Plautus Stichus
EN Lat Orig
Act 1
Panegyris
Crédo egó miserám
fuísse Penelopam,
sorór, suo ex animo,
quae tám diu vidua
viró suo caruit;
nam nós eius ánimum
de nóstris factis nóscimus, quarúm viri hinc ápsunt,
5 quorúmque nos negótiis apséntum, ita ut aéquom est,
sollícitae noctes ét dies, sorór, sumus sémper.
Soror
Nostrum ófficium
nos fácere aequomst,
neque id mágis facimus
quam nós monet píetas.
sed híc, soror, assíde dum: multá volo tecum
10 loquí de re viri.
Panegyris
10 Salvéne, amabo?
Soror
Speró quidem et volo; sed hóc, soror, crúcior,
patrém tuom meúmque adeo, unice qui unus
civíbus ex omnibus probús perhibetur,
eúm nunc improbi viri ófficio uti,
15 virís qui tantas apséntibus nóstris
facit íniurias immérito
nosque áb eis abducére volt.
haec rés vitae me, sóror, saturant,
haec míhi dividiae et sénio sunt.
Panegyris
20 Ne lácruma, soror, neu túo id animo
fac quod tíbi tuos pater faceré minatur:
spes ést eum melius fácturum.
novi égo illum: ioculo istaec dicit,
neque illé sibi mereat Pérsarum
25 montís, qui esse aurei pérhibentur,
ut istúc faciat quod metuis.
tamen faciat, minime irasci
decet, néque id immerito evéniet.
nam víri nostri domo ut ábierunt,
30 hic tértius annus.
Soror
30 Ita út memoras.
Panegyris
Quom ipsi ínterea vivánt, valeant,
ubi sínt, quid agant, ecquíd agant,
neque párticipant nos, néque redeunt.
Soror
An id dóles, soror, quia illi suom ófficium
non cólunt, quom tu tuom fácis?
Panegyris
Ita pol.
Soror
Tace sís, cave sis audíam ego istuc
posthác ex te.
Panegyris
Nam quíd iam?
Soror
Quia pól meo animo omnis sápientis
40 suom offícium aequom est colere ét facere.
quam ob rem égo te hoc, soror, tametsi és maior,
moneo, út tuom memineris ófficium:
etsi ílli improbi sint átque aliter
nobís faciant quam aequómst, tam pol
45 ne quíd magis simus omnibus obníxe opibus
nostrum ófficium meminísse decet.
Panegyris
Placet; táceo.
Soror
At memineris fácito.
Panegyris
Nolo égo, soror, me credi esse immemorem viri,
neque ille éos honores, mihi quos habuit, perdidit;
50 nam pol mihi grata acceptaque eiust benignitas.
et me quidem haec condicio nunc non paenitet,
neque est cur non studeam has nuptias mutarier;
verum postremo in patris potestate est situm:
faciendum id nobis quod parentes imperant.
Soror
55 Scio, atque in cogitando maerore augeor,
nam propemodum iam ostendit suam sententiam.
Panegyris
Igitur quaeramus, nobis quid facto usus sit.
Antipho
Quí manet ut moneatur semper servos homo officium suom
nec voluntáte id facere meminit, servos is habitu hau probust.
60 vos meministis quot kalendis petere demensum cibum:
qui minus méministis quod opus sit facto facere in aedibus?
iam quidem in súo quicqué loco nisi erit mihi situm supellectilis,
quom ego revortar, vos monimentis commonefaciam bubulis.
non homines habitare mecum mi hic videntur, sed sues.
65 facite sultis, nitidae ut aedes meae sint, quom redeam domum.
iam ego domi adero: ad meam maiorem filiam inviso modo;
siquis me quaéret, inde vocátote aliqui; aut iam egomet hic ero.
Soror
Quid agimus, soror, si óffirmabit pater adversum nos?
Panegyris
Pati
nos oportet quod ille faciat, cuius potestas plus potest.
70 exorando, haud adversando sumendam operam censeo:
gratiam per si petimus, spero áb eo impetrassere;
adversari sine dedecore et scelere summo haud possumus,
neque equidem id factura neque tu ut facias consilium dabo,
verum ut exoremus. novi ego nostros: exorabilest.
Antipho
75 Principium ego quo pacto cum illis occipiam, id ratiocinor:
utrum ego perplexim lacessam oratione ad hunc modum,
quasi numquam quicquam in eas simulem, quasi nil indaudiverim
eas in se meruisse culpam, an potius temptem saeviter,
an minaciter. scio litis fore, ego meas novi optume.
80 si manere hic sese malint potius quam alio nubere.
non faciam. quid mi ópust decurso aetatis spatio cum meis
gerere bellum, quom nil, quam ob rem id faciam, meruisse arbitror?
minime, nolo turbas, séd hoc mihi optumum factu arbitror:
sic faciam: adsimulabo quasi quam culpam in sese admiserint.
85 perplexabilitér earum hodie perpavefaciam pectora;
post id agam igitur deinde, ut animus meus erit, faciam palam.
multa scio faciunda verba. ibo intro. sed apertast foris.
Soror
Certo enim míhi paternae vocis sonitus auris accidit.
Panegyris
Is est ecastor. ferre advorsum homini occupemus osculum.
Soror
90 Salve, mi pater.
Antipho
90 Et vos ambae. ílico agite assidite.
Soror
Osculum
Antipho
Sat est ósculi mihi vostri.
Panegyris
Quí, amabo, pater?
Antipho
Quia ita meae animae salsura evenit.
Soror
Asside hic, pater.
Antipho
Non sedeo istic, vos sedete; ego sedero in subsellio.
Panegyris
Mane pulvinum.
Antipho
Bene procuras. mihi satis sic fultumst. sede.
Soror
95 Sine, pater.
Antipho
95 Quid opust?
Panegyris
95 Opust.
Antipho
95 Mórem tibi geram. atque hoc est satis.
Soror
Numquam enim nímis curare possunt suom parentem filiae.
quem aequiust nós potiorem habere quam te? postidea, pater,
viros nostros, quibus voluisti ésse nos matres familias.
Antipho
Bonas ut aequomst facere facitis, quom tamen apsentis viros
100 proinde habetis quasi praesentes sint.
Soror
100 Pudicitiast, pater,
eos nos magnificare, qui nos socias sumpserunt sibi.
Antipho
Num quis hic ést alienus nostris dictis auceps auribus?
Panegyris
Nullus praeter nosque teque.
Antipho
Vostrum animum adhiberi volo;
nám ego ad vos nunc imperitus rerum et morum mulierum,
105 discipulus venio ad magistras: quibus matronas moribus,
quae optumae sunt, esse oportet? sed utraque ut dicat mihi.
Soror
Quid istuc est quod huc éxquaesitum mulierum mores venis?
Antipho
Pol ego uxorem quaero, postquam vostra mater mortuast.
Soror
Facile invenies et peiorem et peius moratam, pater,
110 quam illa fuit: meliorem neque tu reperies neque sol videt.
Antipho
At ego ex te éxquaero atque ex istac tua sorore.
Soror
Edepol pater,
scio ut oportet esse: si sintita ut ego aequom censeo.
Antipho
Volo scire ergo, ut aequom censes.
Soror
Vt, per urbem quom ambulent,
omnibus os opturent, ne quis merito male dicat sibi.
Antipho
115 Dic vicissim nunciam tu.
Panegyris
115 Quid vis tibi dicam, pater?
Antipho
Vbi facillime spectatur mulier, quae ingenio est bono?
Panegyris
Quoi male faciundi est potestas, quae ne id faciat temperat.
Antipho
Hau male istuc. age tu altera, utra sit condicio pensior,
virginemne an viduam habere?
Soror
Quanta méa sapientiast,
120 ex malis multis malum quod minimumst, id minimest malum.
Antipho
Qui potest mulier vitare vitiis?
Soror
Vt cottidie
pridie caveat ne faciat quod pigeat postridie.
Antipho
Quae tibi muliér videtur multo sapientissuma?
Panegyris
Quae tamen, cum res secundae sunt, se poterit noscere,
125 et illa quae aequo animo patietur sibi esse peius quam fuit.
Antipho
Edepol vos lepide temptavi vostrumque ingenium ingeni.
sed hoc est quod ad vos venio quodque esse ambas conventas volo:
mi auctores ita sunt amici, ut vos hinc abducam domum.
Soror
At enim nos, quarum res agitur, aliter auctores sumus.
130 nam aut olim, nisi tibi placebant, non datas oportuit,
aut nunc non aequomst abduci, pater, illisce apsentibus.
Antipho
Vosne ego patiar cum mendicis nuptas me vivo viris?
Soror
Placet ille meus mihi mendicus: suos rex reginae placet.
idem animust in paupertate qui olim in divitiis fuit:
Antipho
135 Vosne latrones et mendicos homines magni penditis?
Soror
non tu me argento dedisti, opinor, nuptum, sed viro.
Antipho
Quid illos exspectatis, quí abhinc iam abierunt triennium?
quin vos capitis condicionem ex pessuma primariam?
Panegyris
Stultitiast, pater, venatum ducere invitas canes.
140 hostis est uxor, invita quae viro nuptum datur.
Antipho
Certumne est neutram vostrarum persequi imperium patris?
Panegyris
Persequimur, nam quo dedisti nuptum, abire nolumus.
Antipho
Bene valete. ibo atque amicis vostra consilia eloquar.
Panegyris
Probiores credo arbitrabunt, si probis narraveris.
Antipho
145 Curate igitur familiarem rem ut potestis.
Panegyris
145 Optume,
nunc places, quom recte monstras; nunc tibi auscultabimus.
nunc, soror, abeamus intro.
Soror
Ímmo intervisam domum.
si a viro tibi forte veniet nuntius, facito ut sciam.—
Panegyris
Neque ego te celabo, neque tu me celassis quod scias.
150 eho, Crocotium, i, parasitum Gelasimum huc arcessito,
tecum adduce; nam illum ecastor mittere ad portum volo,
si quae forte ex Asia navis heri aut hodie venerit.
nam dies totos apud pórtum servos unus assidet;
sed tamen volo intervisi. propera atque actutum redi.—
Gelasimvs
155 Famem ego fuisse suspicor matrem mihi,
nam postquam natus sum, satur numquam fui.
neque quisquam melius referet matri gratiam
quam egó meae matri refero ínvitissimus.
neque rettulit, quam ego refero meae matri Fami.
nam illa me in alvo menses gestavit decem,
160 at ego illam in alvo gesto plus annos decem.
atque illa puerum me gestavit parvolum,
quo minus laboris cepisse illam existumo:
ego non pauxillulam in utero gesto famem,
verum hercle multo maximam et gravissimam;
165 uteri dolores mihi oboriuntur cotidie, †
sed matrem parere nequeo, nec quid agam scio.
atque auditavi saepe hoc volgo dicier,
solere elephantum gravidam perpetuos decem
esse annos; eius ex sémine haec certost fames,
170 nam iam complures annos utero haeret meo.
nunc si ridiculum hominem quaerat quispiam,
venalis ego sum cum ornamentis omnibus;
inanimentis explementum quaerito.
Gelasimo nomen mi indidit parvo pater,
175 quia inde iam a pausillo puero ridiculus fui. †
propter pauperiem hoc adeo nomen repperi,
eo quía paupertas fecit ridiculus forem;
nam illa artis omnis perdocet, ubi quem attigit.
per annónam caram dixit me natum pater:
180 propterea, credo, nunc essurio ácrius.
sed generi nostro haec redditast benignitas:
nulli negare soleo, siquis me essúm vocat.
oratio una interiit hominum pessume,
atque optuma hercle meo animo et scitissuma,
185 qua ante utebantur: “véni illo ad cenam, sic face,
promitte vero, ne gravare. est commodum?
volo inquam fieri, non amittam quin eas.”
nunc reppererunt iam ei verbo vicarium
(nihili quidem hercle verbumst ac vilissimum):
190 vocem te ad cenam, nisi egomet cenem foris.
ei hércle ego verbo lumbos diffractos velim,
ni vere perierit, si cenassit domi.
haec verba subigunt uti mores barbaros
discam atque ut faciam praeconis compendium
195 itaque auctionem praedicem, ipse ut venditem.
Crocotivm
Hic illést parasitus, quem arcessitum missa sum.
quae loquitur auscultabo prius quam conloquar.
Gelasimvs
Sed curiosi sunt hic complures mali,
alienas res qui curant studio maximo,
200 quibus ipsis nullast res, quam procurent, sua:
ei quando quem auctionem facturum sciunt,
adeunt, perquirunt quid sit causae ilico:
alienum aes cogat an pararit praedium,
uxorin sit reddenda dos divortio.
205 eos ómnis tametsi hercle haud indignos iudico
qui multum miseri sint, laborent, nil moror:
dicam auctionis causam, ut damno gaudeant;
nam curiosus nemo est quin sit malevolus.
ipse egomet quam ob rem aúctionem praedicem
damna evenerunt maxuma misero mihi,
210 ita me mancupia miserum adfecerunt male,
potationes plurumae demortuae,
quot adeo cenae, quas deflevi, mortuae,
quot potiones mulsi, quae autem prandia,
quae inter continuom perdidi triennium.
215 prae maerore adeo miser atque aegritudine
consenui; paene sum famé emortuos.
Crocotivm
Ridiculus aeque nullus est quando esurit.
Gelasimvs
Nunc auctionem facere decretumst mihi:
foras necessumst quidquid habeo vendere.
220 adeste sultis, praeda erit praesentium.
logos ridiculos vendo. áge licemini.
qui cena poscit? ecqui poscit prandio?
hercle aestumavi prandio, cena tibi.
ehem, adnuistin? nemo meliores dabit.
225 nulli meliores esse parasito sinam.
vel unctiones Graecas sudatorias
vendo vel alias malacas, crapularias;
cavillátiones, adsentatiunculas
ac perieratiunculas parasiticas;
230 robiginosam strigilem, ampullam rubidam,
parasitum inanem quo recondas reliquias.
haec veniisse iám opus est quantum potest,
ut decumam partem Hérculi polluceam.
Crocotivm
Ecastor auctionem haúd magni preti.
adhaesit homini ad infimum ventrem fames.
adibo ad hominem.
Gelasimvs
Quis haec est quae advorsum it mihi?
Epignómi ancilla haéc quidem est Crocotium.
Crocotivm
Gelasime, salve.
Gelasimvs
Non id est nomen mihi.
Crocotivm
240 Certo mecastor id fuit nomen tibi.
Gelasimvs
Fuit disertim, verum id usu perdidi:
nunc Miccotrogus nomine e vero vocor.
Crocotivm
Eu ecastor, risi te hodie multum.
Gelasimvs
Quando aut quo in loco?
Crocotivm
Hic quom auctionem praedicabas,
Gelasimvs
Pessuma,
eho an audivisti?
Crocotivm
Te quidem dignissumam.
Gelasimvs
Quo nunc is?
Crocotivm
Ad te.
Gelasimvs
Quid venis?
Crocotivm
Panegyris
rogare iussit ted ut opere maximo,
mecum simitu ut ires ad sese domum.
Gelasimvs
250 Ego illo mehercle vero eo quantum potest.
iamne exta cocta sunt? quot agnis fecerat?
Crocotivm
Illa quidem nullum sacrificavit.
Gelasimvs
Quo modo?
quid igitur me volt?
Crocotivm
Tritici modios decem
rogare, opinor te volt.
Gelasimvs
Mene, ut ab sese petam?
Crocotivm
255 Immo ut a vobis mutuom nobis dares.
Gelasimvs
Nega esse quod dem nec mihi nec mutuom,
neque aliud quicquam nisi hoc quod habeo pallium;
linguam quoque etiam vendidi datariam.
Crocotivm
Au,
nullan tibi lingua est?
Gelasimvs
Quae quidem dicat dabo;
ventri reliqui eccam aliam quae dicat cedo.
Crocotivm
Malum quidem vis
Gelasimvs
Haec eadem dicit tibi.
Abi sane domum,
Crocotivm
Quid nunc? ituru'siturus es an non?
Gelasimvs
iam illo venturum dicito. propera atque abi.—
demiror quid illaec me ad se arcessi iusserit,
quae numquam iussit me ad se arcessi ante hunc diem,
postquam vir abiit eius. miror quid siet,
nisi ut periclum fiat: visam quid velit.
270 sed eccum Pinacium eius puerum. hoc vide,
satin ut facete, aeque atque ex pictura, astitit?
ne iste edepol vinum poculo pauxillulo
saepe exanclavit submerum scitissume.
Tap any Latin word to look it up
An open-access project
Leo 1896
Leo, Weidmann, 1896 · 1896
The Editor

Friedrich Leo (1851–1914) was one of the greatest Latin scholars of the imperial German university system. Professor at Göttingen from 1889, he combined textual criticism with literary history to an unusual degree. His Geschichte der römischen Literatur (1913) was a landmark work, and his editions of Plautus (1895–1896) and Seneca's tragedies set new standards. Leo's Plautine scholarship was transformative: he was the first to systematically analyse Plautus's metrical practice, using it as a tool for detecting interpolations and establishing the text.

About This Edition

Leo's edition of Plautus, published by Weidmann in Berlin (2 vols., 1895–1896), represented a dramatic advance over previous editions. Leo was the first editor to take full account of the Ambrosian palimpsest (Codex Ambrosianus, 4th–5th century), the oldest witness to Plautus's text, which had been imperfectly read by earlier scholars. His text is characterised by rigorous metrical analysis and a willingness to identify passages he considered interpolated. W. M. Lindsay's OCT (1904–1905) drew heavily on Leo's work while sometimes differing on individual readings.

Tap any Latin word to look it up