Act III: The Hiding of Astyanax
Quid, maesta Phrygiae turba, laceratis comas
410 miseramque tunsae pectus effuso genas
fletu rigatis? levia perpessae sumus,
si flenda patimur. Ilium vobis modo,
mihi cecidit olim. cum ferus curru incito
mea membra raperet et gravi gemeret sono
415 Peliacus axis pondere Hectoreo tremens.
tunc obruta atque eversa quodcumque accidit
torpens malis rigensque sine sensu fero.
iam erepta Danais coniugem sequerer meum,
nisi hic teneret: hic meos animos domat
420 morique prohibet; cogit hic aliquid deos
adhuc rogaretempus aeramnae addidit,
hic mihi malorum maximum fructum abstulit,
nihil timere: prosperis rebus locus
ereptus omnis, dira qua veniant habent,
425 miserrimum est timere, cum speres nihil.
Quis te repens commovit afflictam metus?
Exoritur aliquod maius ex magno malum,
nondum mentis Ilii fatum stetit.
Et quas reperiet, ut velit, clades deus?
430 Stygis profundae claustra et obscuri specus
laxantur et, ne desit e versis metus,
hostes ab imo conditi Dite exeunt
solisne retro pervium est Danais iter?
certe aequa mors estturbat atque agitat Phrygas
435 communis iste terror, hic proprie meum
exterret animum, noctis horrendae sopor.
Quae visa portas? effer in medium metus.
Partes fere nox alma transierat duas
clarumque septem verterant stellae iugum;
440 ignota tandem venit afflictae quies
brevisque fessis somnus obrepsit genis,
si somnus ille est mentis attonitae stupor:
cum subito nostros Hector ante oculos stetit,
non qualis ultro bella in Argivos ferens
445 Graias petebat facibus Idaeis rates,
nec caede multa qualis in Danaos furens
vera ex Achille spolia simulato tulit,
non ille vultus flammeum intendens iubar,
sed fessus ac deiectus et fletu gravis
450 similisque maesto, squalida obtectus coma.
iuvat tamen vidisse; tum quassans caput:
'dispelle somnos' inquitet natum eripe,
o fida coniunx: lateat, haec una est salus.
omitte fletusTroia quod cecidit gemis?
455 utinam iaceret tota. festina, amove
quocumque nostrae parvulam stirpem domus.'
mihi gelidus horror ac tremor somnum expulit,
oculosque nunc huc pavida, nunc illuc ferens
oblita nati misera quaesivi Hectorem:
460 fallax per ipsos umbra complexus abit.
O nate, magni certa progenies patris,
spes una Phrygibus, unica adflictae domus,
veterisque suboles sanguinis nimium inclita
nimiumque patri similis: hos vultus meus
465 habebat Hector, talis incessu fuit
habituque talis, sic tulit fortes manus,
Sic celsus umeris, fronte sic torva minax
cervice fusam dissipans iacta comam
o nate sero Phrygibus, o matri cito,
470 eritne tempus illud ac felix dies
quo Troici defensor et vindex soli
recidiva ponas Pergama et sparsos fuga
cives reducas, nomen et patriae suum
Phrygibusque reddas? sed mei fati memor
475 tam magna timeo votaquod captis sat est,
vivamus, heu me, quis locus fidus meo
erit timori quave te sede occulam?
arx illa pollens opibus et muris deum,
gentes per omnes clara et invidiae gravis,
480 nunc pulvis altus, strata sunt flamma omnia
superestque vasta ex urbe ne tantum quidem,
quo lateat infans, quem locum fraudi legam,1?
est tumulus ingens coniugis cari sacer,
verendus hosti, mole quem immensa parens
485 opibusque magnis struxit, in luctus suos
rex non avarus: optime credam patri,
sudor per artus frigidus totos cadit:
omen tremesco misera feralis loci.
haec causa multos una ab interitu arcuit:
490 credi perisse,
490 Vix spei quicquam est super:
Grave pondus illum magna nobilitas premit;
Ne prodat aliquis, amove testes doli. ,
Si quaeret hostis?
Vrbe in eversa perit.
quid proderit latuisse redituro in manus?
495 Victor feroces impetus primos habet.
Quid quod latere sine metu magno nequit?
Miser occupet praesidia, securus legat.
quis te locus, quae regio seducta, invia
tuto reponet? quis feret trepidis opem?
500 quis proteget? qui semper, etiam nunc tuos,
Hector, tuere: coniugis furtum piae
serva et fideli cinere victurum excipe,
succede tumulo, natequid retro fugis?
turpisne latebras spernis? agnosco indolem:
505 pudet timere, spiritus magnos fuga
animosque veteres, sume quos casus dedit,
en intuere, turba quae simus super:
tumulus, puer, captiva: cedendum est malis,
sanctas parentis conditi sedes age
510 aude subire, fata si miseros iuvant,
habes salutem; fata si vitam negant,
habes sepulchrum.
Claustra commissum tegunt;
quem ne tuus producat in medium timor,
procul hinc recede teque diversam amove.
515 Levius solet timere, qui propius timet;
sed, si placet, referamus hinc alio pedem.
Cohibe parumper ora questusque opprime:
gressus nefandos dux Cephallanum admovet.
Dehisce tellus tuque, coniunx, ultimo
520 specu revulsam scinde tellurem et Stygis
sinu profundo conde depositum meum.
adest Vlixes, et quidem dubio gradu
vultuque: nectit pectore astus callido.
Durae minister sortis hoc primum peto.
525 ut, ore quamvis verba dicantur meo,
non esse credas nostra: Graiorum omnium
procerumque vox est, petere quos seras domos
Hectorea suboles prohibet: hanc fata expetunt.
sollicita Danaos pacis incertae fides
530 semper tenebit, semper a tergo timor
respicere coget arma nec poni sinet,
dum Phrygibus animos natus eversis dabit,
Andromacha, † vester, augur haec Calchas canit;
et, si taceret augur haec Calchas, tamen
535 dicebat Hector, cuius et stirpem horreo.
generosa in ortus semina exsurgunt suos:
sic ille magni parvus armenti comes
primisque nondum cornibus findens cutem
cervice subito celsus et fronte arduus
540 gregem paternum ducit ac pecori imperat;
quae tenera caeso virga de trunco stetit,
par ipsa matri tempore exiguo subit
umbrasque terris reddit et caelo nemus;
sic male relictus igne de magno cinis
545 vires resumit. est quidem iniustus dolor
rerum aestimator: si tamen tecum exigas,
veniam dabis, quod bella post hiemes decem
totidemque messes iam senex miles timet
aliasque clades rursus ac numquam bene
550 Troiam iacentem, magna res Danaos movet,
futurus Hector: libera Graios metu.
haec una naves causa deductas tenet,
hac classis haeret, neve crudelem putes,
quod sorte iussus Hectoris natum petam:
555 petissem Oresten. patere quod victor tulit.
Vtinam quidem esses, nate, materna in manu,
nossemque quis te casus ereptum mihi
teneret, aut quae regionon hostilibus
confossa telis pectus aut vinclis manus
560 secantibus praestricta, non acri latus
utrumque flamma cincta maternam fidem
umquam exuissem. nate, quis te nunc locus,
fortuna quae possedit? errore avio
vagus arva lustras? vastus an patriae vapor
565 corripuit artus? saevus an victor tuo
lusit cruore? numquid immanis ferae
morsu peremptus pascis Idaeas aves?
Simulata remove verba; non facile est tibi
decipere Vlixen: vicimus matrum dolos
570 etiam dearum. cassa consilia amove;
ubi natus est?
Vbi Hector? ubi cuncti Phryges?
ubi Priamus? unum quaeris: ego quaero omnia.
VLBL Coacta dices sponte quod fari abnuis.
Tuta est, perire quae potest debet cupit.
575 Magnifica verba mors prope admota excutit.
Si vis, Vlixe, cogere Andromacham metu,
vitam minare: nam mori votum est mihi.
Verberibus igni t morte cruciatu eloqui
quodcumque celas adiget invitam dolor
580 et pectore imo condita arcana eruet:
necessitas plus posse quam pietas solet.
Propone flammas, vulnera et diras mali
doloris artes et famem et saevam sitim
variasque pestes undique, et ferrum inditum
585 visceribus istis, carceris caeci luem,
et quicquid audet victor iratus timens:
VLIX. Stulta est fides celare quod prodas statim.
animosa nullos mater admittit metus.
Hic ipse, quo nunc contumax perstas, amor
590 consulere parvis liberis Danaos monet.
post arma tam longinqua, post annos decem
minus timerem quos facit Calchas metus,
si mihi timerem: bella Telemacho paras.
Invita, Vlixe, gaudium Danais dabo:
595 dandum est; fatere quos premis luctus, dolor.
gaudete, Atridae, tuque laetifica, ut soles,
refer Pelasgis: Hectoris proles obit.
Et esse verum hoc qua probas Danais fide?
Ita quod minari maximum victor potest
600 contingat et me fata maturo exitu
facilique solvant ac meo condant solo
et patria tellus Hectorem leviter premat,
ut luce caruit: inter extinctos iacet
datumque tumulo debita exanimis tulit.
605 Expleta fata stirpe sublata Hectoris
solidamque pacem laetus ad Danaos feram
quid agis, Vlixe? Danaidae credent tibi:
tu cui? parentifingit an quisquam hoc parens,
nec abominandae mortis auspicium pavet?
610 auspicia metuunt qui nihil maius timent.
fidem alligavit iure iurando suam
si peierat, timere quid gravius potest?
nunc advoca astus, anime, nunc fraudes, dolos.
nunc totum Vlixen; veritas numquam perit.
615 scrutare matrem, maeret, illacrimat, gemit;
sed et huc et illuc anxios gressus refert
missasque voces aure sollicita excipit:
magis haec timet, quam maeret. ingenio est onus.
Alios parentes alioqui in luctu decet:
620 tibi gratulandum est. misera, quod nato cares.
quem mors manebat saeva praecipitem datum
e turre, lapsis sola quae muris manet.
Reliquit animus membra, quatiuntur, labant
torpetque vinctus frigido sanguis gelu.
625 Intremuit: hac, hac parte quaerenda est mihi;
matrem timor detexit: iterabo metum.—
ite, ite celeres, fraude materna abditum
hostem, Pelasgi nominis pestem ultimam,
ubicumque latitat, erutam in medium date.
630 bene est: tenetur, perge, festina, attrahe
quid respicis trepidasque? iam certe perit.
Vtinam timerem, solitus ex longo est metus:
dediscit animusscire quod didicit diu.
Lustrale quoniam debitum muris puer
635 sacrum antecessit nec potest vatem sequi
meliore fato raptus, hoc Calchas ait
modo piari posse redituras rates,
si placet undas Hectoris sparsi cinis
ac tumulus imo totus aequetur solo.
640 nunc ille quoniam debitam effugit necem,
erit admovenda sedibus sacris manus.
Quid agimus? animum distrahit geminus timor:
hinc natus, illinc coniugis sacri cinis,
pars utra vincet? testor immites deos,
645 deosque veros coniugis manes mei:
non aliud, Hector, in meo nato mihi
placere quam te. vivat, ut possit tuos
referre vultusprorutus tumulo cinis
mergetur? ossa fluctibus spargi sinam
650 disiecta vastis? potius hic mortem oppetat.—
poteris nefandae deditum mater neci
videre? poteris celsa per fastigia
missum rotari? potero, perpetiar, feram,
dum non meus post fata victoris manu
655 iactetur Hector.— hic suam poenam potest
sentire, at illum fata iam in tuto locant
quid fluctuaris? statue, quem poenae extrahas.
ingrata, dubitas? Hector est illinc tuus
erras: utrimque est Hector; hic sensus potens,
660 forsan futurus ultor extincti patris
utrique parci non potest: quid iam facis?
serva e duobus, anime, quem Danai timent.
Responsa peragam: funditus busta eruam.
Quae vendidistis?
Pergam et e summo aggere
665 traham sepulchra,
665 Caelitum appello fidem
fidemque Achillis: Pyrrhe, genitoris tui
munus tuere.
Tumulus hic campo statim
toto iacebit.
Fuerat hoc prorsus nefas
Danais inausum. templa violastis, deos
670 etiam faventes: busta transierat furor.
resistam, inermis offeram armatis manus,
dabit ira vires, qualis Argolicas ferox
turmas Amazon stravit, aut qualis deo
percussa Maenas entheo silvas gradu
675 armata thyrso terret atque expers sui
vulnus dedit nec sensit, in medios ruam.
tumuloque cineris socia defenso cadam.
Cessatis .et vos flebilis clamor movet
furorque cassus feminae? iussa ocius
680 peragite.
680 Me, me sternite hic ferro prius.
repellor, heu me. rumpe fatorum moras,
molire terras, Hector: ut Vlixen domes,
vel umbra satis esarma concussit manu,
iaculatur ignescernitis, Danai, Hectorem?
685 an sola video?
685 Funditus cuncta eruam.
Quid agis? ruina pariter et natum et virum
prosternis una? forsitan Danaos prece
placare poteris, conditum illidet statim :
immane busti pondusintereat miser
690 ubicumque potius, ne pater natum obruat
prematque patrem natus.— Ad genua accido
supplex, Vlixe, quamque nullius pedes
novere dextram pedibus admoveo tuis.
miserere matris et preces placidus pias
695 patiensque recipe, quoque te celsum altius
superi levarunt, mitius lapsos preme:
misero datur quodcumque, fortunae datur.
sic te revisat coniugis sanctae torus,
annosque, dum te recipit, extendat suos
700 Laerta; sic te iuvenis excipiat tuus,
et vota vincens vestra felici indole
aetate avum transcendat, ingenio patrem.
miserere matris: unicum adflictae mihi
solamen hic est.
Exhibe natum et roga.
705 Huc e latebris procede tuis,
flebile matris furtum miserae.
hic est, hic est terror, Vlixe,
mille carinis. submitte manus
dominique pedes supplice dextra
710 stratus adora nec turpe puta
quicquid miseros fortuna iubet.
pone ex animo reges atavos
magnique senis iura per omnis
incluta terras j excidat Hector,
715 gere captivum positoque genu,
si tua nondum funera sentis,
matris fletus imitare tuae.
Vidit pueri regis lacrimas
et Troia prior, parvusque minas
720 trucis Alcidae flexit Priamus.
ille, ille ferox, cuius vastis
viribus omnes cessere ferae,
qui perfracto limine Ditis
caecum retro patefecit iter,
725 hostis parvi victus lacrimis:
'suscipe' dixit 'rector habenas
patrioque sede celsus solio;
sed sceptra fide meliore tene.'
hoc fuit illo victore capi:
730 discite mites Herculis iras.
an sola placent Herculis arma?
iacet ante pedes non minor illo
supplice supplex vitamque petit
regnum Troiae
735 quocumque volet Fortuna ferat.
Matris quidem me maeror attonitae movet,
magis Pelasgae me tamen matres movent,
quarum iste magnos crescit in luctus puer.
Has, has ruinas urbis in cinerem datae
740 hic excitabit? hae manus Troiam erigent?
nullas habet spes Troia, si tales habet.
non sic iacemus Troes, ut cuiquam metus
possimus esse. spiritus genitor fecit?
sed nempe tractus, ipse post Troiam pater
745 posuisset animos, magna quos frangunt mala.
si poena petitur, (quae peti gravior potest?)
famulare collo nobili subeat iugum,
servire liceat, aliquis hoc regi negat?
Non hoc Vlixes, sed negat Calchas tibi.
750 O machinator fraudis et scelerum artifex,
virtute cuius bellica nemo occidit,
dolis et astu maleficae mentis iacent
etiam Pelasgi, vatem et insontes deos
praetendis? hoc est pectoris facinus tui.
755 nocturne miles, fortis in pueri necem
iam solus audes aliquid et claro die.
Virtus Vlixis Danaidis nota est satis
nimisque Phrygibus. non vacat vanis diem
conterere verbis: ancoras classis legit.
760 Brevem moram largire, dum officium parens
nato supremum reddo et amplexu ultimo
avidos dolores satio.
Misereri tui
utinam liceret, quod tamen solum licet,
tempus moramque dabimus, arbitrio tuo
765 implere lacrimis: fletus aerumnas levat.
O dulce pignus, o decus lapsae domus
summumque Troiae funus, o Danaum timor,
genetricis o spes vana, cui demens ego
laudes parentis bellicas, annos avi
770 demens precabar, vota destituit deus.
Iliaca non tu sceptra regali potens
gestabis aula, iura nec populis dabis
victasque gentes sub tuum mittes iugum,
non Graia caedes terga, non Pyrrhum trahes.
775 non arma tenera patria tractabis manu
sparsasque passim saltibus latis feras
audax sequeris nec stato lustri die,
solemne referens Troici lusus sacrum,
puer citatas nobilis turmas ages;
780 non inter aras mobili velox pede,
reboante flexo concitos cornu modos,
barbarica prisco templa saltatu coles.
o Marte diro tristius leti genus!
flebilius aliquid Hectoris magni nece
785 muri videbunt,
785 Rumpe iam fletus, parens:
magnus sibi ipse non facit finem dolor.
Lacrimis, Vlixe, parva quam petimus mora est;
concede patiens, ut mea condam manu
viventis oculos, occidis parvus quidem,
790 sed iam timendus. Troia te expectat tua:
i, vade liber, liberos Troas vide.
Miserere, mater.
Quid meos retines sinus
manusque matris cassa praesidia occupas?
fremitu leonis qualis audito tener
795 timidum iuvencus applicat matri latus,
at ille saevus matre summota loco
praedam minorem morsibus vastis tenens
frangit venitque: talis e nostro sinu
te rapiet hostis, oscula et fletus, puer,
800 lacerosque crines excipe et plenus mei
occurre patri; pauca maternae tamen
perfer querelae verba: 'si manes habent
curas priores nec perit flammis amor,
servire Graio pateris Andromachen viro,
805 crudelis Hector? lentus et segnis iaces?
redit Achilles.' sume nunc iterum comas
et sume lacrimas, quicquid e misero viri
funere relictum est, sume quae reddas tuo
Oscula parenti, matris hanc solacio
810 relinque vestem: tumulus hanc tetigit meus
manesque cari. si quid hic cineris latet,
scrutabor ore.
Nullus est flendi modus:
abripite propere classis Argolicae moram.
Tap any Latin word to look it up
An open-access project
Peiper 1921
Teubner
Peiper & Richter, Teubner, 1921 · 1921
The Editor

Rudolf Peiper (1834–1898) was a German classical scholar who, together with Gustav Richter, produced the standard Teubner edition of Seneca's tragedies (1867, revised editions to 1921). Peiper brought careful manuscript collation and a conservative editorial approach to these texts, which have a complex transmission history. His edition established the textual foundation on which all subsequent Senecan scholarship has been built.

About This Edition

The Peiper-Richter Teubner edition of Seneca's tragedies was long the standard critical text. Based on systematic collation of the two principal manuscript families — the A tradition (represented by the Codex Etruscus) and the E tradition — the edition navigates one of the most challenging textual traditions in Latin literature. The apparatus criticus is full, recording numerous conjectures by scholars from the Renaissance onwards. O. Zwierlein's OCT (1986) has since provided an alternative critical text with a different approach to the manuscript evidence, but Peiper's remains widely cited.

Tap any Latin word to look it up