De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam.
Adspice sudantes venerando pondere fratres,
divino meritos semper honore coli,
iusta quibus rapidae cessit reverentia flammae
et mirata vagas reppulit Aetna faces,
5
complexi manibus fultos cervice parentes
attollunt vultus accelerantque gradus.
grandaevi gemina sublimes prole feruntur
et cara natos implicuere mora,
nonne vides, ut saeva senex incendia monstret ?
10
ut trepido genetrix invocet ore deos ?
erexit formido comam, perque omne metallum
fusus in attonito palluit aere tremor,
in iuvenum membris animosus cernitur horror
atque oneri metuens impavidusque sui.
15
reiectae vento chlamydes. dextram exerit ille
contentus laeva sustinuisse patrem ;
ast illi duplices in nodum colligit ulnas
cautior in sexu debiliore labor,
hoc quoque praeteriens oculis ne forte relinquas,
20
artificis tacitae quod meruere manus :
nam consanguineos eadem cum forma figuret,
hic propior matri fit tamen, ille patri.
dissimiles annos sollertia temperat artis !
alter in alterius redditur ore parens,
25
et nova germanis paribus discrimina praebens
divisit vultus cum pietate faber.
O bene naturae memores, documenta supernae
iustitiae, iuvenum numina, vota senum :
qui spretis opibus medios properastis in ignes
30
nil praeter sanctam tollere canitiem.
haud equidem inmerito tanta virtute repressas
Enceladi fauces obriguisse reor.
ipse redundantem frenavit Mulciber Aetnam,
laederet exempli ne monumenta pii.
35
senserunt elementa fidem. pater adfuit aether
terraque maternum sedula iuvit onus,
quodsi notus amor provexit in astra Laconas,
Aenean Phrygio raptus ab igne pater,
si vetus Argolicos inlustrat gloria fratres,
40
qui sua materno colla dedere iugo :
cur non Amphinomo, cur non tibi, fortis Anapi,
aeternum Siculus templa dicavit honos ?
plura licet summae dederit Trinacria laudi,
noverit hoc maius se genuisse nihil ;
45
nec doleat damnis, quae devius intulit ardor,
nec gemat exustas igne furente domos.
non potuit pietas flamma cessante probari :
emptum est ingenti clade perenne decus.
Tap any Latin word to look it up