52. (A. D. 428 Epistula CCXXVII) beati Augustini Ad Senem Alypium De Conuersione Dioscuri
§52.1
Frater Paulus hic est incolumis; adportat negotiorum suorum secundas curas: praestabit dominus, ut etiam ipsa ultima sint. Multum vos salutat et narrat gaudia de Gaviniano, quod ab illa sua causa misericordia dei liberatus non solum Christianus sed etiam fidelis sit valde bonus per pascha proxime baptizatus, in corde atque in ore habens gratiam quam percepit. Quantum eum desiderem, quando explicabo? Sed nosti ut eum diligam. Archiater etiam Dioscorus Christianus fidelis est, simul gratiam consecutus. Audi etiam quem ad modum; neque enim cervicula illa vel lingua nisi aliquo prodigio domarentur. Filia eius. in qua unica adquiescebat, aegrotabat et usque ad totam desperationem salutis temporalis eodem ipso patre renuntiante pervenit. Dicitur ergoet constat, cum mihi hoc et ante fratris Pauli reditum comes Peregrinus, vir laudabilis et bene Christianus, qui cum eis eodem tempore baptizatus est, indicaret,dicitur ergo ille senex tandem conversus ad inplorandam Christi misericordiam voto se obligasse Christianum fore, si illam salvam videret. Factum est. At ille, quod voverat, dissimulabat exsolvere. Sed adhuc manus excelsa. Nam repentina caecitate suffunditur statimque venit in mentem unde illud esset. Exclamavit confitens atque iterum vovit se, recepto lumine, impleturum esse quod voverat. Recepit, implevit. Et adhuc manus excelsa. Symbolum non tenuerat aut fortasse tenere recusaverat et se non potuisse excusaverat. Deus viderit. Iam tamen post festa omnia receptionis suae in paralysin solvitur multis ac paene omnibus membris, tunc somnio admonitus confitens per scripturam ob hoc sibi dictum esse accidisse, quod symbolum non reddiderit. Post illam confessionem redduntur officia membrorum omnium nisi linguae solius. Se tamen didicisse symbolum ideoque me- moria iam tenere nihilo minus in eadem temptatione litteris fassus est, et omnis est ab eo deleta nugacitas, quae, ut scis, multum dedecorabat naturalem quandam eius benignitatem eumque insultantem Christianis faciebat valde sacrilegum. Quid dicam domino, nisi hymnum canamus et super exaltemus eum in saecula? Amen.
Tap any Latin word to look it up