Plautus Stichus
EN Lat Orig
Act 5
Stichvs
More hoc fit, atque stulte mea sententia:
si quem hominem exspectant, eum solent provisere;
qui hercle illa causa ócius nihilo venit.
idem ego nunc facio, qui proviso Sagarinum,
645 qui nihilo citius veniet tamen hac gratia.
iam hercle ego decumbam solus, si ille huc non venit.
cadum modo hinc a me huc cum vino transferam,
postidea accumbam. quasi nix tabescit dies.—
Sangarinvs
Salvete, Athenae, quae nutrices Graeciae,
650 sperata erilis patria, te video libens.
sed amica mea et conserva quid agat Stephanium
curaest, ut valeat. nam Sticho mandaveram,
salutem ut nuntiaret atque ei ut diceret
me hodie venturum, ut cenam coqueret temperi.
655 sed Stichus est hic quidem.
Stichvs
655 Fecisti, ere, facetias,
quom hoc donavisti dono tuom servom Stichum.
pro di immortales, quot ego voluptates fero,
quot risiones, quot iocos, quot savia,
saltationes, blanditias, prothymias.
660 Hem.
Sangarinvs
660 Stiche.
660 Quíd fit?
Stichvs
660 Euge, Sangarine lepidissume.
fero convivam Dionysum mihique et tibi.
namque edepol cena cocta est, locus liber datust
mihi et tibi apud vos (nam apud nos est convivium,
ibi voster cenat cum uxore adeo et Antipho,
665 ibidem erus est noster), hoc mihi dono datumst.
Sangarinvs
Quis somniavit aurum?
Stichvs
Quid id ad te attinet?
proin tu lavare propera.
Sangarinvs
Lautus sum.
Stichvs
Optime,
sequere ergo hác me íntro.
Sangarinvs
Ego vero sequor.
Stichvs
volo eluamus hodie, peregrina omnia
670 relinque, Athenas nunc colamus. sequere me.—
Sangarinvs
Sequor, et domum redeunti principium placet.
bona scaeva strenaque obviam occessit mihi.—
Stephanivm
Mirúm videri némini vestrúm volo, spectatóres,
quid ego hinc, quae illic habito, exeam: faciam vos certiores.
domo dúdum huc arcessita sum, nam quoniam nuntiatum est
istarum venturos viros, ibi festinamus omnes;
lectis sternendis studuimus munditiisque apparandis.
intér illud tamen negotium meis curavi amicis,
680 Sticho et conservo Sagarino meo, cena cocta ut esset.
Stichus obsonatust, ceterum ego operam do: is adlegavit.
nunc ibo hinc et amicos meos curabo hic advenientes.—
Sangarinvs
Ágite ite foras: férte pompam. cádo te praefició, Stiche.
omnibus módis temptare certumst nostrum hodie convivium.
685 ita me di ament, lepide accipimur quom hoc recipimur in loco.
quisquis praetéreat, comissatum volo vocari.
Stichvs
Convenit,
dum quidem hercle quisque veniat, veniat cum vino suo.
nam hinc quidem hodie polluctura praeter nos dabitur nemini. †
nosmet inter nos ministrémus monotropi.
Sangarinvs
Hoc conviviumst
690 pro opibus nostris satis commodule nucibus, fabulis, ficulis,
oleaeinteriplio, lupillo, comminuto crustulo.
Stichvs
Sat est: servo homini módeste melius facere sumptum quam ampliter.
suom quemque decet: quibus divitiae domi sunt, scaphiis cantharis
batiocis bibunt, át nos nostro Samiolo poterio:
695 tamen bibimús nos, tamen efficimus pro opibus nostra moenia.
Sangarinvs
Age dice uter utrubi áccumbamus.
Stichvs
Abi tu sane superior.
atque adeo, ut tu scire possis, pacto ego hoc técum divido:
vide, utram tibi libet etiam nunc capere, cape provinciam.
Sangarinvs
Quid istuc est provinciai?
Stichvs
Vtrum Fontine an Libero
700 imperium te inhibere mavis?
Sangarinvs
700 Nimio liquido Libero.
sed amica mea et tua dum cenat dumque se exórnat, nos volo
tamen ludere inter nós. strategum te facio huic convivio.
Stichvs
Nimium lepide in mentem venit: potius quam in subsellio
cynice hic accipimur quam in lectis.
Sangarinvs
Immo enim nímio hic dulcius.
705 sed interim, stratege noster, cur hic cessat cantharus?
vide, quot cyathos bibimus.
Stichvs
Tot quot digiti tibi sunt in manu.
cantio Graecast: πέντ' τρία πῖν' μὴ τέτταρα.
Sangarinvs
Tibi propino. decumam a fonte tibi tute inde, si sapis.
bene vos, bene nos, bene te, bene me, bene nostram etiam Stephanium.
Stichvs
710 Bibe si bibis.
Sangarinvs
710 Non mora erit apud me.
Stichvs
710 Edepol convivi sat est,
modo nostra huc amica accedat: id abest, aliud nil abest.
Lepide hoc actum est. tibi propino cantharum. vinum tu habes.
Sangarinvs
Nimis vellem aliquid pulpamenti.
Stichvs
Si horum, quae adsunt, paenitet,
nihil est. tene aquam.
Sangarinvs
Melius dicis; nil moror cuppedia.
715 bibe, tibicen. age si quid agis, bíbendum hercle hoc est, ne nega.
quid hic fastidis quod faciundum vides esse tibi? quin bibis?
age si quid agis accipe inquam. non hoc tuo fit sumptu: inpendet publicum.
haud tuom istúc est te vereri. éripe ex ore tibias.
Stichvs
Vbi illic biberit, vel servato meum modum vel tu dabo. †
720 nolo ego nosprosumo bibere. nulli rei erimus postea;
namque edepol quam vis desubito vel cadus verti potest.
Sangarinvs
Quid igitur? quamquam gravatus fuisti, non nocuit tamen.
age, tibicen, quando bíbisti, refer ad labeas tibias,
suffla celeriter tibi buccas quasi proserpens bestia,
725 agedum. Stiche, uter démutassit, poculo multabitur.
Stichvs
Bonum ius dicis. impetrare oportet qui aequom postulat.
Sangarinvs
Age ergo observa. si pecassis, multam hic retinebo ilico.
Stichvs
Optimum atque aequissimum oras. em tibi hoc primum omnium:
haec facetiast, amare inter se rivalis duos,
730 uno cantharo potare, únum scortum ducere.
hoc memorabilest: ego tu sum, tu es ego, unianimi sumus,
unam amicam amamus ambo, mecum ubi est, tecum est tamen;
tecum ubi autem est, mecum ibi autemst: neuter neutri ínvidet.
Sangarinvs
Ohe, iam satis, nolo obtaedescat; alium ludum nunc volo.
Stichvs
735 Vin amicam huc evocemus? ea saltabit.
Sangarinvs
735 Censeo.
Stichvs
Mea suavis, amabilis, amoena Stephanium, ad amores tuos
foras egredere, satis mihi pulchra és.
Sangarinvs
At enim pulcherrima.
Stichvs
Fac nos hilaros hilariores opera atque adventu tuo.
Sangarinvs
Peregre advenientes te expetimus, Stephaniscidium, mel meum,
amabilitas tibi nostrá placet, si tibi ambo áccepti sumus.
Stephanivm
Mórem vobis geram, meaé deliciae. nam íta me Venus amoéna amet,
ut ego huc iam dudum simitu exissem vobiscum foras,
nisi me vobis exornarem. nam ita est ingenium muliebre:
745 bene cum lauta est, tersa ornata ficta est, infecta est tamen;
nimioque sibi mulier meretrix repperit odium ocius
sua inmunditia, quam in perpetuom ut placeat munditia sua.
Stichvs
Nimium lepide fabulata est.
Sangarinvs
Veneris mera est oratio,
Stichvs
Sangarine.
Sangarinvs
Quid est?
Stichvs
Totus doleo.
Sangarinvs
Totus? tanto miserior.
Stephanivm
750 Vtrubi accumbo?
Sangarinvs
750 Vtrubí tu vis?
Stephanivm
750 Cum ambobus volo, nam ambos amo.
Stichvs
Vapulat peculium, actum est.
Sangarinvs
Fugit hoc libertas caput.
Stephanivm
Date mihi lócum, ubi accumbam, amabo, siquidem placeo.
Stichvs
Tun mihi?
Stephanivm
Cupio cúm utroque.
Stichvs
Ei mihi, bene ego dispereo. quid ais?
Sangarinvs
Quid est?
Stichvs
Ita me di ament, numquam enim fíet hodie, haec quin saltet tamen.
755 age, mulsa mea suavitudo, salta: saltabo ego simul.
Sangarinvs
Numquam edepol med istoc vinces, quin ego ibidem pruriam.
Stephanivm
Siquidem mihi saltandum est, tum vos date bibat tibicini.
Stichvs
Et quidem nóbis.
Sangarinvs
Tene, tibicen, primum; postidea loci
si hoc eduxeris, proinde ut consuetu'sconsuetus es antehac, celeriter
760 lepidam et suavem cantionem aliquam occupito cinaedicam,
ubi perpruriscamus usque ex unguiculis. inde huc aquam.
tene tu hóc, educe. dudum placuit potio:
nunc minus gravate iam accipit. tene tu. interim,
meus oculus, da mihi savium, dum illic bibit.
Stichvs
765 Prostibilest tandem? stantem stanti savium
dare amicum amicae? euge euge, sic furi datur.
Sangarinvs
Age, iam infla buccas, nunciam aliquid suaviter.
redde cántionem veteri pro vino novam.
qui Iónicus aut cinaédicust, qui hoc tále facere póssiet?
Stichvs
770 Si istóc me vorsu víceris, alió me provocáto:
Sangarinvs
Fac tu hóc modo.
Stichvs
At tu hoc módo.
Sangarinvs
Babae.
Stichvs
Tataé.
Sangarinvs
Papae.
Stichvs
Pax.
Sangarinvs
Nunc páriter ambo. omnís voco cinaédos contra.
satis ésse nobis nón magis potis quám fungo imber.
Stichvs
Intro hínc abeamus nunciam: saltátum satis pro vinost.
775 vos, spectatores, plaudite atque ite ad vos comissatum.
Tap any Latin word to look it up
An open-access project
Leo 1896
Leo, Weidmann, 1896 · 1896
The Editor

Friedrich Leo (1851–1914) was one of the greatest Latin scholars of the imperial German university system. Professor at Göttingen from 1889, he combined textual criticism with literary history to an unusual degree. His Geschichte der römischen Literatur (1913) was a landmark work, and his editions of Plautus (1895–1896) and Seneca's tragedies set new standards. Leo's Plautine scholarship was transformative: he was the first to systematically analyse Plautus's metrical practice, using it as a tool for detecting interpolations and establishing the text.

About This Edition

Leo's edition of Plautus, published by Weidmann in Berlin (2 vols., 1895–1896), represented a dramatic advance over previous editions. Leo was the first editor to take full account of the Ambrosian palimpsest (Codex Ambrosianus, 4th–5th century), the oldest witness to Plautus's text, which had been imperfectly read by earlier scholars. His text is characterised by rigorous metrical analysis and a willingness to identify passages he considered interpolated. W. M. Lindsay's OCT (1904–1905) drew heavily on Leo's work while sometimes differing on individual readings.

Tap any Latin word to look it up