Book 25
§1 neque post bella ciuilia aut in contione aut per edictum ullos militum commilitones appellabat, sed milites, ac ne a filiis quidem aut priuignis suis imperio praeditis aliter appellari passus est, ambitiosius id existimans, quam aut ratio militaris aut temporum quies aut sua domusque suae maiestas postularet.
§2 libertino milite, praeterquam Romae incendiorum causa et si tumultus in grauiore annona metueretur, bis usus est: semel ad praesidium coloniarum Illyricum contingentium, iterum ad tutelam ripae Rheni fluminis; eosque, seruos adhuc uiris feminisque pecuniosioribus indictos ac sine mora manumissos, sub priore uexillo habuit, neque aut commixtos cum ingenuis aut eodem modo armatos.
§3 Dona militaria aliquanto facilius phaleras et torques, quicquid auro argentoque constaret, quam uallares ac murales coronas, quae honore praecellerent, dabat; has quam parcissime et sine ambitione ac saepe etiam caligatis tribuit. M. Agrippam in Sicilia post naualem uictoriam caeruleo uexillo donauit. solos triumphales, quamquam et socios expeditionum et participes uictoriarum suarum, numquam donis impertiendos putauit, quod ipsi quoque ius habuissent tribuendi ea quibus uellent.
§4 nihil autem minus inperfecto duci quam festinationem temeritatemque conuenire arbitrabatur. crebro itaque illa iactabat: σπεῦδε βραδέως·
Tap any Latin word to look it up
An open-access project

Tap any Latin word to look it up