Plautus Stichus
EN Lat Orig
Act 2
Pinacivm
Mercúrius, Iovis qui núntius perhibétur, numquam aequé patri
275 suo núntium lepidum áttulit quam égo nunc meae erae núntiabo:
ítaque onustum péctus porto laétitia lubéntiaque
néque lubet nisi gloriose quicquam proloqui profecto.
amoénitates omnium venerum et venustatum adfero
ripísque superat mi atque abundat pectus laetitia meum.
280 própera, Pinacium, pedes hortare, honesta dicta factis
(nunc tíbi potestas adipiscendist gloriam laudem decus)
eraéque egenti subveni, benefacta maiorum tuom
quae mísera in exspectatione est Epignomi adventum viri.
proinde út decet, amat vírum suom, cupide expetit. nunc, Pinacium,
285 age út placet, curre ut lubet, cave quémquam flocci feceris,
cubitis depulsa de via, tranquillam concinna viam;
si rex obstabit obviam, regem ipsum prius pervortito.
Gelasimvs
Quídnam dicam Pínacium
lascívibundum tam lubentem currere?
harúndinem fert sportulamque et hamulum piscarium.
Pinacivm
290 Sed tandem, opinor, aequiust eram mihi esse supplicem
atque óratores mittere ad me donaque ex auro et quadrigas,
quí vehar, nam pedibus ire non queo. ergo iam revortar.
ad me adiri et supplicari égomet mi aequom censeo.
an véro nugas censeas, nihil esse quod ego nunc scio?
295 tantum a portu adporto bonum, tam gaudium grande adfero,
vix ipsa domina hoc, nisi sciat, exoptare ab deis audeat.
nunc ultro id deportem? hau placet, neque id viri officium arbitror.
sic hoc videtur mihi magis meo cónvenire huic nuntio:
adversum veniat, opsecret, se ut nuntio hoc impertiam;
300 secundas fortunas decent superbiae.
sed tandem cum recogito, qui potuit scire haec scire me?
nón enim póssum quin revortar, quin loquar, quin edissertem
erámque ex maerore eximam, bene facta maiorum meum
exaugeam atque illam augeam insperato opportuno bono:
305 contundam facta Talthubi contemnamque omnis nuntios;
símulque ad cursuram meditabor me ad ludos Olympios.
sed spátium hoc occidit: brevest curriculo; quam me paenitet.
quid hoc? occlusam ianuam video. ibo et pultabo fores.
aperíte atque adproperáte, fores facite út pateant, removéte moram;
310 nimis haéc res sine curá geritur. vide quám dudum hic asto ét pulto.
somnóne operam datis? éxperiar, fores án cubiti ac pedes plús valeant.
nimis véllem hae fores erum fúgissent, ea caúsa ut haberent malum magnum;
deféssus sum pultándo.
hoc póstremumst. vae vobis.
Gelasimvs
315 Ibo átque hunc compellábo.
salvós sis.
Pinacivm
Et tu sálve.
Gelasimvs
Iam piscator fáctu'sfactus es?
Pinacivm
Quam prídem non edísti?
Gelasimvs
Vnde ís? quid fers? quid féstinas?
Pinacivm
Tua quód nil refert, cures.
Si ín te
Gelasimvs
Quid istíc inest?
Pinacivm
Quas tu edés colubras.
Gelasimvs
Quid tam íracundu'siracundus es?
Pinacivm
pudor ádsit, non me appélles.
Gelasimvs
Possúm scire ex te vérum?
Pinacivm
Potes: hódie non cenábis.
Panegyris
Quisnam, ópsecro, has frangit fóres? ubi est?
tun haéc facis? tun mihi huc hóstis venis?
Gelasimvs
Salvé, tuo arcessitú venio huc.
Panegyris
Ean grátia fores effríngis?
Gelasimvs
Tuos ínclama, tui délinquont: ego quíd me velles vísebam;
nam quidem harum míserebat.
Pinacivm
Ergo aúxilium properé latumst.
Panegyris
330 Quisnam híc loquitur tam própe nos?
Pinacivm
330 Pinacium.
Panegyris
330 Úbi is est?
Pinacivm
Réspice ad me et relínque egentem párasitum, Panégyris.
Istuc indiderunt nomen maiores mihi.
Panegyris
Pinacium.
Quid agis?
Pinacivm
Quid agam rogitas?
Panegyris
Quidni rogitem?
Pinacivm
Quid mecum est tibi?
Panegyris
Mein fastidis, propudiose? eloquere propere, Pinacium.
Pinacivm
335 Iube me omittere igitur hos, qui retinent.
Panegyris
335 Qui retinent?
Pinacivm
335 Rogas?
omnia membra lassitudo mihi tenet.
Panegyris
Linguam quidem
sat scio tibi non tenere.
Pinacivm
Ita celeri curriculo fui
propere a portu, tui honoris causa.
Panegyris
Ecquid adportas boni?
Pinacivm
Nimioinparti multo tanto plus quam speras.
Panegyris
Salva sum.
Pinacivm
340 At ego perii, quoi medullam lassitudo perbibit.
Gelasimvs
Quid ego, quoi misero medullam ventris percepit fames.
Panegyris
Ecquem convenisti?
Pinacivm
Multos.
Panegyris
At virum?
Pinacivm
Equidem plurimos:
verum ex multis nequiorem nullum quám hic est.
Gelasimvs
Quo modo?
iam dudum ego ístum patior dicere iniuste mihi.
345 praeterhac si me inritassis
Pinacivm
345 Edepol essuries male.
Gelasimvs
Animum inducam, ut istuc verum te elocutum esse arbitrer.
Pinacivm
Munditias volo fieri. ecferte huc scopas simulque harundinem,
ut operam omnem araneorum perdam et texturam improbem
deiciamque eorum ómnis telas.
Gelasimvs
Miseri algebunt postea.
Pinacivm
350 Quid? illos itidemne esse censes quasi te, cum veste unica?
cape illas scopas.
Gelasimvs
Cápiam.
Pinacivm
Hoc egomet, tu hoc converre.
Gelasimvs
Ego fecero.
Pinacivm
Ecquis huc effert nassiternam cúm aqua?
Gelasimvs
Sine suffragio
populi tamen aedilitatem hic quidém gerít.
Pinacivm
Age tu ocius
pinge, humum consperge ante aedis.
Gelasimvs
Faciam.
Pinacivm
Factum oportuit.
355 ego hinc araneas de foribus deiciam et de pariete.
Gelasimvs
Edepol rem negotiosam.
Panegyris
Quid sit, nil etiam scio,
nisi forte hospites venturi sunt.
Pinacivm
Vos lectos sternite.
Gelasimvs
Principium placet de lectis.
Pinacivm
Alii ligna caedite,
alii piscis depurgate, quos piscatu rettuli,
360 pernam et glandium deicite.
Gelasimvs
360 Hic hercle homo nimium sapit.
Panegyris
Non ecastor, ut ego opinor, satis erae morem geris.
Pinacivm
Immo res omnis relictas habeo prae quod tu velis.
Panegyris
Tum tu igitur, qua causa missus es ad portum, id expedi.
Pinacivm
Dicam. postquam me misisti ad portum, cum luci simul,
365 commodum radiosus sese sol superabat ex mari.
dum percontor portitores, ecquae navis venerit
ex Asia, negant venisse, conspicatus sum interim
cercurum, quo ego me maiorem non vidisse censeo.
in portum vento secundo, velo passo pervenit.
370 alius alium percontamur: quoiast navis? quid vehit?
interibi Epignomúm conspicio tuom virum et servom Stichum.
Panegyris
Hem quid? Epignomum elocutu'selocutus es?
Gelasimvs
Et vitam meam.
Pinacivm
Tuom virum.
Venit inquam.
Panegyris
Tutin ipsus ipsum vidisti?
Pinacivm
Lubens.
argentí aurique advexit nimium.
Gelasimvs
Nimis factum bene.
375 hercle vero capiam scopas atque hoc convorram lubens.
Pinacivm
Lanam purpuramque multam.
Gelasimvs
Em qui ventrem vestiam.
Pinacivm
Lectos eburatos, auratos.
Gelasimvs
Accubabo regie.
Pinacivm
Tum Babylonica et peristroma tonsilia et tappetia
advexit, nimium bonae rei.
Gelasimvs
Hercle rem gestam bene.
Pinacivm
380 Poste, ut occepi narrare, fidicinas, tibicinas,
sambucas advexit secum forma eximia.
Gelasimvs
Eugepae,
quando adbibero, adludiabo: tum sum ridiculissumus.
Pinacivm
Poste unguenta multigenerum multa.
Gelasimvs
Non vendo logos.
iam non facio aúctionem, mi optigit hereditas:
385 malivoli, perquisitores auctionum, perierint.
Hercules, decumam esse adauctam tibi quam vovi gratulor.
spes est, tandem aliquando inportunam exigere ex utero famem.
Pinacivm
Poste autem advexit parasitos secum.
Gelasimvs
Ei, perii miser.
Pinacivm
Ridiculissumos.
Gelasimvs
Revorram hercle hoc quod converri modo.
Panegyris
390 Vidistin virum sororis Pamphilum?
Pinacivm
390 Non.
Panegyris
390 Non adest?
Pinacivm
Immo venisse eum simitu aiebat ille: ego huc citus
praecucurri, ut nuntiarem nuntium exoptabilem.
Gelasimvs
Venales logi sunt illi, quos negabam vendere.
ilicet, iam meo malost quod malevolentes gaudeant.
395 Hercules, qui deus sis, sane discessisti non bene.
Panegyris
I intro, Pinacium, iube fámulos rem divinam mi apparent.
bene vale.
Gelasimvs
Vin administrem?
Panegyris
Sat servorum habeo domi.—
Gelasimvs
Enim vero, Gelasime, opinor provenisti futtile,
si neque ille adest neque hic, qui venit, quicquam subvenit.
400 ibo intro ad libros et discam de dictis melioribus;
nam ni illos homines expello, ego occidi planissume.—
Tap any Latin word to look it up
An open-access project
Leo 1896
Leo, Weidmann, 1896 · 1896
The Editor

Friedrich Leo (1851–1914) was one of the greatest Latin scholars of the imperial German university system. Professor at Göttingen from 1889, he combined textual criticism with literary history to an unusual degree. His Geschichte der römischen Literatur (1913) was a landmark work, and his editions of Plautus (1895–1896) and Seneca's tragedies set new standards. Leo's Plautine scholarship was transformative: he was the first to systematically analyse Plautus's metrical practice, using it as a tool for detecting interpolations and establishing the text.

About This Edition

Leo's edition of Plautus, published by Weidmann in Berlin (2 vols., 1895–1896), represented a dramatic advance over previous editions. Leo was the first editor to take full account of the Ambrosian palimpsest (Codex Ambrosianus, 4th–5th century), the oldest witness to Plautus's text, which had been imperfectly read by earlier scholars. His text is characterised by rigorous metrical analysis and a willingness to identify passages he considered interpolated. W. M. Lindsay's OCT (1904–1905) drew heavily on Leo's work while sometimes differing on individual readings.

Tap any Latin word to look it up