Deprecatio in Alethium quaestorem.
Sic non Aethiopum campos aestate pererrem
nec Scythico brumam sub Iove nudus agam,
sic non imbriferam noctem ducentibus Haedis
Ionio credam turgida vela mari,
5
sic non Tartareo Furiarum verbere pulsus
irati relegam carmina grammatici :
nulla meos traxit petulans audacia sensus,
liberior iusto nec mihi lingua fuit.
versiculos, fateor, non cauta voce notavi,
10
heu miser ! ignorans, quam grave crimen erat.
Orpheos alii libros impune lacessunt
nec tua securum te, Maro, fama vehit ;
ipse parens vatum, princeps Heliconis, Homerus
iudicis excepit tela severa notae.
15
sed non Vergilius, sed non accusat Homerus :
neuter enim quaestor, pauper uterque fuit.
en moveo plausus ! en pallidus omnia laudo
et clarum repeto terque quaterque " sophos " !
ignoscat placidus tandem flatusque remittat
20
et tuto recitet quod libet ore : placet.
Tap any Latin word to look it up