Plautus Aulularia
EN Lat Orig
Act 4
Strobilvs
Hóc est servi facinus frugi, facere quod ego persequor,
ne morae molestiaeque imperium erile habeat sibi.
nam qui ero ex sententia servire servos postulat,
590 in erum matura, in se sera condecet capessere.
sin dormitet, ita dormitet, servom sese ut cogitet.
nám qui amanti ero sérvitutem servit, quasi ego servio,
si érum videt superare amorem, hoc servi esse officium reor,
retinere ad salutem, non enim quo incumbat eo impellere.
595 quasi pueri qui nare discunt scirpea induitur ratis,
qui laborent minus, facilius ut nent et moveant manus,
eodem modo servom ratem esse amanti ero aequom censeo,
ut eum toleret, ne pessum abeat tamquam
erile imperium ediscat, ut quod frons velit oculi sciant;
600 quod iubeat citis quadrigis citius properet persequi.
qui éa curabit, abstinebit censione bubula,
nec sua opera rediget umquam ín splendorem compedes.
nunc erus meus amat fíliam huius Euclionis pauperis;
eam ero nunc renuntiatum est nuptum huic Megadoro dari.
605 is speculatum huc misit me, ut quae fierent fieret particeps.
nunc sine omní suspicione in ara hic adsidam sacra;
hinc ego et huc et illuc potero quid agant arbitrarier.
Evclio
Tu modo cave quoiquam indicassis aurum meum esse istic, Fides:
non metuo ne quisquam inveniat, ita probe in latebris situmst.
610 edepol ne illic pulchram praedam agát, si quis illam invenerit
aulam onustam auri; verum id te quaeso ut prohibessis, Fides.
nunc lavabo, ut rem divinam faciam, ne affinem morer
quin ubi accersát meam extemplo filiam ducat domum.
vide, Fides, etiam atque etiam nunc, salvam ut aulam abs te auferam:
615 tuae fide concredidi aurum, in tuo luco et fano est situm.—
Strobilvs
Di immortales, quod ego hunc hominem facinus audivi loqui:
se aulam onustam auri abstrusisse hic intus in fano Fide.
cave tu illi fidelis, quaeso, potius fueris, quam mihi.
atque hic pater est, ut ego opinor, huius, erus quám amat, virginis.
620 ibo hinc intro, perscrutabor fanum, si inveniam uspiam
aurum, dúm hic est occupatus. sed si repperero, o Fides,
mulsi congialem plenam faciam tibi fideliam.
id adeo tibi faciam; verum ego mihi bibam, ubi id fecero.—
Evclio
Non temere est quod corvos cantat mihi nunc ab laeva manu;
625 semul radebat pedibus terram et voce croccibat sua:
continuo meum cor coepit artem facere ludicram
atque in pectus emicare. sed ego cesso currere?
I foras, lumbrice, qui sub terra erepsisti modo,
qui modo nusquam comparebas, nunc, cum compares, peris.
630 ego pol te, praestrigiator, miseris iam accipiam modis.
Strobilvs
Quae te mala crux agitat? quid tibi mecum est commerci, senex?
quid me adflictas? quid me raptas? qua me causa verberas?
Evclio
Verberabilissime, etiam rogitas, non fur, sed trifur?
Strobilvs
Quid tibi súrrupui?
Quid tibi vis reddam?
Evclio
Rogas?
Redde huc sis.
Strobilvs
635 Nil equidem tibi abstuli.
Evclio
635 At illud quod tibi abstuleras cedo.
ecquid agis?
Strobilvs
Quid agám?
Evclio
Auferre non potes.
Strobilvs
Quid vis tibi?
Evclio
Pone.
Strobilvs
Id quidem pol te datare credo consuetum, senex.
Evclio
Pone hoc sis, aufer cavillam, non ego nunc nugas ago.
Strobilvs
Quid ego ponam? quin tu eloquere quidquid est suo nomine.
640 non hercle equidem quicquam sumpsi nec tetigi.
Evclio
640 Ostende huc manus.
Strobilvs
Em tibi, ostendi, eccas.
Evclio
Video. age ostende etiam tertiam.
Strobilvs
Laruae hunc atque intemperiae insaniaeque agitant senem.
facisne iniuriam mihi?
Evclio
Fateor, quia non pendes, maximam.
atque id quoque iam fiet, nisi fatere.
Strobilvs
Quid fatear tibi?
Evclio
645 Quid abstulisti hinc?
Strobilvs
645 Di me perdant. si ego tui quicquam abstuli
nive adeo abstulisse vellem.
Evclio
Agedum, excutedum pallium.
Strobilvs
Tuo arbitratu.
Evclio
Ne inter tunicas habeas.
Strobilvs
Tempta qua lubet.
Evclio
Vah, scelestus quam benigne: ut ne abstulisse intellegam.
novi sycophantias. age rusum óstende huc manum
650 dexteram.
Strobilvs
650 Em.
Evclio
650 Nunc laevam ostende.
Strobilvs
650 Quin equidem ambas profero.
Evclio
A, nugas agis,
Iam scrutari mitto. redde huc.
Strobilvs
Quid reddam?
Evclio
certe habes.
Strobilvs
Habeo ego? quid habeo?
Evclio
Non dico, audire expetis.
id meum, quidquid habes, redde.
Strobilvs
Insanis: perscrutatus es
tuo arbitratu, neque tui me quicquam invenisti penes.
Evclio
655 Máne, mane. quís illic est? quis hic íntus alter érat tecum simul?
perii hercle: ille nunc íntus turbat, hunc si amitto hic abierit.
postremo hunc iam perscrutavi, hic nihil habet. abi quo lubet.
Strobilvs
Iuppiter te dique perdant.
Evclio
Haud male egit gratias.
ibo intro atque illi socienno tuo iam interstringam gulam.
660 fugin hinc ab oculis? abin an non?
Strobilvs
660 Abeo.
Evclio
660 Cave siste videam.—
Strobilvs
Emortuom ego me mavelim leto malo
quam non ego illi dém hodie insidias seni.
nam híc iam non audebit aurum abstrudere:
credo ecferet iam secum et mutabit locum.
665 attat, foris crépuit. senex eccum aurum ecfert foras.
tantisper huc ego ad iánuam concessero.
Evclio
Fide censebam maxumam multo fidem
esse, ea sublevit os mihi paenissume:
ni subvenisset corvos, periissem miser.
670 nimis hercle ego illum corvom ad me veniat velim,
qui indicium fecit, ut ego ílli aliquid boni
dicam; nam quod edit tam duim quam perduim.
nunc hoc ubi abstrúdam cogito solum locum.
Silvani lucus extra murum est avius,
675 crebro salicto oppletus. ibi sumam locum.
certumst, Silvano potius credam quam Fide.—
Strobilvs
Euge, euge, di me salvom et servatum volunt.
iam ego illúc praecurram atque inscendam aliquam in arborem
indeque óbservabo, aúrum ubi abstrudat senex.
680 quamquam hic manere erus sese iusserat;
certum est, malam rem potius quaeram cum lucro.—
Lyconides
Dixi tibi, mater, iuxta rem mecum tenes,
super Euclionis filia. nunc te obsecro
resecroque, mater, quod dudum obsecraveram:
685 fac mentionem cum avonculo, mater mea.
Evnomia
Scis tute facta velle me quae tu velis,
et istúc confido a fratre me impetrassere;
et causa iusta est, siquidem ita est ut praedicas,
te eam cómpressisse vinulentum virginem.
Lyconides
690 Egone ut te advorsum mentiar, mater mea?
Phaedrivm
Perii, mea nutrix. obsecro te, uterum dolet.
Iuno Lucina, tuam fidem!
Lyconides
Em, mater mea,
tibi rem potiorem verbo: clamat, parturit.
Evnomia
Ei hac intro mecum, gnate mi, ad fratrem meum,
695 ut istúc quod me oras impetratum ab eo auferam.—
Lyconides
I, iam sequor te, mater. sed servom meum
Strobilum miror ubi sit, quem ego me iusseram
hic opperiri. nunc ego mecum cogito:
si mihi dat operam, me illi irasci iniurium est.
700 ibo intro, ubí de capite meo sunt comitia.—
Strobilvs
Picis divitiis, qui aureos montes colunt,
ego solus supero. nam istos reges ceteros
memorare nolo, hominum mendicabula:
ego sum ille rex Philippus. o lepidum diem.
705 nam ut dudum hinc abii, multo illo adveni prior
multoque prius me conlocavi in arborem
indéque spectabam aúrum ubi abstrúdebat senex.
ubi ille ábiit, ego me deorsum duco de arbore,
exfodio aulam auri plenam. inde ex eo loco
710 video recipere se senem; ille me non videt,
nam ego declinavi paululum me extra viam.
attat, eccum ipsum. íbo ut hoc condam domum.—
Evclio
Perii ínterii occidi. quó curram? quo nón curram? tene, téne. quem? quis?
nesció, nil video, caécus eo atque equidém quo eam aut ubi sim aút qui sim
715 nequeó cum animo certum ínvestigare. óbsecro vos ego, mi aúxilio,
oro óbtestor, sitís et hominem demónstretis, quis eam ábstulerit.
quid est? quíd ridetis? nóvi omnes, scio fúres esse hic cómplures,
qui véstitu et creta óccultant sese átque sedent quasi sínt frugi.
quid aís tu? tibi credére certum est, nam essé bonum ex voltu cógnosco.
720 hem, némo habet horum? occídisti. dic ígitur, quis habet? néscis?
heu miserum, miseré perii, male pérditus, pessime ornatus eo:
tantúm gemiti et mali maéstitiaeque hic diés mi optulít, famem et paúperiem.
perditíssimus ego sum omnium ín terra; nam quid mi ópust vita, qui tántum auri
perdidí, quod concustódivisedúlo? egomet me défraudavi
725 animúmque meum geniúmque meum;nunc alii laetíficantur
meo málo et damno. pati néqueo.
Lyconides
Quínam homo hic ante aédis nostras éiulans conquéritur maerens?
átque hic quidem Euclio ést, ut opinor. óppido ego interií: palamst res,
scit peperisse iam, ut ego opinor, filiam suam. nunc mi incertumst
730 abeam an maneam, an adeam an fugiam. quid agam édepol nescio.
Evclio
Quís homo hic loquitur?
Lyconides
Égo sum miser.
Evclio
Immo égo sum, et misere pérditus,
cui tanta mala maestitudoque optigit.
Lyconides
Animo bono es.
Evclio
Quo, obsecro, pacto esse possum?
Lyconides
Quia istuc facinus, quod tuom
sollicitat animum, id ego feci et fateor.
Evclio
Quid ego ex te audio?
Lyconides
735 Id quod verumst.
Evclio
735 Quid ego de te commerui, adulescens, mali,
quam ob rem ita faceres meque meosque perditum ires liberos?
Lyconides
Deus impulsor mihi fuit, is me ád illam inlexit.
Evclio
Quo modo?
Lyconides
Fateor peccavisse ét me culpam commeritum scio;
id adeo te oratum advenio ut animo aequo ignoscas mihi.
Evclio
740 Cur id ausu'sausus es facere, ut id quod non tuom esset tangeres?
Lyconides
Quid vis fieri? factum est illud: fieri infectum non potest.
deos credo voluisse; nam ni vellent, non fieret, scio.
Evclio
At ego deos credo voluisse ut ápud me te in nervo enicem.
Lyconides
Ne ístuc dixis.
Evclio
Quid tibi ergo meam me invito tactiost?
Lyconides
745 Quia vini vitio atque amoris feci.
Evclio
745 Homo audacissime,
cum istacin te oratione huc ad me adire ausum, impudens!
nam si istuc ius est ut tu istuc excusare possies,
luci claro deripiamus aurum matronis palam,
post id si prehensi simus, excusemus ebrios
750 nos fecisse amoris causa. nimis vilest vinum atque amor,
si ebrio atque amanti impune facere quod lubeat licet.
Lyconides
Quin tibi ultro supplicatum venio ob stultitiam meam.
Evclio
Non mi homines placent qui quando male fecerunt purigant.
tu illam scibas non tuam esse: non attactam oportuit.
Lyconides
755 Ergo quia sum tangere ausus, haud causificor quin eam
ego habeam potissimum.
Evclio
Tun habeas me invito meam?
Lyconides
Haud te invito postulo; sed meam esse oportere arbitror.
quin tu iam invenies, inquam, meam illam esse oportere, Euclio.
Evclio
Iam quidem hercle te ad praetorem rapiam et tibi scribam dicam,
760 nisi refers.
Lyconides
760 Quid tibi ego referam?
Evclio
760 Quod surripuisti meum.
Lyconides
Surripui ego tuom? unde? aut quid id est?
Evclio
Ita te amabit Iuppiter,
ut tu nescis.
Lyconides
Nisi quidem tu mihi quid quaeras dixeris.
Evclio
Aulam auri, inquam, te reposco, quam tu confessu'sconfessus es mihi
te abstulisse.
Lyconides
Neque edepol ego dixi neque feci.
Evclio
Negas?
Lyconides
765 Pernego immo. nam neque ego aurum neque istaec aula quae siet
scio nec novi.
Evclio
Illam, ex Silvani luco quam abstuleras, cedo.
i, refer. dimidiam tecum potius partem dividam.
tam etsi fur mihi es, molestus non ero. i vero, refer.
Lyconides
Sanus tu non es qui furem me voces. ego te, Euclio,
770 alia re rescivisse censui, quod ad me attinet;
magna est res quam ego tecum otiose, si otium est, cupio loqui.
Evclio
Dic bona fide: tu id aurum non surripuisti?
Lyconides
Bona.
Evclio
Neque eum scis qui abstulerit?
Lyconides
Istuc quoque bona.
Evclio
Atque id si scies
qui abstulerit, mihi indicabis?
Lyconides
Faciam.
Evclio
Neque partem tibi
775 ab eo qui habet indipisces neque furem excipies?
Lyconides
775 Ita.
Evclio
Quid si fallis?
Lyconides
Tum me faciat quod volt magnus Iuppiter.
Evclio
Sat habeo. age nunc loquere quid vis.
Lyconides
Si me novisti minus,
génere quo sim gnátus: hic mihi ést Megadorus avonculus,
meus pater fuit Antímachus, ego vocor Lyconides,
780 mater est Eunomia.
Evclio
780 Novi genus. nunc quid vis? id volo
noscere.
Lyconides
Filiam ex te habes.
Evclio
Immo éccillam domi.
Lyconides
Eam tu despondisti, opinor, meo avonculo.
Evclio
Omnem rem tenes.
Lyconides
Is me nunc renuntiare repudium iussit tibi.
Evclio
Repudium rebus paratis, exornatis nuptiis?
785 ut illum di immortales omnes deaeque quantum est perduint,
quem propter hodie auri tantum perdidi infelix, miser.
Lyconides
Bono animo es, bene dice. nunc quae res tibi et gnatae tuae
bene feliciterque vortatita di faxint, inquito.
Evclio
Ita di faciant.
Lyconides
Et mihi ita di faciant. audi nunciam.
790 qui homo culpam admisit in se, nullust tam parvi preti,
quom pudeat, quin purget sese. nunc te obtestor, Euclio,
ut si quid ego erga te imprudens peccavi aut gnatam tuam,
ut mi ignoscas eamque uxorem mihi des, ut leges iubent.
ego me iniuriam fecisse filiae fateor tuae,
795 Cereris vigiliis, per vinum atque impulsu adulescentiae.
Evclio
Ei mihi, quód ego facinus ex te aúdio?
Lyconides
Cur eiulas,
quém ego avom feci iam ut esses filiai nuptiis?
nam tua gnata peperit, decumo mense post: numerum cape;
ea re repudium remisit avonculus causa mea.
800 i intro, exquaere, sitne ita ut ego praedico.
Evclio
800 Perii oppido,
ita mihi ad malum malae res plurimae se adglutinant.
ibo intro, ut quid huius verum sit sciam.—
Lyconides
Iam te sequor.
haec própemodum iam esse ín vado salútis res vidétur.
nunc servom esse ubi dicam meum Strobilum non reperio;
805 nisi etiam hic opperiar tamen paulisper; postea intro
hunc subsequar. nunc interim spatium ei dabo exquirendi
meum factum ex gnatae pedisequa nutrice anu: ea rem novit.
Tap any Latin word to look it up
An open-access project
Leo 1895
Leo, Weidmann, 1895 · 1895
The Editor

Friedrich Leo (1851–1914) was one of the greatest Latin scholars of the imperial German university system. Professor at Göttingen from 1889, he combined textual criticism with literary history to an unusual degree. His Geschichte der römischen Literatur (1913) was a landmark work, and his editions of Plautus (1895–1896) and Seneca's tragedies set new standards. Leo's Plautine scholarship was transformative: he was the first to systematically analyse Plautus's metrical practice, using it as a tool for detecting interpolations and establishing the text.

About This Edition

Leo's edition of Plautus, published by Weidmann in Berlin (2 vols., 1895–1896), represented a dramatic advance over previous editions. Leo was the first editor to take full account of the Ambrosian palimpsest (Codex Ambrosianus, 4th–5th century), the oldest witness to Plautus's text, which had been imperfectly read by earlier scholars. His text is characterised by rigorous metrical analysis and a willingness to identify passages he considered interpolated. W. M. Lindsay's OCT (1904–1905) drew heavily on Leo's work while sometimes differing on individual readings.

Tap any Latin word to look it up