De Beneficiis
Aa

Liber IV

Book 4

Ex omnibus, quae tractavimus, Aebuti Liberalis, potest videri nihil tam necessarium aut magis, ut ait Sallustius, cum cura dicendum, quam quod in manibus est : an beneficium dare et in vicem gratiam referre per se res expetendae sint.
Inveniuntur, qui honesta in mercedem colant quibusque non placeat virtus gratuita ; quae nihil habet in se magnificum, si quicquam venale. Quid enim est turpius, quam aliquem computare, quanti vir bonus sit, cum virtus nec lucro invitet nec absterreat damno adeoque neminem spe ac pollicitatione corrumpam ut contra impendere in se iubeat et saepius in ultro tributis sit ? Calcatis ad illam utilitatibus eundum est ; quocumque vocavit, quocumque misit, sine respectu rei familiaris, interdum etiam sine ulla sanguinis sui parsimonia vadendum nec umquam imperium eius detractandum.
" Quid consequar," inquit, " si hoc fortiter, si hoc grate fecero ? " Quod feceris ; nihil tibi extra promittitur. Si quid commodi forte obvenerit, inter accessiones numerabis. Rerum honestarum pretium in ipsis est. Si honestum per se expetendum est, beneficium autem honestum est, non potest alia eius condicio esse, cum eadem natura sit. Per se autem expetendum esse honestum saepe et abunde probatum est.
In hac parte nobis pugna est cum Epicureis, delicata et umbratica turba in convivio suo philosophantium, apud quos virtus voluptatum ministra est, illis paret, illis deservit, illas supra se videt. " Non est," inquis, " voluptas sine virtute."
5 Sed quare ante virtutem est ? De ordine putas disputationem esse ? De re tota et de potestate eius ambigitur. Non est virtus, si sequi potest ; primae partes eius sunt, ducere debet, imperare, summo loco stare ; tu illam iubes signum petere ! " Quid," inquit, " tua refert ?
Et ego sine virtute nego beatam vitam posse constare. Ipsam voluptatem, quam sequor, cui me emancipavi, remota illa improbo et damno. De hoc uno disputatur, utrum virtus summi boni causa sit an ipsa summum bonum." Ut hoc unum quaeratur, ordinis tantum existimas mutationem ? Ista vero confusio est et manifesta caecitas primis postrema praeferre.
Non indignor, quod post voluptatem ponitur virtus, sed quod omnino cum voluptate, contemptrix eius et hostis et longissime ab illa resiliens, labori ac dolori familiarior, virilibus incommodis, quam isti effeminato bono.
Inserenda haec, mi Liberalis, fuerunt, quia beneficium, de quo nunc agitur, dare virtutis est et turpissimum id causa ullius alterius rei dare, quam ut datum sit. Nam si recipiendi spe tribueremus, locupletissimo cuique, non dignissimo daremus ; nunc vero diviti importuno pauperem praeferimus. Non est beneficium, quod ad fortunam spectat.
Praeterea, si, ut prodessemus, sola nos invitaret utilitas, minime beneficia distribuere deberent, qui facillime possent, locupletes et potentes et reges aliena ope non indigentes ; di vero tot munera, quae sine intermissione diebus ac noctibus fundunt, non darent; in omnia enim illis natura sua sufficit plenosque et tutos et inviolabiles praestat ; nulli ergo beneficium dabunt, si una dandi causa est se intueri ae suum commodum.
10 Istud non beneficium, sed fenus est circumspicere, non ubi optime ponas, sed ubi quaestuosissime habeas, unde facillime tollas. Quod cum longe a dis remotum sit, sequitur, ut inliberales sint ; nam si una beneficii dandi causa sit dantis utilitas, nulla autem ex nobis utilitas deo speranda est, nulla deo dandi beneficii causa est.
Scio, quid hoc loco respondeatur : " Itaque non dat deus beneficia, sed securus et neclegens nostri, aversus a mundo aliud agit aut, quae maxima Epicuro felicitas videtur, nihil agit, nec magis illum beneficia quam iniuriae tangunt."
Hoc qui dicit, non exaudit precantium voces et undique sublatis in caelum manibus vota facientium privata ac publica ; quod profecto non fieret, nec in hunc furorem omnes profecto mortales consensissent adloquendi surda numina et inefficaces deos, nisi nossemus illorum beneficia nunc oblata ultro, nunc orantibus data, magna, tempestiva, ingentes minas interventu suo solventia.
Quis est autem tam miser, tam neclectus, quis tam duro fato et in poenam genitus, ut non tantam deorum munificentiam senserit ? Ipsos illos complorantes sortem suam et querulos circumspice : invenies non ex toto beneficiorum caelestium expertes, neminem esse, ad quem non aliquid ex illo benignissimo fonte manaverit. Parum est autem id, quod nascentibus ex aequo distribuitur ? Ut quae secuntur inaequali dispensata mensura transeamus, parum dedit natura, cum se dedit?
" Non dat deus beneficia." Unde ergo ista, quae possides, quae das, quae negas, quae servas, quae rapis ? Unde haec innumerabilia oculos, aures, animum mulcentia ? Unde illa luxuriam quoque instruens copia (neque enim necessitatibus tantummodo nostris provisum est ; usque in delicias amamur) ?
15 Tot arbusta non uno modo frugifera, tot herbae salutares, tot varietates ciborum per totum annum digestae, ut inerti quoque fortuita terrae alimenta praeberent ? Iam animalia omnis generis, alia in sicco solidoque, alia in umido nascentia, alia per sublime demissa, ut omnis rerum naturae pars tributum aliquod nobis conferret ?
Flumina haec amoenissimis flexibus campos cingentia, illa praebitura commercio viam vasto et navigabili cursu vadentia, ex quibus quaedam aestatis diebus mirabile incrementum trahunt, ut arida et ferventi subiecta caelo loca subita vis aestivi torrentis irriget ? Quid mercatorum torrentium venae ? Quid in ipsis litoribus aquarum calentium exundatio ? Te, Lari maxime, teque, fluctibus et fremitu adsurgens, Benace, marino ?
Si pauca quis tibi donasset iugera, accepisse te diceres beneficium; immensa terrarum late patentium spatia negas esse beneficium ? Si pecuniam tibi aliquis donaverit et arcam tuam, quoniam tibi id ma gnum videtur, impleverit, beneficium vocabis ; tot metalla deus defodit, tot flumina emisit terra, super quae decurrunt sola, aurum vehentia ; argenti, aeris, ferri immane pondus omnibus locis obrutum, cuius investigandi tibi facultatem dedit, ac latentium divitiarum in summa terra signa disposuit : negas te accepisse beneficium ?
Si domus tibi donetur, in qua marmoris aliquid resplendeat et tectum nitidi us auro aut coloribus sparsum, non mediocre munus vocabis. Ingens tibi domicilium sine ullo incendii aut ruinae metu struxit, in quo vides non tenues crustas et ipsa, qua secantur, lamna gracili ores, sed integras lapidis pretiosissimi moles, sed totas variae distinctaeque materiae, cuius tu parvula frusta miraris, tectum vero aliter nocte, aliter interdiu fulgens : negas te ullum munus accepisse ?
Et cum ista, quae habes, magno aestimes, quod est ingrati hominis, nulli debere te iudicas ? Unde tibi istum, quem trahis, spiritum ? Unde istam, per quam actus vitae tuae disponis atque ordinas, lucem ? Unde sanguinem, cuius cursu vitalis continetur calor ? Unde ista palatum tuum saporibus exquisitis ultra satietatem lacessentia ? Unde haec irritamenta iam lassae voluptatis ? Unde ista quies, in qua putrescis ac marces ?
20 Nonne, si gratus es, dices : Deus nobis haec otia fecit, namque erit ille mihi semper deus, illius aram saepe tener nostris ab ovilibus inbuet agnus, ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum ludere, quae vellem, calamo permisit agresti.
Ille deus est, non qui paucas boves, sed qui per totum orbem armenta dimisit, qui gregibus ubique passim vagantibus pabulum praestat, qui pascua hibernis aestiva substituit, qui non calamo tantum cantare et agreste atque inconditum carmen ad aliquam tamen observationem modulari docuit, sed tot artes, tot vocum varietates, tot sonos alios spiritu nostro, alios externo cantus edituros commentus est.
Neque enim nostra ista, quae invenimus, dixeris, non magis, quam quod crescimus, quam quod ad constitutum temporum sua corpori officia respondent : nunc puerilium dentium lapsus, nunc ad surgentem iam aetatem et in robustiorem gradum transeuntem pubertas et ultimus ille dens surgenti iuventae terminum ponens. Insita sunt nobis omnium aetatium, omnium artium semina, magisterque ex occulto deus producit ingenia.
" Natura," inquit, " haec mihi praestat." Non intellegis te, cum hoc dicis, mutare nomen deo ? Quid enim aliud est natura quam deus et divina ratio toti mundo partibusque eius inserta ? Quotiens voles, tibi licet aliter hunc auctorem rerum nostrarum compellare ; et Iovem illum Optimum ac Maximum rite dices et Tonantem et Statorem, qui non, ut historici tradiderunt, ex eo, quod post votum susceptum acies Romanorum fugientium stetit, sed quod stant beneficio eius omnia, stator stabilitorque est. Hunc eundem et Fatum si dixeris, non mentieris ;
nam cum fatum nihil aliud sit, quam series implexa causarum, ille est prima omnium causa, ex qua ceterae pendent. Quaecumque voles, illi nomina proprie aptabis vim aliquam effectumque caelestium rerum continentia : tot appellationes eius possunt esse, quot munera.
25 Hunc et Liberum patrem et Herculem ac Mercurium nostri putant : Liberum patrem, quia omnium parens sit, cui primum inventa seminum vis est vitae consultura per voluptatem ; Herculem, quia vis eius invicta sit quandoque lassata fuerit operibus editis, in ignem recessura ; Mercurium, quia ratio penes illum est numerusque et ordo et scientia. Quocumque te flexeris, ibi illum videbis occurrentem tibi ;
nihil ab illo vacat, opus suum ipse implet. Ergo nihil agis, ingratissime mortalium, qui te negas deo debere, sed naturae, quia nec natura sine deo est nec deus sine natura, sed idem est utrumque, distat officio.
Si, quod a Seneca accepisses, Annaeo te debere diceres vel Lucio, non creditorem mutares, sed nomen, quoniam, sive praenomen eius sive nomen dixisses sive cognomen, idem tamen ille esset. Sic nune naturam voca, fatum, fortunam ; omnia eiusdem dei nomina sunt varie utentis sua potestate. Et iustitia, probitas, prudentia, fortitudo, frugalitas unius animi bona sunt ; quidquid horum tibi placuit, animus placet.
Sed ne aliam disputationem ex obliquo habeam, plurima beneficia ac maxima in nos deus defert sine spe recipiendi, quoniam nec ille conlato eget nec nos ei quidquam conferre possumus ; ergo beneficium per se expetenda res est. Una spectatur in eo accipientis utilitas ; ad hanc accedamus sepositis commodis nostris.
" Dicitis," inquit, " diligenter eligendos, quibus beneficia demus, quia ne agricolae quidem semina harenis committant ; quod si verum est, nostram utilitatem in beneficiis dandis sequimur, quemadmodum in arando serendoque ; neque enim serere per se res expetenda est. Praeterea quaeritis, ubi et quomodo detis beneficium, quod non esset faciendum, si per se beneficium dare expetenda res esset, quoniam, quocumque loco et quocumque modo daretur, beneficium erat."
30 Honestum propter nullam aliam causam quam propter ipsum sequimur ; tamen, etiam si nihil aliud sequendum est, quaerimus, quid faciamus et quando et quemadmodum ; per haec enim constat. Itaque, cum eligo, cui dem beneficium, id ago, ut quandoque beneficium sit, quia, si turpi datur, nec honestum esse potest nec beneficium.
Depositum reddere per se res expetenda est; non tamen semper reddam nec quolibet loco nec quolibet tempore. Aliquando nihil interest, utrum infitier an palam reddam. Intuebor utilitatem eius, cui redditurus sum, et nociturum illi depositum negabo. Idem in beneficio faciam.
Videbo, quando dem, cui dem, quemadmodum, quare. Nihil enim sine ratione faciendum est ; non est autem beneficium, nisi quod ratione datur, quoniam ratio omnis honesti comes est. Quam saepe hominum donationem suam inconsultam obiurgantium hanc exaudimus vocem:
" Mallem perdidisse quam illi dedisse " ! Turpissimum genus damni est inconsulta donatio multoque gravius male dedisse beneficium quam non recepisse ; aliena enim culpa est, quod non recipimus ; quod, cui daremus, non elegimus, nostra.
In electione nihil minus quam hoc, quod tu existimas, spectabo, a quo recepturus sim ; elige enim eum, qui gratus, non qui redditurus sit, saepe autem et non redditurus gratus est et ingratus, qui reddidit.
35 Ad animum tendit aestimatio mea ; ideo locupletem sed indignum praeteribo, pauperi viro bono dabo ; erit enim in summa inopia gratus et, cum omnia illi deerunt, supererit animus.
Non lucrum ex beneficio capto, non voluptatem, non gloriam ; uni placere contentus in hoc dabo, ut quod oportet faciam. Quod oportet autem non est sine electione. Quae qualis futura sit, interrogas ? Eligam virum integrum, simplicem, memorem, gratum, alieni abstinentem, sui non avare tenacem, benevolum ; hunc ego cum elegero, licet nihil illi fortuna tribuat, ex quo referre gratiam possit, ex sententia gesta res erit.
Si utilitas me et sordida computatio liberalem facit, si nulli prosum, nisi ut in vicem ille mihi prosit, non dabo beneficium proficiscenti in diversas longinquasque regiones, afuturo semper ; non dabo sic adfecto, ut spes ei nulla sit convalescendi ; non dabo ipse deficiens, non enim habeo recipiendi tempus.
Atqui ut scias rem per se expetendam esse bene facere, advenis modo in nostrum delatis portum, statim abituris, succurrimus ; ignoto naufrago navem, qua revehatur, et damus et struimus. Discedit ille vix satis noto salutis auctore et numquam amplius in conspectum nostrum reversurus debitores nobis deos delegat precaturque, illi pro se gratiam referant ; interim nos iuvat sterilis beneficii conscientia. Quid ?
cum in ipso vitae fine constitimus, cum testamentum ordinamus, non beneficia nihil nobis profutura dividimus ? Quantum temporis consumitur, quam diu secreto agitur, quantum et quibus demus ! Quid enim interest, quibus demus a nullo recepturi ?
40 Atqui numquam diligentius damus, numquam magis iudicia nostra torquemus, quam ubi remotis utilitatibus solum ante oculos honestum stetit, tam diu officiorum mali iudices, quam diu illa depravat spes ac metus et inertissimum vitium, voluptas. Ubi mors interclusit omnia et ad ferendam sententiam incorruptum iudicem misit, quaerimus dignissimos, quibus nostra tradamus, nec quicquam cura sanctiore componimus, quam quod ad nos non pertinet. At mehercules tunc magna voluptas subit cogitantem :
" Hunc ego locupletiorem faciam, et huius dignitati adiectis opibus aliquid splendoris adfundam." Si non damus beneficia nisi recepturi, intestatis moriendum sit !
"Dicitis," inquit, "beneficium creditum insolubile esse ; creditum autem non est res per se expetenda." Cum creditum dicimus, imagine et translation utimur ; sic enim et legem dicimus iusti iniustique regulam esse, et regula non est res per se expetenda. Ad haec verba demonstrandae rei causa descendimus ; eum dico creditum, intellegitur tamquam creditum. Vis scire ? Adicio insolubile, eum creditum nullum non solvi aut possit aut debeat.
Adeo beneficium utilitatis causa dandum non est, ut saepe, quemadmodum dixi, cum damno ac periculo dandum sit. Sic latronibus circumventum defendo, ut tuto transire permittatur ; reum gratia laborantem tueor et hominum potentium factionem in me converto, quas illi detraxero sordes, sub accusatoribus isdem fortasse sumpturus, cum abire in partem alteram possim et securus spectare aliena certamina ; spondeo pro iudicato et suspensis amici bonis libellum deicio creditoribus eius me obligaturus ; ut possim servare proscriptum, ipse proscriptionis periculum adeo.
Nemo Tusculanum aut Tiburtinum paraturus salubritatis causa et aestivi secessus, quoto anno empturus sit, disputat ; cum erit, tuendum est.
45 Eadem in beneficio ratio est ; nam cum interrogaveris, quid reddat, respondebo : bonam conscientiam. Quid reddat beneficium ? Dic tu mihi, quid reddat iustitia, quid innocentia, quid magnitudo animi, quid pudicitia, quid temperantia ; si quicquam praeter ipsas, ipsas non petis. In quid mundus vices suas solvit ?
In quid sol diem extendit et contrahit ? Omnia ista beneficia sunt, fiunt enim nobis profutura. Quomodo mundi officium est circumagere rerum ordinem, quomodo solis loca mutare, ex quibus oriatur, in quae cadat, et haec salutaria nobis facere sine praemio, ita viri officium est inter alia et beneficium dare. Quare ergo dat ? Ne non det, ne occasionem bene faciendi perdat.
Vobis voluptas est inertis otii facere corpusculum et securitatem sopitis simillimam appetere et sub densa umbra latitare tenerrimisque cogitationibus, quas tranquillitatem vocatis, animi marcentis obiectare torporem et cibis potionibusque intra hortorum latebram corpora ignavia pallentia saginare ;
nobis voluptas est dare beneficia vel laboriosa, dum aliorum labores levent, vel periculosa, dum alios periculis extrahant, vel rationes nostras adgravatura, dum aliorum necessitates et angustias laxent.
Quid mea interest, an recipiam beneficia ? Etiam cum recepero, danda sunt. Beneficium eius commodum spectat, cui praestatur, non nostrum ; alioquin nobis illud damus. Itaque multa, quae summam utilitatem aliis adferunt, pretio gratiam perdunt. Mercator urbibus prodest, medicus aegris, mango venalibus ; sed omnes isti, quia ad alienum commodum pro suo veniunt, non obligant eos, quibus prosunt. Non est beneficium, quod in quaestum mittitur. " Hoc dabo et hoc recipiam " auctio est.
50 Non dicam pudicam, quae amatorem ut incenderet reppulit, quae aut legem aut virum timuit ; ut ait Ovidius : Quae, quia non licuit, non dedit, illa dedit. Non immerito in numerum peccantium refertur, quae pudicitiam timori praestitit, non sibi. Eodem modo, qui beneficium ut reciperet dedit, non dedit.
Ergo et nos beneficium damus animalibus, quae aut usui aut alimento futura nutrimus ! Beneficium damus arbustis, quae colimus, ne siccitate aut immoti et neclecti soli duritia laborent !
Nemo ad agrum colendum ex aequo et bono venit nec ad ullam rem, cuius extra ipsam fructus est ; ad beneficium dandum non adducit cogitatio avara nec sordida, sed humana, liberalis, cupiens dare, etiam eum dederit, et augere novis ac recentibus vetera, unum habens propositum, quanto ei, cui praestat, bono futura sit ; alioqui humile est, sine laude, sine gloria, prodesse, quia expedit.
Quid magnifici est se amare, sibi parcere, sibi adquirere ? Ab omnibus istis vera beneficii dandi cupido avocat, ad detrimentum iniecta manu trahit et utilitates relinquit ipso bene faciendi opere laetissima.
Numquid dubium est, quin contraria sit beneficio iniuria ? Quomodo iniuriam facere per se vitanda ac fugienda res est, sic beneficium dare per se expetenda. Illic turpitudo contra omnia praemia in scelus hortantia valet ; ad hoc invitat honesti per se efficax species.
55 Non mentiar, si dixero neminem non amare beneficia sua, neminem non ita compositum animo, ut libentius eum videat, in quem multa congessit, cui non causa sit iterum dandi beneficii semel dedisse. Quod non accideret, nisi ipsa nos delectarent beneficia. Quam saepe dicentem audias :
" Non sustineo illum deserere, cui dedi vitam, quem e periculo eripui. Rogat me, ut causam suam contra homines gratiosos agam ; nolo, sed quid faciam ? Iam illi semel, iterum adfui." Non vides inesse isti rei propriam quandam vim, quae nos dare beneficia cogit, primum quia oportet, deinde quia dedimus ?
Cui initio ratio non fuisset praestandi aliquid, ei praestamus ob hoc, quia praestitimus ; adeoque ad beneficia nos non impellit utilitas, ut inutilia tueri ac fovere perseveremus sola beneficii caritate, cui etiam infeliciter dato indulgere tam naturale est quam liberis pravis.
Idem isti gratiam referre ipsos fatentur, non quia honestum est, sed quia utile. Quod non esse ita minore opera probandum est, quia, quibus argumentis collegimus beneficium dare per se rem expetendam esse, isdem etiam hoc colligimus.
Fixum illud est, a quo in cetera probationes nostrae exeunt, honestum ob nullam aliam causam, quam quia honestum sit, coli. Quis ergo controversiam facere audebit, an gratum esse honestum sit ? Quis non ingratum detestetur, hominem sibi ipsum inutilem ? Quid autem cum tibi narratur, " Adversus summa beneficia amici sui ingratus est," quomodo adficeris ? Utrum tamquam rem turpem fecerit, an tamquam rem utilem sibi et profuturam omiserit ? Puto, nequam hominem existimas, cui poena, non cui curatore opus sit ; quod non accideret, nisi gratum esse per se expetendum honestumque esset.
60 Alia fortasse minus dignitatem suam praeferunt et, an sint honesta, interprete egent. Hoc expositum est pulchriusque, quam ut splendor eius dubie ac parum luceat. Quid tam laudabile, quid tam aequaliter in omnium animos receptum quam referre bene meritis gratiam ?
Ad hoc, dic mihi, quae causa nos perducit ? Lucrum ? Quod qui non contemnit, ingratus est. Ambitio ? Et quae iactatio est solvisse, quod debeas ? Metus ? Nullus ingrato ; huic enim uni rei non posuimus legem, tamquam satis natura cavisset.
Quomodo nulla lex amare parentes, indulgere liberis iubet (supervacuum est enim, in quod imus, impelli), quemadmodum nemo in amorem sui cohortandus est, quem adeo, dum nascitur, trahit, ita ne ad hoc quidem, ut honesta per se petat ; placent suapte natura, adeoque gratiosa virtus est, ut insitum sit etiam malis probare meliora. Quis est, qui non beneficus videri velit, qui non inter scelera et iniurias opinionem bonitatis adfectet, qui non ipsis, quae impotentissime fecit, speciem aliquam induat recti velitque etiam his videri beneficium dedisse, quos laesit ?
Gratias itaque agi sibi ab iis, quos adflixere, patiuntur bonosque se ac liberales fingunt, quia praestare non possunt. Quod non facerent, nisi illos honesti et per se expetendi amor cogeret moribus suis opinionem contrariam quaerere et nequitiam abdere, cuius fructus concupiscitur, ipsa vero odio pudorique est ; nec quisquam tantum a naturae lege descivit et hominem exuit, ut animi causa malus sit.
Dic enim cuilibet ex istis, qui rapto vivunt, an ad illa, quae latrociniis et furtis consecuntur, malint ratione bona pervenire : optabit ille, cui grassari et transeuntes percutere quaestus est, potius illa invenire quam eripere ; neminem reperies, qui non nequitiae praemiis sine nequitia frui malit. Maximum hoc habemus naturae meritum, quod virtus lumen suum in omnium animos permittit ; etiam, qui non secuntur illam, vident.
65 Ut scias per se expetendam esse grati animi adfectionem, per se fugienda res est ingratum esse, quoniam nihil aeque concordiam humani generis dissociat ac distrahit quam hoc vitium. Nam quo alio tuti sumus, quam quod mutuis iuvamur officiis ? Hoc uno instructior vita contraque incursiones subitas munitior est, beneficiorum commercio.
Fac nos singulos, quid sumus ? Praeda animalium et victimae ac bellissimus et facillimus sanguis. Quoniam ceteris animalibus in tutelam sui satis virium est, quaecumque vaga nascebantur et actura vitam segregem, armata sunt, hominem imbecilla cutis cingit ; non unguium vis, non dentium terribilem ceteris fecit, nudum et infirmum societas munit. Duas deus res dedit, quae illum obnoxium validissimum facerent, rationem et societatem ; itaque, qui par esse nulli posset, si seduceretur, rerum potitur.
Societas illi dominium omnium animalium dedit; societas terris genitum in alienae naturae transmisit imperium et dominari etiam in mari iussit ; hoc morborum impetus arcuit, senectuti adminicula prospexit, solacia contra dolores dedit ; hoc fortes nos facit, quod licet contra fortunam advocare.
Hanc societatem tolle, et unitatem generis humani, qua vita sustinetur, scindes ; tolletur autem, si efficis, ut ingratus animus non per se vitandus sit, sed quia aliquid illi timendum est ; quam multi enim sunt, quibus ingratis esse tuto licet ! Denique ingratum voco, quisquis metu gratus est.
Deos nemo sanus timet; furor est enim metuere salutaria, nec quisquam amat, quos timet. Tu denique. Epicure, deum inermem facis, omnia illi tela, omnem detraxisti potentiam et, ne cuiquam metuendus esset, proiecisti illum extra metum.
70 Hunc igitur insaeptum ingenti quidem et inexplicabili muro divisumque a contactu et a conspectu mortalium non habes quare verearis ; nulla illi nec tribuendi nec nocendi materia est ; in medio intervallo huius et alterius caeli desertus sine animali, sine homine, sine re ruinas mundorum supra se circaque se cadentium evitat non exaudiens vota nec nostri curiosus.
Atqui hunc vis videri colere non aliter quam parentem grato, ut opinor, animo ; aut, si non vis gratus videri, quia nullum habes illius beneficium, sed te atomi et istae micae tuae forte ac temere conglobaverunt, cur colis ?
" Propter maiestatem," inquis, " eius eximiam ac singularem naturam." Ut concedam tibi, nempe hoc facis nullo pretio inductus, nulla spe ; est ergo aliquid per se expetendum, cuius te ipsa dignitas ducit, id est honestum. Quid est autem honestius, quam gratum esse ? Huius virtutis materia tam late patet quam vita.
" Sed inest," inquit, " huic bono etiam utilitas aliqua." Cui enim virtuti non inest ? Sed id propter se expeti dicitur, quod, quamvis habeat aliqua extra commoda, sepositis quoque illis ac remotis placet. Prodest gratum esse ; ero tamen gratus, etiam si nocet. Gratus quid sequitur ?
Ut haec res illi alios amicos, alia beneficia conciliet ? Quid ergo ? Si quis sibi offensas concitaturus est, si quis intellegit adeo per hoc se nihil consecuturum, ut multa etiam ex reposito adquisitoque perdenda sint, non libens in detrimenta descendit ?
75 Ingratus est, qui in referenda gratia secundum datum videt, qui sperat, cum reddit. Ingratum voco, qui aegro adsidit, quia testamentum facturus est, cui de hereditate aut de legato vacat cogitare. Faciat licet omnia, quae facere bonus amicus et memor officii debet : si animo eius obversatur spes lucri, captator est et hamum iacit. Ut aves, quae laceratione corporum aluntur, lassa morbo pecora et casura ex proximo speculantur, ita hic imminet morti et circa cadaver volat.
Gratus animus ipsa virtute propositi sui capitur. Vis scire hoc ita esse nec illum utilitate corrumpi ? Duo genera sunt grati hominis. Dicitur gratus, qui aliquid pro eo, quod acceperat, reddidit ; hic fortasse ostentare se potest, habet, quod iactet, quod proferat. Dicitur gratus, qui bono animo accepit beneficium, bono debet ; hic intra conscientiam elusus est.
Quae illi contingere potest utilitas ex adfectu latenti ? Atqui hic, etiam si ultra facere nil potest, gratus est. Amat, debet, referre gratiam cupit ; quidquid ultra desideras, non ipse deest.
Artifex est etiam, cui ad exercendam artem instrumenta non suppetunt, nec minus canendi peritus, cuius vocem exaudiri fremitus obstrepentium non sinit. Volo referre gratiam : post hoc aliquid superest mihi, non ut gratus, sed ut solutus sim ; saepe enim et qui gratiam rettulit, ingratus est, et qui non rettulit, gratus. Nam ut omnium aliarum virtutum, ita huius ad animum tota aestimatio redit ; hic si in officio est, quidquid defuit, fortuna peccat.
Quomodo est disertus etiam qui tacet, fortis etiam qui compressis manibus vel etiam adligatis, quomodo gubernator etiam, qui in sicco est, quia consummatae scientiae nihil deest, etiam si quid obstat, quominus se utatur, ita gratus est etiam, qui vult tantum nec habet huius voluntatis suae ullum alium quam se testem. Immo amplius adiciam :
80 est aliquando gratus etiam qui ingratus videtur, quem mala interpres opinio contrarium tradidit. Hic quid aliud sequitur quam ipsam conscientiam ? Quae etiam obruta delectat, quae contioni ac famae reclamat et in se omnia reponit et, cum ingentem ex altera parte turbam contra sentientium adspexit, non numerat suffragia, sed una sententia vincit.
Si vero bonam fidem perfidiae suppliciis adfici videt, non descendit e fastigio et supra poenam suam consistit. " Habeo," inquit, " quod volui, quod petii ; nec paenitet nec paenitebit nec ulla iniquitate me eo fortuna perducet, ut hanc vocem audiat : ' Quid mihi volui ? Quid nunc mihi prodest bona voluntas ? ' " Prodest et in eculeo, prodest et in igne ; qui si singulis membris admoveatur et paulatim vivum corpus circumeat, licet ipsum cor plenum bona conscientia stillet : placebit illi ignis, per quem bona fides conlucebit.
Nunc illud quoque argumentum quamvis dictum iam reducatur : quid est, quare grati velimus esse, cum morimur, quare singulorum perpendamus officia, quare id agamus in omnem vitam nostram memoria decernente, ne cuius officii videamur obliti ? Nihil iam superest, quo spes porrigatur ; in illo tamen cardine positi abire e rebus humanis quam gratissimi volumus.
Est videlicet magna in ipso opere merces rei et ad adliciendas mentes hominum ingens honesti potentia, cuius pulchritudo animos circumfundit et delenitos admiratione luminis ac fulgoris sui rapit.
At multa hoc commoda oriuntur, et tutior est vita melioribus amorque et secundum bonorum iudicium aetasque securior, quam innocentia, quam grata mens prosequitur. Fuisset enim iniquissima rerum natura, si hoc tantum bonum miserum et anceps et sterile fecisset. Sed illud intuere, an ad istam virtutem, quae saepe tuta ac facili aditur via, etiam per saxa et rupes et feris ac serpentibus obsessum iter fueris iturus.
85 Non ideo per se non est expetendum, cui aliquid extra quoque emolumenti adhaeret ; fere enim pulcherrima quaeque multis et adventiciis comitata sunt dotibus, sed illas trahunt, ipsa praecedunt.
Num dubium est, quin hoc humani generis domicilium circumitus solis ac lunae vicibus suis temperet ? Quin alterius calore alantur corpora, terrae relaxentur, immodici umores comprimantur, adligantis omnia hiemis tristitia frangatur, alterius tepore efficaci et penetrabili regatur maturitas frugum ? Quin ad huius cursum fecunditas humana respondeat? Quin ille annum observabilem fecerit circumactu suo, haec mensem minoribus se spatiis flectens ?
Ut tamen detrahas ista, non erat ipse sol idoneum oculis spectaculum dignusque adorari, si tantum praeteriret? Non erat digna suspectu luna, etiam si otiosum sidus transcurreret ? Ipse mundus, quotiens per noctem ignes suos fudit et tantum stellarum innumerabilium refulsit, quem non intentum in se tenet ? Quis sibi illa tunc, cum miratur, prodesse cogitat ?
Adspice ista tanto superne coetu labentia, quemadmodum velocitatem suam sub specie stantis atque immoti operis abscondant. Quantum ista nocte, quam tu in numerum ac discrimen dierum observas, agitur ! Quanta rerum turba sub hoc silentio evolvitur !
Quantam fatorum seriem certus limes educit ! Ista, quae tu non aliter, quam in decorem sparsa consideras, singula in opere sunt. Nec enim est, quod existimes septem sola discurrere, cetera haerere ; paucorum motus comprehendimus, innumerabiles vero longiusque a conspectu seducti di eunt redeuntque, et ex his, qui oculos nostros patiuntur, plerique obscuro gradu pergunt et per occultum aguntur.
90 Quid ergo ? Non caperis tantae molis adspectu, etiam si te non tegat, non custodiat, non foveat generetque ac spiritu suo riget ? Quemadmodum haec cum primum usum habeant et necessaria vitaliaque sint, maiestas tamen eorum totam mentem occupat, ita omnis illa virtus et in primis grati animi multum quidem praestat, sed non vult ob hoc diligi ; amplius quiddam in se habet nec satis ab eo intellegitur a quo inter utilia numeratur.
Gratus est, quia expedit ? Ergo et quantum expedit ? Non recipit sordidum virtus amatorem ; soluto ad illam sinu veniendum est. Ingratus hoc cogitat: " Volebam gratiam referre, sed timeo impensam, timeo periculum, vereor offensam ; faciam potius, quod expedit." Non potest eadem ratio et gratum facere et ingratum ; ut diversa illorum opera, ita diversa inter se proposita sunt. Ille ingratus est, quamvis non oporteat, quia expedit; hic gratus est, quamvis non expediat, quia oportet.
Propositum est nobis secundum rerum naturam vivere et deorum exemplum sequi. Di autem, quodcumque faciunt, in eo quid praeter ipsam faciendi rationem secuntur ? Nisi forte illos existimas fructum operum suorum ex fumo extorum et turis odore percipere !
Vide, quanta cotidie moliantur, quanta distribuant ; quantis terras fructibus impleant, quam opportunis et in omnes oras ferentibus ventis maria permoveant, quantis imbribus repente deiectis solum molliant venasque fontium arentes redintegrent et infuso per occulta nutrimento novent. Omnia ista sine mercede, sine ullo ad ipsos perveniente commodo faciunt.
Hoc nostra quoque ratio, si ab exemplari suo non aberrat, servet, ne ad res honestas conducta veniat. Pudeat ullum venale esse beneficium: gratuitos habemus deos !
95 " Si deos," inquit, " imitaris, da et ingratis beneficia ; nam et sceleratis sol oritur et piratis patent maria." Hoc loco interrogant, an vir bonus daturus sit beneficium ingrato sciens ingratum esse. Permitte mihi aliquid interloqui, ne interrogatione insidiosa capiamur.
Duos ex constitutione Stoica accipe ingratos. Alter est ingratus, quia stultus est ; stultus etiam malus est ; quia malus est, nullo vitio caret : ergo et ingratus est. Sic omnes malos intemperantes dicimus, avaros,luxuriosos, malignos, non quia omnia ista singulis magna et nota vitia sunt, sed quia esse possunt ; et sunt, etiam si latent. Alter est ingratus, qui volgo dicitur, in hoc vitium natura propensus.
Illi ingrato, qui sic hac culpa non caret, quomodo nulla caret, dabit beneficium vir bonus ; nulli enim dare poterit, si tales homines submoverit. Huic ingrato, qui beneficiorum fraudator est et in hanc partem procubuit animo, non magis dabit beneficium, quam decoctori pecuniam credet aut depositum committet ei, qui iam pluribus abnegavit.
Timidus dicitur aliquis, quia stultus est: et hoc malos sequitur, quos indiscreta et universa vitia circumstant ; dicitur timidus proprie natura etiam ad inanes sonos pavidus. Stultus omnia vitia habet, sed non in omnia natura pronus est ; alius in avaritiam, alius in luxuriam, alius in petulantiam inclinatur.
Itaque errant illi, qui interrogant Stoicos : " Quid ergo ? Achilles timidus est ? Quid ergo ? Aristides, cui iustitia nomen dedit, iniustus est ? Quid ergo ? Et Fabius, qui ' cunctando restituit rem,' temerarius est ? Quid ergo ? Decius mortem timet ? Mucius proditor est ? Camillus desertor ? " Non hoc dicimus sic omnia vitia esse in omnibus, quomodo in quibusdam singula eminent, sed malum ac stultum nullo vitio vacare ; ne audacem quidem timoris absolvimus, ne prodigum quidem avaritia liberamus.
100 Quomodo homo omnes sensus habet nec ideo tamen omnes homines aciem habent Lynceo similem, sic, qui stultus est, non tam aeria et concitata habet omnia, quam quidam quaedam. Omnia in omnibus vitia sunt, sed non omnia in singulis extant. Hunc natura ad avaritiam impellit ; hic vino, hic libidini deditus est aut, si nondum deditus, ita formatus, ut in hoc illum mores sui ferant. Itaque, ut ad propositum revertar, nemo non ingratus est, qui malus :
habet enim omnia nequitiae semina ; tamen proprie ingratus appellatur, qui ad hoc vitium vergit. Huic ergo beneficium non dabo.
Quomodo male filiae suae consulet, qui illam contumeliose et saepe repudiate collocavit, malus pater familiae habebitur, qui negotiorum gestorum damnato patrimonii sui curam mandaverit, quomodo dementissime testabitur, qui tutorem filio reliquerit pupillorum spoliatorem, sic pessime beneficia dare dicetur, quicumque ingratos eligit, in quos peritura conferat.
" Di quoque," inquit, " multa ingratis tribuunt." Sed illa bonis paraverunt; contingunt autem etiam malis, quia separari non possunt. Satius est autem prodesse etiam malis propter bonos, quam bonis deesse propter malos. Ita, quae refers, diem, solem, hiemis aestatisque cursus et media veris autumnique temperamento imbres et fontium haustus, ventorum statos flatus pro universis invenerunt ; excerpere singulos non potuerunt.
Rex honores dignis dat, congiarium et indignis ; frumentum publicum tam fur quam periurus et adulter accipiunt et sine dilectu morum, quisquis incisus est ; quidquid aliud est, quod tamquam civi, non tamquam bono datur, ex aequo boni ac mali ferunt.
105 Deus quoque quaedam munera universo humano generi dedit, a quibus excluditur nemo. Nec enim poterat fieri, ut ventus bonis viris secundus esset, contrarius malis, communi autem bono erat patere commercium maris et regnum humani generis relaxari ; nec poterat lex casuris imbribus dici, ne in malorum improborumque rura defluerent. Quaedam in medio ponuntur.
Tam bonis quam malis conduntur urbes ; monumenta ingeniorum et ad indignos perventura publicavit editio ; medicina etiam sceleratis opem monstrat ; compositiones remediorum salutarium nemo suppressit, ne sanarentur indigni.
In iis exige censuram et personarum aestimationem, quae separatim tamquam digno dantur, non in his, quae promiscue turbam admittunt. Multum enim refert, utrum aliquem non excludas an eligas. Ius et furi dicitur ; pace et homicidae fruuntur ; sua repetunt etiam, qui aliena rapuerunt ; percussores et domi ferrum exercentes murus ab hoste defendit ; legum praesidio, qui plurimum in illas peccaverunt,proteguntur.
Quaedam non poterant ceteris contingere, nisi universis darentur ; non est itaque, quod de istis disputes, ad quae publice invitati sumus. Illud, quod iudicio meo ad aliquem pervenire debebit, ei, quem esse ingratum sciam, non dabo.
" Ergo," inquit, " nec consilium deliberanti dabis ingrato nec aquam haurire permittes nec viam monstrabis erranti ? An haec quidem facies, sed nihil donabis ? " Distinguam istud, certe temptabo distinguere.
110 Beneficium est opera utilis, sed non omnis opera utilis beneficium est ; quaedam enim tam exigua sunt, ut beneficii nomen non occupent. Duae res coire debent, quae beneficium efficiant. Primum rei magnitudo ; quaedam enim sunt infra huius nominis mensuram. Quis beneficium dixit quadram panis aut stipem aeris abiecti aut ignis accendendi factam potestatem ? Et interdum ista plus prosunt, quam maxima ; sed tamen vilitas sua illis, etiam ubi temporis necessitate facta sunt necessaria, detrahit pretium.
Deinde hoc, quod potentissimum est, oportet accedat, ut eius causa faciam, ad quem volam pervenire beneficium, dignumque eum iudicem et libens id tribuam percipiensque ex munere meo gaudium, quorum nihil est in istis, de quibus loquebamur ; non enim tamquam dignis illa tribuimus, sed neclegenter tamquam parva, et non homini damus, sed humanitati.
Aliquando daturum me etiam indignis quaedam non negaverim in honorem aliorum, sicut in petendis honoribus quosdam turpissimos nobilitas industriis sed novis praetulit non sine ratione. Sacra est magnarum virtutum memoria, et esse plures bonos iuvat, si gratia bonorum non cum ipsis cadit. Ciceronem filium quae res consulem fecit nisi pater ?
Cinnam nuper quae res ad consulatum recepit ex hostium castris, quae Sex. Pompeium aliosque Pompeios, nisi unius viri magnitudo tanta quondam, ut satis alte omnes suos etiam ruina eius attolleret ? Quid nuper Fabium Persicum, cuius osculum etiam impudici denotabant, sacerdotem non in uno collegio fecit nisi Verrucosi et Allobrogici et illi trecenti, qui hostium incursioni pro re publica unam domum obiecerant ?
Hoc debemus virtutibus, ut non praesentes solum illas, sed etiam ablatas e conspectu colamus ; quomodo illae id egerunt, ut non in unam aetatem prodessent, sed beneficia sua etiam post ipsas relinquerent, ita nos non una aetate grati simus. Hic magnos viros genuit : dignus est beneficiis, qualiscumque est; dignos dedit.
115 Hic egregiis maioribus ortus est : qualiscumque est, sub umbra suorum lateat. Ut loca sordida repercussu solis illustrantur, ita inertes maiorum suorum luce resplendeant.
Excusare hoc loco tibi, mi Liberalis, deos volo. Interdum enim solemus dicere : " Quid sibi voluit providentia, quae Arrhidaeum regno imposuit ?"
Illi putas hoc datum ? Patri eius datum est et fratri. " Quare C Caesarem orbi terrarum praefecit, hominem sanguinis humani avidissimum, quem non aliter fluere in conspectu suo iubebat, quam si ore excepturus esset ? " Quid ergo ? Tu hoc illi datum existimas ? Patri eius Germanico datum, avo proavoque et ante hos aliis non minus claris viris, etiam si privati paresque aliis vitam exegerunt. Quid ?
Tu, cum Mamercum Scaurum consulem faceres, ignorabas ancillarum illum suarum menstruum ore hiante exceptare ? Numquid enim ipse dissimulabat? Numquid purus videri volebat ? Referam tibi dictum eius in se, quod circumferri memini et ipso praesente laudari.
Pollioni Annio iacenti obsceno verbo usus dixerat se facturum id, quod pati malebat ; et eum Pollionis adtractiorem vidisset frontem : " Quidquid," inquit, " mali dixi, mihi et capiti meo ! " Hoc dictum suum ipse narrabat. Hominem tam palam obscenum ad fasces et ad tribunal admisisti ?
120 Nempe dum veterem illum Scaurum senatus principem cogitas et indigne fers subolem eius iacere.
Idem facere deos veri simile est, ut alios indulgentius tractent propter parentes avosque, alios propter futuram nepotum pronepotumque ac longe sequentium posterorum indolem ; nota enim illis est operis sui series, omniumque illis rerum per manus suas iturarum scientia in aperto semper est ; nobis ex abdito subit, et, quae repentina putamus, illis provisa veniunt ac familiaria.
" Sint hi reges, quia maiores eorum non fuerunt, quia pro summo imperio habuerunt iustitiam, abstinentiam, quia non rem publicam sibi, sed se rei publicae dicaverunt. Regnent hi, quia vir bonus quidam ante proavus eorum fuit, qui animum supra fortunam gessit, qui in dissensione civili, quoniam ita expediebat rei publicae, vinci quam vincere maluit ; referri gratia illi tam longo spatio non potuit ; in illius respectum iste populo praesideat, non quia scit aut potest, sed quia alius pro illo meruit.
Hic corpore deformis est, adspectu foedus et ornamenta sua traducturus ; iam me homines accusabunt, caecum ac temerarium dicent, nescientem, quo loco, quae summis atque excelsissimis debentur, ponam ; at ego scio alii me istud dare, alii olim debitum solvere.
Unde isti norunt illum quondam gloriae sequentis fugacissimum, eo voltu ad pericula euntem, quo alii e periculo redeunt, numquam bonum suum a publico distinguentem ? ' Ubi,' inquis, ' iste aut quis est ? ' Unde vos scitis ? Apud me istae expensorum acceptorumque rationes dispunguntur, ego, quid cui debeam, scio. Aliis post longam diem repono, aliis in antecessum ae prout occasio et rei publicae meae facultas tulit." Ingrato ergo aliquando quaedam, sed non propter ipsum dabo.
125 " Quid ? Si," inquit, " nescis, utrum ingratus sit an gratus, expectabis, donec scias, an dandi beneficii tempus non amittes ? Expectare longum est (nam, ut ait Platon, difficilis humani animi coniectura est), non expectare temerarium est."
Huic respondebimus numquam expectare nos certissimam rerum comprehensionem, quoniam in arduo est veri exploratio, sed ea ire, qua ducit veri similitudo. Omne hac via procedit officium. Sic serimus, sic navigamus, sic militamus, sic uxores ducimus, sic liberos tollimus ; cum omnium horum incertus sit eventus, ad ea accedimus, de quibus bene sperandum esse credidimus. Quis enim pollicetur serenti proventum, naviganti portum, militanti victoriam, marito pudicam uxorem, patri pios liberos ? Sequimur, qua ratio, non qua veritas traxit.
Expecta, ut nisi bene cessura non facias et nisi comperta veritate nil noveris : relicto omni actu vita consistit. Cum veri similia me in hoc aut in illud impellant, non vera, ei beneficium dabo, quem veri simile erit gratum esse.
" Multa," inquit, " intervenient, propter quae et malus pro bono surrepat et bonus pro malo displiceat ; fallaces enim sunt rerum species, quibus credidimus." Quis negat ? Sed nihil aliud invenio, per quod cogitationem regam. His veritas mihi vestigiis sequenda est, certiora non habeo ; haec ut quam diligentissime aestimem, operam dabo nec cito illis adsentiar.
Sic enim in proelio potest accidere, ut telum meum in commilitonem manus dirigat aliquo errore decepta et hosti tamquam meo parcam ; sed hoc et raro accidet et non vitio meo, cuius propositum est hostem ferire, civem defendere. Si sciam ingratum esse, non dabo beneficium. At obrepsit, at imposuit : nulla hic culpa tribuentis est, quia tamquam grato dedi.
130 "Si promiseris," inquit, " te daturum beneficium et postea ingratum esse scieris, dabis an non ? Si facis sciens, peccas, das enim, cui non debes dare ; si negas, et hoc modo peccas : non das ei, cui promisisti. Conscientia vestra hoc loco titubat et illud superbum promissum numquam sapientem facti sui paenitere nec umquam emendare, quod fecerit, nec mutare consilium,"
Non mutat sapiens consilium omnibus his manentibus, quae erant, cum sumeret ; ideo numquam illum paenitentia subit, quia nihil melius illo tempore fieri potuit, quam quod factum est, nihil melius constitui, quam constitutum est ; ceterum ad omnia cum exceptione venit : "Si nihil inciderit, quod impediat." Ideo omnia illi succedere dicimus et nihil contra opinionem accidere, quia praesumit animo posse aliquid intervenire, quod destinata prohibeat.
Imprudentium ista fiducia est fortunam sibi spondere ; sapiens utramque partem eius cogitat ; scit, quantum liceat errori, quam incerta sint humana, quam multa consiliis obstent ; ancipitem rerum ac lubricam sortem suspensus sequitur, consiliis certis incertos eventus expendit. Exceptio autem, sine qua nihil destinat, nihil ingreditur, et hic illum tuetur.
Promisi beneficium, nisi si quid incidisset, quare non deberem dare. Quid enim, si, quod illi pollicitus sum, patria sibi dare iusserit ? Si lex lata erit, ne id quisquam faciat, quod ego me amico meo facturum promiseram ? Promisi tibi in matrimonium filiam ; postea peregrinus apparuisti ; non est mihi cum externo conubium ; eadem res me defendit, quae vetat.
Tunc fidem fallam, tunc inconstantiae crimen audiam, si, cum eadem omnia sint, quae erant promittente me, non praestitero promissum ; alioquin, quidquid mutatur, libertatem facit de integro consulendi et me fide liberat. Promisi advocationem : postea apparuit per illam causam praeiudicium in patrem meum quaeri; promisi me peregre exiturum : sed iter infestari latrociniis nuntiatur ; in rem praesentem venturus fui : sed aeger filius, sed puerpera uxor tenet.
135 Omnia esse debent eadem, quae fuerunt, eum promitterem, ut promittentis fidem teneas ; quae autem maior fieri mutatio potest, quam si te malum virum et ingratum comperi ? Quod tamquam digno dabam, indigno negabo et nascendi quoque causam habebo deceptus.
Inspiciam tamen et, quantum sit, de quo agitur; dabit mihi consilium promissae rei modus. Si exiguum est, dabo, non quia dignus es, sed quia promisi, nec tamquam munus dabo, sed verba mea redimam et aurem mihi pervellam. Damno castigabo promittentis temeritatem : " Ecce, ut doleat tibi, ut postea consideratius loquaris ! " Quod dicere solemus, linguarium dabo.
Si maius erit, non committam, quemadmodum Maecenas ait, ut sestertio centies obiurgatus sim. Inter se enim utrumque comparabo. Est aliquid in eo, quod promiseris, perseverare ; est rursus multum in eo, ne indigno beneficium des ; hoc tamen quantum est ? Si leve, coniveamus ; si vero magno mihi aut detrimento aut rubori futurum, malo semel excusare, quare negaverim, quam semper, quare dederim. Totum, inquam, in eo est, quanti promissi mei verba taxentur.
Non tantum, quod temere promisi, retinebo, sed, quod non recte dedi, repetam ; demens est, qui fidem praestat errori.
Philippus Macedonum rex habebat militem manu fortem, cuius in multis expeditionibus utilem expertus operam subinde ex praeda aliquid illi virtutis causa donaverat et hominem venalis animae crebris auctoramentis accendebat. Hic naufragus in possessiones cuiusdam Macedonis expulsus est ; quod ut nuntiatum est, accucurrit, spiritum eius recollegit, in villam illum suam transtulit, lectulo suo cessit, adfectum semianimemque recreavit, diebus triginta sua impensa curavit, refecit, viatico instruxit subinde dicentem : " Gratiam tibi referam, videre tantum mihi imperatorem meum contingat."
140 Narravit Philippo naufragium suum, auxilium tacuit et protinus petit, ut sibi cuiusdam praedia donaret. Ille quidam erat hospes eius, is ipse, a quo receptus erat, a quo sanatus. Multa interim reges in bello praesertim opertis oculis donant. " Non sufficit homo iustus tot armatis cupiditatibus, non potest quisquam eodem tempore et bonum virum et bonum ducem agere. Quomodo tot milia hominum insatiabilia satiabuntur ? Quid habebunt, si suum quisque habuerit ?
" Haec Philippus sibi dixit, cum illum induci in bona, quae petebat, iussit. Expulsus bonis suis ille non ut rusticus iniuriam tacitus tulit contentus, quod non et ipse donatus esset, sed Philippo epistulam strictam ac liberam scripsit ; qua accepta ita exarsit, ut statim Pausaniae mandaret, bona priori domino restitueret, ceterum improbissimo militi, ingratissimo hospiti, avidissimo naufrago stigmata inscriberet ingratum hominem testantia.
Dignus quidem fuit, cui non inscriberentur illae litterae, sed insculperentur, qui hospitem suum nudo et naufrago similem in id, in quo iacuerat ipse, litus expulerat. Sed videbimus, quis modus poenae servandus fuerit ; auferendum utique fuit, quod summo scelere invaserat. Quis autem poena eius moveretur ? Id commiserat, propter quod nemo misereri misericors posset.
Dabit tibi Philippus, quia promisit, etiam si non debet, etiam si iniuriam facturus est, etiam si scelus facturus est, etiam si uno facto praeclusurus est naufragis litora ? Non est levitas a cognito et damnato errore discedere, et ingenue fatendum est : " Aliud putavi, deceptus sum." Haec vero superbae stultitiae perseverantia est: " Quod semel dixi, qualecumque est, fixum ratumque sit."
Non est turpe cum re mutare consilium. Age, si Philippus possessorem illum eorum litorum reliquisset, quae naufragio ceperat, non omnibus miseris aqua et igni interdixerat ? " Potius," inquit, " intra fines regni mei tu litteras istas oculis inscribendas durissima fronte circumfer. I, ostende, quam sacra res sit mensa hospitalis ; praebe in facie tua legendum istuc decretum, quo cavetur, ne miseros tecto iuvare capital sit. Magis ista constitutio sic rata erit, quam si illam in aes incidissem."
145 " Quare ergo," inquit, " Zeno vester, cum quingentos denarios cuidam mutuos promisisset et ipse illum parum idoneum comperisset, amicis suadentibus, ne daret, perseveravit credere, quia promiserat ?
" Primum alia condicio est in credito, alia in beneficio. Pecuniae etiam male creditae exactio est ; et appellare debitorem ad diem possum et, si foro cesserit, portionem feram ; beneficium et totum perit et statim. Praeterea hoc mali viri est, illud mali patris familiae. Deinde ne Zeno quidem, si maior fuisset summa, credere perseverasset. Quingenti denarii sunt : illud quod dici solet, " in morbo consumat " ; fuit tanti non revocare promissum suum.
Ad cenam, quia promisi, ibo, etiam si frigus erit; non quidem, si nives cadent. Surgam ad sponsalia, quia promisi, quamvis non concoxerim ; sed non, si febricitavero. Sponsum descendam, quia promisi; sed non, si spondere me in incertum iubebis, si fisco obligabis. Subest, inquam, tacita exceptio : "Si potero, si debebo, si haec ita erunt."
Effice, ut idem status sit, cum exigis, qui fuit, cum promitterem ; destituere levitas erit. Si aliquid intervenit novi, quid miraris, cum condicio promittentis mutata sit, mutatum esse consilium ? Eadem mihi omnia praesta, et idem sum. Vadimonium promittimus, tamen deserti non in omnes datur actio : deserentem vis maior excusat.
Idem etiam in illa quaestione responsum existima, an omni modo referenda sit gratia, et an beneficium utique reddendum sit. Animum praestare gratum debeo, ceterum aliquando me referre gratiam non patitur mea infelicitas, aliquando felicitas eius,cui debeo.
150 Quid enim regi, quid pauper diviti reddam, utique cum quidam recipere beneficium iniuriam iudicent et beneficia subinde aliis beneficiis onerent ? Quid amplius in horum persona possum quam velle ? Nec enim ideo beneficium novum reicere debeo, quia nondum prius reddidi. Accipiam tam libenter, quam dabitur, et praebebo me amico meo exercendae bonitatis suae capacem materiam. Qui nova accipere non vult, acceptis offenditur. Non refero gratiam:
quid ad rem ? Non est per me mora, si aut occasio mihi deest aut facultas. Ille praestitit mihi, nempe cum occasionem haberet, cum facultatem. Utrum bonus vir est an malus ? Apud bonum virum bonam causam habeo, apud malum non ago.
Ne illud quidem existimo faciendum, ut referre gratiam etiam invitis his, quibus refertur, properemus et instemus recedentibus. Non est referre gratiam, quod volens acceperis, nolenti reddere. Quidam, cum aliquod illis missum est munusculum, subinde aliud intempestive remittunt et nihil se debere testantur ; reiciendi genus est protinus aliud in vicem mittere et munus munere expungere.
Aliquando et non reddam beneficium, cum possim. Quando ? Si plus mihi detracturus ero quam illi conlaturus, si ille non erit sensurus ullam accessionem recepto eo, quo reddito mihi multum abscessurum erit. Qui festinat utique reddere, non habet animum grati hominis, sed debitoris ; et, ut breviter, qui nimis cupit solvere, invitus debet ; qui invitus debet, ingratus est.

Tap any Latin word to look it up