Periochae Livianae
Periocha XXXII
→ Read Livy, Book 32
Complura prodigia ex diuersis regionibus nuntiata referuntur, inter quae in
Macedonia in puppe longae nauis lauream esse natam. T. Quintius Flamininus
cos. aduersus Philippum feliciter pugnauit in faucibus Epiri fugatumque
coegit in regnum reuerti. Ipse Thessaliam, quae est uicina Macedoniae,
5
sociis Aetolis et Athamanibus uexauit, L. Quintius Flamininus, frater
consulis, nauali proelio Attalo rege et Rhodiis adiuuantibus Euboeam et
maritimam oram. Achaei in amicitiam recepti sunt.
Praetorum numerus ampliatus est, ut seni crearentur.
Coniuratio seruorum facta de soluendis Carthaginiensium obsidibus oppressa
10
est, duo milia D necati.
Cornelius Cethegus cos. Gallos Insubres proelio fudit.
Cum Lacedaemoniis et tyranno eorum Nabide amicitia iuncta est.
Praeterea expugnationes urbium in Macedonia referuntur.
Tap any Latin word to look it up