Book 2
§1 ea gens a Tarquinio Prisco rege inter minores gentis adlecta in senatum, mox a Seruilio Tullio in patricias traducta, procedente tempore ad plebem se contulit ac rursus magno interuallo per Diuum Iulium in patriciatum redit. primus ex hac magistratum populi suffragio cepit C. Rufus.
§2 is quaestorius Cn. et C. procreauit, a quibus duplex Octauiorum familia defluxit condicione diuersa, siquidem Gnaeus et deinceps ab eo reliqui omnes functi sunt honoribus summis; at C. eiusque posteri, seu fortuna seu uoluntate, in equestri ordine constiterunt usque ad Augusti patrem. proauus Augusti secundo Punico bello stipendia in Sicilia tribunus militum fecit Aemilio Papo imperatore. auus municipalibus magisteriis contentus abundante patrimonio tranquillissime senuit.
§3 sed haec alii; ipse Augustus nihil amplius quam equestri familia ortum se scribit uetere ac locuplete, et in qua primus senator pater suus fuerit. M. Antonius libertinum ei proauum exprobrat, restionem e pago Thurino, auum argentarium. nec quicquam ultra de paternis Augusti maioribus repperi.
Tap any Latin word to look it up
An open-access project

Tap any Latin word to look it up