46. (A. D. 420 Epistula CCIII) Domino Insigni et Praestantissimo Ac Desiderantissimo Filio Largo Augustinus In Domino salutem
§46.1
Accepi litteras eximietatis tuae, quibus me ad te petis ut scriberem. Quod quidem non desiderares, nisi et hoc, quod me posse scribere existimasti, gratum haberes atque iucundum, id autem est, ut vana saeculi huius, si inexperta concupisti, experta contemnas. Fallax est enim in eis suavitas et infructuosus labor et perpetuus timor et periculosa sublimitas, initium sine providentia et finis cum paenitentia. Ita se habent omnia, quae in ista mortalitatis aerumna cupidius quam prudentius appetuntur. Alia est autem spes piorum, alius laboris fructus, alia periculorum merces. Nam in hoc mundo non timere, non dolere, non laborare, non periclitari inpossibile est; sed plurimum interest, qua causa, qua expectatione, quo termino quisque ista patiatur. Ego quidem cum amatores saeculi huius intueor, nescio quando possit esse ad eorum animos sanandos opportuna sapientia. Quando enim res velut prosperas habent, fastu respuunt salubres monitus et quasi anilem reputant cantilenam; quando autem in adversis anguntur, magis cogitant evadere unde ad praesens anguntur, quam capere unde curentur et unde perveniant ubi angi omnino non possunt. Aliquando tamen quidam cordis aures admovent atque adhibent veritati rarius inter prospera, crebrius inter adversa, sed tamen pauci sunt, ita enim praedicti sunt, inter quos te esse cupio, quia veraciter diligo, domine insignis et praestantissime ac desiderantissime fili. Haec admonitio tibi sit mea resalutatio, quia, etsi te deinceps talia perpeti qualia pertulisti, plus tamen nolo haec ipsa te sine aliqua in melius vitae mutatione fuisse perpessum.
Tap any Latin word to look it up