Book 34
Lymphae, quae tegitis cognato carcere lymphas.
et, quae nunc estis quaeque fuistis, aquae,
quod vos ingenium iunxit ? qua frigoris arte
torpuit et maduit prodigiosa silex ?
5 quis tepor inclusus securas vindicat undas ?
interior glacies quo liquefacta Noto ?
gemma quibus causis arcano mobilis aestu
vel concreta fuit vel resoluta gelu ?
Tap any Latin word to look it up
An open-access project

Tap any Latin word to look it up