Periochae Livianae
Periocha XCVIII
→ Livy, Book 98 (lost)
TITI LIVI AB URBE CONDITA LIBER XCVIII PERIOCHA
Machares, filius Mithridatis, Bospori rex, a L. Lucullo in amicitiam
receptus est.
Cn. Lentulus et L. Gellius censores asperam censuram egerunt IIII et LX
5
senatu motis. A quibus lustro condito censa sunt ciuium capita DCCCC milia.
L. Metellus praetor in Sicilia aduersus piratas prospere rem gessit.
Templum Iouis in Capitolio, quod incendio consumptum ac refectum erat, a Q.
Catulo dedicatum est.
L. Lucullus in Armenia Mithridaten et Tigranen et ingentes utriusque regis
10
copias pluribus proeliis fudit.
Q. Metellus procos. bello aduersus Cretenses mandato Cydoniam urbem
obsedit.
C. Triarius, legatus Luculli, aduersus Mithridaten parum prospere pugnauit.
Lucullum, ne persequeretur Mithridaten ac Tiganen summamque uictoriae
15
inponeret, seditio militum tenuit, quia sequi nolebant, id est duae
legiones Valerianae, quae impleta a se stipendia dicentes Lucullum
reliquerunt.
Tap any Latin word to look it up