19. (A. D. 402 Epistula LXVI) Incipit Libellus Sancti Augustini Episcopi Catholici Contra Crispinum Schismaticum
§19.1
Deum quidem timere debuisti; sed quia in rebaptizandis Mappaliensibus sicut homo timeri voluisti, cur non valeat iussio regalis in provincia, si tantum valuit iussio provincialis in villa? Si personas compares, tu possessor, ille imperator; si loca compares, tu in fundo, ille in regno; si causas compares, ille ut divisio resarciatur, tu ut unitas dividatur. Sed nos te de homine non terremus. Nam possemus agere ut decem libras auri secundum imperatoria iussa persolveres. An forte propterea non habes unde reddas quod dare iussi sunt rebaptizatores, dum multum erogas, ut emas quos rebaptizes? Sed nos, ut dixi, de homine te non terremus; Christus te potius terreat. Cui volo scire quid respondeas, si tibi dicat: Crispine, carum fuit pretium tuum ad emendum timorem Mappaliensium et vilis mors mea ad emendum amorem omnium gentium? Plus valuit rebaptizandis colonis tuis, quod numeratum est de sacculo tuo, quam baptizandis populis meis quod manavit de latere meo? Scio te plura audire posse, si Christo aurem praebeas, et ex ipsa tua possessione admoneri quam impia contra Christum loquamini. Si enim humano iure praesumis firme te possidere quod emisti argento tuo, quanto firmius divino iure possidet Christus quod emit sanguine suo! Et ille quidem inconcusse possidebit totum, de quo dictum est: Dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae. Sed certe quo modo confidis non te perditurum, quod in Africa videris emisse, qui Christum dicis toto orbe perdito ad solam Africam remansisse?
§19.2
Quid multa? Si voluntate sua Mappalienses in tuam communionem transierunt, ambos nos audiant, ita ut scribantur quae dicimus, et a nobis subscripta eis Punice interpretetur, et remoto timore dominationis eligant quod voluerint. Ex his enim quae dicimus, apparebit utrum coacti in falsitate remaneant, an volentes teneant veritatem. Si enim haec non intellegunt, qua temeritate traduxisti non intellegentes? Si autem intellegunt, ambos, ut dixi, audiant et quod voluerint, faciant. Si quae etiam plebes ad nos transierunt, quas putas a dominis coactas, hoc et ibi fiat; ambos nos audiant et eligant quod placuerit. Si autem non vis hoc fieri, cui non appareat non vos de veritate praesumere? Sed cavenda est ira dei et hic et in futuro saeculo. Adiuro te per Christum, ut ad ista respondeas.
Tap any Latin word to look it up