De Beneficiis
Aa

Liber III

Book 3

Non referre beneficiis gratiam et est turpe et apud omnes habetur, Aebuti Liberalis ; ideo de ingratis etiam ingrati queruntur, cum interim hoc omnibus haeret, quod omnibus displicet, adeoque in contrarium itur, ut quosdam habeamus infestissimos non post beneficia tantum sed propter beneficia.
Hoc pravitate naturae accidere quibusdam non negaverim, pluribus, quia memoriam tempus interpositum subducit ; nam quae recentia apud illos viguerunt, ea interiecto spatio obsolescunt. De quibus fuisse mihi tecum disputationem scio, cum tu illos non ingratos vocares sed oblitos, tamquam ea res ingratum excuset, quae facit, aut, quia hoc accidit alicui, non sit ingratus, cum hoc non accidat nisi ingrato.
Multa sunt genera ingratorum, ut furum, ut homicidarum, quorum una culpa est, ceterum in partibus varietas magna. Ingratus est, qui beneficium accepisse se negat, quod accepit ; ingratus est, qui dissimulat; ingratus, qui non reddit, ingratissimus omnium, qui oblitus est.
Illi enim si non solvunt, tamen debent, et extat apud illos vestigium certe meritorum intra malam conscientiam inclusorum ; aliquando ad referendam gratiam converti ex aliqua causa possunt, si illos pudor admonuerit, si subita honestae rei cupiditas, qualis solet ad tempus etiam in malis pectoribus exsurgere, si invitaverit facilis occasio ; hic numquam fieri gratus potest, cui beneficium totum elapsum est. Et utrum tu peiorem vocas, apud quem gratia beneficii intercidit, an apud quem etiam memoria ?
5 Vitiosi oculi sunt, qui lucem reformidant, caeci, qui non vident ; et parentes suos non amare impietas est, non adgnoscere insania !
Quis tam ingratus est, quam qui, quod in prima parte animi positum esse debuit et semper occurrere, ita seposuit et abiecit, ut in ignorantiam verteret ? Apparet illum non saepe de reddendo cogitasse, cui obrepsit oblivio.
Denique ad reddendam gratiam et virtute opus est et tempore et facultate et adspirante fortuna ; qui meminit, sat sine impendio gratus est. Hoc, quod non operam exigit, non opes, non felicitatem, qui non praestat, nullum habet, quo lateat, patrocinium ; numquam enim voluit gratus esse, qui beneficium tam longe proiecit, ut extra conspectum suum poneret.
Quemadmodum, quae in usu sunt et manum cotidie tactumque patiuntur, numquam periculum situs adeunt, illa, quae ad oculos non revocantur, sed extra conversationem ut supervacua iacuerunt, sordes ipsa colligunt vetustate, ita, quidquid frequens cogitatio exercet ac renovat, memoriae numquam subducitur, quae nihil perdit, nisi ad quod non saepe respexit.
Praeter hanc causam aliae quoque sunt, quae nobis merita non numquam maxima evellant. Prima omnium ac potentissima, quod novis semper cupiditatibus occupati non, quid habeamus, sed quid petamus, spectamus1; in id, quod adpetitur, intentis, quidquid est domi, vile est.
10 Sequitur autem, ut, ubi quod acceperis leve novorum cupiditas fecit, auctor quoque eorum non sit in pretio. Amavimus aliquem et suspeximus et fundatum ab illo statum nostrum professi sumus, quamdiu nobis placebant ea, quae consecuti sumus ; deinde irrumpit animum aliorum admiratio, et ad ea impetus factus est, uti mortalibus mos est ex magnis maiora cupiendi. Protinus excidit, quidquid ante apud nos beneficium vocabatur, nec ea intuemur, quae nos aliis praeposuere, sed ea sola, quae fortuna praecedentium ostentat.
Non potest autem quisquam et invidere et gratias agere, quia invidere querentis et maesti est, gratias agere gaudentis.
Deinde quia nemo nostrum novit nisi id tempus, quod cum maxime transit, ad praeterita rari animum retorquent ; sic fit, ut praeceptores eorumque beneficia intercidant, quia totam pueritiam reliquimus ; sic fit, ut in adulescentiam nostram collata pereant, quia ipsa numquam retractatur. Nemo, quod fuit, tamquam in praeterito sed tamquam in perdito ponit, ideoque caduca memoria est futuro imminentium.
Hoc loco reddendum est Epicuro testimonium, qui adsidue queritur, quod adversus praeterita simus ingrati, quod, quaecumque percipimus bona, non reducamus nec inter voluptates numeremus, cum certior nulla sit voluptas, quam quae iam eripi non potest.
Praesentia bona nondum tota in solido sunt, potest illa casus aliquis incidere ; futura pendent et incerta sunt ; quod praeteriit, inter tuta sepositum est. Quomodo gratus esse quisquam adversus beneficia potest, qui omnem vitam suam transilit praesentium totus ac futurorum ? Memoria gratum facit ; memoriae minimum tribuit, quisquis spei plurimum.
15 Quemadmodum, mi Liberalis, quaedam res semel perceptae haerent, quaedam, ut scias, non est satis didicisse (intercidit enim eorum scientia, nisi continuetur), geometriam dico et sublimium cursum et si qua alia propter suptilitatem lubrica sunt, ita beneficia quaedam magnitudo non patitur excidere, quaedam minora sed numero plurima et temporibus diversa effluunt, quia, ut dixi, non subinde illa tractamus nec libenter, quid cuique debeamus, recognoscimus.
Audi voces petentium. Nemo non victuram semper in animo suo memoriam dixit, nemo non deditum se et devotum professus est, et si quod aliud humilius verbum, quo se oppigneraret, invenit. Post exiguum tempus idem illi verba priora quasi sordida et parum libera evitant ; perveniunt deinde eo, quo, ut ego existimo, pessimus quisque atque ingratissimus pervenit, ut obliviscantur. Adeo enim ingratus est, qui oblitus est, ut ingratus sit, cui beneficium in mentem venit.
Hoc tam invisum vitium an impunitum esse debeat, quaeritur, et an haec lex, quae in scholis exercetur, etiam in civitate ponenda sit, qua ingrati datur actio ; quae videtur aequa omnibus. " Quidni ? cum urbes quoque urbibus, quae praestitere, exprobrent et in maiores collata a posteris exigant."
Nostri maiores, maximi scilicet viri, ab hostibus tantum res repetierunt, beneficia magno animo dabant, magno perdebant; excepta Macedonum gente non est in ulla data adversus ingratum actio. Magnumque hoc argumentum est dandam non fuisse, quia adversus maleficium omne consensimus, et homicidii, veneficii, parricidii, violatarum religionum aliubi atque aliubi diversa poena est, sed ubique aliqua, hoc frequentissimum crimen nusquam punitur, ubique improbatur. Neque absolvimus illud, sed eum difficilis esset incertae rei aestimatio, tantum odio damnavimus et inter ea reliquimus, quae ad iudices deos mittimus.
Rationes autem multae mihi occurrunt, propter quas crimen hoc in legem cadere non debeat. Primum omnium pars optima beneficii periit, si actio sicut certae pecuniae aut ex conducto et locato datur. Hoc enim in illo speciosissimum est, quod dedimus vel perdituri, quod totum permisimus accipientium arbitrio ; si appello, si ad iudicem voco, incipit non beneficium esse, sed creditum.
20 Deinde cum res honestissima sit referre gratiam, desinit esse honesta, si necessaria est ; non magis enim laudabit quisquam gratum hominem, quam eum, qui depositum reddidit aut, quod debebat, citra iudicem solvit.
Ita duas res, quibus in vita humana nihil pulchrius est, corrumpimus, gratum hominem et beneficium ; quid enim aut in hoc magnificum est, si beneficium non dat, sed commodat, aut in illo, qui reddit, non quia vult, sed quia necesse est ? Non est gloriosa res gratum esse, nisi tutum est ingratum fuisse.
Adice nunc, quod huic uni legi omnia fora vix sufficient. Quis erit, qui non agat ? Quis, cum quo non agatur ? Omnes sua extollunt, omnes etiam minima, quae in alios contulere, dilatant.
Praeterea, quaecumque in cognitionem cadunt, comprendi possunt et non dare infinitam licentiam iudici; ideo melior videtur condicio causae bonae, si ad iudicem quam si ad arbitrum mittitur, quia illum formula includit et certos, quos non excedat, terminos ponit, huius libera et nullis adstricta vinculis religio et detrahere aliquid potest et adicere et sententiam suam, non prout lex aut iustitia suadet, sed prout humanitas aut misericordia impulit, regere. Ingrati actio non erat iudicem adligatura sed regno liberrimo positura. Quid sit enim beneficium, non constat, deinde, quantum sit ;
refert, quam benigne illud interpretetur iudex. Quid sit ingratus, nulla lex monstrat ; saepe et qui reddidit, quod accepit, ingratus est, et qui non reddidit, gratus.
25 De quibusdam et imperitus iudex demittere tabellam potest, ubi fecisse aut non fecisse pronuntiandum est, ubi prolatis cautionibus controversia tollitur, ubi inter disputantes ratio ius dicit. Ubi vero animi coniectura capienda est, ubi id, de quo sola sapientia decernit, in controversiam incidit, non potest sumi ad haec iudex ex turba selectorum, quem census in album et equestris hereditas misit.
Itaque non haec parum idonea res visa est, quae deduceretur ad iudicem, sed nemo huic rei satis idoneus iudex inventus est ; quod non admiraberis, si excusseris, quid habiturus fuerit difficultatis, quisquis in eiusmodi reum exisset.
Donavit aliquis magnam pecuniam, sed dives, sed non sensurus impendium ; donavit alius, sed toto patrimonio cessurus. Summa eadem est, beneficium idem non est. Etiamnunc adice : hic pecuniam pro addicto dependit, sed cum illam domo protulisset; ille dedit eandem, sed mutuam sumpsit aut rogavit et se obligari ingenti merito passus est. Eodem existimas loco esse illum, qui beneficium ex facili largitus est, et hunc, qui accepit, ut daret ?
Tempore quaedam magna fiunt, non summa. Beneficium est donata possessio, cuius fertilitas laxare possit annonam, beneficium est unus in fame panis ; beneficium est donare regiones, per quas magna flumina et navigabilia decurrant, beneficium est arentibus siti et vix spiritum per siccas fauces ducentibus monstrare fontem. Quis inter se ista comparabit ? Quis expendet ? Difficilis est sententia, quae non rem, sed vim rei quaerit ; eadem licet sint, aliter data non idem pendent.
Dedit hic mihi beneficium, sed non libenter, sed dedisse se questus est, sed superbius me, quam solebat, adspexit, sed tam tarde dedit, ut plus praestaturus fuerit, si cito negasset. Horum quomodo iudex inibit aestimationem, cum sermo et dubitatio et vultus meriti gratiam destruant ?
30 Quid, quod quaedam beneficia vocantur, quia nimis concupiscuntur, quaedam non sunt ex hac vulgari nota sed maiora, etiam si minus apparent ?
Beneficium vocas dedisse potentis populi civitatem, in quattuordecim deduxisse et defendisse capitis reum. Quid utilia suasisse ? Quid retinuisse, ne in scelus rueret ? Quid gladium excussisse morituro ? Quid efficacibus remediis lugentem et, quos desiderabat. volentem sequi ad vitae consilium reduxisse ? Quid adsedisse aegro et, cum valetudo eius ac salus momentis constaret, excepisse idonea cibo tempora et cadentes venas vino refecisse et medicum adduxisse morienti ?
Haec quis aestimabit ? Quis dissimilibus beneficiis iubebit beneficia pensari ? " Donavi tibi domum." Sed ego tuam supra te ruere praedixi. " Dedi tibi patrimonium." Sed ego naufrago tabulam. "Pugnavi pro te et vulnera excepi." At ego vitam tibi silentio dedi. Cum aliter beneficium detur, aliter reddatur, paria facere difficile est.
Dies praeterea beneficio reddendo non dicitur, sicut pecuniae creditae ; itaque potest, qui nondum reddidit, reddere. Dic enim, intra quod tempus deprendatur ingratus.
Maxima beneficia probationem non habent, saepe intra tacitam duorum conscientiam latent ; an hoc inducimus, ut non demus beneficia sine teste ?
35 Quam deinde poenam ingratis constituimus ? Unam omnibus, cum disparia sint ? Inaequalem et pro cuiusque beneficio maiorem, aut minorem ? Age, intra pecuniam versabitur taxatio. Quid, quod quaedam vitae beneficia sunt et maiora vita ? His quae pronuntiantur poena ? Minor beneficio ? Iniqua est. Par et capitalis ? Quid inhumanius quam cruentos esse beneficiorum exitus ?
"Quaedam," inquit, " privilegia parentibus data sunt ; quomodo horum extra ordinem habita ratio est, sic aliorum quoque beneficorum haberi debet." Parentium condicionem sacravimus, quia expediebat liberos tolli ; sollicitandi ad hunc laborem erant incertam adituri fortunam. Non poterat illis dici, quod beneficia dantibus dicitur : " Cui des, elige ; ipse tecum, si deceptus es, querere ; dignum adiuva." In liberis tollendis nihil iudicio tollentium licet, tota res voti est. Itaque, ut aequiore animo adirent aleam, danda aliqua illis potestas fuit.
Deinde alia condicio parentium est, qui beneficia, quibus dederunt, dant nihilo minus daturique sunt, nec est periculum, ne dedisse ipsos mentiantur. In ceteris quaeri debet, non tantum an receperint, sed an dederint, horum in confesso merita sunt, et, quia utile est iuventuti regi, imposuimus illi quasi domesticos magistratus, sub quorum custodia contineretur.
Deinde omnium parentium unum erat beneficium, itaque aestimari semel potuit ; alia diversa sunt, dissimilia, infinitis inter se intervallis distantia; itaque sub nullam regulam cadere potuerunt, cum aequius esset omnia relinqui quam omnia aequari.
Quaedam magno dantibus constant, quaedam accipientibus magna sunt, sed gratuita tribuentibus. Quaedam amicis data sunt, quaedam ignotis ; plus est, quamvis idem detur, si ei datur, quem nosse a beneficio tuo incipis. Hic auxilia tribuit, ille ornamenta, ille solacia.
40 Invenies, qui nihil putet esse iucundius, nihil maius quam habere, in quo calamitas adquiescat; invenies rursus, qui dignitati suae, quam securitati consuli malit ; est, qui plus ei debere se iudicet, per quem tutior est, quam ei, per quem honestior. Proinde ista maiora aut minora erunt, prout fuerit iudex aut huc aut illo inclinatus animo.
Praeterea creditorem mihi ipse eligo, beneficium saepe ab eo accipio, a quo nolo, et aliquando ignorans obligor. Quid facies ? Ingratum vocabis eum, cui beneficium inscio et, si scisset, non accepturo impositum est ? Non vocabis eum, qui utcumque acceptum non reddidit ?
Aliquis dedit mihi beneficium, sed idem postea fecit iniuriam. Utrum uno munere ad patientiam iniuriarum omnium adstringor, an proinde erit, ac si gratiam rettulerim, quia beneficium suum ipse insequenti iniuria rescidit ? Quomodo deinde aestimabis, utrum plus sit, quod accepit, an quo laesus est ? Dies me deficiet omnes difficultates persequi temptantem.
" Tardiores," inquit, " ad beneficia danda facimus non vindicando data nec infitiatores eorum adficiendo poena." Sed illud quoque tibi e contrario occurrat multo tardiores futuros ad accipienda beneficia, si periculum causae dicundae aditum erunt et innocentiam sollicitiore habituri loco.
Deinde erimus per hoc ipsi quoque ad danda tardiores ; nemo enim libenter dat invitis, sed quicumque ad bene faciendum bonitate invitatus est et ipsa pulchritudine rei, etiam libentius dabit nihil debituris nisi quod volent. Minuitur enim gloria eius officii, cui diligenter cautum est.
45 Deinde pauciora erunt beneficia, sed veriora ; quid autem mali est inhiberi beneficiorum temeritatem ? Hoc enim ipsum secuti sunt, qui nullam legem huic constituerunt, ut circumspectius donaremus, circumspectius eligeremus eos, in quos merita conferuntur. Etiam atque etiam, cui des, considera :
nulla actio erit, nulla repetitio. Erras, si existimas succursurum tibi iudicem ; nulla lex te in integrum restituet, solam accipientis fidem specta. Hoc modo beneficia auctoritatem suam tenent et magnifica sunt; pollues illa, si materiam litium feceris.
Aequissima vox est et ius gentium prae se ferens : " Redde, quod debes " ; haec turpissima est in beneficio. " Redde !'" Quid ? Reddet vitam, quam debet ? Dignitatem ?
Securitatem ? Sanitatem ? Reddi maxima quaeque non possunt. " At pro iis," inquit, " aliquid, quod tanti sit." Hoc est, quod dicebam, interituram tantae rei dignitatem, si beneficium mercem facimus. Non est irritandus animus ad avaritiam, ad querellas, ad discordiam ; sua sponte in ista fertur. Quantum possumus, resistamus et quaerenti occasiones amputemus.
Utinam quidem persuadere possemus, ut pecunias creditas tantum a volentibus acciperent ! Utinam nulla stipulatio emptorem venditori obligaret nec pacta commentaque impressis signis custodirentur, fides potius illa servaret et aecum colens animus !
50 Sed necessaria optimis praetulerunt et cogere fidem quam expectare malunt. Adhibentur ab utraque parte testes. Ille per tabulas plurium nomina interpositis parariis facit ; ille non est interrogatione contentus, nisi reum manu sua tenuit.
O turpem humani generis fraudis ac nequitiae publicae confessionem ! Anulis nostris plus quam animis creditur. In quid isti ornati viri adhibiti sunt ? In quid imprimunt signa ? Nempe ne ille neget accepisse se, quod accepit ! Hos incorruptos viros et vindices veritatis existimas ? At his ipsis non aliter statim pecuniae committentur. Ita non honestius erat a quibusdam fidem falli, quam ab omnibus perfidiam timeri ?
Hoc unum deest avaritiae, ut beneficia sine sponsore non demus ! Generosi animi est et magnifici iuvare, prodesse ; qui dat beneficia, deos imitatur, qui repetit, feneratores. Quid illos, dum vindicamus, in turbam sordidissimam redigimus ?
" Plures," inquit, " ingrati erunt, si nulla adversus ingratum datur actio." Immo pauciores, quia maiore dilectu dabuntur beneficia. Deinde non expedit notum omnibus fieri, quam multi ingrati sint; pudorem enim rei tollet multitudo peccantium, et desinet esse probri loco commune maledictum.
Numquid iam ulla repudio erubescit, postquam illustres quaedam ac nobiles feminae non consulum numero sed maritorum annos suos computant et exeunt matrimonii causa, nubunt repudii ? Tamdiu istuc timebatur, quamdiu rarum erat; quia nulla sine divortio acta sunt, quod saepe audiebant, facere didicerunt.
55 Numquid iam ullus adulterii pudor est, postquam eo ventum est, ut nulla virum habeat, nisi ut adulterum irritet ? Argumentum est deformitatis pudicitia. Quam invenies tam miseram, tam sordidam, ut illi satis sit unum adulterorum par, nisi singulis divisit horas ? Et non sufficit dies omnibus, nisi apud alium gestata est, apud alium mansit. Infrunita et antiqua est, quae nesciat matrimonium vocari unum adulterium.
Quemadmodum horum delictorum iam evanuit pudor, postquam res latius evagata est, ita ingratos plures efficies et auctiores, si numerare se coeperint.
"Quid ergo? impunitus erit ingratus?" Quid ergo, impunitus erit impius ? Quid malignus ? Quid avarus ? Quid impotens ? Quid crudelis ? Impunita tu credis esse, quae invisa sunt, aut ullum supplicium gravius existimas publico odio ?
Poena est, quod non audet ab ullo beneficium accipere, quod non audet ulli dare, quod omnium designatur oculis aut designari se iudicat, quod intellectum rei optimae ac dulcissimae amisit. An tu infelicem vocas, qui caruit acie, cuius aures morbus obstruxit, non vocas miserum eum, qui sensum beneficiorum amisit ?
Testes ingratorum omnium deos metuit, urit illum et angit intercepti beneficii conscientia. Denique satis haec ipsa poena magna est, quod rei, ut dicebam, iucundissimae fructum non percipit. At quem iuvat accepisse, aequali perpetuaque voluptate fruitur et animum eius, a quo accepit, non rem intuens gaudet. Gratum hominem semper beneficium delectat, ingratum semel.
60 Comparari autem potest utriusque vita, cum alter tristis sit et sollicitus, qualis esse infitiator ac fraudulentus solet, apud quem non parentium, qui debet, honor est, non educatoris, non praeceptorum, alter laetus, hilaris, occasionem referendae gratiae expectans et ex hoc ipso adfectu gaudium grande percipiens nec quaerens, quomodo decoquat, sed quemadmodum plenius uberiusque respondeat non solum parentibus et amicis, sed humilioribus quoque personis ? Nam etiam si a servo suo beneficium accepit, aestimat, non a quo, sed quid acceperit.
Quamquam quaeritur a quibusdam, sicut ab Hecatone, an beneficium dare servus domino possit. Sunt enim, qui ita distinguant, quaedam beneficia esse, quaedam officia, quaedam ministeria ; beneficium esse, quod alienus det (alienus est, qui potuit sine reprehensione cessare) ; officium esse filii, uxoris, earum personarum, quas necessitudo suscitat et ferre opem iubet ; ministerium esse servi, quem condicio sua eo loco posuit, ut nihil eorum, quae praestat, imputet superiori.
Praeterea servum qui negat dare aliquando domino beneficium, ignarus est iuris humani ; refert enim, cuius animi sit, qui praestat, non cuius status. Nulli praeclusa virtus est ; omnibus patet, omnes admittit, omnes invitat, et ingenuos et libertinos et servos et reges et exules ; non eligit domum nec censum, nudo homine contenta est. Quid enim erat tuti adversus repentina, quid animus magnum promitteret sibi, si certam virtutem fortuna amitteret ?
Si non dat beneficium servus domino, nec regi quisquam suo nec duci suo miles ; quid enim interest, quali quis teneatur imperio, si summo tenetur ? Nam si servo, quominus in nomen meriti perveniat, necessitas obstat et patiendi ultima timor, idem istuc obstabit et ei, qui regem habet, et ei, qui ducem, quoniam sub dispari titulo paria in illos licent. Atqui dant regibus suis, dant imperatoribus beneficia ; ergo et dominis.
Potest servus iustus esse, potest fortis, potest magni animi ; ergo et beneficium dare potest, nam et hoc virtutis est. Adeo quidem dominis servi beneficia possunt dare, ut ipsos saepe beneficii sui fecerint.
65 Non est dubium, quin servus beneficium dare possit cuilibet ; quare ergo non et domino suo possit ? " Quia non potest," inquit, " creditor domini sui fieri, si pecuniam illi dederit. Alioqui cotidie dominum suum obligat ; peregrinantem sequitur, aegro ministrat, rus eius labore summo colit ; omnia tamen ista, quae alio praestante beneficia dicerentur, praestante servo ministeria sunt. Beneficium enim id est, quod quis dedit, cum illi liceret et non dare. Servus autem non habet negandi potestatem ; ita non praestat, sed paret, nec id se fecisse iactat, quod non facere non potuit."
Iam sub ista ipsa lege vincam et eo perducam servum, ut in multa liber sit. Interim dic mihi, si tibi ostendere aliquem pro salute domini sui sine respectu sui dimicantem et confossum vulneribus reliquias tamen sanguinis ab ipsis vitalibus fundentem et, ut ille effugiendi tempus habeat, moram sua morte quaerentem, hunc tu negabis beneficium dedisse, quia servus est ?
Si tibi ostendero aliquem, ut secreta domini prodat, nulla tyranni pollicitatione corruptum, nullis territum minis, nullis cruciatibus victum avertisse, quantum potuerit, suspiciones quaerentis et impendisse spiritum fidei, hunc tu negabis beneficium domino dedisse, quia servus est ?
Vide, ne eo maius sit, quo rarius est exemplum virtutis in servis, eoque gratius, quod, cum fere invisa imperia sint et omnis necessitas gravis, commune servitutis odium in aliquo domini caritas vicit. Ita non ideo beneficium non est, quia a servo profectum est, sed ideo maius, quia deterrere ab illo ne servitus quidem potuit.
Errat, si quis existimat servitutem in totum hominem descendere. Pars melior eius excepta est. Corpora obnoxia sunt et adscripta dominis ; mens quidem sui iuris, quae adeo libera et vaga est, ut ne ab hoc quidem carcere, cui inclusa est, teneri queat, quominus impetu suo utatur et ingentia agat et in infinitum comes caelestibus exeat.
70 Corpus itaque est, quod domino fortuna tradidit ; hoc emit, hoc vendit ; interior illa pars mancipio dari non potest. Ab hac quidquid venit, liberum est ; nec enim aut nos omnia iubere possumus aut in omnia servi parere coguntur ; contra rem publicam imperata non facient, nulli sceleri manus commodabunt.
Quaedam sunt, quae leges nec iubent nec vetant facere ; in iis servus materiam beneficii habet. Quam diu praestatur, quod a servo exigi solet, ministerium est ; ubi plus, quam quod servo necesse est, beneficium est ; ubi in adfectum amici transit, desinit vocari ministerium.
Est aliquid, quod dominus praestare servo debeat, ut cibaria, ut vestiarium ; nemo hoc dixit beneficium. At indulsit, liberalius educavit, artes, quibus erudiuntur ingenui, tradidit : beneficium est. Idem e contrario fit in persona servi. Quidquid est, quod servilis officii formulam excedit, quod non ex imperio, sed ex voluntate praestatur, beneficium est, si modo tantum est, ut hoc vocari potuerit quolibet alio praestante.
Servus, ut placet Chrysippo, perpetuus mercennarius est. Quemadmodum ille beneficium dat, ubi plus praestat, quam in quod operas locavit, sic servus : ubi benevolentia erga dominum fortunae suae modum transit et altius aliquid ausus, quod etiam felicius natis decori esset, spem domini antecessit, beneficium est intra domum inventum.
An aecum videtur tibi, quibus, si minus debito faciant, irascimur, non haberi gratiam, si plus debito solitoque fecerint ? Vis scire, quando non sit beneficium ? Ubi dici potest : " Quid, si nollet ? " Ubi vero id praestitit, quod nolle licuit, voluisse laudandum est.
75 Inter se contraria sunt beneficium et iniuria ; potest dare beneficium domino, si a domino iniuriam accipere. Atqui de iniuriis dominorum in servos qui audiat positus est, qui et saevitiam et libidinem et in praebendis ad victum necessariis avaritiam compescat. Quid ergo ? Beneficium dominus a servo accipit ?
Immo homo ab homine. Denique, quod in illius potestate fuit, fecit : beneficium domino dedit ; ne a servo acceperis, in tua potestate est. Quis autem tantus est, quem non fortuna indigere etiam infimis cogat ?
Multa iam beneficiorum exempla referam et dissimilia et quaedam inter se contraria. Dedit aliquis domino suo vitam, dedit mortem, servavit periturum et, hoc si parum est, pereundo servavit ; alius mortem domini adiuvit, alius decepit.
Claudius Quadrigarius in duodevicensimo annalium tradit, cum obsideretur Grumentum et iam ad summam desperationem ventum esset, duos servos ad hostem transfugisse et operae pretium fecisse. Deinde urbe capta passim discurrente victore illos per nota itinera ad domum, in qua servierant, praecucurrisse et dominam suam ante egisse ; quaerentibus, quaenam esset, dominam et quidem crudelissimam ad supplicium ab ipsis duci professes esse. Eductam deinde extra mures summa cura celasse, donec hostilis ira consideret ; deinde, ut satiatus miles cito ad Romanos mores rediit, illos quoque ad suos redisse et dominam sibi ipsos dedisse.
Manu misit utrumque e vestigio illa nec indignata est ab his se vitam accepisse, in quos vitae necisque potestatem habuisset. Potuit sibi hoc vel magis gratulari ; aliter enim servata munus notae et vulgaris clementiae habuisset, sic servata nobilis fabula et exemplum duarum urbium fuit.
80 In tanta confusione captae civitatis eum sibi quisque consuleret, omnes ab illa praeter transfugas fugerunt ; at hi, ut ostenderent, quo animo facta esset prior illa transitio, a victoribus ad captivam transfugerunt personam parricidarum ferentes ; quod in illo beneficio maximum fuit, tanti iudicaverunt, ne domina occideretur, videri dominam occidisse. Non est, mihi crede, non dico servilis, sed vilis animi egregium factum fama sceleris emisse.
Vettius, praetor Marsorum, ducebatur ad Romanum imperatorem ; servus eius gladium militi illi ipsi, a quo trahebatur, eduxit et primum dominum occidit, deinde : " Tempus est," inquit, " me et mihi consulere ! iam dominum manu misi," atque ita traiecit se uno ictu. Da mihi quemquam, qui magnificentius dominum servaverit.
Corfinium Caesar obsidebat, tenebatur inclutus Domitius ; imperavit medico eidemque servo suo, ut sibi venenum daret. Cum tergiversantem videret : " Quid cunctaris," inquit, " tamquam in tua potestate totum istud sit ? Mortem rogo armatus." Tum ille promisit et medicamentum innoxium bibendum illi dedit ; quo cum sopitus esset, accessit ad filium eius et : " Iube," inquit, " me adservari, dum ex eventu intellegis, an venenum patri tuo dederim." Vixit Domitius et servatus a Caesare est ; prior tamen illum servus servaverat.
Bello civili proscriptum dominum servus abscondit et, cum anulos eius sibi aptasset ac vestem induisset, speculatoribus occurrit nihilque se deprecari, quo minus imperata peragerent, dixit et deinde cervicem porrexit. Quanti viri est pro domino eo tempore mori velle, quo rara erat fides dominum mori nolle ! in publica crudelitate mitem inveniri, in publica perfidia fidelem ! cum praemia proditionis ingentia ostendantur, praemium fidei mortem concupiscere !
Nostri saeculi exempla non praeteribo. Sub Tib. Caesare fuit accusandi frequens et paene publica rabies, quae omni civili bello gravius togatam civitatem confecit ; excipiebatur ebriorum sermo, simplicitas iocantium ; nihil erat tutum ; omnis saeviendi placebat occasio, nec iam reorum expectabantur eventus, cum esset unus. Cenabat Paulus praetorius in convivio quodam imaginem Tib. Caesaris habens ectypa et eminente gemma.
85 Rem ineptissimam fecero, si nunc verba quaesiero, quemadmodum dicam illum matellam sumpsisse ; quod factum simul et Maro ex notis illius temporis vestigatoribus notavit et servus eius, quoi nectebantur insidiae, ei ebrio anulum extraxit. Et cum Maro convivas testaretur admotam esse imaginem obscenis et iam subscriptionem componeret, ostendit in manu sua servus anulum. Si quis hunc servum vocat, et illum convivam vocabit.
Sub divo Augusto nondum hominibus verba sua periculosa erant, iam molesta. Rufus, vir ordinis senatorii, inter cenam optaverat, ne Caesar salvus rediret ex ea peregrinatione, quam parabat; et adiecerat idem omnes et tauros et vitulos optare. Fuerunt, qui illa diligenter audirent. Ut primum diluxit, servus, qui cenanti ad pedes steterat, narrat, quae inter cenam ebrius dixisset, et hortatur, ut Caesarem occupet atque ipse se deferat.
Usus consilio descendenti Caesari occurrit et, cum malam mentem habuisse se pridie iurasset, id ut in se et in filios suos redderet, optavit et Caesarem, ut ignosceret sibi rediretque in gratiam secum, rogavit.
Cum dixisset se Caesar facere : " Nemo," inquit, " credet te mecum in gratiam redisse, nisi aliquid mihi donaveris," petitque non fastidiendam etiam a propitio summam et impetravit. Caesar ait : " Mea causa dabo operam, ne umquam tibi irascar !
" Honeste fecit Caesar, quod ignovit, quod liberalitatem clementiae adiecit. Quicumque hoc audierit exemplum, necesse est Caesarem laudet, sed cum servum ante laudaverit. Non expectas, ut tibi narrem manu missum, qui hoc fecerat. Nec tamen gratis : pecuniam pro libertate eius Caesar numeraverat.
90 Post tot exempla num dubium est, quin beneficium aliquando a servo dominus accipiat ? Quare potius persona rem minuat, quam personam res ipsa cohonestet ? Eadem omnibus principia eademque origo ; nemo altero nobilior, nisi cui rectius ingenium et artibus bonis aptius.
Qui imagines in atrio exponunt et nomina familiae suae longo ordine ac multis stemmatum inligata flexuris in parte prima aedium collocant, non noti magis quam nobiles sunt ? Unus omnium parens mundus est, sive per splendidos sive per sordidos gradus ad hunc prima cuiusque origo perdueitur. Non est, quod te isti decipiant, qui, cum maiores suos recensent, ubicumque nomen inlustre defecit, illo deum infuleiunt.
Neminem despexeris, etiam si circa illum obsoleta sunt nomina et parum indulgente adiuta fortuna. Sive libertini ante vos habentur sive servi sive exterarum gentium homines, erigite audacter animos et, quidquid in medio sordidi iacet, transilite ; expectat vos in summo magna nobilitas.
Quid superbia in tantam vanitatem attollimur, ut beneficia a servis indignemur accipere et sortem eorum spectemus obliti meritorum ? Servum tu quemquam vocas, libidinis et gulae servus et adulterae, immo adulterarum commune mancipium ?
Servum vocas quemquam tu ? Quo tandem ab istis gerulis raperis cubile istud tuum circumferentibus ? Quo te penulati in militum quidem non vulgarem cultum subornati, quo, inquam, te isti efferunt ? Ad ostium alicuius ostiarii, ad hortos alicuius, ne ordinarium quidem habentis officium ; et deinde negas tibi a servo tuo beneficium dari posse, cui osculum alieni servi beneficium est ? Quae est tanta animi discordia ?
95 Eodem tempore servos despicis et colis, imperiosus intra limen atque impotens, humilis foris et tam contemptus quam contemnens. Neque enim ulli magis abiciunt animos, quam qui improbe tollunt, nullique ad calcandos alios paratiores, quam qui contumelias facere accipiendo didicerunt.
Dicenda haec fuerunt ad contundendam insolentiam hominum ex fortuna pendentium vindicandumque ius beneficii dandi servis, ut filiis quoque vindicaretur. Quaeritur enim, an aliquando, liberi maiora beneficia dare parentibus suis possint, quam acceperint.
Illud conceditur multos filios maiores potentioresque extitisse quam parentes suos ; aeque et illud meliores fuisse. Quod si constat, potest fieri, ut meliora tribuerint, cum et fortuna illis maior esset et melior voluntas.
" Quidquid," inquit, " est, quod det patri filius, utique minus est, quia hanc ipsam dandi facultatem patri debet. Ita numquam beneficio vincitur, cuius beneficium est ipsum, quod vincitur." Primum quaedam initium ab aliis trahunt et tamen initiis suis maiora sunt ; nec ideo aliquid non est maius eo, quo coepit, quia non potuisset in tantum procedere, nisi coepisset.
Nulla non res principia sua magno gradu transit. Semina omnium rerum causae sunt et tamen minimae partes sunt eorum, quae gignunt. Adspice Rhenum, adspice Euphraten, omnes denique inclutos amnes. Quid sunt, si illos illic, unde effluunt, aestimes ? Quidquid est, quo timentur, quo nominantur, in processu paraverunt.
100 Adspice trabes, sive proceritatem aestimes, altissimas, sive crassitudinem spatiumque ramorum, latissime fusas. Quantulum est his comparatum illud, quod radix tenui fibra complectitur ! Tolle radicem : nemora non surgent, nec tanti montes vestientur. Innituntur fundamentis suis templa excelsa urbis ; tamen, quae in firmamentum totius operis iacta sunt, latent. Idem in ceteris evenit;
principia sua semper sequens magnitudo obruet. Non potuissem quicquam consequi, nisi parentum beneficium antecessisset ; sed non ideo, quidquid consecutus sum, minus est eo, sine quo consecutus non essem.
Nisi me nutrix aluisset infantem, nihil eorum, quae consilio ac manu gero, facere potuissem nec in hanc emergere nominis claritatem, quam civili ac militari industria merui ; numquid tamen ideo maximis operibus praeferes nutricis officium ? Atqui quid interest, cum aeque sine patris beneficio quam sine nutricis non potuerim ad ulteriora procedere ? Quod si initio meo, quidquid iam possum, debeo, cogita non esse initium mei patrem, ne avum quidem ; semper enim erit ulterius aliquid, ex quo originis proximae origo descendat. Atqui nemo dicet me plus debere ignotis et ultra memoriam positis maioribus quam patri; plus autem debeo, si hoc ipsum, quod genuit me pater meus, maioribus debet.
" Quidquid praestiti patri, etiam si magnum est, infra aestimationem paterni muneris est, quia non esset, si non genuisset." Isto modo etiam, si quis patrem meum aegrum ac moriturum sanaverit, nihil praestare ei potero, quod non beneficio eius minus sit ; non enim genuisset me pater, nisi sanatus esset. Sed vide, ne illud verius sit aestimari, an id, quod potui, et id, quod feci, meum sit, mearum virium, meae voluntatis.
Illud, quod natus sum, per se intuere, quale sit : animadvertis exiguum et incertum et boni malique communem materiam, sine dubio primum ad omnia gradum, sed non ideo maiorem omnibus, quia primus est.
105 Servavi patrem meum et ad summam provexi dignitatem et principem urbis suae feci nec tantum rebus a me gestis nobilitavi, sed ipsi quoque gerendarum ingentem ac facilem nec tutam minus quam gloriosam dedi materiam ; honores, opes, quidquid humanos ad se animos rapit, congessi, et eum supra omnes starem, infra illum steti. Die nunc :
" Hoc ipsum, quod ista potuisti, patris munus est " ; respondebo tibi : " Est prorsus, si ad ista facienda nasci satis est ; sed si ad bene vivendum minima portio est vivere et id tribuisti, quod cum feris mihi et animalibus quibusdam minimis, quibusdam etiam foedissimis commune est, noli tibi adserere, quod non ex tuis beneficiis, etiam si non sine tuis, oritur."
Puta me vitam pro vita reddidisse. Sic quoque munus tuum vici, cum ego dederim sentiente cum sentiens me dare, cum vitam tibi non voluptatis meae causa aut certe per voluptatem dederim, cum tanto maius sit retinere spiritum quam accipere, quanto levius mori ante mortis metum.
Ego vitam dedi statim illa usuro, tu nescituro, an viveret ; ego vitam dedi mortem timenti, tu vitam dedisti, ut mori possem ; ego tibi vitam dedi consummatam, perfectam, tu me expertem rationis genuisti, onus alienum.
Vis scire, quam non sit magnum beneficium vitam sic dare ? Exposuisses ; nempe iniuria erat genuisse ! Quo quid colligo ? Minimum esse beneficium patris matrisque concubitum, nisi accesserunt alia, quae prosequerentur hoc initium muneris et aliis officiis ratum facerent.
110 Non est bonum vivere, sed bene vivere. At bene vivo. Sed potui et male ; ita hoc tantum est tuum, quod vivo. Si vitam imputas mihi per se, nudam, egentem consilii, et id ut magnum bonum iactas, cogita te mihi imputare muscarum ac vermium bonum.
Deinde, ut nihil aliud dicam, quam bonis artibus me studuisse et cursum ad rectum iter vitae direxisse, in ipso beneficio tuo maius, quam quod dederas, recepisti; tu enim me mihi rudem, imperitum dedisti, ego tibi filium, qualem genuisse gauderes.
Aluit me pater. Si idem praesto, plus reddo, quia non tantum ali se, sed a filio ali gaudet et maiorem ex animo meo quam ex ipsa re percipit voluptatem, illius alimenta ad corpus tantum meum pervenerunt. Quid ?
si quis in tantum processit, ut aut eloquentia per gentes notesceret aut iustitia aut bellicis rebus et patri quoque ingentem circumfunderet famam tenebrasque natalium suorum clara luce discuteret, non inaestimabile in parentes suos beneficium contulit ?
An quisquam Aristonem et Gryllum nisi propter Xenophontem ac Platonem filios nosset ? Sophroniscum Socrates expirare non patitur. Ceteros enumerare longum est, qui durant ob nullam aliam causam, quam quod illos liberorum eximia virtus tradidit posteris.
115 Utrum maius beneficium dedit M. Agrippae pater ne post Agrippam quidem notus, an patri dedit Agrippa navali corona insignis, unicum adeptus inter dona militaria decus, qui tot in urbe maxima opera excitavit, quae et priorem magnificentiam vincerent et nulla postea vincerentur ?
Utrum Octavius maius beneficium dedit filio an patri divus Augustus, quamvis illum umbra adoptivi patris abscondit ? Quantam cepisset voluptatem, si illum post debellata arma civilia vidisset securae paci praesidentem, non adgnoscens bonum suum nec satis credens, quotiens ad se respexisset, potuisse illum virum in domo sua nasci ! Quid nunc ceteros prosequar, quos iam consumpsisset oblivio, nisi illos filiorum gloria e tenebris eruisset et adhuc in luce retineret ?
Deinde, cum quaeramus, non quis filius patri maiora beneficia reddiderit, quam a patre acceperat, sed an aliquis possit maiora reddere, etiam si, quae rettuli, exempla nondum satis faciunt nec beneficia parentium suorum superiaciunt, capit tamen hoc natura, quod nondum ulla aetas tulit. Si singula paternorum meritorum magnitudinem exsuperare non possunt, plura in unum congesta superabunt.
Servavit in proelio patrem Scipio et praetextatus in hostes ecum concitavit. Parum est, quod, ut perveniret ad patrem, tot pericula maximos duces eum maxime prementia contempsit, tot oppositas difficultates, quod ad primam pugnam exiturus tiro per veteranorum corpora cucurrit, quod annos suos transiluit ?
Adice, ut idem patrem reum defendat et conspirationi inimicorum potentium eripiat, ut alterum illi consulatum ac tertium aliosque honores etiam consularibus concupiscendos congerat, ut pauperi raptas belli iure opes tradat et, quod est militaribus viris speciosissimum, divitem illum spoliis etiam hostilibus faciat.
120 Si adhuc parum est, adice, ut provincias et extraordinaria imperia continuet, adice, ut dirutis maximis urbibus Romani imperii sine aemulo ad ortus occasusque venturi defensor et conditor maiorem nobilitatem nobili viro adiciat, dici Scipionis patrem ! Dubium est, quin generandi vulgare beneficium vicerit eximia pietas et virtus ipsi urbi nescio utrum maius praesidium adferens an decus ?
Deinde, si hoc parum est, finge aliquem tormenta patris discussisse, finge in se transtulisse. Licet tibi, in quantum velis, extendere beneficia filii, cum paternum munus et simplex sit et facile et danti voluptarium, quod necesse est ille multis dederit, etiam quibus dedisse se nescit, in quo consortem habet, in quo spectavit legem, patriam, praemia patrum, domus ac familiae perpetuitatem, omnia potius quam eum, cui dabat. Quid ?
si quis sapientiam consecutus hanc patri tradiderit, etiamnunc disputabimus, an maius aliquid iam dederit, quam acceperat, cum vitam beatam patri reddiderit, acceperit tantum vitam ?
" Sed patris," inquit, " beneficium est, quidquid facis, quidquid praestare illi potes." Et praeceptoris mei, quod institutis liberalibus profeci; ipsos tamen, qui tradiderunt illa, transcendimus, utique eos, qui prima elementa docuerunt, et quamvis sine illis nemo quicquam adsequi posset, non tamen, quantumcumque quis adsecutus est, infra illos est. Multum inter prima ac maxima interest, nec ideo prima maximorum instar sunt, quia sine primis maxima esse non possunt.
Iam tempus est quaedam ex nostra, ut ita dicam, moneta proferre. Qui id beneficium dedit, quo est aliquid melius, potest vinci. Pater dedit filio vitam, est autem aliquid vita melius ; ita pater vinci potest, quia dedit beneficium, quo est aliquid melius.
125 Etiamnunc, qui dedit alicui vitam, si et semel et iterum liberatus est mortis periculo, maius accepit beneficium quam dedit. Pater autem vitam dedit potest ergo, si saepius periculo mortis liberatus a filio fuerit, maius beneficium accipere quam dedit.
Qui beneficium accipit, maius accipit, quo magis eo indiget. Magis autem indiget vita, qui vivit, quam qui natus non est, ut qui ne indigere quidem omnino possit ; maius ergo beneficium accipit pater, si vitam a filio accipit, quam filius a patre, quod natus est.
" Patris beneficia vinci a filii beneficiis non possunt. Quare ? Quia vitam accepit a patre, quam nisi accepisset, nulla dare beneficia potuisset." Hoc commune est patri eum omnibus, qui vitam alicui dederunt ; non potuissent enim referre gratiam, nisi vitam accepissent. Ergo nec medico gratia in maius referri potest (solet enim et medicus vitam dare), nec nautae, si naufragum sustulit. Atqui et horum et aliorum, qui aliquo modo nobis vitam dederunt, beneficia vinci possunt ; ergo et patrum possunt.
Si quis mihi beneficium dedit, quod multorum beneficiis adiuvandum esset, ego autem illi beneficium dedi id, quod nullius egeret adiutorio, maius dedi quam accepi. Pater filio vitam dedit perituram, nisi multa accessissent, quae illam tuerentur ; filius patri si dedit vitam, dedit eam, quae nullius desideraret auxilium in hoc, ut permaneret ; ergo maius beneficium accepit a filio pater, qui vitam accepit, quam ipse illi dedit.
Haec non destruunt parentium venerationem nec deteriores illis liberos faciunt, immo etiam meliores ; natura enim gloriosa virtus est et anteire priores cupit. Alacrior erit pietas, si ad reddenda beneficia eum vincendi spe venerit. Ipsis patribus id volentibus laetisque contigerit, quoniam pleraque sunt, in quibus nostro bono vincimur.
130 Unde certamen tam optabile ? Unde tantam felicitatem parentibus, ut fateantur ipsos liberorum beneficiis impares ? Nisi hoc ita iudicamus, excusationem damus liberis et illos segniores ad referendam gratiam facimus, quibus stimulos adicere debemus et dicere : " Hoc agite, optimi iuvenes ! Proposita est inter parentes ac liberos honesta contentio, dederint maiora an receperint. Non ideo vicerunt, quia occupaverunt.
Sumite modo animum, qualem decet, et deficere nolite : vincetis optantes. Nec desunt tam pulchro certamini duces, qui ad similia vos cohortentur ac per vestigia sua ire ad victoriam saepe iam partam ex parentibus iubeant.
" Vicit Aeneas patrem, ipse eius in infantia leve tutumque gestamen, gravem senio per media hostium agmina et per cadentis circa se urbis ruinas ferens, cum complexus sacra ac penates deos religiosus senex non simplici vadentem sarcina premeret ; tulit illum per ignes et (quid non pietas potest ?) pertulit colendumque inter conditores Romani imperii posuit. " Vicere Siculi iuvenes : cum Aetna maiore vi peragitata in urbes, in agros, in magnam insulae partem effudisset incendium, vexerunt parentes suos ; discessisse creditum est ignes et utrimque flamma recedente limitem adapertum, per quem transcurrerent iuvenes dignissimi, qui magna tuto auderent. " Vicit Antigonus, qui, cum ingenti proelio superasset hostem, praemium belli ad patrem transtulit et imperium illi Cypri tradidit. Hoc est regnum nolle regnare, cum possis. " Vicit patrem imperiosum quidem Manlius, qui, eum ante ad tempus relegatus esset a patre ob adulescentiam brutam et hebetem, ad tribunum plebis, qui patri suo diem dixerat, venit ; petito tempore, quod ille dederat sperans fore proditorem parentis invisi, (et bene meruisse se de iuvene credebat, cuius exilium pro gravissimo crimine inter alia Manlio obiciebat), nanctus adulescens secretum stringit occultatum sinu ferrum et : ' Nisi iuras,' inquit, ' te diem patri remissuruin, hoc te gladio transfodiam. In tua potestate est, utro modo pater meus accusatorem non habeat.' Iuravit tribunus nec fefellit et causam actionis omissae contioni reddidit. Nulli alii licuit impune tribunum in ordinem redigere.
Alia ex aliis exempla sunt eorum, qui parentes suos periculis eripuerint, qui ex infimo ad summum protulerint et e plebe acervoque ignobili numquam tacendos saeculis dederint.
Nulla vi verborum, nulla ingenii facultate exprimi potest, quantum opus sit, quam laudabile quamque numquam memoria hominum exiturum, posse hoc dicere : ' Parentibus meis parui, cessi imperio eorum, sive aecum sive inicum ac durum fuit, obsequentem submissumque me praebui ; ad hoc unum contumax fui, ne beneficiis vincerer.
135 ' Certate, obsecro vos, et fessi quoque restituite aciem. Felices, qui vincent, felices, qui vincentur ! Quid eo adulescente praeclarius, qui sibi ipsi dicere poterit (neque enim est fas alteri dicere) : 'Patrem meum beneficiis vici' ? Quid eo fortunatius sene, qui omnibus ubique praedicabit a filio se suo beneficiis victum ? Quid autem est felicius quam ibi cedere ? "

Tap any Latin word to look it up