Liber II
Book 2
Inspiciamus, Liberalis virorum optime, id quod ex priore parte adhuc superest, quemadmodum dandum sit beneficium ; cuius rei expeditissimam videor monstraturus viam : sic demus, quomodo vellemus accipere.
Ante omnia libenter, cito, sine ulla dubitatione. Ingratum est beneficium, quod diu inter dantis manus haesit, quod quis aegre dimittere visus est et sic dare, tamquam sibi eriperet. Etiam si quid intervenit morae, evitemus omni modo, ne deliberasse videamur; proximus est a negante, qui dubitavit, nullamque iniit gratiam. Nam eum in beneficio iucundissima sit tribuentis voluntas, quia nolentem se tribuisse ipsa cunctatione testatus est, non dedit sed adversus ducentem male retinuit ; multi autem sunt, quos liberales facit frontis infirmitas.
Gratissima sunt beneficia parata, facilia, occurrentia, ubi nulla mora fuit nisi in accipientis verecundia. Optimum est antecedere desiderium cuiusque, proximum sequi. Illud melius, occupare ante quam rogemur, quia, cum homini probo ad rogandum os concurrat et suffundatur rubor, qui hoc tormentum remittit, multiplicat munus suum.
Non tulit gratis, qui, cum rogasset, accepit, quoniam quidem, ut maioribus nostris gravissimis viris visum est, nulla res carius constat, quam quae precibus empta est. Vota homines parcius facerent, si palam facienda essent ; adeo etiam deos, quibus honestissime supplicamus, tacite malumus et intra nosmet ipsos precari.
5
Molestum verbum est, onerosum, demisso vultu dicendum, rogo. Huius facienda est gratia amico et quemcumque amicum sis promerendo facturus ; properet licet, sero beneficium dedit, qui roganti dedit. Ideo divinanda cuiusque voluntas et, cum intellecta est, necessitate gravissima rogandi liberanda est; illud beneficium iucundum victurum in animo scias, quod obviam venit.
Si non contigit praevenire, plura rogantis verba intercidamus ; ne rogati videamur sed certiores facti, statim promittamus facturosque nos, etiam antequam interpellemur, ipsa festinatione approbemus. Quemadmodum in aegris opportunitas cibi salutaris est et aqua tempestive data remedii locum obtinuit, ita, quamvis leve et vulgare beneficium est, si praesto fuit, si proximam quamque horam non perdidit, multum sibi adicit gratiamque pretiosi sed lenti et diu cogitati muneris vincit. Qui tam parate facit, non est dubium, quin libenter faciat ; itaque laetus facit et induit sibi animi sui vultum.
Ingentia quorundam beneficia silentium aut loquendi tarditas imitata gravitatem et tristitiam corrupit, cum promitterent vultu negantium. Quanto melius adicere bona verba rebus bonis et praedicatione humana benignaque commendare, quae praestes !
Ut ille se castiget, quod tardior in rogando fuit, adicias licet familiarem querellam : " Irascor tibi, quod, cum aliquid desiderasses, non olim scire me voluisti, quod tam diligenter rogasti, quod quemquam adhibuisti. Ego vero gratulor mihi, quod experiri animum meum libuit ; postea, quidquid desiderabis, tuo iure exiges ; semel rusticitati tuae ignoscitur."
Sic efficies, ut animum tuum pluris aestimet quam illud, quidquid est, ad quod petendum venerat. Tune est summa virtus tribuentis, tunc benignitas, ubi ille, qui discessit, dicet sibi : " Magnum hodie lucrum feci; malo, quod illum talem inveni, quam si multiplicatum hoc ad me, de quo loquebar, alia via pervenisset; huic eius animo numquam parem gratiam referam."
10
At plerique sunt, qui beneficia asperitate verborum et supercilio in odium adducunt eo sermone usi, ea superbia, ut impetrasse paeniteat. Aliae deinde post rem promissam secuntur morae ; nihil autem est acerbius, quam ubi quoque, quod impetrasti, rogandum est.
Repraesentanda sunt beneficia, quae a quibusdam accipere difficilius est quam impetrare. Hic rogandus est, ut admoneat, ille, ut consummet ; sic unum munus per multorum manus teritur, ex quo gratiae minimum apud promittentem remanet, quia auctori detrahit, quisquis post illum rogandus est.
Hoc itaque curae habebis, si grate aestimari, quae praestabis, voles, ut beneficia tua inlibata, ut integra ad eos, quibus promissa sunt, perveniant, sine ulla, quod aiunt, deductione. Nemo illa intercipiat, nemo detineat ; nemo in eo, quod daturus es, gratiam suam facere potest, ut non tuam minuat.
Nihil aeque amarum quam diu pendere; aequiore quidam animo ferunt praecidi spem suam quam trahi. Plerisque autem hoc vitium est ambitione prava differendi promissa, ne minor sit rogantium turba, quales regiae potentiae ministri sunt, quos delectat superbiae suae longum spectaculum, minusque se iudicant posse, nisi diu multumque singulis, quid possint, ostenderint. Nihil confestim, nihil semel faciunt; iniuriae illorum praecipites, lenta beneficia sunt.
Quare verissimum existima, quod ille comicus dixit : Quid ? tu non intellegis tantum te gratiae demere, quantum morae adicis ? Inde illae voces, quas ingenuus dolor exprimit : " Fac, si quid facis " et: " Nihil tanti est ; malo mihi iam neges." Ubi in taedium adductus animus incipit beneficium odisse, dum expectat, potest ob id gratus esse ?
15
Quemadmodum acerbissima crudelitas est, quae trahit poenam, et misericordiae genus est cito occidere, quia tormentum ultimum finem sui secum adfert, quod antecedit tempus, maxima venturi supplicii pars est, ita maior est muneris gratia, quo minus diu pependit. Est enim etiam bonarum rerum sollicita expectatio, et eum plurima beneficia remedium alicuius rei adferant, qui aut diutius torqueri patitur, quem protinus potest liberare, aut tardius gaudere, beneficio suo manus adfert.
Omnis benignitas properat, et proprium est libenter facientis cito facere ; qui tarde et diem de die extrahens profuit, non ex animo fecit. Ita duas res maximas perdidit, et tempus et argumentum amicae voluntatis ; tarde velle nolentis est.
In omni negotio. Liberalis, non minima portio est, quomodo quidque aut dicatur aut fiat. Multum celeritas adiecit, multum abstulit mora. Sicut in telis eadem ferri vis est, sed infinitum interest, utrum excusso lacerto torqueantur an remissa manu effluant, gladius idem et stringit et transforat, quam presso articulo venerit, refert, ita idem est, quod datur, sed interest, quomodo detur.
Quam dulce, quam pretiosum est, si gratias sibi agi non est passus, qui dedit, si dedisse, dum dat, oblitus est ! Nam corripere eum, cui cum maxime aliquid praestes, dementia est et inserere contumeliam meritis. Itaque non sunt exasperanda beneficia nec quicquam illis triste miscendum. Etiam si quid erit, de quo velis admonere, aliud tempus eligite.
Fabius Verrucosus beneficium ab homine dure aspere datum panem lapidosum vocabat, quem esurienti accipere necessarium sit, esse acerbum.
20
Ti. Caesar rogatus a Nepote Mario praetorio, ut aeri alieno eius succurreret, edere illum sibi nomina creditorum iussit ; hoc non est donare sed creditores convocare. Cum edita essent, scripsit Nepoti iussisse se pecuniam solvi adiecta contumeliosa admonitione. Effecit, ut Nepos nec aes alienum haberet nec benefidum; liberavit illum a creditoribus, sibi non obligavit. Aliquid Tiberius secutus est ;
puto, noluit plures esse, qui idem rogaturi concurrerent. Ista fortasse efficax ratio fuerit ad hominum improbas cupiditates pudore reprimendas, beneficium vero danti tota alia sequenda est via. Omni genere, quod des, quo sit acceptatius, adornandum est. Hoc vero non est beneficium dare, deprehendere est.
Et ut in transitu de hac quoque parte dicam, quid sentiam, ne principi quidem satis decorum est donare ignominiae causa. " Tamen," inquit, " effugere Tiberius ne hoc quidem modo, quod vitabat, potuit ; nam aliquot postea, qui idem rogarent, inventi sunt, quos omnes iussit reddere in senatu aeris alieni causas, et ita illis certas summas dedit." Non est illud liberalitas, censura est.
Auxilium est, principale tributum est ; beneficium non est, cuius sine rubore meminisse non possum. Ad iudicem missus sum ; ut impetrarem, causam dixi.
Praecipiunt itaque omnes auctores sapientiae quaedam beneficia palam danda, quaedam secreto. Palam, quae consequi gloriosum, ut militaria dona, ut honores et quidquid aliud notitia pulchrius fit;
25
rursus, quae non producunt nec honestiorem faciunt, sed succurrunt infirmitate egestati, ignominiae, tacite danda sunt, ut nota sint solis, quibus prosunt.
Interdum etiam ipse, qui iuvatur, vel fallendus est, ut habeat nec, a quo acceperit, sciat. Arcesilan aiunt amico pauperi et paupertatem suam dissimulanti, aegro autem et ne hoc quidem confitenti deesse sibi in sumptum ad necessarios usus, clam succurrendum iudicasse ; pulvino eius ignorantis sacculum subiecit, ut homo inutiliter verecundus, quod desiderabat, inveniret potius quam acciperet.
" Quid ergo ? ille nesciet, a quo acceperit ? " Primum nesciat, si hoc ipsum beneficii pars est ; deinde multa alia faciam, multa tribuam, per quae intellegat et illius auctorem ; denique ille nesciet accepisse se, ego sciam me dedisse. " Parum est," inquis. Parum, si fenerare cogitas ; sed si dare, quo genere accipienti maxime profuturum erit, dabis. Contentus eris te teste ; alioqui non bene facere delectat sed videri bene fecisse.
" Volo utique sciat." Debitorem quaeris. " Volo utique sciat." Quid ? si illi utilius est nescire, si honestius, si gratius, non in aliam partem abibis ? " Volo sciat." Ita tu hominem non servabis in tenebris ?
Non nego, quotiens patitur res, respiciendum gaudium ex accipientis voluntate ; sin adiuvari illum et oportet et pudet, si, quod praestamus, offendit, nisi absconditur, beneficium in acta non mitto. Quidni ? ego illi non sum iudicaturus me dedisse, cum inter prima praecepta ac maxime necessaria sit, ne umquam exprobrem, immo ne admoneam quidem. Haec enim beneficii inter duos lex est : alter statim oblivisci debet dati, alter accepti numquam.
30
Lacerat animum et premit frequens meritorum commemoratio. Libet exclamare, quod ille triumvirali proscriptione servatus a quodam Caesaris amico exclamavit, cum superbiam eius ferre non posset : " Redde me Caesari! " Quousque dices : " Ego te servavi, ego eripui morti " ? Istud, si meo arbitrio memini, vita est ; si tuo, mors est. Nihil tibi debeo, si me servasti, ut haberes, quem ostenderes. Quousque me circumducis ? Quousque oblivisci fortunae meae non sinis ? Semel in triumpho ductus essem! Non est dicendum, quid tribuerimus ;
qui admonet, repetit. Non est instandum, non est memoria renovanda, nisi ut aliud dando prioris admoneas. Ne aliis quidem narrare debemus ; qui dedit beneficium, taceat, narret, qui accepit. Dicetur enim, quod illi ubique iactanti beneficium suum. " Non negabis," inquit, " te recepisse " ; et cum respondisset : " Quando ? " " Saepe quidem," inquit, " et multis locis, id est, quotiens et ubicumque narrasti."
Quid opus est eloqui, quid alienum occupare officium ? Est, qui istud facere honestius possit, quo narrante et hoc laudabitur, quod ipse non narras. Ingratum me iudicas, si istud te tacente nemo sciturus est ! Quod adeo non est committendum, ut etiam, si quis coram nobis narrabit, respondendum sit : " Dignissimus quidem ille est maioribus beneficiis, sed ego magis velle me scio omnia illi praestare quam adhuc praestitisse " ; et haec ipsa non verniliter nec ea figura, qua quidam reiciunt, quae magis ad se volunt adtrahere.
Deinde adicienda omnis humanitas. Perdet agricola, quod sparsit, si labores suos destituit in semine; multa cura sata perducuntur ad segetem ; nihil in fructum pervenit, quod non a primo usque ad extremum aequalis cultura prosequitur. Eadem beneficiorum condicio est.
Numquid ulla maiora possunt esse, quam quae in liberos patres conferunt ? Haec tamen irrita sunt, si in infantia deserantur, nisi longa pietas munus suum nutrit. Eadem ceterorum beneficiorum condicio est : nisi illa adiuveris, perdes; parum est dedisse, fovenda sunt. Si gratos vis habere, quos obligas, non tantum des oportet beneficia, sed ames. Praecipue, ut dixi, pareamus auribus ; admonitio taedium facit, exprobratio odium.
35
Nihil aeque in beneficio dando vitandum est quam superbia. Quid opus arrogantia vultus, quid tumore verborum? Ipsa res te extollit. Detrahenda est inanis iactatio; res loquentur nobis tacentibus. Non tantum ingratum, sed invisum est beneficium superbe datum.
C. Caesar dedit vitam Pompeio Penno, si dat, qui non aufert ; deinde absoluto et agenti gratias porrexit osculandum sinistrum pedem. Qui excusant et negant id insolentiae causa factum, aiunt socculum auratum, immo aureum, margaritis distinctum ostendere eum voluisse. Ita prorsus : quid hic contumeliosum est, si vir consularis aurum et margaritas osculatus est alioquin nullam partem in corpore eius electurus, quam purius oscularetur ?
Homo natus in hoc, ut mores liberae civitatis Persica servitute mutaret, parum iudicavit, si senator, senex, summis usus honoribus in conspectu principum supplex sibi eo more iacuisset, quo hostes victi hostibus iacuere ; invenit aliquid infra genua, quo libertatem detruderet ! Non hoc est rem publicam calcare, et quidem, licet id aliquis non putet ad rem pertinere, sinistro pede ? Parum enim foede furioseque insolens fuerat, qui de capite consularis viri soccatus audiebat, nisi in os senatoris ingessisset imperator epigros suos !
O superbia, magnae fortunae stultissimum malum ! Ut a te nihil accipere iuvat ! Ut omne beneficium in iniuriam convertis! Ut te omnia dedecent ! Quoque altius te sublevasti, hoc depressior es ostendisque tibi non datum adgnoscere ista bona, quibus tantum inflaris ; quidquid das, corrumpis.
Libet itaque interrogare, quid se tanto opere resupinet, quid vultum habitumque oris pervertat, ut malit personam habere quam faciem ? Iucunda sunt, quae humana fronte, certe leni placidaque tribuuntur, quae cum daret mihi superior, non exultavit supra me, sed quam potuit benignissimus fuit descenditque in aequum et detraxit muneri suo pompam, sic observavit idoneum tempus, ut in occasione potius emam in necessitate succurreret.
40
Uno modo istis persuadebimus, ne beneficia sua insolentia perdant, si ostenderimus non ideo videri maiora, quod tumultuosius data sunt ; ne ipsos quidem ob id cuiquam posse maiores videri; vanam esse superbiae magnitudinem et quae in odium etiam amanda perducat.
Sunt quaedam nocitura impetrantibus, quae non dare sed negare beneficium est ; aestimabimus itaque utilitatem potius quam voluntatem petentium. Saepe enim noxia concupiscimus, nec dispicere, quam perniciosa sunt, licet, quia iudicium interpellat adfectus ; sed cum subsedit cupiditas, cum impetus ille flagrantis animi, qui consilium fugat, cecidit, detestamur perniciosos malorum munerum auctores.
Ut frigidam aegris negamus et lugentibus ac sibi iratis ferrum, ut amentibus, quidquid contra se usurus ardor petit, sic omnino, quae nocitura sunt, impense ac summisse,non numquam etiam miserabiliter rogantibus perseverabimus non dare. Cum initia beneficiorum suorum spectare tum etiam exitus decet et ea dare, quae non tantum accipere, sed etiam accepisse delectet. Multi sunt, qui dicant :
" Scio hoc illi non profuturum, sed quid faciam ? Rogat, resistere precibus eius non possum ; viderit : de se, non de me queretur." Falsum est : immo de te et merito quidem; cum ad mentem bonam redierit, cum accessio illa, quae animum inflammabat, remiserit, quidni eum oderit, a quo in damnum ac periculum suum adiutus est ?
Exorari in perniciem rogantium saeva bonitas est. Quemadmodum pulcherrimum opus est etiam invitos nolentesque servare, ita rogantibus pestifera largiri blandum et adfabile odium est. Beneficium demus, quod in usu magis ac magis placeat, quod numquam in malum vertat. Pecuniam non dabo, quam numeraturum adulterae sciam, nec in societate turpis facti aut consilii inveniar ; si potero, revocabo, si minus, non adiuvabo scelus.
45
Sive illum ira, quo non debebit, impellet, sive ambitionis calor abducet a tutis, in nullum malum vires a me sumere ipso1 patiar nec committam, ut possit quandoque dicere : " Ille amando me occidit." Saepe nihil interest inter amicorum munera et hostium vota; quidquid illi accidere optant, in id horum intempestiva indulgentia impellit atque instruit. Quid autem turpius quam quod evenit frequentissime, ut nihil intersit inter odium et beneficium ?
Numquam in turpitudinem nostram reditura tribuamus. Cum summa amicitiae sit amicum sibi aequare, utrique simul consulendum est. Dabo egenti, sed ut ipse non egeam ; succurram perituro, sed ut ipse non peream, nisi si futurus ero magni hominis aut magnae rei merces.
Nullum beneficium dabo, quod turpiter peterem. Nec exiguum dilatabo nec magna pro parvis accipi patiar ; nam ut qui, quod dedit, imputat, gratiam destruit, ita qui, quantum det, ostendit, munus suum commendat, non exprobrat.
Respiciendae sunt cuique facultates suae viresque, ne aut plus praestemus, quam possumus, aut minus. Aestimanda est eius persona, cui damus ; quaedam enim minora sunt, quam ut exire a magnis viris debeant, quaedam accipiente maiora sunt. Utriusque itaque personam confer et ipsum inter illas, quod donabis, examina, numquid aut danti grave sit aut parum, numquid rursus, qui accepturus est, aut fastidiat aut non capiat.
Urbem cuidam Alexander donabat, vesanus et qui nihil animo nisi grande conciperet. Cum ille, cui donabatur, se ipse mensus tanti muneris invidiam refugisset dicens non convenire fortunae suae : " Non quaero," inquit, " quid te accipere deceat, sed quid me dare." Animosa vox videtur et regia, cum sit stultissima. Nihil enim per se quemquam decet ; refert, qui det, cui, quando, quare, ubi, et cetera, sine quibus facti ratio non constabit.
50
Tumidissimum animal ! Si illum accipere hoc non decet, nec te dare; habetur personarum ac dignitatium portio et, cum sit ubique virtus modus, aeque peccat, quod excedit, quam quod deficit. Liceat istud sane tibi et te in tantum fortuna sustulerit, ut congiaria tua urbes sint (quas quanto maioris animi fuit non capere quam spargere !) : est tamen aliquis minor, quam in sinu eius condenda sit civitas !
Ab Antigono Cynicus petit talentum; respondit plus esse, quam quod Cynicus petere deberet. Repulsus petit denarium; respondit minus esse, quam quod regem deceret dare. " Turpissima eiusmodi cavillatio est ; invenit, quomodo neutrum daret. In denario regem, in talento Cynicum respexit, eum posset et denarium tamquam Cynico dare et talentum tamquam rex. Ut sit aliquid maius, quam quod Cynicus accipiat, nihil tam exiguum est, quod non honeste regis humanitas tribuat."
Si me interrogas, probo ; est enim intolerabilis res poscere nummos et contemnere. Indixisti pecuniae odium; hoc professus es, hanc personam induisti : agenda est. Iniquissimum est te pecuniam sub gloria egestatis adquirere. Adspicienda ergo non minus sua cuique persona est quam eius, de quo iuvando quis cogitat.
Volo Chrysippi nostri uti similitudine de pilae lusu, quam cadere non est dubium aut mittentis vitio aut excipientis ; tum cursum suum servat, ubi inter manus utriusque apte ab utroque et iactata et excepta versatur. Necesse est autem lusor bonus aliter illam conlusori longo, aliter brevi mittat. Eadem beneficii ratio est. Nisi utrique personae, dantis et accipientis, aptatur, nec ab hoc exibit nec ad illum perveniet, ut debet.
Si cum exercitato et docto negotium est, audacius pilam mittemus ; utcumque enim venerit, manus illam expedita et agilis repercutiet ; si cum tirone et indocto, non tam rigide nec tam excusse sed languidius et in ipsam eius derigentes manum remisse occurremus. Idem faciendum est in beneficiis ; quosdam doceamus et satis iudicemus, si conantur, si audent, si volunt.
55
Facimus autem plerumque ingratos et, ut sint, favemus, tamquam ita demum magna sint beneficia nostra, si gratia illis referri non potuit ; ut malignis lusoribus propositum est conlusorem traducere, cum damno scilicet ipsius lusus, qui non potest, nisi consentitur, extendi.
Multi sunt tam pravae naturae, ut malint perdere, quae praestiterunt, quam videri recepisse, superbi et imputatores. Quanto melius quantoque humanius id agere, ut illis quoque partes suae constent, et favere, ut gratia sibi referri possit, benigne omnia interpretari, gratias agentem non aliter, quam si referat, audire, praebere se facilem ad hoc, ut, quem obligavit, etiam exsolvi velit !
Male audire solet fenerator, si acerbe exigit, aeque, si in recipiendo tardus ac difficilis moras quaerit. Beneficium tam recipiendum est quam non exigendum. Optimus ille, qui facile dedit, numquam exegit, reddi gavisus est, bona fide, quid praestitisset, oblitus, qui accipientis animo recepit.
Quidam non tantum dant beneficia superbe, sed etiam accipiunt, quod non est committendum. Iam enim transeamus ad alteram partem tractaturi, quomodo se gerere homines in accipiendis beneficiis debeant. Quodcumque ex duobus constat officium, tantundem ab utroque exigit. Qualis pater esse debeat, eum inspexeris, scies non minus operis illic superesse, ut dispicias, qualem esse oporteat filium ; sunt aliquae partes mariti, sed non minores uxoris.
In vicem ista, quantum exigunt, praestant et parem desiderant regulam, quae, ut ait Hecaton, difficilis est ; omne enim honestum in arduo est, etiam quod vicinum honesto est ; non enim tantum fieri debet, sed ratione fieri. Hac duce per totam vitam eundum est, minima maximaque ex huius consilio gerenda; quomodo haec suaserit, dandum. Haec autem hoc primum censebit non ab omnibus accipiendum. A quibus ergo accipiemus ? Ut breviter tibi respondeam : ab his, quibus dedissemus.
60
Videamus, num etiam maiore dilectu quaerendus est, cui debeamus, quam cui praestemus. Nam ut non sequantur ulla incommoda (secuntur autem plurima), grave tamen tormentum est debere, cui nolis ; contra iucundissimum ab eo accepisse beneficium, quem amare etiam post iniuriam possis, ubi amicitiam alioqui iucundam causa fecit et iustam. Illud vero homini verecundo et probo miserrimum est, si eum amare oportet, quem non iuvat.
Totiens admoneam necesse est non loqui me de sapientibus, quos, quidquid oportet, et iuvat, qui animum in potestate habent et legem sibi, quam volunt, dicunt, quam dixerunt, servant, sed de imperfectis hominibus honestam viam sequi volentibus, quorum adfectus saepe contumaciter parent. Itaque eligendum est, a quo beneficium accipiam ;
et quidem diligentius quaerendus beneficii quam pecuniae creditor. Huic enim reddendum est, quantum accepi, et, si reddidi, solutus sum ac liber ; at illi et plus solvendum est, et nihilo minus etiam relata gratia cohaeremus ; debeo enim, cum reddidi, rursus incipere, manetque amicitia ; et ut in amicitiam non reciperem indignum, sic ne in beneficiorum quidem sacratissimum ius, ex quo amicitia oritur.
" Non semper," inquit, " mihi licet dicere : ' nolo '; aliquando beneficium accipiendum est et invito. Dat tyrannus crudelis et iracundus, qui munus suum fastidire te iniuriam iudicaturus est : non accipiam ? Eodem loco latronem pone, piratam, regem animum latronis ac piratae habentem. Quid faciam ? Parum dignus est, cui debeam ?
" Cum eligendum dico, cui debeas, vim maiorem et metum excipio, quibus adhibitis electio perit. Si liberum est tibi, si arbitrii tui est, utrum velis an non, id apud te ipse perpendes ; si necessitas tollit arbitrium, scies te non accipere, sed parere. Nemo id accipiendo obligatur, quod illi repudiare non licuit ; si vis scire, an velim, effice, ut possim nolle. " Vitam tamen tibi dedit !
65
" Non refert, quid sit, quod datur, nisi a volente, nisi volenti datur ; si servasti me, non ideo servator es. Venenum aliquando pro remedio fuit ; non ideo numeratur inter salubria. Quaedam prosunt nec obligant. Tuber quidam tyranni gladio divisit, qui ad occidendum eum venerat ; non ideo illi tyrannus gratias egit. quod rem, quam medicorum manus reformidaverant, nocendo sanavit.
Vides non esse magnum in ipsa re momentum, quoniam non videtur dedisse beneficium, qui a malo animo profuit ; casus enim beneficium est, hominis iniuria. Leonem in amphitheatro spectavimus, qui unum e bestiariis agnitum, cum quondam eius fuisset magister, protexit ab impetu bestiarum. Num ergo beneficium est ferae auxilium ? Minime, quia nec voluit facere nec faciendi animo fecit.
Quo loco feram posui, tyrannum pone ; et hic vitam dedit et illa, nec hic nec illa beneficium. Quia non est beneficium accipere cogi, non est beneficium debere, cui nolis. Ante des oportet mihi arbitrium mei, deinde beneficium.
Disputari de M. Bruto solet, an debuerit accipere ab divo Iulio vitam, cum occidendum eum iudicaret.
Quam rationem in occidendo secutus sit, alias tractabimus ; mihi enim, cum vir magnus in aliis fuerit, in hac re videtur vehementer errasse nec ex institutione Stoica se egisse. Qui aut regis nomen extimuit, cum optimus civitatis status sub rege iusto sit, aut ibi speravit libertatem futuram, ubi tam magnum praemium erat et imperandi et serviendi, aut existimavit civitatem in priorem formam posse revocari amissis pristinis moribus futuramque ibi aequalitatem civilis iuris et staturas suo loco leges, ubi viderat tot milia hominum pugnantia, non an servirent, sed utri ! Quanta vero illum aut rerum naturae aut urbis suae tenuit oblivio, qui uno interempto defuturum credidit alium, qui idem vellet, eum Tarquinius esset inventus post tot reges ferro ac fulminibus occisos !
70
Sed vitam accipere debuit, ob hoc tamen non habere illum parentis loco, quia in ius dandi beneficii iniuria venerat ; non enim servavit is, qui non interfecit, nec beneficium dedit, sed missionem.
Illud magis venire in aliquam disputationem potest, quid faciendum sit captivo, cui redemptionis pretium homo prostituti corporis et infamis ore promittit. Patiar me ab impuro servari ? Servatus deinde quam illi gratiam referam ? Vivam cum obsceno ? Non vivam cum redemptore ? Quid ergo placeat, dicam.
Etiam a tali accipiam pecuniam, quam pro capite dependam, accipiam autem tamquam creditum, non tamquam beneficium ; solvam illi pecuniam et, si occasio fuerit servandi periclitantem, servabo ; in amicitiam, quae similes iungit, non descendam, nec servatoris illum loco numerabo sed feneratoris, cui sciam reddendum, quod accepi.
Est aliquis dignus, a quo beneficium accipiam, sed danti nociturum est ; ideo non accipiam, quia ille paratus est mihi cum incommodo aut etiam periculo suo prodesse. Defensurus est me reum, sed illo patrocinio regem sibi facturus inimicum ; inimicus sum, si, cum ille pro me periclitari velit, ego, quod facilius est, non facio, ut sine illo pericliter.
Ineptum et frivolum hoc Hecaton ponit exemplum Arcesilai, quem ait a filio familiae adlatam pecuniam non accepisse, ne ille patrem sordidum offenderet. Quid fecit laude dignum, quod furtum non recepit, quod maluit non accipere quam reddere ? Quae est enim alienam rem non accipere moderatio ?
75
Si exemplo magni animi opus est, utamur Graecini Iulii, viri egregii, quem C. Caesar occidit ob hoc unum, quod melior vir erat, quam esse quemquam tyranno expedit. Is cum ab amicis conferentibus ad impensam ludorum pecunias acciperet, magnam pecuniam a Fabio Persico missam non accepit et obiurgantibus iis, qui non aestimant mittentes, sed missa, quod repudiasset : " Ego," inquit, " ab eo beneficium accipiam, a quo propinationem accepturus non sum ? "
Cum illi Rebilus consularis, homo eiusdem infamiae, maiorem summam misisset instaretque, ut accipi iuberet : " Rogo," inquit, " ignoscas ; et a Persico non accepi." Utrum hoc munera accipere est an senatum legere ?
Cum accipiendum iudicaverimus, hilares accipiamus profitentes gaudium, et id danti manifestum sit, ut fructum praesentem capiat ; iusta enim causa laetitiae est laetum amicum videre, iustior fecisse. Quam grate ad nos pervenisse indicemus effusis adfectibus, quos non ipso tantum audiente sed ubique testemur. Qui grate beneficium accipit, primam eius pensionem solvit.
Sunt quidam, qui nolint nisi secreto accipere ; testem beneficii et conscium vitant ; quos scias licet male cogitare. Quomodo danti in tantum producenda notitia est muneris sui, in quantum delectatura est, cui datur, ita accipienti adhibenda contio est ; quod pudet debere, ne acceperis. Quidam furtive gratias agunt et in angulo et ad aurem ;
non est ista verecundia, sed infitiandi genus ; ingratus est, qui remotis arbitris agit gratias. Quidam nolunt nomina secum fieri nec interponi pararios nec signatores advocari, chirographum dare. Idem faciunt, qui dant operam, ut beneficium in ipsos conlatum quam ignotissimum sit.
80
Verentur palam ferre, ut sua potius virtute quam alieno adiutorio consecuti dicantur ; rariores in eorum officiis sunt, quibus vitam aut dignitatem debent, et, dum opinionem clientium timent, graviorem subeunt ingratorum.
Alii pessime locuntur de optime meritis. Tutius est quosdam offendere quam demeruisse ; argumentum enim nihil debentium odio quaerunt. Atqui nihil magis praestandum est, quam ut memoria nobis meritorum haereat, quae subinde reficienda est, quia nec referre potest gratiam, nisi qui meminit, et, qui meminit, eam refert.
Nec delicate accipiendum est nec summisse et humiliter ; nam qui neclegens est in accipiendo, cum omne beneficium recens pateat, quid faciat, cum prima eius voluptas refrixit ? Alius accipit fastidiose, tamquam qui dicat :
" Non quidem mihi opus est, sed quia tam valde vis, faciam tibi mei potestatem " ; alius supine, ut dubium praestanti relinquat, an senserit ; alius vix labra diduxit et ingratior, quam si tacuisset, fuit.
Loquendum est pro magnitudine rei impensius et illa adicienda : " Plures, quam putas, obligasti " (nemo enim non gaudet beneficium suum latius patere) ; " nescis, quid mihi praestiteris, sed scire te oportet, quanto plus sit, quam existimas " (statim gratus est, qui se onerat) ; " numquam tibi referre gratiam potero ; illud certe non desinam ubique confiteri me referre non posse."
85
Nullo magis Caesarem Augustum demeruit et ad alia impetranda facilem sibi reddidit Furnius, quam quod, cum patri Antonianas partes secuto veniam impetrasset, dixit : " Hanc unam. Caesar, habeo iniuriam tuam : effecisti, ut et viverem et morerer ingratus." Quid est tam grati animi, quam nullo modo sibi satis facere, quam ne ad spem quidem exaequandi umquam beneficii accedere ?
His atque eiusmodi vocibus id agamus, ut voluntas nostra non lateat, sed aperiatur et luceat. Verba cessent licet : si, quemadmodum debemus, adfecti sumus, conscientia eminebit in vultu.
Qui gratus futurus est, statim, dum accipit, de reddendo cogitet. Chrysippus quidem ait illum velut in certamen cursus compositum et carceribus inclusum opperiri debere tempus suum, ad quod velut dato signo prosiliat ; et quidem magna illi contentione opus est, magna celeritate, ut consequatur antecedentem.
Videndum est nunc, quid maxime faciat ingratos. Facit aut nimius sui suspectus et insitum mortalitati vitium se suaque mirandi aut aviditas aut invidia.
Incipiamus a primo. Nemo non benignus est sui iudex. Inde est, ut omnia meruisse se existimet et in solutum accipiat nec satis suo pretio se aestimatum putet. " Hoc mihi dedit, sed quam sero, sed post quot labores ! Quanto consequi plura potuissem, si illum aut illum aut me colere maluissem ! Non hoc speraveram; in turbam coniectus sum. Tam exiguo dignum me iudicavit ? Honestius praeteriri fuit."
90
Cn. Lentulus augur, divitiarum maximum exemplum, antequam illum libertini pauperem facerent, hic, qui quater milies sestertium suum vidit (proprie dixi ; nihil enim amplius quam vidit), ingenii fuit sterilis, tam pusilli quam animi. Cum esset avarissimus, nummos citius emittebat quam verba : tanta illi inopia erat sermonis.
Hic cum omnia incrementa sua divo Augusto deberet, ad quem attulerat paupertatem sub onere nobilitatis laborantem, princeps iam civitatis et pecunia et gratia subinde de Augusto solebat queri dicens a studiis se abductum ; nihil tantum in se congestum esse, quantum perdidisset relicta eloquentia. At illi inter alia hoc quoque divus Augustus praestiterat, quod illum derisu et labore irrito liberaverat !
Non patitur aviditas quemquam esse gratum ; numquam enim improbae spei, quod datur, satis est, et maiora cupimus, quo maiora venerunt, multoque concitatior est avaritia in magnarum opum congestu collocata, ut flammae infinite acrior vis est, quo ex maiore incendio emicuit.
Aeque ambitio non patitur quemquam in ea mensura honorum conquiescere, quae quondam eius fuit impudens votum. Nemo agit de tribunatu gratias, sed queritur, quod non est ad praeturam usque perductus ; nec haec grata est, si deest consulatus ; ne hic quidem satiat, si unus est. Ultra se cupiditas porrigit et felicitatem suam non intellegit, quia non, unde venerit, respicit, sed quo tendat.
Omnibus his vehementius et importunius malum est invidia, quae nos inquietat, dum comparat : " Hoc mihi praestitit, sed illi plus, sed illi maturius " ; et deinde nullius causam agit, contra omnes sibi favet. Quanto est simplicius, quanto prudentius beneficium acceptum augere, scire neminem tanti ab alio, quanti a se ipso aestimari !
95
" Plus accipere debui, sed illi facile non fuit plus dare ; in multos dividenda liberalitas erat ; hoc initium est, boni consulamus et animum eius grate excipiendo evocemus ; parum fecit, sed saepius faciet ; illum mihi praetulit, et me multis; ille non est mihi par virtutibus nec officiis, sed habuit suam Venerem ; querendo non efficiam, ut maioribus dignus sim, sed ut datis indignus. Plura illis hominibus turpissimis data sunt ; quid ad rem ? Quam raro fortuna iudicat ! Cotidie querimur malos esse felices ;
saepe, quae agellos pessimi cuiusque transierat, optimorum virorum segetem grando percussit ; fert sortem suam quisque ut in ceteris rebus ita in amicitiis."
Nullum est tam plenum beneficium, quod non vellicare malignitas possit, nullum tam angustum, quod non bonus interpres extendat. Numquam deerunt causae querendi, si beneficia a deteriore parte spectaveris.
Vide, quam iniqui sint divinorum munerum aestimatores et quidem professi sapientiam. Queruntur, quod non magnitudine corporum aequemus elephantos, velocitate cervos, levitate aves, impetu tauros ; quod solida sit cutis beluis, decentior dammis, densior ursis, mollior fibris; quod sagacitate nos narium canes vincant, quod acie luminum aquilae, spatio aetatis corvi, multa animalia nandi facilitate.
Et cum quaedam ne coire quidem in idem natura patiatur, ut velocitatem corporum et vires, ex diversis ac dissidentibus bonis hominem non esse compositum iniuriam vocant et neclegentes nostri deos, quod non bona valetudo etiam vitiis inexpugnabilis data sit, quod non futuri scientia. Vix sibi temperant, quin eo usque impudentiae provehantur, ut naturam oderint, quod infra deos sumus, quod non in aequo illis stetimus.
100
Quanto satius est ad contemplationem tot tantorumque beneficiorum reverti et agere gratias, quod nos in hoc pulcherrimo domicilio voluerunt secundas sortiri, quod terrenis praefecerunt ! Aliquis ea animalia comparat nobis, quorum potestas penes nos est ? Quidquid nobis negatum est, dari non potuit.
Proinde, quisquis es iniquus aestimator sortis humanae, cogita, quanta nobis tribuerit parens noster, quanto valentiora animalia sub iugum miserimus, quanto velociora consequamur, quam nihil sit mortale non sub ictu nostro positum.
Tot virtutes accepimus, tot artes, animum denique, cui nihil non eodem, quo intendit, momento pervium est, sideribus velociorem, quorum post multa saecula futuros cursus antecedit ; tantum deinde frugum, tantum opum, tantum rerum aliarum super alias acervatarum. Circumeas licet cuncta et, quia nihil totum invenies, quod esse te malles, ex omnibus singula excerpas, quae tibi dari velles ; bene aestimata naturae indulgentia confitearis necesse est in deliciis te illi fuisse. Ita est :
carissimos nos habuerunt di immortales habentque, et, qui maximus tribui honos potuit, ab ipsis proximos collocaverunt. Magna accepimus, maiora non cepimus.
Haec, mi Liberalis, necessaria credidi, et quia loquendum aliquid de maximis beneficiis erat, cum de minutis loqueremur, et quia inde manat etiam in cetera huius detestabilis vitii audacia. Cui enim respondebit grate, quod munus existimabit aut magnum aut reddendum, qui summa beneficia spernit ? Cui salutem, cui spiritum debebit, qui vitam accepisse se a dis negat, quam cotidie ab illis petit ?
105
Quicumque ergo gratos esse docet, et hominum causam agit et deorum, quibus nullius rei indigentibus, positis extra desiderium, referre nihilo minus gratiam possumus. Non est, quod quisquam excusationem mentis ingratae ab infirmitate atque inopia petat et dicat : " Quid enim faciam et quomodo ? Quando superioribus dominisque rerum omnium gratiam referam ? " Referre facile est, si avarus es, sine impendio, si iners, sine opera. Eodem quidem momento, quo obligatus es, si vis, cum quolibet paria fecisti, quoniam, qui libenter beneficium accipit, reddidit.
Hoc ex paradoxis Stoicae sectae minime mirabile, ut mea fert opinio, aut incredibile est eum, qui libenter accipit, beneficium reddidisse. Nam eum omnia ad animum referamus, fecit quisque, quantum voluit ; et cum pietas, fides, iustitia, omnis denique virtus intra se perfecta sit, etiam si illi manum exserere non licuit, gratus quoque homo esse potest voluntate.
Quotiens, quod proposuit, quisque consequitur, capit operis sui fructum. Qui beneficium dat, quid proponit ? Prodesse ei, cui dat, et voluptati esse. Si, quod voluit, effecit pervenitque ad me animus eius ac mutuo gaudio adfecit, tulit, quod petit. Non enim in vicem aliquid sibi reddi voluit ; aut non fuit beneficium, sed negotiatio.
Bene navigavit, qui quem destinavit portum tenuit ; teli iactus certae manus peregit officium, si petita percussit ; beneficium qui dat, vult excipi grate ; habet, quod voluit, si bene acceptum est. Sed speravit emolumenti aliquid. Non fuit hoc beneficium, cuius proprium est nihil de reditu cogitare.
Quod accipiebam, eo animo accepi, quo dabatur : reddidi. Alioqui pessima optimae rei condicio est : ut gratus sim, ad fortunam mittor ! Si illa invita respondere non possum, sufficit animus animo.
110
" Quid ergo ? non, quidquid potuero, et faciam, ut reddam, et temporum rerumque occasionem sequar et implere eius sinum cupiam, a quo aliquid accepi ? " Sed malo loco beneficium est, nisi et excussis manibus esse grato licet !
" Qui accepit," inquit, " beneficium, licet animo benignissimo acceperit, nondum consummavit officium suum ; restat enim pars reddendi; sicut in lusu est aliquid pilam scite ac diligenter excipere, sed non dicitur bonus lusor, nisi qui apte et expedite remisit, quam acceperat."
Exemplum hoc dissimile est ; quare ? Quia huius rei laus in corporis motu est et in agilitate, non in animo ; explicari itaque totum debet, de quo oculis iudicatur. Nec tamen ideo non bonum lusorem dicam, qui pilam, ut oportebat, excepit, si per ipsum mora, quominus remitteret, non fuit.
" Sed quamvis," inquit, " arti ludentis nihil desit, quia partem quidem fecit, sed partem, quam non fecit, potest facere, lusus ipse imperfectus est, qui consummatur vicibus mittendi ac remittendo" Nolo diutius hoc refellere ; existimemus ita esse, desit aliquid lusui, non lusori ; sic et in hoc, de quo disputamus, deest aliquid rei datae, cui par alia debetur, non animo, qui animum parem sibi nanctus est et, quantum in illo est, quod voluit, effecit.
Beneficium mihi dedit ; accepi non aliter, quam ipse accipi voluit : iam habet, quod petit, et quod unum petit, ergo gratus sum. Post hoc usus mei restat et aliquod ex homine grato commodum ; hoc non imperfecti officii reliqua pars est, sed perfecti accessio. Facit Phidias statuam ;
115
alius est fructus artis, alius artificii : artis est fecisse, quod voluit, artificii fecisse cum fructu ; perfecit opus suum Phidias, etiam si non vendidit. Triplex illi fructus est operis sui: unus conscientiae ; hunc absoluto opere percipit; alter famae ; tertius utilitatis, quem allatura est aut gratia aut venditio aut aliqua commoditas.
Sic bene ficii fructus primus ille est conscientiae ; hunc percipit, qui, quo voluit, munus suum pertulit ; secundus et tertius est et famae et eorum, quae praestari in vicem possunt. Itaque cum benigne acceptum est beneficium, qui dedit, gratiam quidem iam recepit, mercedem nondum ; debeo itaque, quod extra beneficium est, ipsum quidem bene accipiendo persolvi.
" Quid ergo ? ", inquit, " rettulit gratiam, qui nihil fecit ? " Primum fecit : bono animo bonum obtulit et, quod est amicitiae, ex aequo. Post deinde aliter beneficium, aliter creditum solvitur ; non est, quod expectes, ut solutionem tibi ostendam ; res inter animos geritur.
Quod dico, non videbitur durum, quamvis primo contra opinionem tuam pugnet, si te commodaveris mihi et cogitaveris plures esse res quam verba. Ingens copia est rerum sine nomine, quas non propriis appellationibus notamus, sed alienis commodatisque. Pedem et nostrum dicimus et lecti et veli et carminis, canem et venaticum et marinum et sidus ; quia non sufficimus, ut singulis singula adsignemus, quotiens opus est, mutuamur.
Fortitudo est virtus pericula iusta contemnens aut scientia periculorum repellendorum, excipiendorum, provocandorum ; dicimus tamen et gladiatorem fortem virum et servum nequam, quem in contemptum mortis temeritas impulit.
120
Parsimonia est scientia vitandi sumptus supervacuos aut ars re familiari moderate utendi ; parcissimum tamen hominem vocamus pusilli animi et contracti, cum infinitum intersit inter modum et angustias. Haec alia sunt natura, sed efficit inopia sermonis, ut et hunc et illum parcum vocemus, ut et ille fortis dicatur cum ratione fortuita despiciens et hic sine ratione in pericula excurrens.
Sic beneficium est et actio, ut diximus, benefica et ipsum, quod datur per illam actionem, ut pecunia, ut domus, ut praetexta ; unum utrique nomen est, vis quidem ac potestas longe alia.
Itaque attende, iam intellegis nihil me, quod opinio tua refugiat, dicere. Illi beneficio, quod actio perficit, relata gratia est, si illud benevole excipimus ; illud alterum, quod re continetur, nondum reddidimus, sed volemus reddere. Voluntati voluntate satis fecimus ; rei rem debemus. Itaque, quamvis rettulisse illum gratiam dicamus, qui beneficium libenter accipit, iubemus tamen et simile aliquid ei, quod accepit, reddere.
A consuetudine quaedam, quae dicimus, abhorrent, deinde alia via ad consuetudinem redeunt. Negamus iniuriam accipere sapientem, tamen, qui illum pugno percusserit, iniuriarum damnabitur ; negamus stulti quidquam esse, et tamen eum, qui rem aliquam stulto surripuit, furti condemnabimus ; insanire omnes dicimus, nec omnes curamus elleboro ; his ipsis, quos vocamus insanos, et suffragium et iuris dictionem committimus.
Sic dicimus eum, qui beneficium bono animo accipit, gratiam rettulisse, nihilo minus illum in aere alieno relinquimus gratiam relaturum, etiam cum rettulit. Exhortatio est illa, non infitiatio beneficii, ne beneficia timeamus, ne ut intolerabili sarcina pressi deficiamus animo. " Bona mihi donata sunt et fama defensa, detractae sordes, spiritus servatus et libertas spiritu potior. Et quomodo referre gratiam potero ? Quando ille veniet dies, quo illi animum meum ostendam ?
125
" Hic ipse est, quo ille suum ostendit ! Excipe beneficium, amplexare, gaude, non quod accipias, sed quod reddas debiturusque sis ; non adibis tam magnae rei periculum, ut casus ingratum facere te possit. Nullas tibi proponam difficultates, ne despondeas animum, ne laborum ac longae servitutis expectatione deficias ; non differo te, de praesentibus fiat. Numquam eris gratus, nisi statim es.
Quid ergo facies ? Non arma sumenda sunt : at fortasse erunt. Non maria emetienda : fortasse etiam ventis minantibus solves. Vis reddere beneficium ? Benigne accipe ; rettulisti gratiam, non ut solvisse te putes, sed ut securior debeas.
—
Tap any Latin word to look it up