Plautus Aulularia
EN Lat Orig
Act 3
Congrio
Óptati vires populares, íncolae, accolae, ádvenae omnes,
date viam qua fugere liceat, facite totae plateae pateant.
neque ego umquam nisi hodie ad Bacchas veni in Bacchanal coquinatum,
ita me miserum et meos discipulos fustibus male contuderunt.
410 totús doleo atque oppidó perii, ita me íste habuit senex gýmnasium;
áttat, perii hercle ego miser,
áperit bacchanal, adest,
séquitur. scio quam rem geram: hoc
ipsús magistér me dócuit.
neque lígna ego usquam gentium praebéri vidi púlchrius,
itaque ómnis exegit foras, me atque hos, onustos fustibus.
Evclio
415 Redi. quó fugis nunc? téne, tene.
Congrio
415 Quid, stólide, clamas?
Evclio
Quia ad trís viros iam ego déferam nomén tuom.
Congrio
Quam ob rem?
Evclio
Quia cultrum habes.
Congrio
Cocum decet.
Evclio
Quid comminatus escomminatu's
mihi?
Congrio
Istud male factum arbitror, quia nón latus fódi.
Evclio
Homo nullust te scelestior qui vivat hodie,
420 neque quoi égo de industria ámplius male plús libens fáxim.
Congrio
Pol etsí taceas, palam id quidem est: res ipsa testist;
ita fustibus sum mollior magis quam úllus cinaédus.
sed quid tibi nos tactiost, mendice homo?
Evclio
Quae res?
etiam rogitas? an quia minus quam aéquom erat feci?
Congrio
425 Sine, at hércle cum magnó malo tuo, si hóc caput séntit.
Evclio
Pol ego haud scio quid post fuat: tuom núnc caput séntit.
sed in aedibus quid tibi meis nam erat negoti
me absente, nisi ego iusseram? volo scíre.
Congrio
Tace érgo.
quia venimus coctum ad nuptias.
Evclio
Quid tu, malum, cúras,
430 utrum crudum an coctum ego edim, nisi tu mi es tutor?
Congrio
Volo scire, sínas an non sinas nos coquere hic cenam?
Evclio
Volo scire ego item, meae domi mean sálva futura?
Congrio
Vtinam mea mihi modo auferam, quae ádtuli, salva:
me haud paenitet, tua ne expetam.
Evclio
Scio, doce, novi.
Congrio
435 Quid est quá prohibes nunc gratia nos coquere hic cenam?
quid fecimus, quid diximus tibi secus quam velles?
Evclio
Etiam rogitas, sceleste homo, qui angulós in omnis
mearum aedium et conclavium mihi pervium facitis?
ibi ubí tibi erat negotium, ad focum si adesses,
440 non fissile auferres caput: merito id tibi factum est.
adeo ut tu meam sententiam iam noscere possis:
si ad ianuam huc accesseris, nisi iussero, propius,
ego te faciam miserrimus mortalis uti sis.
scis iam meam sententiam.—
Congrio
Quo abis? redi rursum.
445 ita me bene amet Laverna, uti te iam, nisi reddi
mihí vasá iubes, pípulo hic differam ante aédis.
quíd ego nunc agám? ne ego edepol véni huc auspició malo.
nummo sum conductus: plus iam medico mercedest opus.
Evclio
Hoc quidem hercle, quoquo íbo, mecum erit, mecum feram,
450 neque isti id in tantis periclis umquam committam ut siet.
ite sane nunciam omnes, et coqui et tibicinae,
etiam íntro duce, si vis, vel gregem venalium,
coquite, facite, festinate nunciam quantum libet.
Congrio
Temperi, postquam implevisti fusti fissorum caput.
Evclio
455 Intro abite, opera huc conducta est vostra, non oratio.
Congrio
Heus, senex, pro vapulando hercle égo abs te mercedem petam.
coctum ego, non vapulatum, dudum conductus fui.
Evclio
Lege agito mecum. molestus ne sis. i et cenam coque,
aut abi in malum cruciatum ab aedibus.
Congrio
Abi tu modo.—
Evclio
460 Illic hinc abiit. di immortales, facinus audax incipit
qui cum opulento pauper homine coepit rem habere aut negotium.†
veluti Megadorus temptat me ómnibus miserum modis,
qui simulavit mei honoris mittere huc causa coquos:
is ea causa misit, hoc qui surriperent misero mihi.
465 condigne etiam meus med intus gallus gallinacius,
qui érat anu peculiaris, perdidit paenissume.
ubi erat haec defossa, occepit ibi scalpurrire ungulis
cirum circa. quid opust verbis? ita mihi pectus peracuit:
capio fustem, obtrunco gallum, furem manufestarium.
470 credo edepol ego illi mercedem gallo pollicitos coquos,
si id palam fecisset. exemi ex manumanubrium.
quid opust verbis? facta est pugna in gallo gallinacio.
sed Megadorus meus affinis eccum incedit a foro.
iam hunc non ausim praeterire, quin consistam et conloquar.
Megadorvs
475 Narravi amicis multis consilium meum
de condicione hac. Euclionis filiam
laudant. sapienter factum et consilio bono.
nam meo quidem animo idem faciant ceteri
opulentiores, pauperiorum filias
480 ut indotatas ducant uxores domum,
et multo fiat civitas concordior,
et invídia nos minore utamur quam utimur,
et illaé malam rem metuant quam metuont magis,
et nos minore sumptu simus quam sumus.
485 in maximam illuc populi partem est optimum;
in pauciores avidos altercatio est,
quorum animis avidis atque insatietatibus
neque lex neque sutor capere est qui possit modum.
namque hoc qui dicatquo illae nubent divites
490 dotatae, si istud ius pauperibus ponitur?”
quo lubeant, nubant, dum dos ne fiat comes.
hoc ita fiat, mores meliores sibi
parent, pro dote quos ferant, quam nunc ferunt,
ego faxim muli, pretio qui superant equos,
495 sint viliores Gallicis cantheriis.
Evclio
Ita me di amabunt ut ego hunc ausculto lubens.
nimis lépide fecit verba ad parsimoniam.
Megadorvs
Nulla igitur dicatequidem dotem ad te adtuli
maiorem multo quam tibi erat pecunia;
500 enim míhi quidem aequomst purpuram atque aurum dari,
ancillas, mulos, muliones, pedisequos,
salutigerulos pueros, vehicla qui vehar.”
Evclio
Vt matronarum hic facta pernovit probe.
moribus praefectum mulierum hunc factum velim.
Megadorvs
505 Nunc quoquo venias plus plaustrorum in aedibus
videas quam ruri, quando ad villam veneris.
sed hoc étiam pulchrum est praequam ubi sumptus petunt.
stat fullo, phyrgio, aurifex, lanarius;
caupones patagiarii, indusiarii,
510 flammarii, violarii, carinarii;
stant manulearii, stantmurobatharii,
propolae linteones, calceolarii;
sedentárii sutores diabathrarii,
solearii astant, astant molocinarii;
515 petunt fullones, sarcinatores petunt;
strophiarii astant, astant semul sonarii.
iam hosce absolutos censeas: cedunt, petunt
treceni, cum stant thylacistae in atriis
textores limbularii, arcularii.
520 ducuntur, datur aes. iam absolutos censeas,
cum incedunt infectores corcotarii,
aut aliqua mala crux semper est, quae aliquid petat.
Evclio
Compellarem ego illum, ni metuam ne desinat
memorare mores mulierum: nunc sic sinam.
Megadorvs
525 Vbi nugivendis res soluta est omnibus,
ibi ad postremum cedit miles, aes petit.
itur, putatur ratio cum argentario;
miles inpransus astat, aes censet dari.
ubi disputata est ratio cum argentario,
530 etiam ipsus ultro debet argentario:
spes prorogatur militi in alium diem.
haec sunt atque aliae multae in magnis dotibus
incommoditates sumptusque intolerabiles.
nam quae indotata est, ea in potestate est viri;
535 dotatae mactant et malo et damno viros.
sed eccum adfinem ante aedes. quid agis, Euclio?
Evclio
Nimium lubenter edi sermonem tuom.
Megadorvs
An audivisti?
Evclio
Vsque a principio omnia.
Megadorvs
Tamen meó quidem animo aliquánto facias rectius,
540 si nitidior sis filiai nuptiis.
Evclio
Pro re nitorem et gloriam pro copia
qui habent, meminerunt sese unde oriundi sient.
neque pol, Megadore, mihi neque quoiquam pauperi
opinione melius res structa est domi.
Megadorvs
545 Immo est quod satis est, et di faciant ut siet
plus plusque et istuc sospitent quod nunc habes.
Evclio
Illud mihi verbum non placet quod nunc habes.
tam hoc scit me habere quam egomet. anus fecit palam.
Megadorvs
Quid tu te solus e senatu sevocas?
Evclio
550 Pol ego ut te accusem merito meditabar.
Megadorvs
550 Quid est?
Evclio
Quid sit me rogitas? qui mihi omnis angulos
furum implevisti in aedibus misero mihi,
qui mi intro misti in aedis quingentos coquos,
cum senis manibus, genere Geryonaceo;
555 quos si Argus servet, qui oculeus totus fuit,
quem quondam Ioni Iuno custodem addidit,
is numquam servet. praeterea tibicinam,
quae mi interbibere sola, si vino scatat,
Corinthiensem fontem Pirenam potest.
560 tum obsonium autem
Megadorvs
560 Pol vel legioni sat est.
etiam agnum misi.
Evclio
Quo quidem agno sat scio
magis curionem nusquam esse ullam beluam.
Megadorvs
Volo ego ex te scire qui sit agnus curio.
Evclio
Quia ossa ac pellis totust, ita cura macet.
565 quin exta inspicere in sole ei vivo licet:
ita is pellucet quasi lanterna Punica.
Megadorvs
Caedundum conduxi égo illum.
Evclio
Tum tu idem optumumst
loces éfferendum; nam iam, credo, mortuost.
Megadorvs
Potare ego hodie, Euclio, tecum volo.
Evclio
570 Non potem égo quidem hercle.
Megadorvs
570 At ego iussero
cadum unum vini veteris a me adferrier.
Evclio
Nolo hercle, nam mihi bibere decretum est aquam.
Megadorvs
Ego te hodie reddam madidum, si vivo, probe,
tibi cui decretum est bibere aquam.
Evclio
Scio quam rem agat:
575 ut me deponat vino, eam adfectat viam,
post hoc quod habeo ut commutet coloniam.
ego id cavebo, nam alicubi abstrudam foris.
ego faxo et operam et vinum perdiderit simul.
Megadorvs
Ego, nisi quid me vis, eo lavatum, ut sacruficem.—
Evclio
580 Edepol, ne tu, aula, multos inimicos habes
atque istuc aurum quod tibi concreditum est.
nunc hoc mihi factu est optumum, ut ted auferam,
aula, in Fidei fanum: ibi abstrudam probe.
Fides, novisti me et ego te: cave sis tibi,
585 ne in me mutassis nomen, si hoc concreduo.
ibo ad te fretus tua, Fides, fiducia.—
Tap any Latin word to look it up
An open-access project
Leo 1895
Leo, Weidmann, 1895 · 1895
The Editor

Friedrich Leo (1851–1914) was one of the greatest Latin scholars of the imperial German university system. Professor at Göttingen from 1889, he combined textual criticism with literary history to an unusual degree. His Geschichte der römischen Literatur (1913) was a landmark work, and his editions of Plautus (1895–1896) and Seneca's tragedies set new standards. Leo's Plautine scholarship was transformative: he was the first to systematically analyse Plautus's metrical practice, using it as a tool for detecting interpolations and establishing the text.

About This Edition

Leo's edition of Plautus, published by Weidmann in Berlin (2 vols., 1895–1896), represented a dramatic advance over previous editions. Leo was the first editor to take full account of the Ambrosian palimpsest (Codex Ambrosianus, 4th–5th century), the oldest witness to Plautus's text, which had been imperfectly read by earlier scholars. His text is characterised by rigorous metrical analysis and a willingness to identify passages he considered interpolated. W. M. Lindsay's OCT (1904–1905) drew heavily on Leo's work while sometimes differing on individual readings.

Tap any Latin word to look it up