Periochae Livianae
Periocha LXXVIII
→ Livy, Book 78 (lost)
TITI LIVI AB URBE CONDITA LIBER LXXVIII PERIOCHA
Mithridates Asiam occupauit, Q. Oppium procos., item Aquilium legatum in
uincula coniecit, iussuque eius, quidquid ciuium R. in Asia fuit uno die
trucidatum est. Vrbem Rhodum, quae sola in fide populi R. manserat,
5
oppugnauit et aliquot proeliis naualibus uictus recessit.
Archelaus, praefectus regis, in Graeciam cum exercitu uenit, Athenas
occupauit.
Praeterea trepidationem urbium insularumque, filiis ad Mithridaten, aliis
ad populum R. ciuitates suas trahentibus, continet.
Tap any Latin word to look it up