Plautus Trinummus
EN Lat Orig
Act 4
Charmides
820 Salsípotenti et mulsípotenti Iovis frátri et Nerei Néptuno
laetús lubens laudes ágo et grates gratiásque habeo et fluctibus salsis,
quos pénes mei fuit saepé potestas, bonis meís quid foret et meaé vitae,
quom suís med ex locis ín patriam suavíssumam reducem fáciunt.
atque égo, Neptune, tibi ánte alios deos grátias ago atque habeó summas;
825 nam te ómnes saevomqué severumque atque ávidis moribus cómmemorant,
spurcíficum, immanem, intólerandum, vesánum: contra opera éxpertus,
nam pól placido te et clémenti meo usqué modo, ut volui, usús sum in alto.
atque hánc tuam gloriam iam ánte auribus accéperam, et nobilest ápud homines,
paupéribus te parcére solitum, dités damnare atqué domare.
830 abi, laúdo, scis ordíne, ut aequomst, tractáre homines; hoc dís dignumst.
semper mendicis modesti sint.
fidús fuisti: infidum ésse iterant; nam apsqué foret te, sat scío in alto
distráxissent disqué tulissent satellítes tui me miserúm foede
bonaque ómnia mea item uná mecum passím caeruleos pér campos:
835 ita iám quasi canes, haud sécus, circum stabánt navem turbinés venti,
imbrés fluctusque atqué procellae infénsae frangere málum,
ruere ántemnas, scindére vela, ni túa pax propitia fóret praesto.
apage á me sis, dehinc iám certumst otió dare me; satis pártum habeo
quibus aérumnis delúctavi, filió dum divitiás quaero.
840 sed quís hic est, qui in plateam íngreditur
cum nóvo ornatu speciéque simul?
pol quámquam domi cupio, ópperiar,
quam hic rém agat animum advortam.
Sycophanta
Huíc ego die nomén Trinummo fáciam: nam ego operám meam
tribus nummis hodie locavi ad artis nugatorias.
845 advenio ex Seleucia, Macedonia, Asia atque Arabia,
quas ego neque oculis nec pedibus umquam usurpavi meis.
viden egestas quid negoti dat homini misero mali,
quin ego nunc subigor trium nummum causa ut hasce epistulas
dicam ab eo homine me accepisse, quem ego qui sit homo nescio
850 neque novi, neque natus necne is fuerit, id solide scio.
Charmides
Pol hic quidem fungino generest: capite se totum tegit.
Hilurica facies videtur hominis, eo ornatu advenit.
Sycophanta
Ille qui conduxit, ubi conduxit, abduxit domum,
quae voluit mihi dixit, docuit et praemonstravit prius,
855 quo modo quicque agerem; nunc adeo si quid ego addidero amplius,
eo conductor melius de me nugas conciliaverit.
ut ille me exornavit, ita sum ornatus; argentum hoc facit.
ipse ornamenta a chorago haec sumpsit suo periculo.
nunc ego si potero ornamentis hominem circumducere,
860 dabo operam, ut me esse ipsum plane sycophantam sentiat.
Charmides
Quam magis spécto, minus placet mi haec hominis facies. mira sunt,
ni illic homost aut dormitator aut sector zonarius.
loca contemplat, circumspectat sese atque aedis noscitat.
credo edepol, quo mox furatum veniat speculatur loca.
865 magis lubidost opservare quid agat: ei rei operam dabo.
Sycophanta
Has regiones demonstravit mi ille conductor meus;
apud illas aedis sistendae mihi sunt sycophantiae.
fores pultabo.
Charmides
Ad nostras aedis hic quidem habet rectam viam.
hercle opinor mi advenienti hac noctu agitandumst vigilias.
Sycophanta
870 Aperite hoc, aperite. heus, ecquis his fóribus tutelam gerit?
Charmides
Quid, adulescens, quaeris? quid vis? quid istas pultas?
Sycophanta
Heus senex,
census cum sum, iuratori recte rationem dedi.
Lesbonicum hic adulescentem quaero in his regionibus
ubi habitet, et item alterum ád istanc capitis albitudinem:
875 Calliclem aiebat vocari qui has dedit mi epistulas.
Charmides
Meum gnatum hic quidem Lesbonicum quaerit et amicum meum,
cuí ego liberosque bonaque commendavi, Calliclem.
Sycophanta
Fac me, si scis, certiorem, hisce homines ubi habitent, pater.
Charmides
Quid eos quaeris? aut quis es? aut unde es? aut unde advenis?
Sycophanta
880 Multa simul rogitas, nescio quid expediam potissimum.
si unum quidquid singillatim et placide percontabere,
et meum nómen et mea facta et itinera ego faxo scias.
Charmides
Faciam ita ut vis. agedum nomen tuom primum memora mihi.
Sycophanta
Magnum facinus incipissis petere.
Charmides
Quid ita?
Sycophanta
Quia, pater,
885 si ante lucem íre occipias a meo prímo nomine,
concubium sit noctis prius quam ad postremum perveneris.
Charmides
Opus factost viatico ad tuom nomen, ut tu praedicas.
Sycophanta
Est minusculum alterum, quasi vixillum vinarium.
Charmides
Quid est tibi nomen, adulescens?
Sycophanta
Pax, id est nomen mihi.
890 hoc cotidianumst.
Charmides
890 Edepol nomen nugatorium,
quasi dicas, si quid crediderim tibi, paxperiisse ilico.
hic homo solide sycophantast. quid ais tu, adulescens?
Sycophanta
Quid est?
Charmides
Eloquere, isti tibi quid homines debent, quos tu quaeritas?
Sycophanta
Pater istius adulescentis dedit has duas mi epistulas,
895 Lesbonici. is mi est amicus.
Charmides
895 Teneo hunc manifestarium.
me sibi epistulas dedisse dicit. ludam hominem probe.
Sycophanta
Ita ut occepi, si animum advortas, dicam.
Charmides
Dabo operam tibi.
Sycophanta
Hanc me iussit Lesbonico suo gnato dare epistulam,
et item hanc alteram suo amico Callicli iussit dare.
Charmides
900 Mihi quoque edepol, quom hic nugatur, contra nugari lubet.
ubi ipse erat?
Sycophanta
Bene rem gerebat.
Charmides
Ergo ubi?
Sycophanta
In Seleucia.
Charmides
Ab ipson istas accepisti?
Sycophanta
E manibus dedit mi ipse in manus.
Charmides
Qua facie est homo?
Sycophanta
Sesquipede quiddamst quam tu longior.
Charmides
Haeret haec res, siquidem ego apsens sum quam praesens longior.
905 novistin hominem?
Sycophanta
905 Ridicule rogitas, quicum una cibum
capere soleo.
Charmides
Quid est ei nomen?
Sycophanta
Quod edepol homini probo.
Charmides
Lubet audire.
Sycophanta
Illi edepolilliíllivae misero mihi.
Charmides
Quid est negoti?
Sycophanta
Devoravi nomen imprudens modo.
Charmides
Non placet qui amicos intra dentes conclusos habet.
Sycophanta
910 Atque etiam modo vorsabatur mi in labris primoribus.
Charmides
Temperi huic hodie anteveni.
Sycophanta
Teneor manifesto miser.
Charmides
Iam recommentatu'srecommentatus es nomen?
Sycophanta
Deum hercle me atque hominum pudet.
Charmides
Vide modo ut hóminem noveris.
Sycophanta
Tam quam me. fieri istuc solet,
quod in manu teneas atque oculis videas, id desideres.
915 litteris recomminiscar. C est principium nomini.
Charmides
Callias?
Sycophanta
Non est.
Charmides
Callippus?
Sycophanta
Non est.
Charmides
Callidemides?
Sycophanta
Non est.
Charmides
Callinicus?
Sycophanta
Non est.
Charmides
Callimarchus?
Sycophanta
Nil agis.
neque adeo edepol flocci facio, quando egomet memini mihi.
Charmides
At enim multi Lesbonici sunt hic: nisi nomen patris
920 dices, non monstrare istos possum homines quos tu quaeritas.
quod ad exemplum est? coniectura si reperire possumus.
Sycophanta
Ad hoc exemplum est
Charmides
An Chares? an Charmides?
Sycophanta
Enim Charmides.
em istic erit. qui istum di perdant. dixi ego iam dudum tibi:
Charmides
Te potius bene dicere aequomst homini amico, quam male.
Sycophanta
925 Satin inter labra atque dentes latuit vir minimi preti?
Charmides
Ne male loquere apsenti amico.
Sycophanta
Quíd ergo ille ignavissumus
mihi latitabat?
Charmides
Si appellasses, respondisset, nomine.
sed ipse ubi est?
Sycophanta
Pol illúm reliqui ad Rhadamantem in Cecropia insula.†
Charmides
Quis homo est me insipientior, qui ipse, egomet ubi sim, quaeritem?
930 sed nil disconducit huic rei. quid ais? quid hoc quod te rogo?
quos locos adiisti?
Sycophanta
Nimium mirimodis mirabiles.
Charmides
Lubet audire, nisi molestumst.
Sycophanta
Quin discupio dicere.
omnium prímum in Pontum advecti ad Arabiam terram sumus.
Charmides
Eho an etiam Arabiast in Ponto?
Sycophanta
Est: non illa ubi tus gignitur,
935 sed ubi apsinthium fit atque cunila gallinacea.
Charmides
Nimium graphicum hunc nugatorem. sed ego sum insipientior,
qui egomet unde redeam hunc rogitem, quae ego sciam atque hic nesciat;
nisi quia lubet experiri, quo evasurust denique.
sed quid ais? quo inde isti porro?
Sycophanta
Si animum advortes, eloquar.
940 ad caput amnis, quod de caelo exoritur sub solio Iovis.
Charmides
Sub solio Iovis?
Sycophanta
Ita dico.
Charmides
E caelo?
Sycophanta
Atque e medio quidem.
Charmides
Eho an etiam ín caelum escendisti?
Sycophanta
Immo horiola advecti sumus,
usque aqua advorsa per amnem.
Charmides
Eho an tu etiam vidisti Iovem?
Sycophanta
Alii di isse ad villam aiebant servis depromptum cibum.
945 deinde porro
Charmides
945 Deinde porro nolo quicquam praedices.
Sycophanta
Sed
Charmides
Abeo hercle, si es molestus. nam pudicum neminem,
Pax, referre oportet, qui aps terra ad caelum pervenerit.
Sycophanta
Faciam ita ut te velle video. sed monstra hosce homines mihi,
quos ego quaero, quibus me oportet has deferre epistulas.
Charmides
950 Quid ais? tu nunc si forte eumpse Charmidem conspexeris,
illum quem tibi istás dedisse commemoras epistulas,
norisne hominem?
Sycophanta
Ne tu me edepol arbitrare beluam,
qui quidem nón novisse possim quicum aetatem exegerim.
an ille tam esset stultus, qui mihi mille nummum crederet
955 Philippum, quod me aurum deferre iussit ad gnatum suom
atque ad amicum Calliclem, quoi rem aibat mandasse hic suam?
mihi concrederet, nisi me ille ét ego illum nossem approbe?
Charmides
Enim vero ego nunc sycophantae huic sycophantari volo,
si hunc possum illo mille nummum Philippum circumducere,
960 quod sibi me dedisse dixit, quem ego qui sit homo nescio
neque oculis ante hunc diem umquam vidi. eine aurum crederem,
quoi, si capitis res sit, nummum numquam credam plumbeum?
adgrediundust hic homo mi astu. heus, Pax, te tribus verbis volo.
Sycophanta
Vel trecentis.
Charmides
Haben tu id aurum quod accepisti a Charmide?
Sycophanta
965 Atque etiam Philippúm, numeratum illius in mensa manu,
mille nummum.
Charmides
Nempe ab ipso id accepisti Charmide?
Sycophanta
Mirum quin ab avo eius aut próavo acciperem, qui sunt mortui.
Charmides
Adulescens, cedo dum istuc aurum mi.
Sycophanta
Quod ego aurum dem tibi?
Charmides
Quod a me te accepisse fassu'sfassus es.
Sycophanta
Aps te accepisse?
Charmides
Ita loquor.
Sycophanta
970 Quis tu homo es?
Charmides
970 Qui mille nummum tibi dedi ego sum Charmides.
Sycophanta
Neque edepol tu is es neque hodie is umquam eris, auro huic quidem.
abi sis, nugator: nugari nugatori postulas.
Charmides
Charmides ego sum.
Sycophanta
Nequiquam hercle es, nam nihil auri fero.
nimis argute óbrepsisti in eapse occasiuncula:
975 postquam ego me aurum ferre dixi, post tu factu'sfactus es Charmides;
prius tu non eras, quam aúri feci mentionem. nihil agis;
proin tu te, itidem ut charmidatus es, rursum recharmida.
Charmides
Quis ego sum igitur, siquidem is non sum qui sum?
Sycophanta
Quid id ad me attinet?
dúm ille ne sis quem ego esse nolo, sis mea caúsa qui lubet.
980 prius non is eras quí eras: nunc is factu'sfactus es qui tum non eras.
Charmides
Age si quid agis.
Sycophanta
Quid ego agam?
Charmides
Aurum redde.
Sycophanta
Dormitas, senex.
Charmides
Fassu'sfassus es Charmidem dedisse aurum tibi.
Sycophanta
Scriptum quidem.
Charmides
Properas an non properas ire actutum ab his regionibus,
dormitator, prius quam ego hic te iubeo mulcari male?
Sycophanta
985 Quam ob rem?
Charmides
985 Quia illum quem ementitus es, ego sum ipsus Charmides,
quem tibi epistulas dedisse aiebas.
Sycophanta
Eho, quaeso, an tu is es?
Charmides
Is enim vero sum.
Sycophanta
Ain tu tandem? is ipsusne es?
Charmides
Aio.
Sycophanta
Ipsus es?
Charmides
Ipsus, inquam, Charmides sum.
Sycophanta
Ergo ipsusne es?
Charmides
Ipsissimus.
abin hinc ab oculis?
Sycophanta
Enim véro serio, quoniam advenis
990 vapulabis meo arbitratu ét novorum aedilium.
Charmides
At etiam maledicis?
Sycophanta
Immo, salvos quandoquidem advenis
di te perdant, si te flocci facio an periisses prius.
ego ob hanc operam argentum accepi, te macto infortunio:
ceterum qui sis, qui non sis, floccum non interduim.
995 ibo, ad illúm renuntiabo qui mihi tris nummos dedit,
ut sciat se perdidisse. ego abeo. male vive et vale.
qui te di omnes advenientem peregre perdant, Charmides.—
Charmides
Postquam illic hinc ábiit, post loquendi libere
videtur tempus venisse atque occasio.
1000 iam dudum meum ille pectus pnngit aculeus,
quid illí negoti fuerit ante aedis meas.
nam epistula illa mihi concenturiat metum
in corde et illud mille nummum quam rem agat.
numquam edepol temere tinnit tintinnabulum:
1005 nisi qui illud tractat aut movet, mutumst, tacet.
sed quis hic est, qui huc in plateam cursuram incipit?
lubet observare quid agat: huc concessero.
Stasimvs
Stasime, fac te propere celerem, recipe te ad dominum domum,
ne subito metus exoriatur scapulis stultitia tua.
1010 adde gradum, adpropera. iam dudum factumst, cum abiisti domo.
cave sis tibi, ne bubuli in te cottabi crebri crepent,
si aberis ab eri quaestione. ne destiteris currere.
ecce hominem te, Stasime, nihili: satin in thermipolio
condalium es oblitus, postquam thermopotasti gutturem?
1015 recipe te et recurre petere re recenti.
Charmides
1015 Huic, quisquis est,
gurguliost exercitór: is hunc hóminem cursuram docet.
Stasimvs
Quid, homo nihili, non pudet te? tribusne te poteriis
memoriam esse oblitum? an vero, quia cum frugi hominibus
ibi bibisti, qui ab alieno facile cohiberent manus?
1020 Truthus fuit, Cerconicus, Crinnus, Cercobulus, Collabus,
oculicrepidae cruricrepidae, ferriteri mastigiae:
inter eosne homines condalium te redipisci postulas?
quorum eorum únus surrupuit currenti cursori solum.
Charmides
Ita me di ament, graphicum furem.
Stasimvs
Quid ego quod periit petam?
1025 nisi etiam laborem ad damnum ápponam epithecam insuper.
quin tu quod periit periisse ducis? cape vorsoriam,
recipe te ad erum.
Charmides
Non fugitivost hic homo, commeminit domi.
Stasimvs
Vtinam veteres hominum mores, veteres parsimoniae
potius in maiore honore hic essent quam mores mali.
Charmides
1030 Di immortales, basilica hic quidem facinora inceptat loqui.
vetera quaerit, vetera amare hunc more maiorum scias.
Stasimvs
Nam nunc mores nihili faciunt quod licet, nisi quod lubet:
ambitio iam more sanctast, liberast a legibus;
scuta iacere fugereque hostis more habent licentiam:
1035 petere honorem pro flagitio more fit.
Charmides
1035 Morem improbum.
Stasimvs
Strenuiores praeterire more fit.
Charmides
Nequam quidem.
Stasimvs
Mores leges perduxerunt iam in potestatem suam,
magisque is sunt obnoxiosae quam parentes liberis.
eae miserae etiam ad parietem sunt fixae clavis ferreis,
1040 ubi malos mores adfigi nimio fuerat aequius.
Charmides
Lubet adire atque appellare hunc; verum ausculto perlubens
et metuo, si compellabo, ne aliam rem occipiat loqui.
Stasimvs
Neque istis quicquam lege sanctumst: leges mori serviunt,
mores autem rapere properant qua sacrum qua publicum.
Charmides
1045 Hercle istis malam rem magnam moribus dignumst dari.
Stasimvs
Nonne hoc publice animum advorti? nam id genus hominum omnibus
univorsis est advorsum atque omni populo male facit:
male fidem servando illis quoque abrogant etiam fidem,
qui nil meriti; quippe eorum ex ingenio ingenium horum probant.
1050 hoc qui in mentem venerit mihi? re ipsa modo commonitus sum.
si quoi mutuom quid dederis, fit pro proprio perditum:
quom repetas, inimicum amicum beneficio invenias tuo.
si mage exigere occupias, duarum rerum exoritur optio:
vel illud quod credideris perdas, vel illum amicum amiseris.
Charmides
1055 Meus est hic quidem Stasimus servos.
Stasimvs
1055 Nam ego talentum mutuom
quoi dederam, talento inimicum mi emi, amicum vendidi.
sed ego sum insipientior, qui rebus curem publicis
potius quam, id quod proxumumst, meo tergo tutelam geram.
eo domum.
Charmides
Heus tu, asta ilico. audi.
Stasimvs
Heús tu, non sto.
Charmides
Te volo.
Stasimvs
1060 Quid si ego me te velle nolo?
Charmides
1060 Aha nimium, Stasime, saeviter.
Stasimvs
Emere meliust cui imperes.
Charmides
Pol ego emi atque argentum dedi;
sed si non dicto audiens est, quid ago?
Stasimvs
Da magnum malum.
Charmides
Bene mones, ita facere certumst.
Stasimvs
Nisi quidem es obnoxius.
Charmides
Si bonus es, obnoxius sum; sin secus es, faciam ut iubes.
Stasimvs
1065 Quid id ad me attinet, bonisne servis tu utare an malis?
Charmides
Quia boni malique in ea re pars tibi est.
Stasimvs
Partem alteram
tibi permitto; illam alteram ápud me, quod bonist, apponito.
Charmides
eris meritus, fiet. respice huc ad me. ego sum Charmides.
Stasimvs
Hem quis est qui mentionem homo hominis fecit optumi?
Charmides
1070 Ipsus homo optumus.
Stasimvs
1070 Mare terra caelum, di vestram fidem,
satin ego oculis plane video? estne ipsus an non est? is est,
certe is est, is est profecto. o ere exoptatissime,
salve.
Charmides
Salve, Stasime.
Stasimvs
Salvom te
Charmides
Scio et credo tibi.
sed omitto alia, hoc mihi responde: liberi quid agunt mei,
1075 quos reliqui hic filium atque filiam?
Stasimvs
1075 Vivont, valent.
Charmides
Nempe uterque?
Stasimvs
Vterque.
Charmides
Di me salvom et servatum volunt.
cetera intus otiose percontabor quae volo.
eamus intro, sequere.
Stasimvs
Quo tu agis?
Charmides
Quonam nisi domum?
Stasimvs
Hicine nos habitare censes?
Charmides
Vbinam ego alibi censeam?
Stasimvs
1080 Iam
Charmides
1080 Quid iam?
Stasimvs
1080 Non sunt nostrae aedis istae.
Charmides
1080 Quid ego ex te audio?
Stasimvs
Vendidit tuos natus aedis.
Charmides
Perii.
Stasimvs
Praesentariis
argenti minis numeratis
Charmides
Quot?
Stasimvs
Quadraginta.
Charmides
Occidi.
quis eas emit?
Stasimvs
Callicles, cui tuam rem commendaveras;
is habitatum huc commigravit nosque exturbavit foras.
Charmides
1085 Vbi nunc filius meus habitat?
Stasimvs
1085 Hic in hoc posticulo.
Charmides
Male disperii.
Stasimvs
Credidi aegre tibi id, ubi audisses, fore.
Charmides
Ego miserrumis periclis sum per maria maxuma
vectus, capitali periclo per praedones plurimos
me servavi, salvos redii: nunc hic disperii miser,
1090 propter eosdem quorum causa fui hac aetate exercitus.
adimit animam mi aegritudo. Stasime, tene me.
Stasimvs
Visne aquam
tibi petam?
Charmides
Res quom animam agebat, tum esse offusam oportuit.
Callicles
Quid hoc híc clamoris audio ante aedis meas?
Charmides
O Callicles, o Callicles, o Callicles,
1095 qualine amico mea commendavi bona?
Callicles
Probo et fideli et fido et cum magna fide.
et salve et salvom te advenisse gaudeo.
Charmides
Credo, omnia istaec ita sunt ut praedicas.
sed quis iste est tuos ornatus?
Callicles
Ego dicam tibi.
1100 thensaurum effodiebam intus, dotem, filiae
tuae quaé daretur. sed intus narrabo tibi
et hoc et alia. sequere.
Charmides
Stasime.
Stasimvs
Hem.
Charmides
Strenue
curre in Piraeum, atque unum curriculum face.
videbis iam illic navem qua advecti sumus.
1105 iubeto Sangarionem quae imperaverim
curare ut efferantur, et tu ito simul.
solutumst portitori iam portorium:
nihil est morae. i, i, ambula, actutum redi.
Stasimvs
Illic sum atque hic sum.
Callicles
Sequere tu hac me intro.—
Charmides
Sequor.—
Stasimvs
1110 Hic meo ero amicus solus firmus restitit,
neque demutavit animum de firma fide,
quamquam labores multos
sed hic unus, ut ego suspicor, servat fidem.
ob rem laborem eum ego cepisse censeo.—
Tap any Latin word to look it up
An open-access project
Leo 1896
Leo, Weidmann, 1896 · 1896
The Editor

Friedrich Leo (1851–1914) was one of the greatest Latin scholars of the imperial German university system. Professor at Göttingen from 1889, he combined textual criticism with literary history to an unusual degree. His Geschichte der römischen Literatur (1913) was a landmark work, and his editions of Plautus (1895–1896) and Seneca's tragedies set new standards. Leo's Plautine scholarship was transformative: he was the first to systematically analyse Plautus's metrical practice, using it as a tool for detecting interpolations and establishing the text.

About This Edition

Leo's edition of Plautus, published by Weidmann in Berlin (2 vols., 1895–1896), represented a dramatic advance over previous editions. Leo was the first editor to take full account of the Ambrosian palimpsest (Codex Ambrosianus, 4th–5th century), the oldest witness to Plautus's text, which had been imperfectly read by earlier scholars. His text is characterised by rigorous metrical analysis and a willingness to identify passages he considered interpolated. W. M. Lindsay's OCT (1904–1905) drew heavily on Leo's work while sometimes differing on individual readings.

Tap any Latin word to look it up