Bumasti, Dactylique et Rhodiae, Libycae quoque et Cerauniae;
§2.2 nec solum quae iucunditate saporis, verum etiam quae specie commendari possint,conseri debent, ut Stephanitae, ut Tripedaneae, ut Unciariae, ut Cydonitae; item quarum uvae temporibus hiemis durabiles vasis conduntur, ut Venuculae, ut nuper in hos usus exploratae Numisianae.
§2.3 At ubi vino consulimus, vitis eligitur, quae et in fructu valet et in materia, quod alterum ad reditus coloni, alterum ad diuturnitatem stirpis plurimum confert.
§2.4 Sed ea tum praecipua est, si nec nimis celeriter frondet, et primo quoque tempore deflorescit, nec nimis tarde mitescit; quin etiam pruinas et caliginem et carbunculum facile propulsat, eademque nec imbribus putrescit,nec siccitatibus abolescit.
§2.5 Talis nobis eligatur vel mediocriter fecunda, si modo is locus habetur, in quo gustus nobilis pretiosusque fluit; nam si sordidus aut vilis est, feracissimam quamque serere conducit, ut multiplicatione frugum reditus augeatur.
§2.6 Fere autem omni statu locorum campestria largius vinum sed iucundius adferunt collina; quae tamen ipsa modico statu caeli magis exuberant Aquiloni prona, sed sunt generosiora sub Austro.
§2.7 Nec dubium, quin sit ea nonnullarum vitium natura, ut pro locorum situ bonitate vini modo vincant modo superentur.Solae traduntur Amineae excepto caeli statu nimis frigido ubicumque sint, etiam si degenerem:, sibi comparatae, magis aut minus probi gustus vina praebere, et ceteras omnis sapore praecedere.
§2.8 Eae cum sint unius nominis, non unam speciem gerunt. Duas germanas cognovimus, quarum minor ocius et melius deflorescit, habilis arbori nec non iugo: illic pinguem terram, hic mediocrem desiderat, longeque praecedit maiorem,
§2.9 quia et imbres et ventos fortius patitur. Nam maior celeriter in flore corrumpitur, et magis in iugis quam in arboribus. Ideoque non est vineis apta, vix etiam arbusto, nisi praepingui et vivida terra; nam nec mediocri valet, multoque minus in exili. Prolixarum frequentia materiarum foliorumque et uvarum et acinorum magnitudine dignoscitur, internodiis quoque rarior. Largis fructibus a minore superatur, gustu non vincitur.Et hae quidem utrae-
§2.10 que Amineae. Verum et aliae duae geminae ab eo quod duplices uvas exigunt, cognomen trahuntausterioris vini, sed aeque perennis. Duarum minor vulgo notissima, quippe Campaniae celeberrimos Vesuvii colles Surrentinosque vestit. Hilaris interaestivosFavonii flatus Austris adfligitur.
§2.11 Ceteris itaque partibus Italiae non tam vineis quam arbusto est idonea, cum praedictis regionibus commodissime iugum sustineat. Materiam fructumque, nisi quod duplicem, non absimilem minori germanae gerit, sicut maior gemina maiori germanae; quae tamen minor hoc melior est, quod fecundior etiam mediocri solo, nam illam nisi praepingui non respondere iam dictum est.
§2.12 Lanatam quoque Amineam quidam maxime probant, quae hoc vocabulum non ideo usurpat, quod sola ex omnibus Amineis, verum quod praecipue canescit lanugine. Sane boni vini, sed lenioris quam superiores, crebram quoque materiam fundit; atque ideo propter pampini densitatem saepe parum recte deflorescit, eademque maturo fructu celeriter putrescit.
§2.13 Super hunc numerum, quem rettulimus, singularis habetur Aminea maiori geminae non dissimilis, prima specie pampini et trunci, sed vini sapore aliquanto inferior, quamvis generosissimis sit proxima,praeferenda etiam propriis virtutibus. Nam et feracior et flore melius exuitur, spissasque et albidas uvas ac tumidioris acini gerit, gracili arvo non desciscit, atque ideo inter uberrimas vites numeratur.
§2.14 Nomentanae vini nobilitate subsequuntur Amineas, fecunditate vero etiam praeveniunt; quippe cum se frequenter impleant et id, quod ediderunt, optime tueantur.Sed earum quoque feracior est minor, cuius et folium parcius scinditur, et materia non ita rubet ut maioris, a quo colore rubellanae nuncupantur. Eaedemque faeciniae, quod plus quam ceterae faecis adferunt.
§2.15 Id tamen incommodum repensant uvarum multitudine, quas et in iugo sed et in arbore melius exhibent. Ventos et imbres valenter sufferunt, celeriter deflorescunt, et ideo citiusmitescunt, omnis incommodi patientes praeter caloris. Nam quia minuti acini et durae cutis uvas habent, aestibus contrahuntur. Pinguique arvo maxime gaudent, quod ubertatem aliquam natura gracilibus et exilibus uvis praebere valet.
§2.16 Frigidum ac roscidum solum et caelum commodissime sustinent Eugeniae, dum sunt in Albano colle, nam mutato loco vix nomini suo respondent;nec minus Allobrogicae, quarum vini iucunditas cum regione mutatur.
§2.17 Magis etiam dotibus tres Apianae commendantur, omnes feraces iugoque et arboribus satis idoneae, generosior tamen una, quae nudis foliis est. Nam duae lanatae quamvis frondibus et palmitum pari facie fluxurae qualitate sunt dispariles, cum tardius altera recipiat cariem vetustatis.
§2.18 Pingui solo feracissimae, mediocri quoque fecundae; praecoquis fructus, ideoque frigidis locis aptissimae; vim dulcis, sed capiti nervisque, venisquenon aptae.Nisi mature lectae pluviis ventisque et apibus adferunt praedam, quarum vocabulo propter hanc populationem cognominantur. Atque hae pretiosi gustus celeberrimae.
§2.19 Possunt tamen etiam secundae notae vites proventu et ubertate commendari, qualis est Biturica, qualis basilica, quarum minorem coccolobin vocant Hispani, longe omnium primis utraeque proximae. Nam et vetustatem vinum earum patitur, et ad bonitatem aliquam per annos venit.
§2.20 Iam vero ipsae fecunditate praestant omnibus, quas ante rettuli, tum etiam patientia; quippe turbines imbresque fortissime sustinent, et commode fluunt, nec deficiunt macro solo. Frigora melius quam umores sustinent, umores commodius quam siccitates, nec caloribus
§2.21 tamen contristatur. Visuladeinde ab his et minor Argitis terrae mediocritate laetantur; nam in pingui nimiis viribus luxuriant; in macra tenues et vacuae fructu veniunt; amiciores iugo quam arboribus, sed Argitis etiam in sublimibus fertilis vastis materiis et uvis exuberat.
§2.22 Humillimis tabulatis aptior Visula brevem materiam, durum folium et latum exigit, cuius amphtudine fructus suos optime adversus grandinem tuetur; qui tamen nisi primo quoque tempore maturi lcgantur, ad terram decidunt;humoribus etiam priusquam defluant,
§2.23 putrescunt. Sunt et Helvolae, quas non nulli varias appellant, neque purpureae neque nigrae, ab helvo, nisi fallor, colore vocitatae. Melior est nigrior abundantia vini, sed haec sapore pretiosior. Color acinorum in neutra conspicitur aequalis. Utraque candidi musti alterna vice annorum plus aut minus adferunt.Melius arborem, sed et iugum commode vestiunt. Mediocri quoque solo fecundae, sicut Pretiae minor et maior. Sed eae generositate vini magiscommendantur, etfrequentibus materiis frondent et cito maturescunt.
§2.24 Albuelisutilior, ut ait Celsus, in colle quam in campo; in arbore quam in iugo;in summa arbore quam in ima; ferax et materiae frequentis et uvae. Nam quae Graeculae vites sunt, ut Mareoticae,Thasiae, Psithiae, Sophortiae, sicut habent probabilem gustum, ita nostris regionibus et raritate uvarum et acinorum exiguitate minus fluunt. Inerticula tamen nigra, quam quidam Graeci amethyston appellant, potest in secunda quasi tribu esse, quod et boni vini est et innoxia,unde etiam nomen traxit, quod iners habetur in tentandis nervis, quamvis gustu non sit hebes.
§2.25 Tertium gradum facit earum Celsus, quae fecunditate sola commendantur: ut tres Helvenacae, quarum duae maiores nequaquam minori bonitate et abundantia musti pares habentur. Earum altera, quam Galliarum incolae marcum vocant, mediocris vini; et altera quam longam appellant, eandemque canam,sordidi vini nec tam largi quam ex numero uvarum prima specie promittit.
§2.26 Minima et optima e tribus facillime folio dinoscitur, nam rotundissimum omnium id gerit; atque est laudabilis, quod siccitates maxime perfert; quod frigora sustinet, dum tamen sine imbribus sit; quod non nullis locis etiam vinum eius in vetustatem diffunditur; quod praecipue sola macerrimum quoque solumfertilitate sua commendat.
§2.27 Ut Spionia dapsilis musto sed amplitudine magis uvarum quam numero fertilis, ut Horconia, ut Murgentina eademque Pompeiana, ut Numisiana, ut Venucula eademque Scirpulaatque Sticula, ut nigra Fregellana, ut Merica, ut Rhaetica, ut omnium quas cognovimus copiosissima Arcelaca maior, a multis Argitis falso existimata.
§2.28 Nam has nuper mihi cognitas, Pergulanam dico et Irtiolam Fereolamque, non facile adseverem quo gradu habendae sint; quod etsi satis fecundas scio, nondum tamen de bonitate vini, quod adferunt, iudicare potui. Unam etiam praecoquem vitem nobis ante hoc tempus incognitam Graeca consuetudine Dracontion vocitari comperimus, quae fecunditate iucunditateve Arcelacae Basilicaeque et Bituricae comparari possit,
§2.29 generositate vini Amineae. Multa praeterea genera sunt vitium, quarum nec numerum nec appellationes cum certa fide referre possumus. Neque enim,ut ait poeta, numero comprendere refert; Quem qui scire velit, Libyci velit aequoris idem Discere quammultae Zephyro turbenturharenae:
§2.30 quippe universae regiones regionumque paene singulae partes habent propria vitium genera, quae consuetudine sua denominant; quaedam etiam stirpes cum locis vocabula mutaverunt; quaedam propter mutationem locorum, sicut supra diximus, etiam qualitate sua decesserunt, ita ut dinosci non possint. Ideoque in hac ipsa Italia, ne dicam in tam diffuso terrarum orbe, vicinae nationes nominibus earum discrepant, variantque vocabula.
§2.31 Quare prudentis magistri est eius modi nomenclationis aucupio, quo potiri nequeat,studiosos non demorari; sed illud in totum praecipere, quod et Celsus ait et ante eum Marcus Cato, nullum genus vitium conserendum esse nisi fama, nullum diutius conservandum nisi experimento,probatum. Atque ubi multa invitabunt regionis commoda, ut nobilem vitem conseramus, generosam requiremus, inquit Iulius Graecinus; ubi nihil erit aut non multum quod proritet, feracitatem potius sequemur, quae non eadem portione
§2.32 vincitur pretio quam vincit abundantia. Sed de hac sententia, quamquam et ipse paulo ante idem censuerim, quid tamen arcanius iudicem, suo loco mox dicam. Propositum est enim docere qua ratione vineae pariter feraces et pretiosae fluxurae possint constitui.
§3.1–9.1
§3.1 Nunc prius quam de satione vitium disseram, non alienum puto velut quoddam fundamentum iacere disputationi futurae, ut ante perpensum et exploratum habeamus an locupletet patrem familiae vinearum cultus. Est enim paene adhuc supervacuum de his conserendis praecipere, dum quod prius est, nondum concedatur an omnino sint habendae. Idque adeo plurimi dubitent, ut multi refugiant et reformident talem positionem ruris, atque optabiliorem pratorum possessionem pascuorumque vel silvae caeduae iudicent;
§3.2 nam de arbusto etiam inter auctores non exigua pugna fuit, abnuente Saserna genus id ruris, Tremelio maxime probante. Sed et hanc sententiam suo loco aestimabimus.Interim studiosi agricolationis hoc primum docendi sunt, uberrimum esse reditum vinearum. Atque ut omittam veterem illam felicitatem arvorum,quibus et ante iam Cato Marcus, et mox Varro Terentius, prodidit singula iugera vinearum sescenas urnas vini praebuisseid enim maxime adseverat in primo libro rerum rusticarum Varronec una regione piovenire solitum, verum et in Faventino agro et in Gallico, qui nunc Piceno contribuitur;
§3.3 his certe temporibus Nomentana regio celeberrima fama est inlustris, et praecipue quam possidet Seneca, vir excellentis ingenii atque doctrinae, cuius in praediis vinearum iugera singula culleos octonos reddidisse plerumque, compertum est. Nam illa videntur prodigialiter in nostris Ceretanis accidisse, ut aliqua vitis apud te excederet uvarum numerum duorum milium et apud me octingenae stirpes insitae intra biennium septenos culleos peraequarent; ut primae vineae centenas amphoras iugeratim praeberent, cum prata et pascua et silvae, si centenos sestertios in singula iugera efficiant, optime domino consulere videantur.
§3.4 Nam frumenta maiore quidem parte Italiae quando cum quarto responderint, vix meminisse possumus.Cur ergo res infamis est? Non quidem suo sed hominum inquit vitio Graecinus: primum, quod in explorandis seminibus nemo adhibet diligentiam, et ideo pessimi generis plerique vineta conserunt; deinde sata non ita nutriunt, ut ante convalescant ac prosiliant, quam retorrcscant; sed et si forte adoleverint, neglegenter colunt.
§3.5 Iam illud a principio nihil referre censent, quem locum conserant; immo etiam seligunt deterrimam partem agrorum, tamquam sola sit huic stirpi maxime terra idonea, quae nihil aliud ferre possit. Sed ne ponendi quidem rationem aut perspiciunt, aut perspectam exsequuntur. Tum etiam dotem, id est instrumentum, raro vineis praeparant; cum ea res, si omissa sit, plurimas operas nec minus arcam patris familiae semper exhauriat.
§3.6 Fructum vero plerique quam uberrimum praesentem consectantur, nec provident futuro tempori, sed quasi plane in diem vivant, sic imperant vitibus, et eas ita multis palmitibus onerant, ut posteritati non consulant. Haec omnia vel certe plurima ex his cum commiserunt, quidvis malunt quam suam culpam confiteri; querunturque non respondere sibi vineta, quae vel per avaritiam vel inscientiam vel per neglegentiam perdiderunt.
§3.7 At si qui cum scientia sociaverint diligentiam, non, ut ego existimo, quadragenas vel certe tricenas,sed ut Graecinus, minimum computans licet, inquit, amphoras vicenas percipient ex singulis iugeribus, omnis istos, qui faenum suum et holera amplexantur, incremento patrimonii facile superabunt. Nec in hoc errat; quippe ut diligens ratiocinator calculo posito videt id genus agricolationis maxime rei familiari conducere.
§3.8 Nam ut amplissimas impensas vineae poscant, non tamen excedunt septem iugera unius operam vinitoris, quem vulgus quidem parvi aeris, vel de lapide noxium posse comparari putat; sed ego plurimorum opinioni dissentiens pretiosum vinitorem in primis esse censeo. Isque licet sit emptus sex, vel potius sestertiis octo milibus, cum ipsum solum septem iugerum totidem milibus nummorum partum, vineasque cum sua dote, id est cum pedamentis et viminibus, binis milibus in singula iugera positas duco, fit tamenin assem consummatum pretium sestertiorum viginti novem milium.
§3.9 Huc accedunt semisses usurarum sestertia tria milia et quadringenti octoginta nummi biennii temporis, quo velut infantia vinearum cessat a fructu. Fit in assem summa sortis et usurarum triginta duorum milium quadringentorum octoginta nummorum. Quod quasi nomen si ut faenerator cum debitore ita rusticus cum vineis suis fecerit, eius summae ut in perpetuum praedictam usuram semissium dominus constituat, percipere debet in annos singulos mille nongentos quinquaginta sestertios nummos; qua computatione vincit tamen reditus septem iugerum, secundum opinionem Graecini, usuram triginta duorum milium quadringentorum
§3.10 octoginta nummorum. Quippe ut deterrimi generis sint vineae, tamen si cultae, singulos utique culleos vini singula earum iugera peraequabunt; utque trecentis nummis quadragenae urnae veneant, quod minimum pretium est annonae, consummant tamen septem cullei sestertia duo milia et centum nummos:
§3.11 ea porro summa excedit usuram semissium. Atque hic calculus quem posuimus, Graecini rationem continet. Sed nos exstirpanda vineta censemus, quorum singula iugera minus quam ternos culleos praebent. Et adhuc tamen sic computavimus, quasi nullae sint viviradices, quae de pastinato eximantur; cum sola ea res omnem impensam terreni pretio suo liberet, si modo non provincialis sed Italicus ager est.
§3.12 Neque id cuiquam dubium esse debet, cum et nostram et Iulii Attici rationem dispexerit.Nos iam enim vicena milia malleorum per vineae iugerum inter ordines pangimus. Ille minus quattuor milibus deponit: cuius ut vincat ratio, nullus tamen vel iniquissimus locus non maiorem quaestum reddet quam acceperit impensam;
§3.13 siquidem, ut cultoris neglegentia sex milia seminum intereant,reliqua tamen decem milia tribus milibus nummorum libenter et cum lucro redemptorum erunt.Quae summa tertia parte superat duo milia sestertiorum, quanti constare iugerum vinearum praediximus; quamquam nostra cura in tantum iam processit, ut non inviti sestertiis sescenisnummis singulamilia viviradicis a me rustici mercentur.
§3.14 Sed vix istud alius praestiterit. Nam nec quisquam nobis facile crediderit tantam in agellis esse nostris abundantiam vini quantam tu, Silvine, novisti. Mediocre itaque vulgatumque pretium viviradicis posui, quo celerius nullo dissentiente perduci possent in nostram sententiam, qui propter ignorantiam genus hoc agricolationis reformidant.
§3.15 Sive ergo pastinationis reditus seu futurarum spes vindemiarum cohortari nos debet ad positionem vinearum. Quas quoniam docuimus rationis esse conserere, nunc institutionis earum praecepta dabimus.
§4.1 Cui vineta facere cordi est, praecipue caveat ne alienae potius curae quam suae credere velit, neve mercetur viviradicem. Sed genus surculi 3 probatissimum domi conserat, faciatque vitiarium ex quo possit agrum vineis vestire. Nam quae peregrina 4 ex diversa regione semina transferuntur, minus sunt familiaria nostro solo quam vernacula; eoque velut alienigena reformidant mutatam caeli locique positionem.
§4.2 Sed nec certam generositatis fidem pollicentur, cum sit incertum, an is, qui conseruerit ea, diligenter exploratum probatumque genus surculi deposuerit. Quamobrem biennii spatium longum esse minime existimandum est, intra quod utique tempestivitas seminum respondet; cum semper, ut dixi, plurimum rettulerit exquisiti generis stirpem deposuisse.
§4.3 Post haec deinde meminerit accurate locum vineis eligere; de quo cum iudicaverit, maximam diligentiam sciat adhibendam pastinationi. Quam cum peregerit, non minore cura vitem conserat, et cum posuerit summa sedulitate culturae serviat; id enim quasi caput et columen est impensarum, quoniam in eo consistit, melius an sequius terrae mandaverit paterfamilias pecuniam quam in otio tractare. Igitur unum quodque eorum quae proposui, suo iam persequar ordine.
§5.1 Vitiarium neque ieiuna terra neque uliginosa faciendum est, sucosa tamen ac mediocri potius quam pingui; tametsi fere omnes auctores huic rei laetissimum locum destinaverunt. Quod ego minime reor esse pro agricola; nam depositae stirpes4 valido solo, quamvis celeriter comprehendant atque prosiliant, tamen cum sunt viviradices factae, si in peius5 transferantur, retorrescunt nec adolescere queunt.
§5.2 Prudentis autem coloni est ex deteriori terra potius in meliorem, quam ex meliore in deteriorem transferre. Propter quod mediocritas in electione loci maxime probatur, quoniam in confinio boni malique posita est. Sive enim postmodum necessitas postulaverittempestiva semina ieiuno solo committere, non magnam sentientdifferentiam, cum ex mediocri materia in exilem translata sunt; sive laetior ager conserendus est, longe celerius in ubertate coalescunt.
§5.3 Rursus tenuissimo solo vicarium facere minime rationis est, quoniam malleolorum pars maior deperit, et quae superest, tarde fit idonea translationi. Ergo mediocris et modice siccus ager vitiario est aptissimus; isque bipalio prius subigi debet, quae est altitudo pastinationis, cum in duos pedes et semissem convertitur humus; ac deinde tripedaneis relictis spatiis, per quae semina excolantur, in singulis ordinibus, qui ducenos quadragenos pedes obtinent,sesceni malleoli pangendi sunt.
§5.4 Is numerus consummat per totum iugerum seminum milia quattuor et viginti.Verum hanc curam praevenit inquisitio et electio malleolorum. Nam ut saepe iam rettuli, quasi fundamentum est praedictae rei, probatissimum genus stirpis deponere.
§6.1 Sed electio dupliciter facienda est; non enim solum fecundam esse matrem satis est, ex qua semina petuntur, sed adhibenda ratio est subtilior, ut ex his partibus trunci sumantur, quae et genitales sunt et maxime fertiles.Vitis autem fecunda,
§6.2 ciuus progeniem studemus summittere, non tantum debet eo aestimari, quod uvas compluris exigit, potest enim trunci vastitate id accidere et frequentia palmitum; nec tamen eam feracem dixerim, cuius singulae uvae in singulis sarmentis conspiciuntur. Sed si per unumquemque pampinum maior numerus uvarum dependet; si ex singulis gemmis compluribus materiis cum fructu germinat; si denique etiam e duro virgam aliquibus racemis citat; si etiam nepotum fructugravida est; ea sine dubitatione ferax destinari debet legendo malleolo.
§6.3 Malleolus autem novellus est palmes innatus prioris anni flagello, cognominatusque ad similitudinem,quod in ea parte, qua deciditur ex vetere sarmento, prominens utrimque mallei speciem praebet. Hunc ex fecundissima stirpe legendum censemus omni tempore quo vineae putantur, ac super terram gemmis tribus vel quattuor extantibus diligenter obruendum loco modice umido non uliginoso; dum tamen antiquissimum sit considerare ne vitis, ex qua is sumitur, ancipitem floris habeat eventum, ne difficulter acinus ingrandescat, ne aut praecoquem aut serae maturitatis fructum adferat. Nam illa volucribus,
§6.4 haec etiam tempestatibus hiemis infestatur. Tale porro genus non una comprobatur vindemia; potest enim vel anni proventu vel aliis de causis etiam naturaliter infecunda vitis semel exuberare. Sed ubi plurium velut emeritis annorum stipendiis fides surculo constitit, nihil dubitandum est de fecunditate. Nec tamen ultra quadriennium talis extenditur inquisitio; id enim tempus fere virentium generositatem declarat,quo sol in eandem partem signiferi per eosdemnumeros redit, per quos cursus sui principium ceperat.Quem circuitum meatus dierum integrorum mille quadringentorum sexaginta unius ἀποκατάστασιν vocant studiosi rerum caelestium.
§7.1 Sed certum habeo, P. Silvine, iamdudum te tacitum requirere cuius generis sit ista fecunda vitis, quam nos tam accurate describimus, anne 7 de his aliqua significetur, quae vulgo nunc8 habentur feracissimae. Plurimi namque Bituricam, multi Spioniam, quidam Basilicam, non nulli Arcelacam laudibus efferunt.
§7.2 Nos quoque haec genera testimonio nostro non fraudamus,sunt enim largissimi vim; sed proposuimus docere vineas eius modi conserere, quae nec minus uberes fructus praedictis generibus adferant, et sint pretiosi saporis, velut Aminei, vel certe non procul ab eo gustu. Cui nostrae sententiae scio paene omnium agricolarum diversam esse opinionem, quae de Amineis inveterata longo iam tempore convaluit, tamquam natali et ingenita sterilitate laborantibus:
§7.3 quo magis nobis ex alto repetita compluribus exemplis firmanda ratio est, quae desidia nec minus imprudentia colonorum damnata, et velut ignorantiae tenebris occaecata luce veritatis caruit. Quare non intempestivum est nos ad ea praeverti, quae videntur hunc publicum errorem corrigere posse.
§8.1 Igitur si rerum naturam, Publi Silvine, velut acrioribus mentis oculis intueri velimus, reperiemus 3 parem legem fecunditatis eam 4 dixisse virentibus, atque hominibus ceterisque animalibus; nec sic aliis nationibus regionibusve proprias tribuisse dotes ut aliis in totum similia munera denegaret. Quibusdam gentibus numerosam progenerandi 5 sobolem dedit, ut Aegyptiis et Afris, quibus gemini partus familiares ac paene sollemnes sunt; sed et Italici generis esse voluit eximiae fecunditatis Albanas Curiatiae familiae trigeminorum matres.
§8.2 Germaniam decoravit altissimorum hominum exercitibus; sed et alias gentes non in totum fraudavit praecipuae staturae viris. Nam et Cicero testis est Romanum fuisse civem Naevium Pollionem pede longiorem quam quemquam longissimum; et nuper ipsi videre potuimus in apparatu pompae Circensium ludorum Iudaeae gentishominemproceriorem celsissimo Germano.
§8.3 Transeo ad pecudes. Armentis sublimibus insignis Mevania est, Liguria parvis; sed et Mevaniae bos humilis et Liguriae non numquam taurus eminentis staturae conspicitur. India perhibetur molibus ferarum mirabilis; pares tamen in hac terra vastitate beluas progenerari quis neget, cum intra moenia nostra natos animadvertamus elephantos? Sed ad genera frugum redeo.
§8.4 Mysiam Libyamque largis aiunt abundare frumentis, nec tamen Apulos Campanosque agros opimis defici segetibus; Tmolon et Corycon flore croceo, Iudaeam et Arabiam pretiosis odoribus inlustrem haberi; sed nec nostram civitatem praedictis egere stirpibus, quippe compluribus locis urbis iam casiam frondentem conspicimus, iam tuream plantam, florentisque
§8.5 hortos myrrha et croco.His tamen exemplis nimirum admonemur, curae mortalium obsequentissimam esse Italiam, quae paene totius orbis fruges adhibito studio colonorum ferre didicerit; quo minus addubitemus de eo fructu, qui velut indigena peculiarisque et vernaculus est huius soli. Neque enim dubium est Massici Surrentinique et Albani, atque Caecubi agri vites omnium, quas terra sustinet, nobilitate vini principes esse.
§9.1 Fecunditas ab his forsitan desideretur; sed et haec adiuvari potest cultoris industria. Nam si, ut 6 paulo ante rettuli, benignissima rerum omnium parens natura quasque gentis atque terras ita muneribus propriis ditavit, ut tamen ceteras non in universum similibus dotibus fraudaret, cur eam dubitemus etiam in vitibus praedictam legem servasse? Ut quamvis earum genus aliquod praecipue fecundum esse voluerit, tamquam Bituricum aut Basilicum,7 non tamen sic Amineum sterile reddiderit ut ex multis milibus eius ne paucissimae quidem vites fecundae, tamquam in Italicis hominibus Albanae illae sorores, reperiri possint.
§9.2–11.4
§9.2 Id autem cum sit verisimile, tum etiam verum esse nos docuit experimentum, cum et in Ardeatino agro, quem multis temporibus ipsi ante possedimus, et in Carseolano itemque in Albano generis Aminei vites notatas habuerimus, numero quidem perpaucas, verum ita fertiles ut in iugo singulae tenuis urnas praeberent, in pergulis autem singulae denas amphoras peraequarent.
§9.3 Nec incredibilis debet in Amineis haec videri fecunditas.Nam quemadmodum Terentius Varro, et ante eum Marcus Cato posset adfirmare, sescenas urnas priscis cultoribus singula vinearum iugera fudisse, si fecunditas Amineis defuisset, quas plerumque solas antiqui noverant? Nisi si putamus ea quae nuper ac modo plane longinquis regionibus arcessitanotitiae nostrae sunt tradita, Biturici generis aut Basilici vineta eos coluisse, cum vetustissimas quasque vineas adhuc existimemus Amineas.
§9.4 Si quis ergo tales, quales paulo ante possedisse me rettuli, Amineas pluribus vindemiis exploratas notet, ut ex his malleolos feracissimos eligat, possit is pariter generosas vineas et uberes efficere. Nihil enim dubium est quin ipsa natura subolem matri similem esse voluerit. Unde etiam pastor ille in Bucolicis ait, Sic canibus catulos similes, sic matribus haedos Noram.
§9.5 Unde sacrorum certaminum studiosi pernicissimarum quadrigarum semina diligenti observatione custodiunt, et spem futurarum victoriarum concipiunt propagata subole generosi armenti.Nos quoque pari ratione velut Olympionicarum equarum, ita feracissimarum Aminearum seminibus electis largae vindemiae spem capiamus. Neque est quod temporis tarditas quemquam deterreat; nam quidquid morae est, in exploratione surculi absumitur.
§9.6 Ceterum cum fecunditas vitis comprobata est, celerrime insitionibus ad maximam numerum perducitur. Eius rei testimonium tu praecipue, Silvine,perhibere nobis potes, cum pulchre memineris, a me duo iugera vinearum intra tempus biennii ex una praecoque vite, quam in Ceretano tuo possides, insitione facta consummata.
§9.7 Quemnam igitur existimas vitium numerum intra tantundem temporis interseri posse duorum iugerum malleolis, cum sint ipsa duo iugera unius vitis progenies? Quare si, ut dixi, laborem et curam velimus adhibere, facile praedicta ratione tam feraces Aminei generis vineas constituemus, quam Biturici aut Basilici: tantum rettulerit,ut in transferendis seminibus similem statum caeli locique et ipsius vitis habitum observemus; quoniam plerumque degenerat surculus, si aut situs agri aut aeris qualitas repugnat, aut etiam si ex arbore in iugum defertur.
§9.8 Itaque de frigidis in frigida, de calidis in similia, de vineis in vineas transferemus. Magis tamen ex frigido statu stirps Aminea potest calidum sustinere, quam ex calido frigidum; quoniam cum omne vitis genus tum maxime praedictum naturaliter laetatur tepore potius quam frigore.
§9.9 Sed et qualitas soli plurimum iuvat, ut ex macro aut mediocri transducatur in melius. Nam quod adsuetum est pingui, nullo modo maciem terrae patitur, nisi saepius stercores. Atque haec de cura eligendi malleoli praecepimus; nunc illud proprie specialiter,ut non solum fecundissima vite, sed et vitis parte feracissima semina eligantur.
§10.1 Feracissima autem semina sunt, non ut veteres auctores crediderunt,4 extrema pars eius,5 quod caput vitis appellant, id est, ultimum et productissimum flagellum; nam in eo quoque falluntur agricolae. Sed erroris est causa prima species et numerus uvarum, qui plerumque conspicitur 6 in 7 productissimo sarmento. Quae res nos decipere non 8 debet; id enim accidit non palmitis ingenita fertilitate, sed loci opportunitate, quia reliquas trunci partes umor omnis et alimentum quod a solo ministratur, transcurrit,
§10.2 dum ad ultimum perveniat. Naturali enim spiritu omne alimentum virentis quasi quaedam anima per medullam trunci veluti siphonem,quam diabeten vocant mechanici, trahitur in summum; quo cum pervenerit,ibi consistit, atque consumitur. Unde etiam materiae vehementissimae reperiuntur aut
§10.3 in capite vitis aut in crure vicino radicibus. Sed et hae steriles,quae e duro citantur,ac duplici ex causa robustae sunt, quod a fetu vacant, quodque ex proximo terrae integro atque inlibato suco aluntur; et illae fertiles ac firmae, quia e tenero prorepunt, et quidquid, ut supra dixi, ad eas alimenti pervenit, individuum est. Mediae sunt macerrimae, quia transeunti t hinc parte aliqua interceptus,
§10.4 illinc ad se tractus umor. Non debet igitur ultimum flagellum quasi fecundum observari, etiam si plurimum adferat, siquidem loci ubertate in fructum cogitur; sed id sarmentum quod media vite situm, nec importuna quidem parte deficit, ac numeroso fetu benignitatem suam ostendit. Hic surculus translatus rarius degenerat, quoniam ex deteriore statu meliorem sortitur; sive enim pastinato deponitur, sive trunco inseritur, largioribus satiatur
§10.5 alimentis quam prius, cum esset in egeno. Itaque custodiemus ut e praedictis locis, quos umeros rustici vocant, semina legamus, ea tamen quae attulisse fructum antea animadverterimus.Nam si fetu vacua sint, quamvis laudabilem partem vitis nihil censemus ad feracitatem conferre malleolo. Quare vitiosissima est eorum agricolarum opinio, qui minimum referre credunt quotuvas sarmentum habuerit, dum et ex vite fertili legatur et non ex duro trunco enatum, quod pampinarium vocant.
§10.6 Haec autem opinio, quae orta est ex inscientia seminum eligendorum, primum parum fecundas vineas, deinde etiam nimis steriles reddit. Quis enim omnino iam per tam longam seriem annorum agricolae malleolum legenti praecepit ea, quae paulo ante rettulimus? Immo quis non imprudentissimum quemque, et eum qui nihil aliud operis facere valeat, huic negotio delegat? Itaque ex hac consuetudine veniunt imprudentissimi ad rem maxime necessariam, deinde etiam infirmissimi; nam inutilissimus quisque, ut dixi, qui nullum alium laborem ferre queat, huic officio applicatur.
§10.7 Is porro etiam si quam scientiam eligendi malleoli habet, eam propter infirmitatem dissimulat, ac superponit; et ut numerum, quem vilicus imperavit, explere possit, nihil curiose nihil religiose administrat. Unumque est ei propositum, peragere laboris sui pensum; cum tamen, ut et sciat, et quod sciat exsequatur, hoc solum praeceptum a magistris accipit,ne pampinariam virgam deplantet, cetera omnia ut seminibus contribuat.
§10.8 Nos autem primo rationem secuti, nunc etiam longi temporis experimentum, non aliud semen eligimus, nec frugiferum esse ducimus nisi quod in parte genitali fructum attulerit. Nam illud quidem, quod loco sterili laetum robustumque sine fetu2processit,fallacemfecunditatis imaginem praefert,nec ullam generandi vim possidet.
§10.9 Id procul dubio verum esse ratio nos admonet, si modo, ut in corporibus nostris propria sunt officia cuiusque membri, sic et frugiferarum stirpium partibus propria munia. Videmus hominibus inspiratam velut aurigam rectricemque membrorum animam, sensusque iniectos ad ea discernanda, quae tactu, quaeque naribus auribusque et oculis indagantur;pedes ad gressum compositos, bracchia ad complexum. Ac ne per omnes vices ministeriorum vagetur insolenter oratio, nihil aures agere valent quod est oculorum, nihil oculi quod aurium; nec generandi quidem data est facultas manibus aut plantis.
§10.10 Sed quod hominibus ignotum voluit esse genitor universi,ventre protexit, ut divina praedita ratione rerum aeternaopifex, quasi quibusdam secretis corporis in arcano atque operto sacra illa spiritus elementa cum terrenis primordiis misceret, atque hanc2animantismachinae speciem effingeret.
§10.11 Hac lege pecudes ac virgulta progenuit; hac vitium genera figuravit, quibus eadem ipsa mater ac parens primum radices velut quaedam fundamenta iecit, ut iis quasi pedibus insisterent.Truncum deinde superposuit velut quandam staturam corporis et habitus; mox ramis diffudit quasi brachiis; tum caules et pampinos elicuit velut palmas, eorumque alios fructu donavit, alios fronde sola vestivit ad protegendos tutandosque partus.
§10.12 Ex his igitur, ut supra diximus, si non ipsa membra genitalia conceptu atque fetu gravida sed tamquam tegmina et umbracula eorum, quae fructibus vidua sunt, legerimus, umbrae scilicet non vindemiae laboraverimus.Quid ergo est? Cur quamvis non sit e duro pampinus sed e tenero natus, si tamen orbus est, etiam in futurum quasi sterilis damnatur a nobis? Modo enim disputatio nostra colligebat unicuique corporis parti proprium esse attributum officium, quod scilicet ei convenit;
§10.13 ut malleolo quoque, qui opportuno loco natus est, fecunditatis vis adsit, etiam si interim cesset a partu.
§10.14 Nec ego abnuerim hoc me instituisse argumentari; sed et illud maxime profiteor, palmitem quamvis frugifera parte enatum, si fructum non attulerit, ne vim quidem fecunditatis habere. Nec hoc illi sententiae repugnat.Nam et homines quosdam non posse generare, quamvis omnimembrorum numero constante, manifestum est; ne sit incredibile, si genitali loco virga nata fructu careat, carituram quoque fetu.
§10.15 Itaque ut ad consuetudinem agricolarum revertar, eiusmodi surculos, qui nihil attulerint,spadones appellant; quod non facerent, nisi suspicarentur inhabiles frugibus. Quae et ipsa appellatio rationem mihi subiecit non eligendi malleolos quamvis probabili parte vitis enatos, si fructum non tulissent, quamquam et hos ipsos sciam non in totum sterilitate affectos. Nam confiteor pampinarios quoque, cum e duro processerint,tempore anni sequentis adquirere fecunditatem, et ideo in resecem summitti,
§10.16 ut progenerare possit. Verum eiusmodi partum comperimus non tam ipsius resecis quam materni esse muneris. Nam quia inhaeret stirpi suae, quae est natura ferax, mixtus adhuc parentis elementis,et fecundis partus seminibus ac velut altricis uberibus eductus, paulatim fructum ferre condiscit. At quae citra naturae quandam pubertatem immatura atque intempestiva planta direpta trunco vel terrae vel etiam stirpi recisae inseritur, quasi puerilis aetas ne ad coitum quidem nedum ad conceptum habilis, vim generandi vel in totum perdit, vel certe minuit.
§10.17 Quare magnopere censeo in eligendis seminibus adhibere curam, ut e fructuosa parte vitis palmites legamus eos qui futuram fecunditatem iam dato fructu promittunt; nec tamen contenti simus singulis uvis, maximeque probemus eos qui numerosissimis fetibus conspiciuntur. An non opilionem laudabimus ex ea matre subolem propagantem, quae geminos enixa sit; et caprarium summittentem fetus earum pecudum, quae trigemino partu commendantur?Videlicet quia sperat parentum fecunditati responsuram.
§10.18 Et nos sequemur in vitibus hanc ipsam rationem, tanto quidem magis quod compertum habemus naturali quadam malignitate desciscere interdum quamvis diligenter probata semina; idque nobis poeta velut surdis veritatis inculcet dicendo,Vidi lecta diu, et multo spectata labore Degenerare tamen, ni vis humana quotannis Maxima quaeque manu legeret.Sic omnia fatis In peius ruere, ac retro sublapsa referri. Quod non tantum de seminibus leguminum, sed in tota agricolationis rationedictum esse intellegendum est.
§10.19 Si modo longi temporis observatione comperimus, quod certe comperimus, eum malleolum, qui quattuor uvas tulerit, deputatum et in terram depositum, a fecunditate materna sic degenerare ut interdum singulis, non numquam etiam binis uvis minus adferat;
§10.20 in quantum autem censemus defeeturos eos, qui binos aut fere singulos fetus in matre tulerint, cum etiam feracissimi translationem saepe reformident? Itaque huius rationis demonstratorem magis esse me quam inventorem, libenter profiteor, ne quis existimet fraudari maiores nostros laude merita. Nam id ipsum sensisseeos non dubium est, quamvis nullo alio scripto proditum, exceptis quos rettulimus numeros Vergili, et sic tamen ut de seminibus leguminum praecipiatur.
§10.21 Cur enim aut e duro natam virgam, aut etiam ex fecundo malleolo, quem ipsi probassent, decisam sagittam repudiabant, si nihil interesse ducebant ex quo loco semina legerentur? Num quia vim fecunditatis certis quasi membris inesse non dubitabant, idcirco pampinarium et sagittam velut inutiles ad deponendum prudentissime damnaverunt? Quod si ita est, nihil dubium est multo magis ab his improbatum esse etiam illum palmitem,
§10.22 qui frugifero loco natus fructum non attulisset. Nam si sagittam, id est superiorem partem malleoli, vituperandam censebant, cum esset eadem pars surculi frugiferi, quanto magis vel ex optima vitis parte natum flagellum, si est sterile, improbatum ab his ratio ipsa declarat? Nisi tamen, quod est absurdum, crediderunt eum translatum et abscissum a sua stirpe, destitutumque materno alimento, frugiferum, qui in ipsa matre nequam fuisset.Atque haec et forsitan pluribus dicta sint quam exigebat ratio veritatis; minus tamen multis quam postulabat prave detorta et inveterata opinio rusticorum.
§11.1 Nunc ad reliquum ordinem propositae disputationis redeo. Sequitur hanc eligendi malleoli curam pastinationis officium, si tamen ante de qualitate soli constiterit. Nam eam quoque plurimum et bonitati et largitati frugum conferre, nihil dubium est. Ac prius quam ipsum solum 6 perspiciamus, illud antiquissimum censemus, rudem potius eligendum agrum, si sit facultas, quam ubi fuerit seges aut arbustum.
§11.2 Nam de vinetis quae longo situ exoleverunt, inter omnes auctores constitit pessima esse si reserere velimus, quod et inferius solum plurimis radicibus sit impeditum ac velut irretitum, et adhuc non amiserit virus et cariem illam vetustatis, quibus hebetata quasi aliquibus venenis humus torpeat.
§11.3 Quam ob causam silvestris ager praecipue est eligendus, qui etiam si frutectis aut arboribus obsessus est, facile extricatur, quod suapte natura quaecumque gignuntur, non penitus nec in profundum radices agunt, sed per summam terrae dispergunt atque deducunt; quibus ferro recisis atque exstirpatis, parum quod superest inferioris soli rastris licet effodere et in fermentum congerere atque componere. Si tamen rudis terra non sit, proximum est vacuum arboribus arvum. Si nec hoc est, rarissimum arbustum vel olivetum, melius tamen vetus olivetum
§11.4 quod non fuerit maritum, vineis destinatum Ultima est, ut dixi, conditio restibilis vineae. Nam si necessitas facere cogit, prius quidquid est residuae vitis exstirpari debet; deinde totum solum sicco fimo, aut si id non sit, alterius generis quam recentissimo stercorari, atque ita converti, et diligentissime refossae omnes radices in summum regeri atque comburi; tum rursus vel stercore vetusto, quia non gignit herbas, vel de vepribus egesta humo pasti-
§11.5–16.1
§11.5 natum large contegi. At ubi pura novalia et ab arboribus sunt libera, considerandum est ante quam pastinemus, surcularis necne sit terra; idque facillime exploratur per stirpes, quae sua sponte proveniunt. Neque enim est ullum tam viduum solum virgultis ut non aliquos surculos progeneret, tamquam piros silvestres et prunos, vel rubos certe; nam haec quamvis genera spinarum sint, solent tamen fortia et laeta et gravida fructu consurgere.
§11.6 Igitur si non retorrida nec scabra, sed levia et nitida, et prolixa fecundaque viderimus, eam intellegemusesse terram surcularem. Sed hoc in totum ad illud, quod vineis praecipue est idoneum, proprie considerandum, ut prius rettuli, si facilis est humus et modice resoluta, quam diximus pullam vocitari; nec quia sola ea, sed quia sit habilis maxime vinetis.
§11.7 Quis enim vel mediocris agricola nesciat etiam durissimum tofum vel carbunculum, simulatque sit confractus et in summo regestus, tempestatibus et gelu nec minus aestivis putrescere caloribus ac resolvi; eumque pulcherrime radices vitium per aestatem refrigerare, sucumque retinere; quae res alendo surculo sunt accommodatissimae? Simili quoque de causa probari solutam glaream calculosumque agrum et mobilem lapidem? si tamen haec pingui glebae permixta sunt, nam eadem ieiuna maxime culpantur.Est autem,
§11.8 ut mea quoque fert opinio, vineis amicus etiam silex, cuisuperpositum est modicum terrenum, quia frigidus et tenax umoris per ortum caniculae non patitur sitire radices. Hyginus quidem secutus Tremelium praecipue montium ima, quae a verticibus defluentem humum receperint,vel etiam valles quae fluminum alluvie et inundationibus concreverint, aptas esse vineis adseverat, me non dissentiente.
§11.9 Cretosa humus utilis habetur viti: nam per se ipsa creta, qua utuntur figuli, quamque nonnulli argillam vocant, inimicissima est; nec minus ieiunus sabulo, et quidquid, ut ait Iulius Atticus, retorridum surculum facit, id autem solum vel uliginosum est vel salsum, amarum etiam, vel siticulosum et peraridum. Nigrum tamen et rutilum sabulonem, qui sit vividae terrae permixtus, probaverunt antiqui; nam carbunculosum agrum, nisi stercore adiuves, macres vineas efficere dixerunt.
§11.10 Gravis est rubrica, ut idem Atticus ait, et ad comprehendendum radicibus iniqua. Sed alit eadem vitem, cum tenuit, verum est in opere difficilior, quod neque umentem fodere possis, quod sit glutinosissima, nec nimium siccam, quia ultra modum praedura.
§12.1 Sed ne nunc per infinitas terreni species evagemur, non intempestive commemorabimus6 Iuli Graecini conscriptam velut formulam, ad quam posita est aestimatio terrae 7 vinealis.Idem enim Graecinus sic ait: Esse aliquam terram calidam vel frigidam, umidam vel siccam, raram vel densam, levem aut gravem, pinguem aut macram; sed neque nimium calidum solum posse tolerare vitem, quia inurat, neque praegelidum, quoniam velut stupentes et congelatas radices nimio frigore moveri non sinat; quae tum demum se promunt, cum modico tepore
§12.2 evocantur: umorem terrae iusto maiorem putrescere deposita semina; rursus nimiam siccitatem destituere plantas naturali alimento, aut in totum necare, aut scabras et retorridas facere: perdensam humum caelestis aquas non sorbere, nec facile perflari, facillime perrumpi, et praebere rimas, quibus sol ad radices stirpium penetret; eandemque velut conclausa et coartata semina comprimere atque strangulare:
§12.3 raram supra modum velut per infundibulum transmittere imbres, et sole ac vento penitus siccari atque exarescere: gravem terram vix ulla cultura vinci, levem vix ulla sustineri: pinguissimam et laetissimam luxuria, macram ac tenuem ieiunio laborare. Opus est, inquit, inter has tam diversas inaequalitates magno temperamento, quod in corporibus quoque nostris desideratur, quorum bona valetudo calidi et frigidi, umidi et aridi, densi et rari certo et quasi examinato modo continetur.Nec tamen hoc temperamentum in terra,
§12.4 quae vineis destinetur, pari momento libratum esse debere ait, sed in alteram partem propensius; ut calidior terra sit quam frigidior, siccior quam umidior, rarior quam densior, et si qua sunt his similia, ad quae contemplationem suam dirigat, qui vineas instituet.
§12.5 Quae cuncta, sicut ego reor, magis prosunt, cum suffragatur etiam status caeli: cuius quam regionem spectare debeant vineae, vetus est dissensio, Saserna maxime probante solis ortum, mox deinde meridiem, tum occasum; Tremelio Scrofa praecipuam positionem meridianam censente; Vergilio de industria occasum sic repudiante, Neve tibi ad solem vergant vineta cadentem; Democrito et Magone laudantibus caeli plagam septentrionalem, quia existiment ei subiectas feracissimas fieri vineas, quae tamen bonitate vini superentur.
§12.6 Nobis in universum praecipere optimum visum est ut in locis frigidis meridiano vineta subiciantur, tepidis orienti advertantur; si tamen non infestabuntur Austris Eurisque,velut orae maritimae in Baetica. Sin autem regiones praedictis ventis fuerint obnoxiae, melius Aquiloni vel Favonio committentur; nam ferventibus provinciis, ut Aegypto et Numidia, uni septentrioni rectius opponentur. Quibus omnibus diligenter exploratis, tum demum pastinationem suscipiemus.
§13.1 Eius autem ratio cum Italici generis futuris agricolis tum etiam provincialibus tradenda est; quoniam in longinquis et remotis fere regionibus istud genus vertendi et subigendi agri minime usurpatur, sed aut scrobibus aut sulcis plerumque vineae conseruntur.Quibus autem mos est scrobibus deponere, fere per tres longitudinis, perque duos pedes in altitudinem cavato solo, quantum latitudo ferramenti patitur, malleolos utrimque iuxta latera fossarum consternunt, et adversis scrobium frontibus curvatos erigunt;
§13.2 duabusque gemmis supra terram eminere passi reposita humo cetera coaequant: quae faciunt in eadem linea intermissis totidem pedum scamnis, dum peragant ordinem.
§13.3 Tum deinde relicto spatio, prout cuique mos est \ineas colenti vel aratro vel bidente, sequentem ordinem instituunt. Et si fossore tantum terra versetur, minimum est quinque pedum interordinium, septem maximum; sin bubus et aratro, minimum est septem pedum, satis amplum decem.
§13.4 Nonnulli tamen omnem vitem per denos pedes in quincuncem disponunt, ut more novalium terra transversis adversisque sulcis proscindatur. Id genus vineti non conducit agricolae, nisi ubi laetissimo solo vitis amplo incremento consurgit. At qui pastinationis impensam reformidant, sed aliqua tamen parte pastinationem imitari student, paribus alternis omissis spatiis senum pedum latitudinis sulcos dirigunt,fodiuntque et exaltant in tres pedes, ac per latera fossarum vitem vel malleolum disponunt.
§13.5 Avarius quidam dupondio et dodrante altum sulcum, latum pedum quinque faciunt; deinde ter tanto amplius spatium crudum relinquunt, atque ita sequentem sulcum infindunt. Quos cum per definitum vineislocum fecerunt, in lateribus sulcorum viviradices vel decisos quam recentissimos palmites novellos erigunt, consitis compluribus inter ordinaria semina malleolis, quos postea quam convaluerint crudo solo quod omissum est transversis scrobibus propagent, atque ordinent vineam paribus intervallis. Sed eae, quas rettulimus, vinearum sationes, pro natura et benignitate cuiusque regionis aut usurpandae aut repudiandae sunt nobis.
§13.6 Nunc pastinandi agri propositum est rationem tradere. Ac primum omnium ut sive arbustum sive silvestrem locum vineis destinaverimus, omnis frutex atque arbor erui et summoveri debet, ne postea fossorem moretur, neve iam pastinatum solum iacentibus molibus imprimaturet exportantium ramos atque truncos ingressu proculcetur.
§13.7 Neque enim parum refert suspensissimum esse pastinatum et, si fieri possit, vestigio quoque inviolatum; ut mota aequaliter humus novelli seminis radicibus, quamcumque in partem prorepserint, molliter cedat, nec incrementa duritia sua reverberet, sed tenero velut in nutritio sinu recipiat, et caelestes admittat imbres eosque alendis seminibus dispenset, ac suis omnibus partibus ad educandam prolem novam conspiret.
§13.8 Campestris locus alte duos pedes et semissem infodiendus est, acclivis regio tres; praeruptior vero collis vel in quattuor pedes vertendus, quia cum a superiore parte in inferiorem detrahitur humus, vix iustum pastinationi praebet regestum, nisi multo editiorem ripam quam in plano feceris. Rursus depressis vallibus minus alte duobus pedibus deponi vineam non placet. Nam praestat non conserere quam in summa terra suspendere; nisi si tamen scaturigo palustris obvia sit,sicut in agro Ravennate, plus quam sesquipedem prohibeat infodere.
§13.9 Primum autem praedicti operis exordium est, non ut huius temporis plerique faciunt agricolae, sulcum paulatim exaltare et ita secundo vel tertio gradu pervenire ad destinatam pastinationis altitudinem; sed protinus aequaliter linea posita rectis lateribus perpetuam fossam educere et post tergum motam humum componere, atque in tantum deprimere,
§13.10 donec altitudinis mensuram datam ceperit.Tum per omne spatium gradus aequaliter movenda linea est; obtinendumque ut eadem latitudo in imo reddatur quae coepta est in summo. Opus est autem perito ac vigilante exactore, qui ripam erigi iubeat, sulcumque vacuari, ac totum spatium crudi soli cum emota iam terra committi, sicut praecepi priore libro, cum arandi rationem traderem, monendo necubi scamna omittantur, et quod est durum summis glaebis obtegatur.
§13.11 Sed huic operi exigendo quasi quandam machinam commenti maiores nostri regulam fabricaverunt, in cuius latere virgula prominens ad eam altitudinem, qua deprimi sulcum oportet, contingit summam ripae partem. Id genus mensurae ciconiam vocant rustici. Sed ea quoque fraudem recipit, quoniam plurimum interest utrum eam pronam an rectam ponas. Nos itaque huic machinae quasdam partes adiecimus, quae contendentium litem disputationemque dirimerent.
§13.12 Nam duas regulas eius latitudinis, qua pastinator sulcum facturus est, in speciem Graecae litterae X decussavimus, atque ita mediae parti, qua regulae committuntur, antiquam illam ciconiam infiximus, ut tamquam suppositae basi ad perpendiculum normata insisteret; deinde transversae, quae est in latere, virgulae fabrilem libellam superposuimus. Sic compositum organum cum in sulcum demissum est, litem domini et conductoris sine iniuria diducit.
§13.13 Nam stella, quam diximus Graecae litterae faciem obtinere, pariter imae fossae solum metitur atque perlibrat, quia sive pronum seu resupinum est, positione machinae deprehenditur; quippe praedictae virgulae superposita libella alterutrum ostendit nec patitur exactorem operis decipi. Sic permensum et perlibratum opus in similitudinem vervacti semper procedit; tantumque spatii linea promota occupatur quantum effosus sulcus longitudinis ac latitudinis obtinet. Atque id genus praeparandi soli probatissimum est.
§14.1 Sequitur opus vineae conserendae, quae vel vere vel autumno tempestive deponitur: vere melius, si aut pluvius aut frigidus status caeli est, aut ager pinguis, aut campestris et uliginosa planities; rursus autumno, si sicca, si calida est aeris qualitas, si exilis atque aridus campus, si macer praeruptusve collis. Vernaeque positionis dies fere quadraginta sunt ab Idibus Februariis usque in aequinoctium; rursus autumnalis ab Idibus Octob. in Kalendas Decembres.
§14.2 Sationis autem duo genera, malleoli vel viviradicis, quod utrumque ab agricolis usurpatur; et in provinciis magis malleoli, neque enim seminariis student nec usum habent faciendae viviradicis. Hanc sationem cultores Italiae plerique iure improbaverunt,
§14.3 quoniam plurimis dotibus praestat viviradix: nam minus interit, cum et calorem et frigus, ceterasque tempestates propter firmitatem facilius sustineat; deinde adolescit maturius. Ex quo evenit ut celerius quoque sit tempestiva edendis fructibus; tum etiam nihil dubium est saepius translatam.Potest tamen malleolus protinus in vicem viviradicis conseri soluta et facili terra; ceterum densa et gravis utique vitem desiderat.
§15.1 Seritur ergo prius emundata inoccataque et aequata pastinatione, macro solo quinis pedibus inter ordines omissis, mediocri senis. In pingui vero septenum pedum spatia danda sunt, quo largiora vacent intervalla per quae frequentes prolixaeque materiae diffundantur. Haec in quincuncem vinearum metatio expeditissima ratione conficitur: quippe linea per totidem pedes, quot destinaveris interordiniorum spatiis, purpura vel quolibet alio conspicuo colore insuitur; eaque sic denotata per repastinatum 4 intenditur, et iuxta purpuram calamus defigitur.5
§15.2 Atque ita paribus spatiis ordines diriguntur. Quod deinde cum est factum, fossor insequitur, scrobemque alternis omissis in ordinem spatiis a calamo ad proximum calamum non minus altum quam duo pedes et semissem planis locis refodit, acclivibus in dupondiumet dodrantem, praecipitibus etiam in tres pedes. In hanc mensuram scrobibus depressis viviradices ita deponuntur ut a media scrobe singulae in diversum sternantur, et contrariis frontibus fossarum ad calamos erigantur.
§15.3 Satoris autem officium est, primum quam recentissimam, et si fieri possit, eodem momento quo serere velit, de seminario transferre plantam diligenter exemptam et integram; deinde eam velut veteranam vatem totam exputare, et ad unam materiam firmissimam redigere, nodosque et cicatrices adlevare; si quae etiam radices, quod maxime cavendum est ne fiat in eximendo, laboraverint, eas amputare; sic deinde curvatam deponere ne duarum vitium radices implicentur. Id enim vitare facile est per imum solum iuxta diversa latera fossarum dispositis paucis lapidibus, qui singuli
§15.4 non excedant quinquelibrale pondus. Hi videntur, ut Mago prodit, et aquas hiemis et vapores aestatis propulsare radicibus: quem secutus Vergilius tutari semina et muniri sic praecipit: Aut lapidem bibulum aut squalentes infode conchas. et paulo post: Iamque reperti Qui saxo super atque ingentis pondere testae Urgerent: hoc effusos munimen ad imbres, Hoc ubi hiulca siti findit canis aestifer arva.
§15.5 Idemque Poenus auctor probat vinacea permixta stercori depositis seminibus in scrobe admovere,quod illa provocent et eliciant novas radiculas: hoc per hiemem frigentem et umidam scrobibus inferre calorem tempestivum,ac per aestatem virentibus alimentum et umorem praebere.Si vero solum cui vitis committitur, videtur exile, longius arcessitam pinguem humum scrobibus inferre censet: quod an expediat, regionis annona operarumque ratio nos docebit.
§16.1 Exigue umidum pastinatum sationi convenit; melius tamen vel arido quam lutoso semen committitur. Idque cum supra summam scrobem compluribus internodiis productum est, quod de cacumine superest, duabus gemmis tantum supra terram relictis amputatur, et ingesta humo scrobis completur.6 Coaequato deinceps7 pastinato malleolus ordinariis vitibus interserendus; 8 eumque sat erit medio spatio, quod vacat inter vites, per unam lineam depangere.
§16.2–21.11
§16.2 Sic enim melius et ipse convalescet,et ordinariis seminibus modice vacuum solum ad culturam praebcbitur. In eadem deinde linea, in qua viviradix obtinebit ordinem suum, praesidii causa, quorum ex numero propagaripossit in locum demortuae vitis, quinque malleoli pangendi sunt per spatium pedale; isque pes ita medio interordinio sumitur ut ab utraque vite paribus intervallis distet.
§16.3 Tali consitioni Iulius Atticus abunde putat esse malleolorum sedecim milia. Nos tamen plus quattuor milibus conserimus, quia neglegentia cultorum magna pars deperit, et interitu seminum cetera, quae virent, rarescunt.
§17.1 De positione surculi non minima disputatio fuit inter auctores. Quidam totum flagellum, sicut erat matri detractum, crediderunt sationi convenire; 4 idque per gemmas quinas vel etiam senas partiti, complures taleolas terrae mandaverunt. Quod ego minime probo; magisque assentior his auctoribus qui negaverunt esse idoneam frugibus superiorem partem materiae, solamque eam quae est iuncta cum veteresarmentoprobaverunt.Ceterum omnem sagittam repudiaverunt.
§17.2 Sagittam rustici vocant novissimam partem surculi, sive quia longius recessit a matre, et quasi emicuit atque prosiluit, seu quia cacumine attenuata praedicti teli speciem gerit.
§17.3 Hanc ergo prudentissimi agricolae negaverunt conseri debere, nec tamen sententiae suae rationem nobis prodiderunt; videlicet quia ipsis in re rustica multum callentibus prompta erat et ante oculos paene exposita. Omnis enim fecundus pampinus intra quintam aut sextam gemmam fructu exuberat, reliqua parte quamvis longissima vel cessat vel perexiguos ostendit racemos. Quam ob causam sterilitas cacuminis iure ab antiquis incusata est. Malleolus autem sic ab iisdem pangebatur ut novello sarmento pars aliqua veteris haereret.
§17.4 Sed hanc positionem damnavit usus. Nam quicquid ex vetere materia relictum erat, depressum atque obrutum celeriter umore putrescebat, proximasque radices teneras et vixdum prorepentes vitio suo enecabat;quod cum acciderat, superior pars seminis retorresccbat. Mox Iulius Atticus et Cornelius Celsus, aetatis nostrae celeberrimi auctores, patrem atque filium Sasernam secuti, quicquid residui fuit ex vetere palma per ipsam commissuram, qua nascitur materia nova, raserunt, atque ita cum suo capitulo sarmentum depresserunt.
§18.1 Sed Iulius Atticus praetorto capite et recurvato, ne pastinum 5 effugiat, praedictum semen demersit. Pastinum autem vocant agricolae ferramentum bifurcum, quo semina panguntur. Unde etiam repastinari dictae sunt vineae veteres quae refodiebantur, haec enim propria appellatio restibilis vineti erat; nunc antiquitatis imprudens consuetudo quicquid emoti soli vineis praeparatur, repastinatum vocat. Sed redeamus ad propositum.
§18.2 Vitiosa est, ut mea fert opinio. Iulii Attici satio, quae contortis capitibus malleolum recipit; eiusque rei vitandae non una ratio est. Primum quod nulla stirps ante quam deponatur vexata et infracta melius provenit quam quae integra et inviolata sine iniuria deposita est; deinde quicquid recurvum et sursum versus spectans demersum est, cum tempestivum eximitur, in modum hami repugnat obluctanti fossori, et velut uncus infixus solo, ante quam extrahatur, pracrumpitur. Nam fragilis est ea parte materia, qua torta et recurvata, cum deponeretur, ceperat vitium; propter quod praefractam maiorem partem radicum amittit.
§18.3 Sed ut incommoda ista praeteream, certe illud, quod est inimicissimum, dissimulare nequeo; nam paulo ante, cum de summa parte sarmenti disputarem, quam sagittam dixeram vocitari, colligebam fere intra quintam vel sextam gemmam,quae sint proximae veteri sarmento,
§18.4 fructum edi.Hanc ergo fecundam partem consuluit, qui contorquet malleolum; quoniam et ea pars, quae duplicatur, tres gemmas vel quattuor obtinet, et reliqui duo vel tres fructuarii oculi penitus in terram deprimuntur,mersique non materias sed radices creant.Ita evenit ut quod in sagitta non serenda vitaverimus id sequamur in eiusmodi malleolo, quem necesse est longiorem facere si volumus detortum depangere. Nec dubium quin gemmae cacumini proximae, quae sunt infecundae, in eo relinquantur, ex quibus pampini pullulant vel steriles vel certe minus feraces, quos rustici vocant racemarios.
§18.5 Quid quod plurimum interest ut malleolus, qui deponitur, ea parte qua est a matre decisus, coalescat, et celeriter cicatricem ducat? Nam si id factum non est, velut per fistulam ita per apertam vitis medullam nimius umor trahitur, idemque truncum cavat; unde formicis aliisque animalibus, quae putrefaciunt crura vitium, latebrae praebentur. Hoc autem evenit retortis seminibus; cum enim per exemptionem imae partes eorum praefractae sunt, apertae medullae deponuntur; atque inrepentibus aquis praedictisque animalibus celeriter senescunt. Quare pangendi optima est ratio recti malleoli, cuius imum caput, cum consertum est bifurco pastini, angustis faucibus ferramenti facile continetur ac deprimitur; idque sarmentum sic demersum citius coalescit. Nam et radices e capite, qua recisum est, emittit, eaeque cum accreverunt cicatricem obducunt, et alioquin plaga ipsa deorsum spectans non tantum recipit umorem quantum illa quae reflexa et resupina more infundibuli per medullam transmittit quicquid aquarum caelestium superfluxit.
§19.1 Longitudo, quae debeat esse malleoli, parum certa est, quoniam sive crebras gemmas habet, brevior faciendus est; seu raras, longior. Ac tamen 1 nec maior pede nee dodrante minor esse debet: hic ne per summam 2 terrae sitiat aestatibus; ille ne depressus altius cum adoleverit, exemptionem difficilem praebeat. Sed haec in plano. Nam in clivosis,ubi terra decurrit, potest palmipedalis deponi.
§19.2 Vallis et uliginosi campi situs patitur etiam trigemmem, qui est paulo minor dodrante, longior utique semipede. Isque non ab eo trigemmis dictus est quod omnino trium oculorum est, cum fere circa plagam, qua matri abscisus est, plenus sit germinum; sed quod his exceptis quibus est frequens in ipso capite tres deinceps articulos totidemque gemmas habet. Super cetera illud quoque sive malleolum sive viviradicem serentem praemoneo, ne semina exarescant, immodicum ventum solemque vitare, qui uterque non incommode arcetur obiectu vestis aut cuiuslibet densi teguminis.
§19.3 Verumtamen praestat eligere sationi silentis vel certe placidi spiritus diem.Nam sol umbraculis facile depcllitur. Sed illud etiam, quod nondum tradidimus, ante quam disputationi clausulam imponamus, dicendum est: uniusne an plurium generum vites habendae sint, eaeque separatae ac distinctae specialiter, an confusae et mixtae catervatim. Prius disseremus de eo quod primum proposuimus.
§20.1 Prudentis igitur agricolae est vitem, quam praecipue probaverit, nulla interveniente alterius notae 1 stirpe conserere, numerumque quam maximum eius semper augere. Sed et 2 providentis est diversa quoque genera deponere. Neque enim umquam sic mitis ac temperatus est annus, ut nullo incommodo vexet aliquod vitis genus: sive 3 siccus est, id quod umore proficit,4 contristatur; seu pluvius, quod siccitatibus gaudet; seu frigidus et pruinosus, quod non est patiens uredinis; seu fervens, 5
§20.2 quod vaporem non sustinet. Ac ne nunc mille tempestatum iniurias persequar, semper est aliquid quod vineas offendat. Igitur si unum genus severimus, cum id acciderit quod ei noxium est, tota vindemia privabimur; neque enim ullum erit subsidium, cui diversarum notarum stirpes non fuerint. b At si varii generis vineta fecerimus, aliquid ex iis inviolatum erit quod fructum perferat.
§20.3 Nec tamen ea causa nos debet compellere ad multas vitium varietates: sed quod iudicaverimus eximium genus, id quantae possimus multitudinis efficiamus; quod deinde proximum a primo; tum quod est tertiae notae vel quartae quoque. Eatenus velut athletarum quodam contenti simus tetradio;satis est enim per quattuor vel summum quinque genera vindemiae fortunam opperiri.
§20.4 De altero, quod mox proposueram, nihil dubito quin per species digerendae vites disponendaeque sint in proprios hortos, semitis ac decumanis distinguendae: non quod aut ipse potuerinta meis familiaribus hoc obtinere, aut ante me quisquam eorum, qui quam maxime id probaverit,effecerit. Est enim omnium rusticorum operum difficillimum, quia et summam diligentiam legendis desiderat seminibus, et in his discernendis maxima plerumque felicitate et prudentia opus est; sed interdum, quod ait divinus auctor Plato, rei nos pulchritudo trahit vel ea consectandi, quae propter infirmitatem commortalis naturae consequi nequeamus.
§20.5 Istud tamen, si aetas suppetat et scientia facultasque cum voluntate congruant, non aegerrime perficiemus;quamvis non minimo aetatis spatio perseverandum sit, ut magnus numerus per aliquot annos discernatur. Neque enim omne tempus permittit eius rei iudicium; nam vites, quae propter similitudinem coloris aut trunci flagellorumve uvae dinosci nequeunt, maturo fructu foliisque declarantur. Quam tamen diligentiam nisi per ipsum patrem familiae exhiberi posse non adfirmaverim;
§20.6 nam credidisse vilico vel etiam vinitori, socordia est, cum, quod longe sit facilius, adhuc perpaucissimis agricolis contigerit ut nigri vini stirpe careant, quamvis color uvae possit vel ab imprudentissimo deprehendi.
§21.1 Illa tamen una mihi ratio suppetit, celerrime quod proposuimus efficiendi, si sint veteranae vineae, ut separatim surculis 3 cuiusque generis singulos hortos inseramus: sic paucis annis multa nos milia malleolorum4 ex insitis percepturos, atque ita discreta semina per regiones consituros nihil dubito.
§21.2 Eius porro faciendae rei nos utilitas multis de causis compellere potest: et ut a levioribus incipiam, primum, quod ad omnem rationem vitae non solum agricolationis sed cuiusque disciplinae prudentem delectant impensius ea, quae propriis generibus distinguuntur, quam quae passim velut abiecta et quodam acervo confusa sunt:
§21.3 deinde quod vel alienissimus rusticae vitae, si in agrum tempestive veniat, summa cum voluptate naturae benignitatem miretur, cum istinc Bituricae fructibus opimis, hinc paribus Helvolae respondeant;illinc Arcelaca cursus, illinc Spioniae Basilicaeve convertant,quibus alma tellus annua vice velut aeterno quodam puerperio laeta mortalibus distenta musto demittit ubera. Inter quae patre favente Libero fetis palmitibus vel generis albi vel flaventis ac rutili vel purpureo nitore micantis,undiqueversicoloribuspomis gravidus collucet Autumnus.
§21.4 Sed haec quamvis plurimum delectent,utilitas tamen vincit voluptatem. Nam et pater familiae libentius ad spectaculum rei suae, quanto est ea luculentior, descendit; et, quod de sacro numine poeta dicit, Et quocumque deus circum caput egit honestum, verum quocumque domini praesentia et oculi frequenter accessere, in ea parte maiorem in modum fructus exuberat. Sed omitto illud, quod indescriptis etiam vitibus contingere potest; illa quae sunt maxime spectanda, persequar.
§21.5 Diversae notae stirpes nec pariter deflorescunt nec ad maturitatem simul perveniunt. Quam ob causam, qui separata generibus vineta non habet, patiatur alterum incommodum necesse est, ut aut serum fructum cum praecoque elevet,quae res mox acorem facit; aut si maturitatem serotini expectet, amittat vindemiam praecoquem, quae plerumque populationibus volucrum pluviisque aut ventis lacessita dilabitur.
§21.6 Si vero interiectionibus capere cuiusque generis fructum aveat, primum necesse est ut neglegentiae vindemiatorum aleam subeat; neque enim singulis totidem antistitores possit dare,qui observent quique praecipiant ne acerbae uvae demetantur. Deinde etiam quarum vitium maturitas competit, cum diversae notae sint, melioris gustus ab deteriore corrumpitur,confususque in unum multarum sapor vetustatis impatiens fit. Atque ideo necessitas cogit agricolam musti annonam experiri,cum plurimum pretio accedat si venditio vel in annum vel in aestatem certe differri possit.
§21.7 Iam illa generum separatio summam commoditatem habet, quod vinitor cuique facilius suam putationem reddet, cum scit cuius notae sit hortus quem deputat: idque in consemineis vineis observari difficile est, quia maior pars putationis per id tempus administratur quo vitis neque folium notabile gerit. Ac multum interest pluresne an pauciores materias pro natura cuiusque stirpis vinitor summittat, prolixisne flagellis incitet an
§21.8 angusta putatione vitem coerceat. Quin etiam quam caeli partem spectet genus quodque vineti plurimum refert. Neque enim omne calido statu, nec rursus frigido laetatur; sed est proprietas in surculis, ut alii meridiano axe convalescant, quia sint calori aptiores;alii septentrionem desiderent, quia contristentur aestu;quidam temperamento laetentur orientis vel occidentis.
§21.9 Has differentias servat pro situ et positione locorum, qui genera per hortos separat. Illam quoque non exiguam sequitur utilitatem, quod et laborem vindemiae minorem patitur et sumptum. Nam ut quaeque virescere incipiunt, tempestive leguntur, et quae nondum maturitatem ceperunt uvae, sine dispendio differuntur;
§21.10 nec pariter vetus atque tempestivus fructus praecipiat vindemiam, cogitque pluris operas quandocumque pretio conducere. Iam et illud magnae dotis est, posse gustum cuiusque generis non mixtum sed vere merum condere, ac separatim reponere, sive est ille Bituricus seu Basilicus seu Spionicus. Quae genera cum sic diffusa sunt, quia nihil intervenit diversae naturae quod repugnet perpetuitati,nobilitantur, neque enim post annos quindecim vel paulo plures deprehendi potestignobilitas in gustu; quoniam fere omne vinum eam qualitatem sortitum est ut vetustate acquirat bonitatem.
§21.11 Quare, ut dicere instituimus, utilissima est generum dispositio; quam si tamen obtinere non possis, secunda est ratio, ut diversae notae non alias conseras vites quam quae saporem consimilem fructumque maturitatis eiusdem praebeant. Potes etiam, si te cura pomorum tangit, ultimis ordinibus in ea vineti fine qua subiacet septentrionibus, ne cum increverint obumbrent, cacumina ficorum pirorumve et malorum depangere, quae vel inseras interposito biennii spatio, vel si generosa sint, adulta transferas. Hactenus de positione vinearum. Superest pars antiquissima, ut praecipiamus etiam cultus earum, de quibus sequenti volumine pluribus disseremus.
Tap any Latin word to look it up
An open-access project

Tap any Latin word to look it up