Liber IX
§1.1–1.44
§1.1 cum sit proximo libro de tropis dictum, sequitur pertinens ad figuras, quae σχήματα Graece vocantur, locus ipsa rei natura coniunctus superiori.
§1.2 nam plerique has tropos esse existimauerunt, quia, sive ex hoc duxerint nomen, quod sint formati quodam modo, sive ex eo, quod vertant orationem, unde et motus dicuntur, fatendum erit esse utrumque eorum etiam in figuris, usus quoque est idem: nam et vim rebus adiiciunt et gratiam praestant. nec desunt qui tropis figurarum nomen imponant, quorum est C. Artorius Proculus.
§1.3 quin adeo similitudo manifesta est, ut ea discernere non sit in promptu. nam quo modo quaedam in his species plane distant, manente tamen generaliter illa societate, quod utraque res de recta et simplici ratione cum aliqua dicendi virtute deflectitur, ita quaedam perquam tenui limite dividuntur, ut cum ironia tam inter figuras sententiae quam inter tropos reperiatur, περίφρασιν autem et ὑπέρβατον et ὀνοματοποιίαν clari quoque auctores figuras verborum potius quam tropos dixerint. quo magis signanda est utriusque rei differentia.
§1.4 est igitur tropos sermo a naturali et principali significatione translatus ad aliam ornandae orationis gratia, vel, ut plerique grammatici finiunt, dictio ab eo loco, in quo propria est, translata in eum, in quo propria non est; figura, sicut nomine ipso patet,conformatio quaedam orationis remota a communi et primum se offerente ratione.
§1.5 quare in tropis ponuntur verba alia pro aliis, ut in μεταφορᾷ, μετωνυμίᾳ, ἀντονομασίᾳ, μεταλήμψει, συνεκδοχῇ, καταχρήσει, ἀλληγορίᾳ, plerumque ὑπερβολῇ; namque et rebus fit et verbis. Ὀνοματοποιία fictio est nominis; ergo hoc quoque pro aliis ponitur, quibus usuri fuimus, si illud non fingeremus. Περίφρασις etiamsi frequenter et id ipsum,
§1.6 in cuius locum adsumitur, nomen complecti solet, utitur tamen pluribus pro uno. Ἐπίθετον quoniam plerumque habet antonomasiae partem, coniunctione eius fit tropus. in hyperbato commutatio est ordinis, ideoque multi tropis hoc genus eximunt. transfert tamen verbum aut partem eius a suo loco in alienum. horum nihil in figuras cadit.
§1.7 nam et propriis verbis et ordine collocatis figura fieri potest. quomodo autem ironia alia sit tropi, alia schematos, suo loco reddam. nomen enim fateor esse commune et scio quam multiplicem habeant quamque scrupulosam disputationem; sed ea non pertinet ad praesens meum propositum. nihil enim refert, quomodo appelletur utrumlibet eorum, si quid orationi prosit apparet, nec mutatur vocabulis vis rerum.
§1.8 et sicut homines, si aliud acceperunt quam quod habuerant nomen, iidem sunt tamen, ita haec, de quibus loquimur, sive tropi sive figurae dicuntur, idem efficient; non enim nominibus prosunt, sed effectibus; ut statum coniecturalem an infitialem an facti an de substantia nominemus, nihil interest, dum idem quaeri sciamus.
§1.9 optimum ergo in his sequi maxime recepta et rem ipsam, quocunque appellabitur modo, intelligere. illud tamen notandum, coire frequenter in eadem sententia et tropon et figuram. tam enim translatis verbis quam propriis figuratur oratio.
§1.10 est autem non mediocris inter auctores dissensio, et quae vis nominis eius et quot genera et quae quamque multae sint species. quare primum intuendum est, quid accipere debeamus figuram. nam duobus modis dicitur: uno qualiscunque forma sententiae, sicut in corporibus, quibus, quoquo modo sunt composita, utique habitus est aliquis;
§1.11 altero, quo proprie schema dicitur, in sensu vel sermone aliqua a vulgari et simplici specie cum ratione mutatio, sicut nos sedemus, incumbimus, respicimus. itaque cum in eosdem casus aut tempora aut numeros aut etiam pedes continuo quis aut certe nimium frequenter incurrit, praecipere solemus variandas figuras esse vitandae similitudinis gratia.
§1.12 in quo ita loquimur, tanquam omnis sermo habeat figuram, itemque eadem figura dicitur cursitare qua lectitare, id est eadem ratione declinari. quare illo intellectu priore et communi nihil non figuratum est. quo si contenti sumus, non immerito Apollodorus, si tradenti Caecilio credimus, incomprehensibilia partis huius praecepta existimavit.
§1.13 sed si habitus quidam et quasi gestus sic appellandi sunt, id demum hoc loco accipi schema oportebit, quod sit a simplici atque in promptu posito dicendi modo poetice vel oratorie mutatum. sic enim verum erit, aliam esse orationem ἀσχημάτιστον id est carentem figuris, quod vitium non inter minima est, aliam ἐσχηματισμένην, id est figuratam.
§1.14 verum id ipsum anguste Zoilus terminavit, qui id solum putaverit schema, quo aliud simulatur dici quam dicitur, quod sane vulgo quoque sic accipi scio; unde et figuratae controversiae quaedam, de quibus post paulo dicam, vocantur. ergo figura sit arte aliqua novata forma dicendi. genus eius unum quidam putaverunt,
§1.15 in hoc ipso diversas opiniones secuti. nam hi, quia verborum mutatio sensus quoque verteret, omnes figuras in verbis esse dixerunt; illi, quia verba rebus accommodarentur, omnes in sensibus. quarum utraque manifesta cavillatio est.
§1.16 nam ut eadem dici solent aliter, manetque sensus elocutione mutata, et figura sententiae plures habere verborum figuras potest. illa est enim posita in concipienda cogitatione haec in enuntianda; sed frequentissime coeunt, ut in hoc iam iam, Dolabella, neque me tui neque tuorum liberum. nam oratio a iudice aversa in sententia, iam iam et liberum in verbis sunt schemata. inter plurimos enim,
§1.17 quod sciam, consensus est duas eius esse partes, διανοίας, id est mentis vel sensus vel sententiarum, nam his omnibus modis dictum est, et λέξεως id est verborum vel dictionis vel elocutionis vel sermonis vel orationis; nam et variatur et nihil refert.
§1.18 Cornelius tamen Celsus adiicit verbis et sententiis figuras colorum, nimia profecto novitatis cupiditate ductus. nam quis ignorasse eruditum alioqui virum credat, colores et sententias sensus esse? quare sicut omnem orationem ita figuras quoque versari necesse est in sensu et in verbis.
§1.19 ut vero natura prius est concipere animo res quam enuntiare, ita de iis figuris ante est loquendum, quae ad mentem pertinent; quarum quidem utilitas cum magna, tum multiplex, in nullo non orationis opere vel clarissime lucet. nam etsi minime videtur pertinere ad probationem, qua figura quidque dicatur, facit tamen credibilia quae dicimus et in animos iudicum, qua non observatur, irrepit.
§1.20 namque ut in armorum certamine adversos ictus et rectas ac simplices manus cum videre, tum etiam cavere ac propulsare facile est, aversae tectaeque minus sunt observabiles, et aliud ostendisse quam petas artis est, sic oratio, quae astu caret, pondere modo et impulsu proeliatur; simulanti variantique conatus in latera atque in terga incurrere datur et arma avocare et velut nutu fallere.
§1.21 iam vero adfectus nihil magis ducit. nam si frons, oculi, manus multum ad motum animorum valent, quanto plus orationis ipsius vultus ad id, quod efficere intendimus, compositus? plurimum tamen ad commendationem facit, sive in conciliandis agentis moribus sive ad promerendum actioni favorem sive ad levandum varietate fastidium sive ad quaedam vel decentius indicanda vel tutius.
§1.22 sed antequam, quae cuique rei figura conveniat, ostendo, dicendum est nequaquam eas esse tam multas quam sint a quibusdam constitutae. neque enim me movent nomina illa, quae fingere utique Graecis promptissimum est.
§1.23 ante omnia igitur illi, qui totidem figuras putant quot adfectus, repudiandi, non quia adfectus non sit quaedam qualitas mentis, sed quia figura, quam non communiter, sed proprie nominamus, non sit simplex rei cuiuscunque enuntiatio. quapropter in dicendo irasci, dolere, misereri, timere, confidere, contemnere non sunt figurae, non magis quam suadere, minari, rogare, excusare.
§1.24 sed fallit parum diligenter intuentes, quod inveniunt in omnibus his locis figuras et earum exempla ex orationibus excerpunt. neque enim pars ulla dicendi est, quae non recipere eas possit. sed aliud est admittere figuram, aliud figuram esse. neque enim verebor explicandae rei gratia frequentiorem eiusdem nominis repetitionem.
§1.25 quare dabunt mihi aliquam in irascente, deprecante, miserante figuram, scio; sed non ideo irasci, misereri, deprecari figura erit. Cicero quidem omnia orationis lumina in hunc locum congerit, mediam quandam, ut arbitror, secutus viam: ut neque omnis sermo schema iudicaretur neque ea sola, quae haberent aliquam remotam ab usu communi fictionem, sed quae essent clarissima et ad movendum auditorem valerent plurimum; quem duobus ab eo libris tractatum locum ad litteras subieci, ne fraudarem legentes iudicio maximi auctoris.
§1.26 in tertio de Oratore ita scriptum est: in perpetua autem oratione, cum et coniunctionis levitatem et numerorum, quam dixi, rationem tenuerimus, tum est quasi luminibus distinguenda et frequentanda omnis oratio sententiarum atque verborum.
§1.27 nam et commoratio una in re permultum movet et illustris explanation rerumque, quasi gerantur, sub aspectum paene subiectio, quae et in exponenda re plurimum valet et ad illustrandum id quod exponitur et ad amplificandum, ut iis qui audient illud quod augebimus, quantum efficere oratio poterit, tantum esse videatur;
§1.28 et huic contraria saepe percursio est et plus ad intelligendum quam dixeris significatio et distincte concisa brevitas et extenuatio, et huic adiuncta illusio; a praeceptis Caesaris non abhorrens, et ab re digressio, in qua cum fuerit delectatio, tum reditas ad rem aptus et concinnus esse debebit; propositioque, quid sis dicturus, et ab eo quod est dictum seiunctio, et reditus ad propositum et iteratio et rationis apta conclusio;
§1.29 tum augendi minuendive causa veritatis superlatio atque traiectio, et rogatio atque huic finitima quasi percontatio expositioque sententiae suae; tum illa, quae maxime quasi irrepit in hominum mentes, alia dicentis ac significantis dissimulatio, quae est periucunda, cum in oratione non contentione sed sermone tractatur;
§1.30 deinde dubitatio, tum distributio, tum correctio, vel ante vel post quam dixeris vel cum aliquid a te ipso reicias. praemunitio etiam est ad id quod aggrediare, et reiectio in alium; communicatio, quae est quasi cum iis ipsis apud quos dicas deliberatio; morum ac vitae imitatio vel in personis vel sine illis, magnum quoddam ornamentum orationis et aptum ad animos conciliandos vel maxime, saepe autem etiam ad commovendos; personarum ficta inductio vel gravissimum lumen augendi;
§1.31 descriptio, erroris inductio, ad hilaritatem impulsio, anteoccupatio; tum duo illa, quae maxime movent, similitudo et exemplum; digestio, interpellatio, contentio, reticentia, commendatio.
§1.32 vox quaedam libera atque etiam effrenatior augendi causa; iracundia, obiurgatio, promissio; deprecatio, obsecratio, declinatio brevis a proposito, non ut superior illa digressio, purgatio, conciliatio, laesio, optatio atque exsecratio.
§1.33 his fere luminibus illustrant orationem sententiae. orationis autem ipsius tanquam armorum est vel ad usum comminatio et quasi petitio vel ad venustatem ipsa tractatio. nam et geminatio verborum habet interdum vim, leporem alias, et paululum immutatum verbum atque deflexum, et eiusdem verbi crebra tum a primo repetitio, tum in extremum conversio, et in eadem verba impetus et concursio et adiunctio et progressio, et eiusdem verbi crebrius positi quaedam distinctio et revocatio verbi, et illa quae similiter desinunt aut quae cadunt similiter aut quae paribus paria referuntur aut quae sunt inter se similia.
§1.34 est etiam gradatio quaedam et conversio et verborum concinna transgressio, et contrarium et dissolutum, et declinatio et reprehensio, et exclamatio et imminutio; et quod in multis casibus ponitur et quod de singulis rebus propositis ductum refertur ad singula, et ad propositum subiecta ratio et item in distributis supposita ratio;
§1.35 et permissio et rursus alia dubitatio et improvisum quiddam; et dinumeratio et alia correctio et dissipatio, et continuatam et interruptum, et imago et sibi ipsi responsio, et immutatio et diiunctio, et ordo et relatio, et digressio et circumscriptio.
§1.36 haec enim sunt fere atque horum similia vel plura etiam esse possunt, quae sententiis orationem verborumque conformationibus illuminent. eadem sunt in Oratore plurima non omnia tamen et paulo magis distincta, quia post orationis et sententiarum figuras tertium quendam subiecit locum ad alias, ut ipse ait, quasi virtutes dicendi pertinentem:
§1.37 et reliqua, ex conlocatione verborum quae sumuntur quasi lumina, magnum adferunt ornatum orationi. sunt enim similia illis quae in amplo ornatu scenae aut fori appellantur insignia, non quia sola ornent, sed quod excellant.
§1.38 eadem ratio est horum quae sunt orationis lumina et quodam modo insignia, cum aut duplicantur iteranturque verba aut leviter commutata ponuntur, aut ab eodem verbo ducitur saepius oratio aut in idem coniicitur aut utrumque, aut adiungitur idem iteratum aut idem ad extremum refertur, aut continenter unum verbum non eadem sententia ponitur, aut cum similiter vel cadunt verba vel desinunt;
§1.39 aut multis modis contrariis relata contraria, aut cum gradatim sursum versus reditur, aut cum demptis coniunctionibus dissolute plura dicuntur, aut cum aliquid praetereuntes, cur id faciamus, ostendimus, aut cum corrigimus nosmet ipsos quasi reprehendentes, aut si est aliqua exclamatio vel admirationis vel conquestionis, aut cum eiusdem nominis casus saepius commutantur.
§1.40 sententiarum ornamenta maiora sunt; quibus quia frequentissime Demosthenes utatur, sunt qui patent, idcirco eius eloquentiam maxime esse laudabilem. et vere nullus fere ab eo locus sine quadam conformatione sententiae dicitur, nec quicquam est aliud dicere nisi omnes aut certe plerasque aliqua specie illuminare sententias. quas cum tu optime, Brute, teneas, quid attinet nominibus uti aut exemplis? tantummodo notetur locus. sic igitur dicet ille, quem expetimus, ut verset saepe mullis modis eadem et in una re haereat in eademque commoretur sententia.
§1.42 saepe etiam ut extenuet aliquid; saepe ut irrideat; ut declinet a proposito deflectatque sententiam; ut proponat quid dicturus sit; ut, cum transegerit iam aliquid, definiat; ut se ipse revocet, ut quod dixerit iteret; ut argumentum ratione concludat; ut interrogando urgeat; ut rursus quasi ad interrogata sibi ipse respondeat;
§1.43 ut contra ac dicat accipi et sentiri velit; ut addubitet quid potius aut quo modo dicat; ut dividat in partes; ut aliquid relinquat ac negligat; ut ante praemuniat; ut in eo ipso, in quo reprehendatur, culpam in adversarium conferat; ut saepe cum iis qui audiunt, nonnunquam etiam cum adversario quasi deliberet;
§1.44 ut hominum mores sermonesque describat; ut muta quaedam loquentia inducat; ut ab eo quod agitur auertat animos; ut saepe in hilaritatem risumve convertat; ut ante occupet quod videat opponi; ut comparet similitudines; ut utatur exemplis; ut aliud alii tribuens dispertiat; ut interpellatorem coerceat; ut aliquid reticere se dicat; ut denuntiet quid caveant; ut liberius quid audeat; ut irascatur etiam, ut obiurget aliquando; ut de precetur, ut supplicet, ut medeatur; ut a proposito declinet aliquantum; ut optet, ut exsecretur, ut fiat iis apud quos dicet familiaris.
§1.45–2.44
§1.45 atque alias etiam dicendi quasi virtutes sequetur, brevitatem, si res petet, saepe etiam rem dicendo subiiciet oculis, saepe supra feret quam fieri possit; significatio saepe erit maior quam oratio, saepe hilaritas, saepe vitae naturarumque imitatio. hoc in gerere (nam quasi silvam vides) omnis eluceat oportet eloquentiae magnitudo.
§2.1 ergo cui latius complecti conformationes verborum ac sententiarum placuerit, habet quod sequatur nec adfirmare ausim quicquam esse melius; sed haec ad propositi mei rationem legat. nam mihi de his sententiarum figuris dicere in animo est, quae ab illo simplici modo indicandi recedunt; quod item multis doctissimis viris video placuisse.
§2.2 omnia tamen illa, etiam quae sunt alterius modi lumina, adeo sunt virtutes orationis ut sine iis nulla intelligi fere possit oratio. nam quomodo iudex doceri potest, si desit illustris explanatio, propositio, promissio, finitio, seiunctio, expositio sententiae suae, rationis apta conclusio, praemunitio, similitudo, exemplum, digestio, distributio, interpellatio, interpellantis coercitio, contentio, purgatio, laesio?
§2.3 quid vero agit omnino eloquentia detractis amplificandi minuendique rationibus? quarum prior desiderat illam plus quam dixeris significationem, id est ἔμφασιν, et supralationem veritatis et traiectionem; haec altera extenuationem deprecationemque. qui adfectus erunt vel concitati detracta voce libera et effrenatiore, iracundia, obiurgatione, optatione, exsecratione? vel illi mitiores, nisi adiuvantur commendatione, conciliatione, ad hilaritatem impulsione?
§2.4 quae delectatio aut quod mediocriter saltem docti hominis indicium, nisi alia repetitione, alia commoratione infigere, digredi a re et redire ad propositum suum scierit, removere a se, in alium traiicere, quae relinquenda, quae contemnenda sint iudicare? motus est in his orationis atque actus, quibus detractis iacet et velut agitante corpus spiritu caret.
§2.5 quae cum adesse debent, tum disponenda atque varianda sunt, ut auditorem, quod in fidibus fieri videmus, omni sono mulceant. verum ea plerumque recta sunt nec se fingunt, sed confitentur. admittunt autem, ut dixi, figuras, quod vel ex proxima doceri potest.
§2.6 quid enim tam commune quam interrogare vel percontari? nam utroque utimur indifferenter, quanquam alterum noscendi, alterum arguendi gratia videtur adhiberi. at ea res, utrocunque dicitur modo, etiam multiplex habet schema. incipiamus enim ab iis, quibus acrior ac vehementior fit probatio, quod primo loco posuimus.
§2.7 simplex est sic rogare, sed vos qui tandem? quibus aut venistis ab oris? Figuratum autem, quotiens non sciscitandi gratia adsumitur, sed instandi, quid enim tuus ille, Tubero, destrictus in acie Pharsalica gladius agebat? et, quousque tandem abutere, Catilina, patientia nostra? et, patere tua consilia non sentis? et totus denique hic locus.
§2.8 quanto enim magis ardet quam si diceretur, diu abuteris patientia nostra, et patent tua consilia. interrogamus etiam quod negari non possit, dixitne tandem causam C. Fidiculanius Falcula? aut ubi respondendi difficilis est ratio, ut vulgo uti solemus, quo modo?
§2.9 qui fieri potest? aut invidiae gratia, ut Medea apud Senecam, quas peti terras iubes? aut miserationis, ut Sinon apud Vergilium, heu quae me tellus, inquit, quae me aequora possunt accipere ? aut instandi et auferendae dissimulationis, ut Asinius, audisne ? furiosum, inquam, non inofficiosum testamentum reprehendimus.
§2.10 totum hoc plenum est varietatis; nam et indignationi convenit: et quisquam numen Iunonis adoret? et admirationi: quid non mortalia pectora cogis, auri sacra fames?
§2.11 est interim acrius imperandi genus: non arma expedient totaque ex urbe sequentur? et ipsi nosmet rogamus, quale est illud Terentianum quid igitur faciam?
§2.12 est aliqua etiam in respondendo figura, cum aliud interroganti ad aliud, quia sic utilius sit, occurritur, tum augendi criminis gratia, ut testis in reum rogatus, an ab reo fustibus vapulasset, et innocens, inquit; tum declinandi, quod est frequentissimum: quaero , an occideris hominem; respondetur, latronem ; An fundum occupaveris; respondetur, meum .
§2.13 ut confessionem praecedat defensio, ut apud Vergilium in Bucolicis dicenti, non ego te vidi Damonis, pessime, caprum excipere insidiis? occurritur: an mihi cantando victus non redderet ille? Cui est confinis dissimulatio,
§2.14 non alibi quam in risu posita ideoque tractata suo loco. nam serio si fiat, pro confessione est. ceterum et interrogandi se ipsum et respondendi sibi solent esse non ingratae vices, ut Cicero pro Ligario, apud quem igitur hoc dico? nempe apud eum, qui, cum hoc sciret, tamen me, antequam vidit, rei publicae reddidit.
§2.15 aliter pro Caelio ficta interrogatione: dicet aliquis, Haec igitur est tua disciplina? sic tu instituis adulescentis? et totus locus. deinde : ego , si quis, iudices, hoc robore animi atque hac indole virtutis ac continentiae fuit, et cetera. cui diversum est, cum alium rogaveris, non exspectare responsum sed statim subiicere: domus tibi deerat? at habebas; pecunia superabat? at egebas. quod schema quidam per suggestionem vocant.
§2.16 fit et comparatione: uter igitur facilius suae sententiae rationem redderet? et aliis modis tum brevius, tum latius, tum de una re, tum de pluribus. mire vero in causis valet praesumptio, quae πρόλημψις dicitur, cum id quod obiici potest occupamus. id neque in aliis partibus rarum est et praecipue prooemio convenit.
§2.17 sed , quanquam generis unius, diversas species habet. est enim quaedam praemunitio, qualis Ciceronis contra Q. Caecilium, quod ad accusandum descendat qui semper defenderit; quaedam confessio, ut pro Rabirio Postumo, quem sua quoque sententia reprehendendum fatetur, quod pecuniam regi crediderit; quaedam praedictio, ut dicam enim non augendi criminis gratia; quaedam emendatio, ut rogo , ignoscatis mihi, si longius sum evectus; frequentissima praeparatio, cum pluribus verbis, vel quare facturi quid simus vel quare fecerimus, dici solet.
§2.18 verborum quoque vis ac proprietas confirmatur vel praesumptione: quanquam illa non poena, sed prohibitio sceleris fuit; aut reprehensione: cives , inquam, si hoc eos nomine appellari fas est. adfert aliquam fidem veritatis et dubitatio,
§2.19 cum simulamus quaerere nos, unde incipiendum, ubi desinendum, quid potissimum dicendum, an omnino dicendum sit? cuiusmodi exemplis plena sunt omnia, sed unum interim sufficit: equidem , quod ad me attinet, quo me vertam nescio. negem fuisse infamiam iudicii corrupti? et cetera.
§2.20 hoc etiam in praeteritum valet; nam et dubitasse nos fingimus. A quo schemate non procul abest illa, quae dicitur communicatio, cum aut ipsos adversarios consulimus, ut Domitius Afer pro Cloatilla: nescit trepida, quid liceat feminae, quid coniugem deceat; forte vos in illa solitudine obvios casus miserae mulieri obtulit; tu, frater, vos, paterni amici, quod consilium datis?
§2.21 aut cum iudicibus quasi deliberamus, quod est frequentissimum: quid suadetis? et vos interrogo, et quid tandem fieri oportuit? et Cato, cedo , si vos in eo loco essetis, quid aliud fecissetis? et alibi: communem rem agi putatote ac vos huic rei praepositos esse.
§2.22 sed nonnunquam communicantes aliquid inexspectatum subiungimus, quod et per se schema est, ut in Verrem Cicero, quid deinde? quid censetis? furtum fortasse aut praedam aliquam ? Deinde, cum diu suspendisset iudicum animos, subiecit, quod multo esset improbius. hoc Celsus sustentationem vocat.
§2.23 est autem duplex; nam contra frequenter, cum exspectationem gravissimorum fecimus, ad aliquid quod sit leve aut nullo modo criminosum descendimus. sed quia non tantum per communicationem fieri solet, παράδοξον alii nominarunt, id est inopinatum.
§2.24 illis non accedo qui schema esse existimant etiam, si quid nobis ipsis dicamus inexspectatum accidisse, ut Pollio, nunquam fore credidi, iudices, ut, reo Scauro, ne quid in eius iudicio gratia valeret, precarer.
§2.25 paene idem fons est illius, quam permissionem vocant, qui communicationis, cum aliqua ipsis iudicibus relinquimus aestimanda, aliqua nonnunquam adversariis quoque, ut Calvus Vatinio, perfrica frontem et dic te digniorem, qui praetor fieres, quam Catonem.
§2.26 quae vero sunt augendis adfectibus accommodatae figurae, constant maxime simulatione. namque et irasci nos et gaudere et timere et admirari et dolere et indignari et optare, quaeque sunt similia his, fingimus. unde sunt illa, liberatus sum: respiravi; et bene habet; et quae amentia est haec? et O tempora, o mores! et Miserum me! consumptis enim lacrimis infixus tamen pectori haeret dolor; et magnae nunc hiscite terrae.
§2.27 quod exclamationem quidam vocant ponuntque inter figuras orationis. haec quotiens vera sunt, non sunt in ea forma, de qua nunc loquimur, at simulata et arte composita procul dubio schemata sunt existimanda. quod idem dictum sit de oratione libera, quam Cornificius licentiam vocat, Graeci παῤῥησίαν. Quid enim minus figuratum quam vera libertas? Sed frequenter sub hac facie latet adulatio.
§2.28 nam Cicero cum dicit pro Ligario, suscepto bello, Caesar, gesto iam etiam ex parte magna, nulla vi coactus consilio ac uoluntate mea ad ea arma profectus sum, quae erant sumpta contra te, non solum ad utilitatem Ligarii respicit, sed magis laudare victoris clementiam non potest.
§2.29 in illa vero sententia, quid autem aliud egimus, Tubero, nisi ut, quod hic potest, nos possemus? admirabiliter utriusque partis facit bonam causam, sed hoc eum demeretur, cuius mala fuerat. illa adhuc audaciora et maiorum (ut Cicero existimat) laterum, fictiones personarum, quae προσωποποιΐαι dicuntur. mire namque cum variant orationem, tum excitant.
§2.30 his et adversariorum cogitationes velut secum loquentium protrahimus (qui tamen ita demum a fide non abhorrent, si ea locutos finxerimus, quae cogitasse eos non sit absurdum), et nostros cum aliis sermones et aliorum inter se credibiliter introducimus, et suadendo, obiurgando, querendo, laudando, miserando personas idoneas damus.
§2.31 quin deducere deos in hoc genere dicendi et inferos excitare concessum est; urbes etiam populique vocem accipiunt. ac sunt quidam, qui has demum προσωποποιΐας dicant, in quibus et corpora et verba fingimus; sermones hominum adsimulatos dicere διαλόγους malunt, quod Latinorum quidam dixerunt sermocinationem.
§2.32 ego iam recepto more utrumque eodem modo appellavi. nam certe sermo fingi non potest, ut non personae sermo fingatur. sed in his, quae natura non permittit, hoc modo mollior fit figura: etenim si mecum patria, quae mihi vita mea multo est carior, si cuncta Italia, si omnis res publica sic loquatur, 'M. Tulli, quid agis?' Illud audacius genus: quae tecum, Catilina, sic agit et quodammodo tacita loquitur, 'Nullum iam aliquot annis facinus exstitit nisi per te.'
§2.33 commode etiam aut nobis aliquas ante oculos esse rerum, personarum, vocum imagines fingimus, aut eadem adversariis aut iudicibus non accidere miramur: qualia sunt videtur mihi, et nonne videtur tibi? sed magna quaedam vis eloquentiae desideratur. falsa enim et incredibilia natura necesse est aut magis moveant, quia supra vera sunt, aut pro vanis accipiantur, quia vera non sunt.
§2.34 ut dicta autem quaedam, ita scripta quoque fingi solent, quod facit Asinius pro Liburnia: mater mea, quae mihi cum carissima, tum dulcissima fuit, quaeque mihi vixit bisque eodem die vitam dedit et reliqua; deinde exheres esto. haec cum per se figura est, tum duplicatur, quotiens sicut in hac causa ad imitationem alterius scripturae componitur.
§2.35 nam contra recitabatur testamentum: P. Novanius Gallio, cui ego omnia meritissimo volo et debeo pro eius animi in me summa voluntate et adiectis deinceps aliis, heres esto. incipit esse quodammodo παρῳδή, quod nomen ductum a canticis ad aliorum similitudinem modulatis abusive etiam in versificationis ac sermonum imitatione servatur.
§2.36 sed formas quoque fingimus saepe, ut Famam Vergilius, ut Voluptatem ac Virtutem (quemadmodum a Xenophonte traditur) Prodicus, ut Mortem ac Vitam, quas contendentes in satura tradit Ennius. est et incertae personae ficta oratio, hic aliquis, et, Dicat aliquis.
§2.37 est et iactus sine persona sermo: hic Dolopum manus., hic saeuus tendebat Achilles. Quod fit mixtura figurarum, cum προσωποποιΐᾳ accedit illa, quae est orationis per detractionem; detractum est enim, quis diceret. vertitur interim προσωποποιΐα in speciem narrandi. unde apud historicos reperiuntur obliquae adlocutiones, ut in T. Livii primo statim, urbes quoque ut cetera ex infimo nasci; deinde, quas sua virtus ac dii iuvent, magnas opes sibi magnumque nomen facere.
§2.38 aversus quoque a iudice sermo, qui dicitur ἀποστροφή mire movet, sive aduersarios invadimus: quid enim tuus ille, Tubero, in acie Pharsalica? sive ad invocationem aliquam convertimur: vos enim iam ego, Albani tumuli atque luci; sive ad invidiosam implorationem: O leges Porciae legesque Semproniae! sed illa quoque vocatur aversio,
§2.39 quae a proposita quaestione abducit audientem: non ego cum Danais Troianam excindere gentem Aulide iuravi—. Quod fit et multis et variis figuris, cum aut aliud exspectasse nos aut maius aliquid timuisse simulamus aut plus videri posse ignorantibus, quale est prooemium pro Caelio.
§2.40 ilia vero, ut ait Cicero, sub oculos subiectio tum fieri solet, cum res non gesta indicatur, sed ut sit gesta ostenditur, nec universa, sed per partes; quem locum proximo libro subiecimus evidentiae, et Celsus hoc nomen isti figurae dedit. ab allis ὑποτύπωσις dicitur proposita quaedam forma rerum ita expressa verbis, ut cerni potius videatur quam audiri: ipse inflammatus scelere et furore in forum venit, ardebant oculi, toto ex ore crudelitas eminebat.
§2.41 nec solum quae facta sint aut fiant, sed etiam quae futura sint aut futura fuerint imaginamur. mire tractat hoc Cicero pro Milone, quae facturus fuerit Clodius, si praeturam invasisset. sed haec quidem translatio temporum, quae proprie μετάστασις dicitur, ιν διατυπώσει verecundior apud priores fuit. praeponebant enim talia, credite vos intueri, ut Cicero, haec , quae non vidistis oculis, animis cernere potestis.
§2.42 novi vero et praecipue declamatores audacius nec mehercule sine motu quodam imaginantur, ut et Seneca in controversia, cuius summa est, quod pater filium et novercam inducente altero filio in adulterio deprehensos occidit: duc , sequor; accipe hanc senilem manum et quocunque vis imprime.
§2.43 et post paulo, aspice , inquit, quod diu non credidisti. ego vero non video, nox oboritur et crassa caligo. habet haec figura manifestius aliquid; non enim narrari res, sed agi videtur.
§2.44 locorum quoque dilucida et significans descriptio eidem virtuti adsignatur a quibusdam; alii τοπογραφίαν dicunt. Εἰρωνείαν inveni qui dissimulationem vocaret; quo nomine quia parum totius huius figurae vires videntur ostendi, nimirum sicut in plerisque erimus Graeca appellatione contenti. igitur Εἰρωνεία quae est schema, ab illa, quae est tropos, genere ipso nihil admodum distat; (in utroque enim contrarium ei quod dicitur intelligendum est) species vero prudentius intuenti diversas esse facile est deprehendere. primum ,
§2.45–2.85
§2.45 quod tropos apertior est et, quanquam aliud dicit ac sentit, non aliud tamen simulat. nam et omnia circa fere recta sunt: ut illud in Catilinam, A quo repudiatus ad sodalem tuum, virum optimum, Metellum demigrasti. in duobus demum verbis est ironia, ergo etiam brevior est tropos.
§2.46 at in figura totius voluntatis fictio est apparens magis quam confessa, ut illic verba sint verbis diversa, hic sensus sermoni et voci et tota interim causae conformatio; cum etiam vita universa ironiam habere videatur, qualis est visa Socratis; nam ideo dictus εἴρων, agens imperitum et admiratorem aliorum tanquam sapientium; ut, quemadmodum ἀλληγορίαν facit continua μεταφορὰ sic hoc schema faciat tropos ille contextus.
§2.47 quaedam vero genera huius figurae nullam cum tropis habent societatem, ut illa statim prima, quae dicitur a negando, quam nonnulli ἀντίφρασιν vocant: non agam tecum iure summo, non dicam, quod forsitan obtinerem; et quid ego istius decreta, quid rapinas, quid hereditatum possessiones datas, quid ereptas proferam? et Mitto illam primam libidinis iniuriam, et Ne illa quidem testimonia recito, quae dicta sunt de HS sescentis milibus, et possum dicere.
§2.48 quibus generibus per totas interim quaestiones decurrimus: ut Cicero, hoc ego si sic agerem, tanquam mihi modi esset diluendum, haec pluribus dicerem. Εἰρωνεία est, et cum similes imperantibus vel permittentibus sumus: I, sequere Italiam venti; et cum ea,
§2.49 quae nolumus videri in adversariis esse, concedimus eis. id acrius fit, cum eadem in nobis sunt et in adversario non sunt: meque timoris argue tu, Drance, quando tot caedis acervos Teucrorum tua dextra dedit. Quod idem contra valet, cum aut ea, quae a nobis absunt, aut etiam quae in aduersarios recidunt, quasi fatemur: me duce Dardanius Spartam expugnauit adulter. Nec in personis tantum,
§2.50 sed et in rebus versatur haec contraria dicendi quam quae intelligi velis ratio, ut totum pro Quinto Ligario prooemium et illae elevationes: videlicet , O dii boni! — scilicet is superis labor est. —et ille pro Oppio locus:
§2.51 O amorem mirum! O benivolentiam singularem! non procul absunt ab hac simulatione res inter se similes, confessio nihil nocitura, qualis est: habes igitur, Tubero, quod est accusatori maxime optandum, confitentem reum; et concessio, cum aliquid etiam iniquum videmur causae fiducia pati: metum virgarum nauarchus nobilissimae civitatis pretio redemit: humanum est; et pro Cluentio de invidia: dominetur in contionibus, iaceat in iudiciis; tertia consensio, ut pro eodem, iudicium esse corruptum.
§2.52 haec evidentior figura est, cum alicui rei assentimur, quae est futura pro nobis; verum id accidere sine adversarii vitio non potest. quaedam etiam velut laudamus, ut Cicero in Verrem circa crimen Apollonii Drepanitani: gaudeo etiam, si quid ab eo abstulisti, et abs te nihil rectius factum esse dico. interim augemus crimina,
§2.53 quae ex facili aut diluere possimus aut negare, quod est frequentius quam ut exemplum desideret. interim hoc ipso fidem detrahimus illis, quod sint tam gravia, ut pro Roscio Cicero, cum immanitatem parricidii quanquam per se manifestam tamen etiam vi orationis exaggerat. Ἀποσιώπησις,
§2.54 quam idem Cicero reticentiam, Celsus obticentiam, nonnulli interruptionem appellant, et ipsa ostendit aliquid adfectus vel irae, ut. quos egosed motos praestat componere fluctus; vel sollicitudinis et quasi religionis: an huius ille legis, quam Clodius a se inventam gloriatur, mentionem facere ausus esset vivo Milone, non dicam console? de nostrum omniumnon audeo totum dicere; cui simile est in prooemio pro Ctesiphonte Demosthenis.
§2.55 vel alio transeundi gratia: Cominius autemtametsi ignoscite mihi, iudices. in quo est et illa (si tamen inter schemata numerari debet, cum aliis etiam pars causae videatur) digressio; abit enim causa in laudes Cn. Pompeii, idque fieri etiam sine ἀποσιωπήσει potuit.
§2.56 nam brevior illa, ut ait Cicero, a re digressio plurimis fit modis. sed haec exempli gratia sufficient: tum C. Varenus, is qui a familia Anchariana occisus est; hoc, quaeso, iudices, diligenter attendite; et pro Milone et aspexit me illis quidem oculis, quibus tum solebat, cum omnibus omnia minabatur.
§2.57 est alia non quidem reticentia, quae sit imperfecti sermonis, sed tamen praecisa velut ante legitimum finem oratio: ut illud nimis urgeo, commoveri videtur adolescens; et quid plura? ipsum adolescentem dicere audistis. imitatio morum alienorum, quae ἠθοποιία vel, ut alii malunt, μίμησις dicitur, iam inter leniores adfectus numerari potest; est enim posita fere in eludendo, sed versatur et in factis et in dictis. in factis, quod est ὑποτυπώσει vicinum; in dictis, quale est apud Terentium: at ego nesciebam, quorsum tu ires. parvula hinc est abrepta, eduxit mater pro sua, soror dicta est: cupio abducere, ut reddam suis.
§2.59 sed nostrorum quoque dictorum factorumque similis imitatio est per relationem, nisi quod frequentius asseverat quam eludit: dicebam habere eos actorem Q. Caecilium. sunt et illa iucunda et ad commendationem cum varietate tum etiam ipsa natura plurimum prosunt, quae simplicem quandam et non praeparatam ostendendo orationem minus nos suspectos iudici faciunt.
§2.60 Hinc est quasi paenitentia dicti, ut pro Caelio sed quid ego ita gravem personam introduxi? et quibus utimur vulgo: imprudens incidi. vel cui quaerere nos, quid dicamus, fingimus: Quid reliquum est? et Num quid omisi et cum ibidem invenire, ut ait Cicero: unum etiam mihi relicum huiusmodi modi est; et aliud ex alio succurrit mihi.
§2.61 unde etiam venusti transitus fiunt; non quia transitus ipse sit schema, ut Cicero, narrato Pisonis exemplo, qui anulum sibi cudi ab aurifice in tribunali suo iusserat, velut hoc in memoriam inductus adiecit: hic modo me commonuit Pisonis anulus, quod totum effluxerat. quam mullis istum putatis hominibus honestis de digitis anulos aureos abstulisse? et cum aliqua velut ignoramus: sed earum rerum artifice, quem? quemnam? recte admones, Polyclitum esse dicebant.
§2.62 quod quidem non in hoc tantum valet. quibusdam enim, dum aliud agere videmur, aliud efficimus, sicut hic Cicero consequitur, ne, cum morbum in signis atque tabulis obiiciat Verri, ipse quoque earum rerum studiosus esse credatur. et Demosthenes iurando per interfectos in Marathone et Salamine id agit, ut minore invidia cladis apud Chaeroneam acceptae laboret.
§2.63 faciunt illa quoque iucundam orationem, aliqua mentione habita differre et deponere apud memoriam iudicis et reposcere quae deposueris, et iterare quaedam schemate aliquo, (non enim est ipsa per se iteratio schema) et excipere aliqua et dare actioni varios velut vultus. gaudet enim res varietate, et sicut oculi diversarum aspectu rerum magis detinentur, ita semper animis praestat, in quod se velut novum intendant.
§2.64 est emphasis etiam inter figuras, cum ex aliquo dicto latens aliquid eruitur, ut apud Vergilium non licuit thalami expertem sine crimine vitam Degere more ferae? quamquam enim de matrimonio queritur Dido, tamen huc erumpit eius adfectus, ut sine thalamis vitam non hominum putet, sed ferarum. aliud apud Ovidium genus, apud quem Zmyrna nutrici amorem patris sic confitetur; O, dixit, felicem coniuge matrem Huic vel confinis vel eadem est,
§2.65 qua nunc utimur plurimum. iam enim ad id genus, quod et frequentissimum est et exspectari maxime credo, veniendum est, in quo per quandam suspicionem quod non dicimus accipi volumus, non utique contrarium, ut in Εἰρωνείᾳ, sed aliud latens et auditori quasi inveniendum. quod , ut supra ostendi, iam fere solum schema a nostris vocatur, et unde controversiae figuratae dicuntur.
§2.66 eius triplex usus est: unus si dicere palam parum tutum est, alter si non decet, tertius qui venustatis modo gratia adhibetur et ipsa novitate ac varietate magis, quam si relatio sit recta, delectat.
§2.67 ex his, quod est primum, frequens in scholis est. nam et pactiones deponentium imperium tyrannorum et post bellum civile senatus consulta finguntur et capitale est obiicere anteacta, ut, quod in foro non expedit, illic nec liceat. sed schematum condicio non eadem est. quamlibet enim apertum, quod modo et aliter intelligi possit, in illos tyrannos bene dixeris, quia periculum tantum, non etiam offensa vitatur. quod si ambiguitate sententiae possit eludi, nemo non illi furto favet.
§2.68 vera negotia nunquam adhuc habuerunt hanc silentii necessitatem; sed aliam huic similem, verum multo ad agendum difficiliorem, cum personae potentes obstant, sine quarum reprehensione teneri causa non possit.
§2.69 ideoque hoc parcius et circumspectius faciendum est, quia nihil interest, quomodo offendas, et aperta figura perdit hoc ipsum quod figura est. ideoque a quibusdam tota res repudiatur, sive intelligatur sive non intelligatur. sed licet modum adhibere; in primis, ne sint manifestae. non erunt autem, si non ex verbis dubiis et quasi duplicibus petentur, quale est in suspecta nuru, duxi uxorem, quae patri placuit;
§2.70 aut, quod est multo ineptius, compositionibus ambiguis, ut in illa controversia, in qua infamis amore filiae virginis pater raptam eam interrogat, a quo vitiata sit, quis te, inquit, rapuit? tu , pater, nescis?
§2.71 res ipsae perducant iudicem ad suspicionem, et amoliamur cetera, ut hoc solum supersit; in quo multum etiam adfectus iuvant et interrupta silentio dictio et cunctationes. sic enim fiet, ut iudex quaerat illud nescio quid ipse, quod fortasse non crederet, si audiret, et ei, quod a se inventum existimat, credat.
§2.72 sed ne si optimae quidem sint, esse debent frequentes. nam densitate ipsa figurae aperiuntur, nec offensae minus habent, sed auctoritatis; nec pudor videtur, quod non palam obiicias, sed diffidentia. in summa, sic maxime iudex credit figuris, si nos putat nolle dicere.
§2.73 equidem et in personas incidi tales et in rem quoque, quod est magis rarum, quae obtineri nisi hac arte non posset. ream tuebar, quae subiecisse dicebatur mariti testamentum, et dicebantur chirographum marito exspiranti heredes dedisse; et verum erat.
§2.74 nam , quia per leges institui uxor non poterat heres, id fuerat actum, ut ad eam bona per hoc tacitum fideicommissum pervenirent. et caput quidem tueri facile erat, si hoc diceremus palam, sed peribat hereditas. ita ergo fuit nobis agendum, ut iudices illud intelligerent factum, delatores non possent apprehendere ut dictum; et contigit utrumque. quod non inseruissem, veritus opinionem iactantiae, nisi probare voluissem in foro quoque esse his figuris locum. quaedam etiam,
§2.75 quae probare non possis, figura potius spargenda sunt. haeret enim nonnunquam telum illud occultum, et hoc ipso, quod non apparet, eximi non potest; at si idem dicas palam, et defenditur et probandum est.
§2.76 cum autem obstat nobis personae reverentia, (quod secundum posuimus genus) tanto cautius dicendum est, quanto validius bonos inhibet pudor quam metus. hic vero tegere nos iudex quod sciamus et verba vi quadam veritatis erumpentia credat coercere. nam quanto magis aut ipsi, in quos dicimus, aut iudices aut adsistentes oderint hanc maledicendi lasciviam, si velle nos credant? aut quid interest quomodo dicatur,
§2.77 cum et res et animus intelligitur? quid dicendo denique proficimus, nisi ut palam sit facere nos quod ipsi sciamus non esse faciendum? atqui praecipue prima, quibus praecipere coeperam, tempora hoc vitio laborarunt. dicebant enim libenter tales controversias, quae difficultatis gratia placent, cum sint multo faciliores.
§2.78 nam rectum genius adprobari nisi maximis viribus non potest; haec deverticula et anfractus suffugia sunt infirmitatis, ut qui cursu parum valent, flexu eludant, cum haec, quae adfectatur, ratio sententiarum non procul a ratione iocandi abhorreat. adiuvat etiam, quod auditor gaudet intelligere, et favet ingenio suo et alio dicente se laudat.
§2.79 itaque non solum, si persona obstaret rectae orationi, (quo in genere saepius modo quam figuris opus est) decurrebant ad schemata, sed faciebant illis locum etiam, ubi inutiles ac nefariae essent, ut si pater, qui infamem in matrem filium secreto occidisset, reus malae tractationis iacularetur in uxorem obliquis sententiis. nam quid impurius, quam retinuisse talem?
§2.80 quid porro tam contrarium quam eum, qui accusetur, quia summum nefas suspicatus de uxore videatur, confirmare id ipsa defensione, quod diluendum est? at si iudicum sumerent animum, scirent, quam eiusmodi actionem laturi non fuissent, multoque etiam minus, cum in parentes abominanda crimina spargerentur.
§2.81 et quatenus huc incidimus, paulo plus scholis demus. nam et in his educatur orator, et in eo, quomodo declamatur, positum est etiam, quomodo agatur. dicendum ergo de iis quoque, in quibus non asperas figuras, sed palam contrarias causae plerique fecerunt: tyrannidis adfectatae damnatis torqueatur, ut conscios indicet; accusator eius optet, quod volet. patrem quidam damnavit, optat, ne is torqueatur; paler ei contra dicit.
§2.82 nemo se tenuit agens pro patre, quin figuras in filium faceret, tanquam illum conscium in tormentis nominaturus. quo quid stultius? nam cum hoc iudices intellexerint, aut non torquebitur, cum ideo torqueri velit, aut torto non credetur.
§2.83 at credibile est, hoc eum velle. fortasse ; dissimulet ergo, ut efficiat. sed nobis (declamatoribus dico) quid proderit hoc intellexisse, nisi dixerimus? ergo , si vere ageretur, similiter consilium illud latens prodidissemus? quid ? si neque utique verum est, et habere alias hic damnatus contradicendi causas potest, vel quod legem conservandam putet, vel quod nolit accusatori debere beneficium, vel (quod ego maxime sequerer) ut innocentem se esse in tormentis pertendat?
§2.84 quare ne illud quidem semper succurret sic dicentibus, patrocinium hoc voluit, qui controversiam finxit. fortasse enim noluit; sed esto, voluerit: continuone, si ille stulte cogitavit, nobis quoque stulte dicendum est? at ego in causis agendis frequenter non puto intuendum, quid litigator velit.
§2.85 est et ille in hoc genere frequens error, ut putent aliud quosdam dicere aliud velle, praecipue cum in themate est aliquem, ut sibi mori liceat, postulare, ut in illa controversia, qui aliquando fortiter fecerat et alio bello petierat, ut militia vacaret ex lege quod quinquagenarius esset, adversante filio ire in aciem coactus deseruit. filius , qui fortiter eodem proelio fecerat, incolumitatem eius optat; contra dicit pater. non enim, inquiunt, mori vult, sed invidiam filio facere.
§2.86–3.26
§2.86 equidem rideo, quod illi sic timent tanquam ipsi morituri et in consilium suos metus ferunt, obliti tot exemplorum circa voluntariam mortem, causarum quoque, quas habet factus ex viro forti desertor. sed de una controversia loqui supervacuum est.
§2.87 ego in universum neque oratoris puto esse unquam praevaricari, neque litem intelligo, in qua pars utraque idem velit, neque tam stultum quemquam, qui, si vivere vult, mortem potius male petat quam omnino non petat.
§2.88 non tamen nego esse controversias huiusmodi figuratas, ut est illa, reus parricidii, quod fratrem occidisset, damnatum iri videbatur; pater pro testimonio dixit cum se iubente fecisse; absolutum abdicat. nam neque in totum filio parcit nec, quod priore iudicio adfirmavit, mutare palam potest et, ut non durat ultra poenam abdicationis, ita abdicat tamen; et alioqui figura in patrem plus facit, quam licet, in filium minus.
§2.89 ut autem nemo contra id, quod vult, dicit, ita potest melius aliquid velle quam dicit, quo modo ille abdicatus, qui a patre, ut filium expositum et ab eo educatum solutis alimentis recipiat, postulat, revocari fortasse mavult, non tamen quod petit non vult.
§2.90 est latens et illa significatio qua, cum ius asperius petitur a iudice fit tamen spes aliqua clementiae, non palam, ne paciscamur, sed per quandam credibilem suspicionem, ut in multis controversiis, sed in hac quoque: raptor , nisi intra tricesimum diem et raptae patrem et suum exoraverit, pereat; qui exorato raptae patre suum non exorat, agit cum eo dementia.
§2.91 nam si promittat hic pater, lis tollitur; si nullam spem faciat, ut non demens, crudelis certe videatur et a se iudicem avertat. latro igitur optime, occides ergo? — si potero. remissius et pro suo ingenio pater Gallio, dura , anime, dura; here fortior fuisti.
§2.92 confinia sunt his celebrata apud Graecos schemata, per quae res asperas mollius significant. nam Themistocles suasisse existimatur Atheniensibus, ut urbem apud deos deponerent, quia durum erat dicere, ut relinquerent. et , qui Victorias aureas in usum belli conflari volebat, ita declinavit, victoriis utendum esse. totum autem allegoriae simile est aliud dicere aliud intelligi velle.
§2.93 quaesitum etiam est, quomodo responderi contra figuras oporteret. et quidam semper ex diverso aperiendas putaverunt, sicut latentia vitia rescinduntur. idque sane frequentissime faciendum est; aliter enim dilui obiecta non possunt, utique cum quaestio in eo consistit, quod figurae petunt. at cum maledicta sunt tantum, et non intelligere interim bonae conscientiae est.
§2.94 atque etiam si fuerint crebriores figurae quam ut dissimulari possint, postulandum est, ut nescio quid illud, quod adversarii obliquis sententiis significare voluerint, si fiducia sit, obiiciant palam, aut certe non exigant ut, quod ipsi non audent dicere, id iudices non modo intelligant, sed etiam credant.
§2.95 utilis aliquando etiam dissimulatio est, ut in eo (nota enim fabula est), qui, cum esset contra eum dictum, iura per paris tui cineres, paratum se esse respondit, et iudex condicione usus est, clamante multum advocato schemata de rerum natura tolli, ut protinus etiam praeceptum sit, eiusmodi figuris utendum temere non esse.
§2.96 tertium est genus, in quo sola melius dicendi petitur occasio; ideoque id Cicero non putat esse positum in contentione. tale est illud, quo idem utitur in Clodium: quibus iste, qui omnia sacrificia nosset, facile ab se deos placari posse arbitrabatur.
§2.97 ironia quoque in hoc genere materiae frequentissima est. sed eruditissimum longe, si per aliam rem alia indicetur, ut adversus tyrannum, qui sub pacto abolitionis dominationem deposuerat, agit competitor, mihi in te dicere non licet, tu in me die et potes; nuper te volui occidere.
§2.98 frequens illud est nec magnopere captandum, quod petitur a iureiurando, ut pro exheredato, ita mihi contingat herede, filio mori. nam et in totum iurare, nisi ubi necesse est, gravi viro parum convenit, et est a Seneca dictum eleganter, non patronorum hoc esse, sed testium. nec meretur fidem qui sententiolae gratia iurat, nisi si potest tam bene quam Demosthenes, ut supra dixi.
§2.99 levissimum autem longe genus ex verbo, etiamsi est apud Ciceronem in Clodiam, praesertim quam omnes amicam omnium potius quam cuiusquam inimicam putaverunt.
§2.100 comparationem equidem video figuram quoque esse, cum sit interim probationis, interim etiam causae genus, et sit talis eius forma, qualis est pro Murena, vigilas tu de nocte, ut tuis consultoribus respondeas, ille, ut eo, quo contendit, mature cum exercitu perveniat; te gallorum illum buccinarum cantus exsuscitat et cetera.
§2.101 nescio an orationis potius quam sententiae sit. id enim solum mutatur, quod non universa universis, sed singula singulis opponuntur. et Celsus tamen et non negligens auctor Visellius in hac eam parte posuerunt, Rutilius quidem Lupus in utroque genere, idque ἀντίθετον vocat.
§2.102 praeter illa vero, quae Cicero inter lumina posuit sententiarum, multa alia et idem Rutilius Gorgian secutus, non illum Leontinum, sed alium sui temporis, cuius quattuor libros in unum suum transtulit, et Celsus, videlicet Rutilio accedens, posuerunt schemata:
§2.103 consummationem, quam Graecus διαλλαγήν vocat, cum plura argumenta ad unum effectum deducuntur; consequens, ille ἐπακολούθησιν, de quo nos in argumentis diximus; collectionem, qui apud illum est συλλογισμός minas, id est κατάπληξιν exhortationem, συλλογισμός Quorum nihil non rectum est, nisi cum aliquam ex iis, de quibus locuti sumus, figuram accipit.
§2.104 praeter haec Celsus excludere, asseverare, detrectare, excitare iudicem, proverbiis uti, et versibus et ioco et invidia et invocatione intendere crimen (quod est δείνωσις ), adulari, ignoscere, fastidire, admonere, satisfacere, precari, corripere, figuras putat.
§2.105 partitionem quoque et propositionem et divisionem et rerum duarum cognationem, quod est, ut idem valeant quae videntur esse diversa, ut non is demum sit veneficus, qui vitam abstulit data potione, sed etiam qui mentem; quod est in parte finitionis.
§2.106 Rutilius sive Gorgias, ἀναγκαῖον, ἀνάμνησιν, ἀνθυποφορὰν, ἀνθυποφοράν, παραύξησιν, προέκθεσιν, quod est dicere quid fieri oportuerit, deinde quid factum sit; ἐναντιότητα unde sint enthymemata κατ᾽ ἐναντίωσιν, μετάληψιν etiam, quo statu Hermagoras utitur. Visellius , quanquam paucissimas faciat figuras, ἐνθύμημα tamen, quod commentum vocat, et, rationem appellans, ἐπιχείρημα inter eas habet. quod quidem recipit quodammodo et Celsus; nam consequens an epichirema sit dubitat. Visellius adiicit et sententiam.
§2.107 invenio , qui aggregent his διασκευάς, ἀπαγορεύσις, παραδιηγήσεις. sed ut haec non sunt schemata, sic alia vel sint forsitan ac nos fugerint vel etiam nova fieri adhuc possint, eiusdem tamen naturae cuius sunt ea de quibus dictum est.
§3.1 verborum vero figurae et mutatae sunt semper et, utcunque valuit consuetudo, mutantur. itaque , si antiquum sermonem nostro comparemus, paene iam quidquid loquimur figura est, ut hac re invidere, non ut veteres et Cicero praecipue, hanc rem, et incumbere illi, non in illum, et plenum vino non vini, et huic non hunc adulari iam dicitur et mille alia; utinamque non peiora vincant.
§3.2 verum schemata λέξεως duorum sunt generum: alterum loquendi rationem vocant, alterum maxime collocatione exquisitum est. quorum tametsi utrumque convenit orationi, tamen possis illud grammaticum hoc rhetoricum magis dicere. prius fit iisdem generibus quibus vitia. esset enim orationis schema vitium, si non peteretur, sed accideret.
§3.3 verum auctoritate, vetustate, consuetudine plerumque defenditur, saepe etiam ratione quadam. ideoque , cum sit a simplici rectoque loquendi genere deflexa, virtus est, si habet probabile aliquid, quod sequatur. una tamen in re maxime utilis, ut cotidiani ac semper eodem modo formati sermonis fastidium levet et nos a vulgari dicendi genere defendat.
§3.4 quodsi quis parce et, cum res poscet, utetur; velut asperso quodam condimento iucundior erit; at qui nimium adfectaverit, ipsam illam gratiam varietatis amittet. quanquam sunt quaedam figurae ita receptae, ut paene iam hoc ipsum nomen effugerint; quae etiamsi fuerint crebriores, consuetas aures minus ferient.
§3.5 nam secretae et extra vulgarem usum positae ideoque magis notabiles, ut novitate aurem excitant, ita copia satiant, et se non obvias fuisse dicenti sed conquisitas et ex omnibus latebris extractas congestasque declarant.
§3.6 fiunt ergo et circa genus figurae in nominibus; nam et oculis capti talpae et timidi dammae dicuntur a Vergilio; sed subest ratio, quia sexus uterque altero significatur, tamque mares esse talpas dammasque quam feminas certum est; et in verbis, ut fabricatus est gladium et inimicum poenitus es.
§3.7 quod mirum minus est, quia in natura verborum est et quae facimus patiendi modo saepe dicere, ut arbitror, suspicor, et contra faciendi quae patimur, ut vapulo; ideoque frequens permutatio est et pleraque utroque modo efferuntur: luxuriatur, luxuriat; fluctuatur, fluctuat; adsentior, adsentio.
§3.8 est figura et in numero, vel cum singulari pluralis subiungitur, gladio pugnacissima gens Romani ( gens enim ex multis), vel ex diverso, qui non risere parentes, nec deus hunc mensa dea nec dignata cubili est; Ex illis enim, qui non risere, hic quem non dignata.
§3.9 * satura est sed nostrum istud vivere triste aspexi , cum infinito verbo sit usus pro appellatione; nostram enim vitam vult intelligi. utimur et verbo pro participio, magnum dat ferre talentum, tanquam ferendum, et participio pro verbo, volo datum.
§3.10 interim etiam dubitari potest, cui vitio simile sit schema: ut in hoc virus est vitium fugere: aut enim partes orationis mutat ex illo virtus est fuga vitiorum, aut casus ex illo virtutis est vilium fugere; multo tamen hoc utroque excitatius. iunguntur interim schemata: Sthenelus sciens pugnae; est enim scitus Sthenelus pugnandi.
§3.11 transferuntur et tempora: Timarchides negat esse ei periculum a securi, (praesens enim pro praeterito positum est) et status: hoc Ithacus velit; et, ne morer, per omnia genera per quae fit soloecismus.
§3.12 haec quoque est, quam ἑτεροίωσιν vocant, cui non dissimilis ἐξαλλαγή dicitur, ut apud Sallustium neque ea res falsum me habuit et duci probare. ex quibus fere praeter novitatem brevitas etiam peti solet. unde eo usque processum est, ut non paeniturum pro non acturo paenitentiam et visuros ad videndum missos idem auctor dixerit.
§3.13 quae ille quidem fecerit schemata, an idem vocari possint, videndum, quia recepta sint. nam receptis etiam vulgo auctore contenti sumus: ut nunc evaluit rebus agentibus, quod Pollio in Labieno damnat, et contumeliam fecit, quod a Cicerone reprehendi notum est; ad fici enim contumelia dicebant.
§3.14 alia commendatio vetustatis, cuius amator unice Vergilius fuit: vel cum se pavidum contra mea iurgia iactat.— progeniem sed enim Troiano a sanguine duci audierat . Quorum similia apud veteres tragicos comicosque sunt plurima.
§3.15 illud et in consuetudine remansit enimvero. his amplius apud eundem: nam quis te iuuenum confidentissime, quo sermonis initium fit. sed tam magis illa tremens et tristibus effera flammis, quam magis effuso crudescunt sanguine pugnae. Quod est versum ex illo: quam magis aerumna urget, tam magis ad malefaciendum viget.
§3.16 pleni talibus antiqui sunt; initio Eunuchi Terentius quid igitur faciam? inquit. alius : ain tandem leno? Catullus in Epithalamio, dum innupta manet, dum cara suis est, cum prius dum significet quoad, sequens usque eo.
§3.17 ex Graeco vero translata vel Sallustii plurima, quale est, vulgus amat fieri, vel Horatii, nam id maxime probat, nec ciceris, nec longae invidit avenae, vel Vergilii, Tyrrhenum navigat aequor. sed iam vulgatum actis quoque, saucius pectus.
§3.18 ex eadem parte figurarum priore dicto et adiectio est, quae videri potest supervacua, sed non sine gratia est: nam neque Parnasi vobis iuga, nam neque Pindi; potest enim deesse alterum nam. et apud Horatium illud, Fabriciumque , hunc et intonsis Curium capillis. sed detractiones, quae in complexu sermonis aut vitium habent aut figuram; accede ad ignem, iam calesces plus satis. plus enim quam satis est.
§3.19 nam de altera quae detractione pluribus dicendum est. utimur vulgo et comparativis pro absolutis, ut cum se quis infirmiorem esse dicet; duo inter se comparativa committimus: si te, Catilina, comprehendi, si interfici iussero, credo, erit verendum mihi, ne non potius hoc omnes boni serius a me quam quisquam crudelius factum esse dicat.
§3.20 sunt et illa non similia soloecismo quidem, sed tamen numerum mutantia, quae et tropis adsignari solent, ut de uno pluraliter dicamus: sed nos immensum spatiis confecimus aequor; et de pluribus singulariter, haud secus ac patriis acer Romanus in armis. Specie diversa sed genere eadem et haec sunt,
§3.21 neve tibi ad solem vergant vineta cadentem.— ne mihi tum molles sub divo carpere somnos, neu dorso nemoris libeat iacuisse per herbas, non enim nescio cui alii prius nec postea sibi uni, sed omnibus praecipit. sed de nobis loquimur tanquam de aliis: dicit Seruius, negat Tullius.
§3.22 sed nostra persona utimur pro aliena, et alios pro aliis fingimus. utriusque rei exemplum pro Caecina. Pisonem , adversae partis advocatum, adloquens Cicero dicit, restituisse te dixti; nego me ex edicto praetoris restitutum esse; verum enim est illud; restituisse se Aebutius dixit, Caecina nego me ex edicto praetoris restitutum esse; et ipsum dixti, excussa syllaba, figura in verbo.
§3.23 illa quoque ex eodem genere possunt videri: unum quod interpositionem vel interclusionem dicimus, Graeci παρένθεσιν, παρέμπτωσιν vocant, dum continuationi sermonis medius aliqui sensus intervenit: ego cum te ( mecum enim saepissime loquitur ) patriae reddidissem; cui adiiciunt hyperbaton,
§3.24 quod inter tropos esse noluerunt; alterum, quod est ei figurae sententiarum, quae ἀποστροφή dicitur, simile, sed non sensum mutat, verum formam eloquendi: Decios, Marios magnosque Camillos, Scipiadas duros bello et te, maxime Caesar.
§3.25 acutius adhuc in Polydoro, fas omne abrumpit, Polydorum obtruncat et auro vi potitur. quid non mortalia pectora cogis auri sacra fames? hoc, qui tam parva momenta nominibus discreverunt, μετάβασιν vocant, quam et aliter fieri putant: quid loquor? aut ubi sum?
§3.26 coniunxit autem παρένθεσιν et ἀποστροφήν Vergilius illo loco, haud procul inde citae Mettum in diversa quadrigae distulerant , (at tu dictis Albane maneres!) raptabatque viri mendacis viscera Tullus. Haec schemata aut his similia,
§3.27–3.72
§3.27 quae erunt per mutationem, adiectionem, detractionem, ordinem, et convertunt in se auditorem nec languere patiuntur subinde aliqua notabili figura excitatum, et habent quandam ex illa vitii similitudine gratiam, ut in cibis interim acor ipse iucundus est. quod continget, si neque supra modum multae fuerint nec eiusdem generis aut iunctae aut frequentes, quia satietatem ut varietas earum, ita raritas effugit.
§3.28 illud est acrius genus, quod non tantum in ratione positum est loquendi, sed ipsis sensibus cum gratiam tum etiam vires accommodat. E quibus primum sit, quod fit adiectione. plura sunt genera; nam et verba geminantur, vel amplificandi gratia, ut occidi , occidi, non Sp. Maelium; alterum est enim quod indicat, alterum quod adfirmat; vel miserandi, ut A Corydon, Corydon.
§3.29 quae eadem figura nonnunquam per ironiam ad elevandum convertitur. similis geminationis post aliquam interiectionem repetitio est, sed paulo etiam vehementior: bona , miserum me! ( consumptis enim lacrimis tamen infixus haeret animo dolor ) bona, inquam, Cn. Pompeii acerbissimae voci subiecta praeconis. — vivis et vivis non ad deponendam, sed ad confirmandam audaciam.
§3.30 sed ab iisdem verbis plura acriter et instanter incipiunt: nihilne te nocturnum praesidium Palatii, nihil urbis vigiliae, nihil timor populi, nihil consensus bonorum omnium, nihil hic munitissimus habendi senatus locus, nihil horum ora uultusque mouerunt? et in iisdem desinunt: quis eos postulavit? Appius . Quis produxit? Appius .
§3.31 quanquam hoc exemplum ad aliud quoque schema pertinet, cuius et initia inter se et fines iidem sunt, quis et quis, Appius et Appius . quale est: qui sunt, qui foedera saepe ruperunt? Carthaginienses. qui sunt, qui crudelissime bellum gesserunt? Carthaginienses. qui sunt, qui Italiam deformarunt? Carthaginienses. qui sunt, qui sibi ignosci postulant? Carthaginienses.
§3.32 etiam in contrapositis vel comparativis solet respondere primorum verborum alterna repetitio, quod modo huius esse loci potius dixi: vigilas tu de node, ut tuis consultatoribus respondeas; ille, ut eo quo intendit mature cum exercitu perveniat. te gallorum, illum buccinarum cantus exsuscitat. tu actionem instituis; ille aciem instruit. tu caves, ne consultores tui, ille, ne urbes aut castra capiantur.
§3.33 sed hac gratia non fuit contentus orator, vertit in contrarium eandem figuram: ille tenet et scit, ut hostium copiae, tu, ut aquae pluviae arceantur. ille exercitatus in propagandis finibus, tu in regendis.
§3.34 possunt media quoque respondere vel primis, ut te nemus Angitiae, vitrea te Fucinus unda; vel ultimis ut haec navis onusta praeda Siciliensi, cum et ipsa esset ex praeda. nec quisquam dubitabit. idem fieri posse iteratis utrinque mediis. respondent primis et ultima: multi et graves dolores inventi parentibus et propinquis multi.
§3.35 est et illud repetendi genus, quod simul proposita iterat et dividit: Iphitus et Pelias mecum, quorum Iphitus aevo iam gravior, Pelias et vulnere tardus Ulixi. Ἐπάνοδος dicitur Graece, nostri regressionem vocant. nec solum in eodem sensu,
§3.36 sed etiam in diverso eadem verba contra sumuntur: principum dignitas erat paene par, non par fortasse eorum qui sequebantur. interim variatur casibus haec et generibus retractatio: magnus est dicendi labor, magna res et cetera; et apud Rutilium longa περιόδῳ sed haec initia sententiarum sunt: pater hic tuus? patrem nunc appellas? patris tui filius es?
§3.37 fit casibus modo hoc schema, quod πολύπτωτον vocant. constat aliis etiam modis, ut pro Cluentio: quod autem tempus veneni dandi? illo die? illa frequentia? per quem porro datum? unde sumptum? quae porro interceptio poculi?
§3.38 cur non de integro autem datum? hanc rerum, coniunctam diversitatem Caecilius μεταβολήν vocat, qualis est pro Cluentio locus in Oppianicum: illum tabulas publicas Larini censorias corrupisse decuriones universi iudicaverunt, cum illo nemo orationem, nemo rem ullam contrahebat, nemo illum ex tam multis cognatis et adfinibus tutorem unquam liberis suis scripsit, et deinceps adhuc multa.
§3.39 ut haec in unum congeruntur, ita contra ilia dispersa sunt, quae a Cicerone dissipata dici puto: hic segetes, illic ueniunt felicius uuae, arborei fetus alibi, et deinceps.
§3.40 ilia vero apud Ciceronem mira figurarum mixtura deprehenditur, in qua et primum verbum longo post intervallo redditum est ultimum et media primis et mediis ultima congruunt: vestrum iam hic factum reprehenditur, patres conscripti, non meum; ac pulcherrimum quidem factum, verum, ut dixi, non meum, sed vestrum.
§3.41 hanc frequentiorem repetitionem πλοκήν vocant, quae fit ex permixtis figuris, ut supra dixi, utque se habet epistola ad Brutum, ego cum in gratiam redierim cum Appio Claudio, et redierim per Cn.
§3.42 Pompeium, ego ergo cum redierim. sed in iisdem sententiis crebrioribus mutata declinationibus iteratione verborum: ut apud Persium, usque adeone scire tuum nihil est, nisi te scire hoc sciat alter? Sed apud Ciceronem, neque enim poterant iudicio et hi damnari, qui iudicabant.
§3.43 sed sensus quoque toti, quemadmodum coeperunt, desinunt: venit ex Asia. hoc ipsum quam novum! tribunus plebis venit ex Asia. * eadem tamen periodo et verbum primum ultimum refertur, tertium iam sermone, adiectum est enim verumtamen venit. interim sententia quidem repetitur, sed non eodem verborum ordine: quid Cleomenes facere potuit? non enim possum quemquam insimulare falso. quid , inquam, magno opere potuit Cleomenes facere?
§3.44 prioris etiam sententiae verbum ultimum ac sequentis primum frequenter est idem, quo quidem schemate utuntur poetae saepius: Pierides, vos haec facietis maxima Gallo, Gallo , cuius amor tantum mihi crescit in horas. Sed ne oratores quidem raro: hic tamen vivit; vivit? immo vero etiam in senatum venit.
§3.45 aliquando , sicut in geminatione verborum diximus, initia quoque et clausulae sententiarum alis, sed non alio tendentibus verbis inter se consonant. initia hoc modo: dediderim periculis omnibus, obtulerim insidiis, obiecerim invidiae. rursus clausulae ibidem statim, vos enim statuistis, vos sententiam dixistis, vos iudicavistis. hoc alii συνωνυμίαν alii disiunctionem vocant, utrumque, etiamsi est diversum, recte; nam est nominum idem significantium separatio. congregantur quoque verba idem significantia. quae cum ita sint, Catilina, perge quo coepisti; egredere aliquando ex urbe, patent portae, proficiscere.
§3.46 et in eundem alio libro: abiit , excessit, erupit, evasit. hoc Caecilio πλεονασμός videtur, id est, abundans super necessitatem oratio, sicut illa vidi oculos ante ipse meos. in illo enim vidi inest ipse. verum id, ut alio quoque loco dixi, cum supervacua oneratur adiectione, vitium est, cum auget aut manifestat sententiam sicut hic, virtus. fidi , ipse, ante oculos, totidem sunt adfectus. cur tamen haec proprie nomine tali notarit,
§3.47 non video. nam et geminatio et repetitio et qualiscunque adiectio πλεονασμός videri potest. nec verba modo, sed sensus quoque idem facientes acervantur: perturbatio istum mentis et quaedam scelerum offusa caligo et ardentes furiarum faces excitarunt.
§3.48 congeruntur et diversa: mulier , tyranni saeva crudelitas, patris amor, ira praeceps, temeritatis dementia. sed apud Ovidium: sed grave Nereidum numen, sed corniger Ammon, sed quae visceribus veniebat belua ponti exsaturanda meis. Inveni, qui et hoc πλοκήν vocaret:
§3.49 cui non adsentior, cum sit unius figurae, mixta quoque et idem et diversum significantia, quod et ipsum διαλλαγὴν vocant. quaero ab inimicis, sintne haec investigate, comperta, patefacta, sublata, deleta, exstincta per me. investigata , comperta, patefacta aliud ostendunt; sublata, deleta, extincta sunt inter se similia, sed non etiam prioribus.
§3.50 sed hoc autem exemplum et superius aliam quoque efficiunt figuram, quae, quia coniunctionibus caret, dissolutio vocatur, apta, cum quid instantius dicimus; nam et singula inculcantur et quasi plura fiunt. ideoque utimur hac figura non in singulis modo verbis, sed sententiis etiam, ut Cicero dicit contra contionem Metelli: qui indicabantur, eos vocari, custodiri, ad senatum adduci iussi; in senatum sunt introducti, et totus hic locus talis est. hoc genus et βραχυλογίαν vocant, quae potest esse copulata dissolutio. contrarium illud est schema, quod coniunctionibus abundat. illud ἀσύνδετον, hoc πολυσύνδετον dicitur.
§3.51 sed hoc est vel iisdem saepius repetitis, ut tectumque laremque armaque Amyclaeumque canem Cressamque pharetram; vel diversis:
§3.52 arma virumquemultum ille et terrismulta quoque.
§3.53 adverbia quoque et pronomina variantur, hic illum vidi iuvenem, — bis senos cui nostra dies, — hic mihi responsum primus dedit ille petenti. sed utrumque horum acervatio est, tantum iuncta aut dissoluta.
§3.54 omnibus scriptores sua nomina dederunt, sed varia et ut cuique fingenti placuit. fons quidem unus, quia acriora facit et instantiora quae dicimus et vim quandam prae se ferentia velut saepius erumpentis adfectus. gradatio , quae dicitur κλῖμαξ apertiorem habet artem et magis adfectatam ideoque esse rarior debet.
§3.55 est autem ipsa quoque adiectionis; repetit enim quae dicta sunt et, priusquam ad aliud descendat, in prioribus resistit. eius exemplum ex Graeco notissimo transferatur: non enim dixi quidem sed non scripsi, nec scripsi quidem sed non obii legationem, nec obii quidem legationem sed non persuasi Thebanis.
§3.56 sint tamen tradita et Latina: Africano virtutem industria, virtus gloriam, gloria aemulos comparavit. et Calvi: non ergo magis pecuniarum repetundarum quam maiestatis, neque maiestatis magis quam Plautiae legis, neque Plautiae legis magis quam ambitus, neque ambitus magis quam omnium legum iudicia perierunt.
§3.57 invenitur apud poetas quoque, ut apud Homerum de sceptro, quod a Iove ad Agamemnonem usque deducit, et apud nostrum etiam tragicum: Iove propagatus est, ut perhibent, Tantalus, ex Tantalo ortus Pelops, ex Pelope autem satus Atreus , qui nostrum porro propagat genus.
§3.58 at quae per detractionem fiunt figurae, brevitatis novitatisque maxime gratiam petunt; quarum una est ea, quam libro proximo in figuras ex συνεκδοχῇ distuli, cum subtractum verbum aliquod satis ex ceteris intelligitur: ut Caelius in Antonium, stupere gaudio Graecus: simul enim auditur coepit. Cicero ad Brutum: sermo nullus scilicet nisi de te; quid enim potius? tum Flavius, Cras, inquit, tabellarii, et ego ibidem has inter cenam exaravi.
§3.59 cui similia sunt illa meo quidem iudicio, in quibus verba decenter pudoris gratia subtrahuntur: nouimus et qui te, transversa tuentibus hircis, sed quo, sed faciles Nymphae risere, sacello. Hanc quidam aposiopesin putant, frustra.
§3.60 nam illa quid taceat incertum est aut certe longiore sermone explicandum, hic unum verbum et manifestum quidem desideratur; quod si aposiopesis est, nihil non, in quo deest aliquid, idem appellabitur. ego ne illud quidem aposiopesin semper voco,
§3.61 in quo res quaecunque relinquitur intelligenda, ut ea quae in epistolis Cicero: data Lupercalibus, quo die Antonius Caesari; non enim obticuit sed lusit, quia nihil aliud intelligi poterat quam hoc, diadema imposuit.
§3.62 altera est per detractionem figura, de qua modo dictum, cui coniunctiones eximuntur. tertia , quae dicitur ἐπεζευγμένον in qua unum ad verbum plures sententiae referuntur, quarum unaquaeque desideraret illud, si sola poneretur. id accidit aut praeposito verbo, ad quod reliqua respiciant: vicit pudorem libido, timorem audacia, rationem amentia; aut illato, quo plura cluduntur: neque enim is es, Catilina, ut te aut pudor unquam a turpitudine aut metus a periculo aut ratio a furore revocaverit.
§3.63 medium quoque potest esse, quod et prioribus et sequentibus sufficiat. iungit autem et diversos sexus, ut cum marem feminamque filios dicimus, et singularia pluralibus miscet.
§3.64 sed haec adeo sunt vulgaria, ut sibi artem figurarum adserere non possint. illud plane figura est, qua diversa sermonis forma coniungitur: sociis tunc, arma capessant, edico , et dira bellum cum genie gerendum. Quamvis enim pars bello posterior participio insistat, utrique convenit illud edico. non utique detractionis gratia factam coniunctionem συνοικείωσιν vocant, quae duas res diversas colligat: tam deest avaro, quod habet, quam quod non habet. Huic diversam volunt esse distinctionem,
§3.65 cui dant nomen παραδιαστολήν qua similia discernuntur: cum te pro astuto sapientem appelles, pro confidente, fortem, pro illiberali diligentem. quod totum pendet ex finitione, ideoque an figura sit dubito. cui contraria est ea, qua fit ex vicino transitus ad diversa ut similia: brevis esse laboro, obscurus fio, et quae sequuntur.
§3.66 tertium est genus figurarum, quod aut similitudine aliqua vocum aut paribus aut contrariis convertit in se aures et animos excitat. hinc est παρονομασία, quae dicitur adnominatio. ea non uno modo fieri solet: ex vicinia (quadam praedicti nominis ducta casibus declinat, ut Domitius Afer pro Cloatilla, mulier omnium rerum imperita, in omnibus rebus infelix;
§3.67 et cum verbo idem verbum plus significans subiungitur: quando homo hostis, homo. quibus exemplis sum in aliud usus, sed in uno ἔμφασις est geminatio. παρονομασίᾳ contrarium est, quod eodem verbo quasi falsum arguitur: Quae lex privatis hominibus esse lex non uidebatur.
§3.68 cui confinis est ἀντανάκλασις eiusdem verbi contraria significatio. cum Proculeius> quereretur de filio, quod is mortem suam expectaret, et ille dixisset, se vero non exspectare: Immo, inquit, rogo exspectes. non ex eodem sed ex vicino diversum accipitur, cum supplicio adficiendum dicas, quem supplicatione dignum iudicaris.
§3.69 aliter quoque voces aut eaedem diversa in significatione ponuntur aut productione tantum vel correptione mutatae; quod etiam in iocis frigidum equidem tradi inter praecepta miror, eorumque exempla vitandi potius quam imitandi gratia pono:
§3.70 amari iucundum est, si curetur, ne quid insist amari. avium dulcedo ad avium ducit; et apud Ovidium ludentem: cur ego non dicam, Furia, te furiam? Cornificius hanc traductionem vocat,
§3.71 videlicet alterius intellectus ad alterum. sed elegantius, quod est positum in distinguenda rei proprietate: hanc rei publicae pestem paulisper reprimi, non in perpetuum comprimi posse. sed quae praepositionibus in contrarium mutantur: non emissus ex urbe, sed immissius in urbem esse videatur. melius atque acrius, quod cum figura iucundum est tum etiam sensu valet: Emit morte immortalitatem.
§3.72 illa leviora: Non Pisonum sed pistorum et ex oratore arator. pessimum vero: ne patres conscripti videantur circumscripti; — raro evenit sed vehementer venit. sed contingit, ut aliqui sensus vehemens et acer venustatem aliquam non eadem ex voce non dissona accipiat.
§3.73–4.15
§3.73 sed cur me prohibeat pudor uti domestico exemplo? pater meus contra eum, qui se legationi immoriturum dixerat, deinde vix paucis diebus insumptis re infecta redierat, non exigo, ut inmoriaris legationi; immorare. nam et valet sensus ipse et in verbis tantum distantibus iucunde consonat vox, praesertim non captata, sed velut oblata, cum altero suo sit usus, alterum ab adversario acceperit.
§3.74 magnae veteribus curae fuit gratiam dicendi et paribus et contrariis acquirere. Gorgias in hoc immodicus, copiosus aetate utique prima Isocrates fuit. delectatus est his etiam M. Tullius, verum et modum adhibuit non ingratae, nisi copia redundet, voluptati et rem alioqui leuem sententiarum pondere implevit. nam per se frigida et inanis adfectatio, cum in acres incidit sensus, innatam gratiam videtur habere non arcessitam.
§3.75 similium fere quadruplex ratio est. nam est primum, quotiens verbum verbo aut non dissimile valde quaeritur, ut puppesque tuae pubesque tuorum; et sic in hac calamitosa fama quasi in aliqua perniciosissima flamma, et non enim tam spes laudanda quam res est, aut certe par et extremis syllabis consonans: non verbis, sed armis.
§3.76 sed hoc quoque, quotiens in sententias acres incidit, pulchrum est: quantum possis, in eo semper experire, it prosis. hoc est πάρισον, ut plerisque placuit. Theo Stoicus πάρισον existimat, quod sit e membris non dissimilibus.
§3.77 secundum , ut clausula similiter cadat, syllabis iisdem in ultimam partem collatis: ὁμοιοτέλευτον vocant similem duarum sententiarum vel plurium finem: non modo ad salutem eius exstinguendam, sed etiam gloriam per tales viros infingendam. ex quibus fere fiunt, non tamen ut semper utique ultimis consonent, quae τρίκωλα dicuntur: vicit pudorem libido, timorem audacia, rationem amentia. sed in quaternas quoque ac plures haec ratio ire sententias potest. fit etiam singulis verbis: Hecuba hoc dolet, pudet, piget; et abiit , excessit, erupit, evasit.
§3.78 tertium est, quod in eosdem casus cadit, ὁμοιόπτωτον dicitur. sed neque, quod finem habet similem, utique in eundem venit finem ὁμοιόπτωτον, quia ὁμοιόπτωτον est tantum casu simile, etiamsi dissimilia sint quae declinentur; nec tantum in fine deprehenditur, sed respondentibus vel primis inter se vel mediis vel extremis vel etiam permutatis his, ut media primis et summa mediis accommodentur, et quocunque modo accommodari potest.
§3.79 neque enim semper paribus syllabis constat, ut est apud Afrum, amisso nuper infelicis aulae si non praesidio inter pericula tamen solacio inter adversa. eius fere videntur optima, in quibus initia sententiarum et fines, consentiunt, ut hic praesidio solacio, pericula adversa, paene ut similia sint verbis et paribus cadant et eodem modo desinant.
§3.80 etiam ut sint, quod est quartum, membris aequalibus, quod ἰσόκωλον dicitur: si , quantum in agro locisque desertis audacia potest, tantum in foro atque iudiciis impudentia valeret ἰσόκωλον est et ὁμοιόπτωτον habet; non minus nunc in causa cederet Aulus Caecina Sexti Aebutii impudentiae, quam tum in vi facienda cessit audaciae, ἰσόκωλον, ὁμοιόπτωτον, ὁμοιοτέλευτον. accedit et ex illa figura gratia, qua nomina dixi mutatis casibus repeti: non minus cederet quam cessit. at hoc ὁμοιοτέλευτον et παρονομασία est: neminem alteri posse dare in matrimonium, nisi penes quem sit patrimonium.
§3.81 contrapositum autem vel, ut quidam vocant, contentio ( ἀντίθετον dicitur) non uno fit modo. nam et fit, si singula singulis opponuntur, ut in eo quod modo dixi, uicit pudorem libido, timorem audacia, et bina binis: non nostri ingenii, vestri auxilii est, et sententiae sententiis: dominetur in contionibus, iaceat in iudiciis.
§3.82 cui commodissime subiungitur et ea species, quam distinctionem diximus: odit populus Romanus privatam luxuriam, publicam magnificentiam diligit; et, quae sunt simili casu, dissimili sententia in ultimo locata: ut quod in tempore mali fuit, nihil obsit, quod in causa boni fuit, prosit.
§3.83 nec semper contrapositum subiungitur, ut in hoc, est igitur, haec iudices, non scripta sed nata lex, verum, sicut Cicero dicit, de singulis rebus propositis refertur ad singula, ut in eo quod sequitur, quam non didicimus, accepimus, legimus, verum ex natura ipsa arripuimus, hausimus, expressimus.
§3.84 nec semper, quod adversum est, contra ponitur, quale est apud Rutilium, nobis primis dii immortales fruges dederunt; nos, quod soli accepimus, in omnes terras distribuimus.
§3.85 fit etiam adsumpta illa figura, qua verba declinata repetuntur, quod ἀντιμεταβολή dicitur: non , ut edam, vivo, sed, ut vivam, edo. et quod apud Ciceronem conversum ita est, ut, cum mutationem casus habeat, etiam similiter desinat: ut et sine invidia culpa plectatur et sine culpa invidia ponatur.
§3.86 et eodem cluditur verbo: ut quod dicit de se. Roscio , etenim , cum artifex eiusmodi est, ut solus videatur dignus qui in scena, spectetur, tum vir eiusmodi est, ut solus dignus esse videatur, qui eo non accedat. est et in nominibus ex diverso collocatis sua gratia: si consul Antonius, Brutus hostis; si conservator rei publicae Brutus, hostis Antonius.
§3.87 olim plura de figuris quam necesse erat, et adhuc erunt, qui putent esse figuram: incredibile est, ( quod dico, sed verum; ἀνθυποφοράν vocant; et aliquis hoc semel tulit, nemo bis, ego ter, διέξοδον et longius evectus sum sed redeo ad propositum, ἄφοδον.
§3.88 quaedam verborum figurae paulum figuris sententiarum declinantur, ut dubitatio. nam cum est in re, priori parti adsignanda est, cum in verbo, sequenti; sive me malitiam sive stultitiam dicere oportet.
§3.89 item correctionis eadem ratio est; nam quod illic dubitat, hic emendat. etiam in personae fictione accidere quidam idem putaverunt, ut in verbis esset haec figura: crudelitatis mater est avaritia, et apud Sallustium in Ciceronem O Romule Arpinas, et apud Menandrum Oedipus Thriasius. haec omnia copiosius sunt exsecuti, qui non ut partem operis transcurrerunt, sed proprie libros huic operi dedicaverunt, sicut Caecilius, Dionysius, Rutilius, Cornificius, Visellius aliique non pauci; sed non minor erit eorum, qui vivunt, gloria.
§3.90 ut fateor autem verborum quoque figuras posse plures reperiri a quibusdam, ita iis, quae ab auctoribus claris traduntur, meliores non adsentior. nam in primis M. Tullius multas in tertio De Oratore libro posuit, quas in Oratore postea scripto transeundo videtur ipse damnasse; quarum pars est, quae sententiarum potius quam uerborum sit: ut imminutio, improvisum, imago, sibi ipsi responsio, digressio, permissio, contrarium (hoc enim puto, quod dicitur ἐναντιότης ), sumpta ex adverso probatio.
§3.91 quaedam omnino non sunt figurae, sicut ordo, dinumeratio, circumscriptio, sive hoc nomine significatur comprehensa breviter sententia sive finitio; nam et hoc Cornificius atque Rutilius schema λέξεως putant. verborum autem concinna transgressio, id est hyperbaton, quod Caecilius quoque putat schema, a nobis est inter tropos posita.
§3.92 sed mutatio, si ea est, quam Rutilius ἀλλοίωσιν vocat, dissimilitudinem ostendit horminum, rerum, factorum; quae si latius fiat, figura non est, si angustius, in ἀντίθετον cadet; si vero haec appellatio significat ὑπαλλαγήν, satis de ea dictum est.
§3.93 quod vero schema est ad propositum subiecta ratio, quod Rutilius αἰτιολογίαν vocat? nam de illo dubitari possit, an schema sit distributis subiecta ratio, quod apud eundem primo loco positum est.
§3.94 προσαπόδοσιν dicit, quae, ut maxime, servetur sane in pluribus propositis, quia aut singulis statim ratio subiiciatur, ut est apud C. Antonium, sed neque accusatorem eum metuo, quod sum innocens; neque competitorem vereor, quod sum Antonius; neque consulem spero, quod est Cicero;
§3.95 aut positis duobus vel tribus eodem ordine singulis continua reddatur, quale apud Brutum de dictatura Cn. Pompeii, praestat enim nemini imperare quam alicui servire; sine illo enim vivere honeste licet, cum hoc vivendi nulla condicio est.
§3.96 sed et uni rei multiplex ratio subiungitur, ut apud Vergilium, sire inde occultas vires et pabula terrae pinguia concipiunt, sive illis omne per ignem excoquitur vitiumet totus locus; seu plures calor ille vias,—Seu durat magis. Relationem quid accipi velit, non liquet mihi.
§3.97 nam si ἀνάκλασιν aut ἐπάνοδον dicit, de omnibus locuti sumus. sed quidquid id est, neque hoc neque superiora in Oratore repetit. sola est in eo libro posita pariter inter figuras uerborum exclamatio, quam sententiae potius puto (adfectus enim est), de ceteris omnibus consentio.
§3.98 adiicit his Caecilius περίφρασιν, de qua dixi; Cornificius interrogationem, ratiocinationem, subiectionem, transitionem, occultationem, praeterea sententiam, membrum, articulos, interpretationem, conclusionem. quorum priora alterius generis sunt schemata, sequentia schemata omnino non sunt.
§3.99 item Rutilius praeter ea, quae apud alios quoque sunt, παρομολογίαν, ἀναγκαῖον, ἠθοποιίαν, δικαιολογίαν, πρόλημψιν, χαρακτηρισμόν, βραχυλογίαν, παρασιώπησιν, παῤῥησίαν de quibus idem dico. nam eos quidem auctores, qui nullum prope tinem fecerunt exquirendis nominibus, praeteribo, qui etiam, quae sunt argumentorum, figuris ascripserunt. ego illud de iis etiam, quae vere sunt,
§3.100 adiiciam breviter, sicut ornent orationem opportune positae, ita ineptissimas esse, cum immodice petantur. sunt qui neglecto rerum pondere et viribus sententiarum, si vel inania verba in hos modos depravarunt, summos se iudicent artifices ideoque non desinant eas nectere, quas sine substantia sectari tam est ridiculum quam quaerere habitum gestumque sine corpore.
§3.101 sed ne eae quidem, quae recte fiunt, densandae sunt nimis; nam et vultus mutatio oculorumque coniectus multum in actu valet; sed si quis ducere os exquisitis modis et frontis ac luminum inconstantia trepidare non desinat, rideatur. sed oratio habet rectam quandam velut faciem, quae ut stupere immobili rigore non debebit, ita saepius in ea, quam natura dedit, specie continenda est.
§3.102 sciendum vero in primis, quid quisque in orando postulet locus, quid persona, quid tempus; maior enim pars harum figurarum posita est in delectatione. ubi vero atrocitate, invidia, miseratione pugnandum est, quis ferat contrapositis et pariter cadentibus et consimilibus irascentem, flentem, rogantem cum in his rebus cura uerborum deroget adfectibus fidem et ubicunque ars ostentatur, veritas abesse videatur.
§4.1 de compositione non equidem post M. Tullium scribere auderem (cui nescio an ulla pars operis huius sit magis elaborata), nisi et eiusdem aetatis homines scriptis ad ipsum etiam litteris reprehendere id collocandi genus ausi fuissent, et post eum plures multa ad eandem rem pertinentia memoriae tradidissent.
§4.2 itaque accedam ut plerisque Ciceroni atque ut iis ero, quae indubitata sunt, brevior, ut quibusdam paulum fortasse dissentiam. nam etiam cum iudicium meum ostendero, suum tamen legentibus relinquam.
§4.3 neque ignoro quosdam esse, qui curam omnem compositionis excludant, atque illum horridum sermonem, ut forte fluxerit, modo magis naturalem, modo etiam magis virilem esse contendant. qui si id demum naturale esse dicunt, quod natura primum ortum est et quale ante cultum fuit, tota haec ars orandi subvertitur.
§4.4 neque enim locuti sunt ad hanc regulam et diligentiam primi homines, nec prooemiis praeparare, docere expositione, argumentis probate, adfectibus commovere scierunt. ergo his omnibus, non sola compositione caruerunt; quorum si fieri nihil melius licebat, ne domibus quidem casas aut vestibus pellium tegmina aut urbibus montes ac silvas mutari oportuit.
§4.5 quae porro ars statim fuit? quid non cultu mitescit? cur vites coercemus manu? cur eas fodimus? rubos arvis excidimus, terra et hos generat; mansuefacimus animalia, indomita nascuntur. verum id est maxime naturale, quod fieri natura optime patitur.
§4.6 fortius vero qui incompositum potest esse quam vinctum et bene collocatum? neque , si parvi pedes vim detrahunt rebus, ut Sotadeorum et Galliamborum et quorundam ut oratione simili paene licentia lascivientium, compositionis est iudicandum.
§4.7 ceterum quanto vehementior fluminum cursus est prono alveo ac nullas moras obiiciente quam inter obstantia saxa fractis aquis ac reluctantibus, tanto, quae connexa est et totis viribus fluit, fragosa atque interrupta melior oratio. cur ergo vires ipsa specie solvi putent, quando res nec ulla sine arte satis valeat et comitetur semper artem decor?
§4.8 an non eam, quae missa optime est, hastam speciosissime contortam ferri videmus, et arcu dirigentium tela quo certior manus, hoc est habitus ipse formosior? iam ut certamine armorum atque ut omni palaestra quid satis recte cavetur ac petitur, cui non artifex motus et certi quidam pedes adsint?
§4.9 quare mihi compositione velut amentis quibusdam nervisve intendi et concitari sententiae videntur. ideoque eruditissimo cuique persuasum est, valere eam plurimum non ad delectationem modo sed ad motum quoque animorum,
§4.10 primum quia nihil intrare potest ut adfectus, quod ut aure velut quodam vestibulo statim offendit; deinde quod natura ducimur ad modos. neque enim aliter eveniret, ut illi quoque organorum soni, quanquam verba non exprimunt, ut alios tamen atque alios motus ducerent auditorem.
§4.11 in certaminibus sacris non eadem ratione concitant animos ac remittunt, non eosdem modos adhibent, cum bellicum est canendum et cum posito genu supplicandum est; nec idem signorum concentus est procedente ad proelium exercitu, idem receptui carmen.
§4.12 Pythagoreis certe moris fuit, et cum evigilassent, animos ad lyram excitare, quo essent ad agendum erectiores, et cum somnum peterent, ad eandem prius lenire mentes, ut, si quid fuisset turbidiorum cogitationum, componerent.
§4.13 quodsi numeris ac modis inest quaedam tacita vis, ut oratione ea vehementissima, quantumque interest sensus idem quibus verbis efferatur, tantum, verba eadem qua compositione vel ut textu iungantur vel ut fine claudantur; nam quaedam et sententiis parva et elocutione modica virtus haec sola commendat.
§4.14 denique quod cuique visum erit vehementer, dulciter, speciose dictum, solvat et turbet: abierit omnis vis, iucunditas, decor. solvit quaedam sua ut Oratore Cicero: neque me divitiae movent quibus omnis Africanos et Laelios mulli venalicii mercatoresque superarunt. immuta paululum ut sit 'multi superarunt mercatores venaliciique,' et insequentes deinceps periodos; quas si ad illum modum turbes, velut fracta aut transversa tela proieceris.
§4.15 idem corrigit quae a Graccho composita durius putat. illum decet; nos hac sumus probatione contenti, quod ut scribendo, quae se nobis solutiora obtulerunt, componimus. quid enim attinet eorum exempla quaerere, quae sibi quisque experiri potest? illud notasse satis habeo, quo pulchriora et sensu et elocutione dissolveris, hoc orationem magis deformem fore, quia negligentia collocationis ipsa verborum luce deprehenditur.
§4.16–4.60
§4.16 itaque ut confiteor, paene ultimam oratoribus artem compositionis, quae quidem perfecta sit, contigisse, ita illis quoque priscis habitam inter curas, ut quantum adhuc profecerant, puto. neque enim mihi quamlibet magnus auctor Cicero persuaserit, Lysian, Herodotum, Thucydiden parum studiosos eius fuisse. genus fortasse sint secuti non idem,
§4.17 quod Demosthenes aut Plato, quanquam et ii ipsi inter se dissimiles fuerunt. nam neque illud ut Lysia dicendi textum tenue atque rasum laetioribus numeris corrumpendum erat; perdidisset enim gratiam, quae ut eo maxima est, simplicis atque inadfectati coloris, perdidisset fidem quoque. nam scribebat alis, non ipse dicebat, ut oportuerit esse illa rudibus et incompositis similia; quod ipsum compositio est.
§4.18 et historiae, quae currere debet ac ferri, minus convenissent insistentes clausulae et debita actionibus respiratio et cludendi inchoandique sententias ratio. in contionibus quidem etiam similiter cadentia quaedam et contraposita deprehendas. in Herodoto vero cum omnia (ut ego quidem sentio) leniter fluunt, tum ipsa διάλεκτος habet eam iucunditatem, ut latentes etiam ut se numeros complexa videatur.
§4.19 sed de propositorum diversitate post paulum. nunc , quae prius iis, qui recte componere volent, discenda sint. est igitur ante omnia oratio alia vincta atque contexta, soluta alia, qualis ut sermone et epistolis, nisi cum aliquid supra naturam suam tractant, ut de philosophia, de re publica, similibus.
§4.20 quod non eo dico, quia non illud quoque solutum habeat suos quosdam et forsitan difficiliores etiam pedes; neque enim aut hiare semper vocalibus aut destitui temporibus volunt sermo atque epistola; sed non fluunt nec cohaerent nec verba verbis trahunt, ut potius laxiora ut his vincula quam nulla sint.
§4.21 nonnunquam ut causis quoque minoribus decet eadem simplicitas quae non nullis, sed aliis utitur numeris, dissimulatque eos et tantum communit occultius.
§4.22 at illa connexa series tres habet formas: incisa quae κόμματα dicuntur, membra quae κῶλα, περίοδον, quae est vel ambitus vel circumductum vel continuatio vel conclusio. in omni porro compositione tria sunt genera necessaria: ordo, iunctura, numerus.
§4.23 primum igitur de ordine. eius observatio ut verbis est singulis et contextis. singula sunt, quae ἀσύνδετα diximus. in his cavendum, ne decrescat oratio, et fortiori subiungatur aliquid infirmius, ut sacrilege fur, aut latroni petulans. augeri enim debent sententiae et insurgere, ut optime Cicero, tu , inquit, istis faucibus, istis lateribus, ista gladiatoria totius corporis firmitate. aliud enim maius alii supervenit. at si coepisset a toto corpore, non bene ad latera faucesque descenderet. est et alius naturalis ordo, ut viros ac feminas, diem ac noctem, ortum et occasum dicas potius quam retrorsum.
§4.24 quaedam ordine permutato fiunt supervacua, ut fratres gemini; nam si gemini praecesserint, fratres addere non est necesse. illa nimia quorundam fuit observatio, ut vocabula verbis, verba rursus adverbiis, nomina appositis et pronominibus essent priora; nam fit contra quoque frequenter non indecore.
§4.25 nec non et illud nimiae superstitionis, uti quaeque sint tempore, ea facere etiam ordine priora, non quin frequenter sit hoc melius, sed quia interim plus valent ante gesta, ideoque levioribus superponenda sunt. verbo sensum cludere multo,
§4.26 si compositio patiatur, optimum est; ut verbis enim sermonis vis est. si id asperum erit, cedet haec ratio numeris, ut fit apud summos Graecos Latinosque oratores frequentissime. sine dubio erit omne, quod non cludet, hyperbaton, sed ipsum hoc inter tropos vel figuras, quae sunt virtutes, receptum est.
§4.27 non enim ad pedes verba dimensa sunt, ideoque ex loco transferuntur ut locum, ut iungantur, quo congruunt maxime, sicut ut structura saxorum rudium etiam ipsa enormitas invenit, cui applicari et ut quo possit insistere. felicissimus tamen sermo est, cui et rectus ordo et apta iunctura et cum his numerus opportune cadens contigit. quaedam vero transgressiones et longae sunt nimis,
§4.28 ut superioribus diximus libris, et interim etiam compositione vitiosae, quae ut hoc ipsum petuntur, ut exultent atque lasciviant, quales illae Maecenatis, sole et aurora rubent plurima. inter se sacra movit aqua fraxinos. ne exequias quidem unus inter miserrimos viderem meas. quod inter haec pessimum est, quia ut re tristi ludit compositio.
§4.29 saepe tamen est vehemens aliquis sensus ut verbo, quod si ut media parte sententiae latet, transire intentionem et obscurari circumiacentibus solet, ut clausula positum adsignatur auditori et infigitur, quale illud est Ciceronis, ut tibi necesse esset ut conspectu populi Romani vomere postridie.
§4.30 transfer hoc ultimum: minus valebit. nam totius ductus hic est quasi mucro, ut per se foeda vomendi necessitas iam nihil ultra exspectantibus hanc quoque adiiceret deformitatem, ut cibus teneri non posset postridie.
§4.31 solebat Afer Domitius traiicere ut clausulas verba tantum asperandae compositionis gratia et maxime ut prooemiis, ut pro Cloatilla, gratias agam continuo, et pro Laelia, eis utrisque apud te iudicem periclitatur Laelia. adeo refugit teneram delicatamque modulandi voluptatem, ut currentibus per se numeris quod eos inhiberet obiiceret.
§4.32 amphiboliam quoque fieri vitiosa locatione verborum, nemo est qui nesciat. haec arbitror, ut ut brevi, de ordine fuisse dicenda; qui si vitiosus est, licet et vincta sit et apte cadens oratio, tamen merito incomposita dicatur. iunctura sequitur. est ut verbis, incisis, membris, periodis; omnia namque ista et virtutes et vitia ut complexu habent.
§4.33 atque , ut ordinem sequar, primum sunt quae imperitis quoque ad reprehensionem notabilia videntur, id est, quae, commissis inter se verbis duobus, ex ultima prioris ac prima sequentis syllaba deforme aliquod nomen efficiunt. tum vocalium concursus; quod cum accidit, hiat et intersistit et quasi laborat oratio. pessime longae, quae easdem inter se litteras committunt, sonabunt. praecipuus tamen erit hiatus earum, quae cavo aut patulo maxime ore efferuntur.
§4.34 E planior littera est, i angustior est, ideoque obscurius ut his vitium. minus peccabit, qui longis breves subiiciet, et adhuc, qui praeponet longae brevem. minima est ut duabus brevibus offensio. atque cum aliae subiunguntur aliis, proinde asperiores aut leniores erunt prout oris habitu simili aut diverso pronuntiabuntur.
§4.35 non tamen id ut crimen ingens expavescendum est, ac nescio negligentia ut hoc an sollicitudo sit peior. Inhibeat enim necesse est hic metus impetum dicendi et a potioribus avertat. quare ut negligentiae passim hoc pati, ita humilitatis ubique perhorrescere, nimiosque non immerito ut hac cura putant omnes Isocraten secutos praecipueque Theopompum.
§4.36 at Demosthenes et Cicero modice respexerunt ad hanc partem. nam et coeuntes litterae, quae συναλιφαί dicuntur, etiam leviorem faciunt orationem, quam si omnia verba suo fine cludantur, et nonnunquam hiulca etiam decent faciuntque ampliora quaedam: ut pulchra oratione ista iacta te cum longae per se et velut opimae syllabae aliquid etiam medii temporis inter vocales, quasi intersistatur, adsumunt.
§4.37 qua de re utar Ciceronis potissimum verbis. habet , inquit, ille tanquam hiatus et concursus vocalium molle quiddam, et quod indicet non ingratam negligentiam de re hominis magis quam de verbis laborantis. ceterum consonantes quoque, earumque praecipue quae sunt asperiores, ut commissura verborum rixantur, ut si s ultima cum x proxima confligat, quarum tristior etiam, si binae collidantur, stridor est, ut ars studiorum.
§4.38 quae fuit causa et Servio, ut dixit, subtrahendae s litterae, quotiens ultima esset aliaque consonante susciperetur; quod reprehendit Luranius, Messala defendit. nam neque Lucilium putat uti eadem ultima, cum dicit Aeserninus fuit et dignus locoque, et Cicero ut Oratore plures antiquorum tradit sic locutos.
§4.39 inde belligerare, pomeridiem, et illa Censori Catonis diee hanc, aeque m littera in e mollita. quae in veteribus libris reperta mutare imperiti solent, et dum librariorum insectari volunt inscientiam, suam confitentur.
§4.40 atqui eadem illa littera, quotiens ultima est et vocalem verbi sequentis ita contingit, ut ut eam transire possit, etiamsi scribitur, tamen parum exprimitur, ut multum ille et quantum erat, adeo ut paene cuiusdam novae litterae sonum reddat. neque enim eximitur, sed obscuratur et tantum ut hoc aliqua inter duas vocales velut nota est, ne ipsae coeant.
§4.41 videndum etiam, ne syllabae verbi prioris ultimae et primae sequentis sint eaedem; quod ne quis praecipi miretur, Ciceroni ut epistolis excidit, res mihi invisae visae sunt, Brute, et ut carmine, O fortunatam natam me Consule Romam. Etiam monosyllaba,
§4.42 si plura sunt, male continuabuntur, quia necesse est compositio multis clausulis concisa subsultet. ideoque etiam brevium verborum ac nominum vitanda continuatio et ex diverso quoque longorum; adfert enim quandam dicendi tarditatem. ilia quoque vitia sunt eiusdem loci, si cadentia similiter et similiter desinentia et eodem mode declinata multa iunguntur.
§4.43 ne verba quidem verbis aut nomina nominibus similiaque his continuari decet, cum virtutes etiam ipsae taedium pariant nisi gratia varietatis adiutae.
§4.44 membrorum incisorumque iunctura non ea modo est observanda quae verborum, quanquam et ut his extrema ac prima coeunt, sed plurimum refert compositionis, quae quibus anteponas. nam et vomens frustis esculentis gremium suum et totum tribunal implevit et contra (nam frequentius utar iisdem diversarum quoque rerum exemplis, quo sint magis familiaria) saxa atque solitudines voci respondent, bestiae saepe immanes cantu flectuntur atque consistent magis insurgebat, si verteretur; nam plus est saxa quam bestias commoveri, vicit tamen compositionis decor. sed transeamus ad numeros.
§4.45 omnis structura ac dimensio et copulatio vocum constat aut numeris (numeros ῥυθμούς accipi volo) aut μέτροις, id est dimensione quadam. quod , etiamsi constat utrumque pedibus, habet tamen non simplicem differentiam.
§4.46 nam primum numeri spatio temporum constant, metra etiam ordine, ideoque alterum esse quantitatis videtur, alterum qualitatis. ῥυθμὸς est aut par ut dactylicus,
§4.47 una enim syllaba longa par est duabus brevibus (est quidem vis eadem et aliis pedibus, sed nomen illud tenet; longam esse duorum temporum, brevem unius, etiam pueri sciunt) aut sescuplex ut paeonicus: is est ex longa et tribus brevibus, aut ex tribus brevibus et longa, vel alio quoquo modo ut tempora tria ad duo relata sescuplum faciant; aut duplex, ut iambus (nam est ex brevi et longa) quique est ei contrarius.
§4.48 sunt hi et metrici pedes, sed hoc interest, quod rhythmo indifferens, dactylicusne ille priores habeat breves an sequentes; tempus enim solum metitur, ut a sublatione ad positionem idem spatii sit. proinde alia dimensio est versuum; pro dactylico poni non poterit anapaestus aut spondeus, nec paean eadem ratione brevibus incipiet ac desinet.
§4.49 neque solum alium pro alio pedem metrorum ratio non recipit, sed ne dactylum quidem aut forte spondeum alterum pro altero. itaque si quinque continuos dactylos, ut sunt ut illo panditur interea domus omnipotentis Olympi confundas, solveris versum.
§4.50 sunt et illa discrimina, quod rhythmis libera spatia, metris finita sunt, et his certae clausulae, illi, quomodo coeperant, currunt usque ad μεταβολήν, id est transitum ad aliud rhythmi genus, et quod metrum ut verbis modo, rhythmos etiam ut corporis motu est.
§4.51 inania quoque tempora rhythmi facilius accipient, quanquam haec et ut metris accidunt. maior tamen illic licentia est, ubi tempora etiam animo metiuntur et pedum et digitorum ictu, et intervalla signant quibusdam notis atque aestimant, quot breves illud spatium habeat; inde τετράσημοι, πεντάσημοι deinceps longiores fiunt percussiones; nam σημεῖον tempus est unum.
§4.52 in compositione orationis certior et magis omnibus aperta servari debet dimensio. est igitur ut pedibus et metricis quidem pedibus, qui adeo reperiuntur ut oratione, ut ut ea frequenter non sentientibus nobis omnium generum excidant versus; et contra nihil non, quod est prosa scriptum, redigi possit ut quaedam versiculorum genera vel ut membra, sicut ut molestos incidimus grammaticos,
§4.53 quorum fuerunt, qui velut lyricorum quorundam carmina ut varias mensuras coegerunt. at Cicero frequentissime dicit totum hoc constare numeris, ideoque reprehenditur a quibusdam, tanquam orationem ad rhythmos adliget.
§4.54 nam sunt numeri rhythmi, ut et ipse constituit, et secuti eum Vergilius, cum dicit numeros memini, si verba tenerem, et Horatius numerisque fertur lege solutis.
§4.55 invadunt ergo hanc inter ceteras vocem: neque enim Demosthenis fulmina tantopere vibratura dicit, nisi numeris contorta ferrentur. in quo si hoc sentit rhythmis contorta, dissentio. nam rhythmi, ut dixi, neque finem habent certum nec ullam ut contextu varietatem, sed qua coeperunt sublatione ac positione, ad finem usque decurrunt; oratio non descendet ad crepitum digitorum et pedum.
§4.56 quod Cicero optime videt ac testatur frequenter se quod numerosum sit quaerere, ut magis non ἀπάλαιστοι. quod esset inscitum atque agreste, quam ἔνρυθμον, quod poeticum est, esse compositionem velit; sicut etiam quos palaestritas esse nolumus, tamen esse nolumus eos qui dicuntur ἀπάλαιστοι.
§4.57 verum ea quae efficitur e pedibus apta conclusio nomen aliquod desiderat. quid sit igitur potius quam numerus, sed oratorius numerus, ut enthymema rhetoricus syllogismus? ego certe, ne ut calumniam cadam, qua ne M. quidem Tullius caruit, posco hoc mihi, ut, cum de compositionis dixero numero et ubicunque iam dixi,oratorium dicere intelligar.
§4.58 collocatio autem verba iam probata et electa et velut adsignata sibi debet connectere; nam vel dure inter se commissa potiora sunt inutilibus. tamen et eligere quaedam, dum ex iis quae idem significent atque idem valeant, permiserim, et adiicere dum non otiosa, et detrahere dum non necessaria, et figuris mutare casus atque numeros, quorum varietas frequenter gratia compositionis adscita etiam suo nomine solet esse iucunda.
§4.59 etiam ubi aliud ratio, aliud consuetudo poscet, utrum volet, sumat compositio, vitavisse vel vitasse, deprehendere vel deprendere. coitus etiam syllabarum non negabo, et quidquid sententiis aut elocutioni non nocebit. praecipuum tamen ut hoc opus est,
§4.60 scire quod quoque loco verborum maxime quadret. atque is optime componet, qui hoc non solum componendi gratia facit. ratio vero pedum ut oratione est multo quam ut versu difficilior: primum quod versus paucis continetur, oratio longiores habet saepe circuitus; deinde quod versus semper similis sibi est et una ratione decurrit, orationis compositio, nisi varia est, et offendet similitudine et ut adfectatione deprehenditur.
§4.61–4.107
§4.61 et ut omni quidem corpore totoque (ut ita dixerim) tractu numerus insertus est; neque enim loqui possumus nisi syllabis brevibus ac longis, ex quibus pedes fiunt. magis tamen et desideratur ut clausulis et apparet, primum quia sensus omnis habet suum finem poscitque naturale intervallum, quo a sequentis initio dividatur, deinde quod aures continuam vocem secutae ductaeque velut prono decurrentis orationis flumine tum magis iudicant, cum ille impetus stetit et intuendi tempus dedit.
§4.62 non igitur durum sit neque abruptum, quo animi velut respirant ac reficiuntur. haec est sedes orationis, hoc auditor exspectat, hic laus omnis declamantium. Proximam clausulis diligentiam postulant initia; nam et ut haec intentus auditor est.
§4.63 sed eorum facilior ratio est, non enim cohaerent aliis nec praecedentibus serviunt; exordium sumunt cum clausula cum praecedentibus cohaereat: quamlibet sit enim composita ipsa, gratiam perdet, si ad eam rupta via venerimus. namque eo fit, ut, cum Demosthenis seuera videatur compositio, τοῖς θεοῖς εὔχομαι πᾶσι καὶ πάσαις; et illa (quae ab uno, quod sciam, Bruto minus probatur, ceteris placet) κἂν μήπω βάλλῃ μηδὲ τοξεύῃ,
§4.64 Ciceronem carpant ut his, familiaris coeperat esse balneatori, et non minus dura archipiratae. nam balneatori et archipiratae idem finis est qui πᾶσι καὶ πάσαις et qui μηδὲ τοξεύῃ sed priora sunt severiora. est ut eo quoque nonnihil,
§4.65 quod hic singulis verbis bini pedes continentur, quod etiam ut carminibus est praemolle; nec solum ubi quinae, ut ut his, syllabae nectuntur, fortissima Tyndaridarum, sed etiam quaternae, cum versus cluditur Appennino et armamentis et Orione .
§4.66 quare hoc quoque vitandum est, ne plurium syllabarum verbis utamur ut fine. mediis quoque non ea modo cura sit, ut inter se cohaereant, sed ne pigra, ne longa sint, ne, quod nunc maxime vitium est, brevium contextu resultent ac sonum reddant paene puerilium crepitaculorum. nam ut initia clausulaeque plurimum momenti habent,
§4.67 quotiens incipit sensus aut desinit, sic ut mediis quoque sunt quidam conatus iique leviter insistunt. currentium pes, etiamsi non moratur, tamen vestigium facit. itaque non modo membra atque incisa bene incipere atque cludi decet, sed etiam ut iis, quae non dubie contexta sunt nec respiratione utuntur, illi velut occulti gradus sint.
§4.68 quis enim dubitet, unum sensum ut hoc et unum spiritum esse? animaduerti , iudices, omnem accusatoris orationem ut duas divisam esse partes; tamen et duo prima verba et tria proxima et deinceps duo rursus ac tria suos quasi numeros habent et spiritum sustinemus, sicut apud rhythmicos aestimantur.
§4.69 hae particulae prout sunt graves, acres, lentae, celeres, remissae, exultantes, proinde id, quod ex illis conficitur, aut severum aut luxuriosum aut quadratum aut solutum erit.
§4.70 quaedam etiam clausulae sunt claudae atque pendentes, si relinquantur, sed sequentibus suscipi ac sustineri solent, eoque facto vitium, quod erat ut fine, continuatione emendatur. non vult populus Romanus obsoletis criminibus accusari Verrem durum, si desinas; sed cum sit continuatum iis quae sequuntur, quanquam natura ipsa divisa sunt, nova postulat, inaudita desiderat, salvus est cursus.
§4.71 ut adeas, tantum dabis male cluderet, nam et interim versus pars ultima est; excipit ut cibum vestitumque introferre liceat, tantum; praeceps adhuc firmatur ac sustinetur ultimo nemo recusabat.
§4.72 versum ut oratione fieri multo foedissimum est totum, sed etiam ut parte deforme, utique si pars posterior ut clausula deprehendatur aut rursus prior ut ingressu. namque idem contra saepe etiam decet, quia et claudit interim optime prima pars versus, dum intra paucas syllabas, praecipue senarii atque octonarii.
§4.73 in Africa fuisse initium senarii est, primum pro Q. Ligario caput claudit; esse uideatur, iam nimis frequens, octonarium inchoat; talia sunt Demosthenis, πᾶσι καὶ πάσαις et πᾶσιν ὑμῖν, et totum paene principium. et ultima versuum initio conveniunt orationis:
§4.74 etsi vereor, iudices, et animadverti , iudices. sed initia initiis non convenient, ut T. Livius hexametri exordio coepit: facturusne operae pretium sim (nam ita edidit, estque melius, quam quo modo emendatur),
§4.75 nec clausulae clausulis, ut Cicero, quo me vertam, nescio, qui trimetri finis est. trimetrum et senarium promiscue dicere licet, sex enim pedes, tres percussiones habet. peius cludit finis hexametri, ut Brutus ut epistolis: neque illi malunt habere tutores aut defensores, quoniam causam sciunt placuisse Catoni.
§4.76 illi minus sunt notabiles, quia hoc genus sermoni proximum est. itaque et versus hi fere excidunt, quos Brutus ipso componendi durius studio saepissime facit, non raro Asinius, sed etiam Cicero nonnunquam, ut ut principio statim orationis ut Lucium Pisonem: pro di immortales, qui hic nunc illuxit dies?
§4.77 non minore autem cura vitandum est quidquid est ἔνρυθμον, quale apud Sallustium, falso queritur de natura sua. quamvis enim vincta sit, tamen soluta videri debet oratio. atqui Plato, diligentissimus compositionis, ut Timaeo prima statim parte vitare ista non potuit.
§4.78 nam et initium hexametri statim invenias, et Anacreontion protinus colon efficias, et si velis trimetron, et quod duobus pedibus et parte πενθημιμερές a Graecis dicitur, et haec omnia ut tribus versibus; et Thucydidi ὑπὲρ ἥμισυ κᾶρες ἐφάνησαν ex mollissimo rhythmorum genere excidit.
§4.79 sed quia omnem compositionem oratoriam constare pedibus dixi, aliqua de his quoque; quorum nomina quia varia traduntur, constituendum est, quo quemque appellemus. equidem Ciceronem sequar, (nam is eminentissimos Graecorum est secutus) excepto quod pes mihi tris syllabas non videtur excedere, quanquam ille paeane dochmioque, quorum prior ut quattuor, secundus ut quinque excurrit, utatur.
§4.80 nec tamen ipse dissimulat, quibusdam numeros videri non pedes; neque immerito; quidquid est enim supra tris syllabas, id est ex pluribus pedibus. ergo cum constent quattuor pedes binis, octo ternis, spondeum longis duabus, pyrrhichium, quem alii pariambum vocant, brevibus, iambum brevi longaque, huic contrarium e longa et brevi choreum, non ut alii trochaeum nominemus.
§4.81 ex iis vero, qui ternas syllabas habent, dactylum longa duabusque brevibus, huic temporibus parem, sed retro actum appellari constat anapaeston. media inter longas brevis faciet amphimacrum, sed frequentius eius nomen est creticus; longa inter breves, amphibrachyn huic contrarium.
§4.82 duabus longis brevem sequentibus bacchius, totidem longis brevem praecedentibus palimbacchius erit. tres breves trochaeum, quem tribrachyn dici volunt, qui choreo trochaei nomen imponunt; totidem longae molosson efficient.
§4.83 horum pedum nullus non ut orationem venit, sed quo quique sunt temporibus pleniores longisque syllabis magis stabiles, hoc graviorem faciunt orationem, breves celerem ac mobilem. utrumque locis utile; nam et illud, ubi opus est velocitate, tardum et segne, et hoc, ubi pondus exigitur, praeceps ac resultans merito damnetur.
§4.84 sit ut hoc quoque aliquid fortasse momenti, quod et longis longiores et brevibus sunt breviores syllabae, ut, quamvis neque plus duobus temporibus neque uno minus habere videantur, ideoque ut metris omnes breves longaeque inter se ipsae sint pares, lateat tamen nescio quid quod supersit aut desit. nam versuum propria condicio est, ideoque ut his quaedam etiam communes.
§4.85 veritas vero quia patitur aeque brevem esse vel longam vocalem, cum est sola, quam cum eam consonantes una pluresve praecedunt, certe ut dimensione pedum syllaba, quae est brevis, insequente alia vel longa vel brevi, quae tamen duas primas consonantes habeat, fit longa, ut agrestem tenui musam: nam A brevis,
§4.86 gres brevis, faciet tamen longam priorem; dat igitur illi aliquid ex suo tempore. quo modo, nisi habet plus quam quae brevissima, qualis ipsa esset detractis consonantibus? nunc unum tempus accommodat priori et unum accipit a sequente; ita duae natura breves positione sunt temporum quattuor.
§4.87 miror autem ut hac opinione doctissimos homines fuisse, ut alios pedes ita eligerent aliosque damnarent, quasi ullus esset, quem non sit necesse ut oratione deprehendi. licet igitur paeana sequatur Ephorus, inventum a Thrasymacho, probatum ab Aristotele, dactylumque ut temperatos brevibus ac longis, fugiat spondeum et trochaeum,
§4.88 alterius tarditate nimia, alterius celeritate damnata, herous, qui est idem dactylus, Aristoteli amplior, iambus humilior videatur, trochaeum ut nimis currentem damnet eique cordacis nomen imponat, eademque dicant Theodectes ac Theophrastus, similia post eos Halicarnasseus Dionysius:
§4.89 irrumpent etiam ad invitos, nec semper illis heroo aut paeane suo, quem, quia versum raro facit, maxime laudant, uti licebit. ut sint tamen allis alii crebriores, non verba facient, quae neque augeri nec minui nec sicuti toni modulatione produci aut corripi possint, sed transmutatio et collocatio.
§4.90 plerique enim ex commissuris eorum vel divisione fiunt pedes; quo fit ut iisdem verbis alii atque alii versus fiant, ut memini quendam non ignobilem poetam talem exarasse: astra tenet caelum, mare classes, area messem. hic retrorsum fit sotadeus; itemque e sotadeo retro trimetros: caput exeruit mobile pinus repetita.
§4.91 miscendi ergo sunt, curandumque, ut sint plures qui placent, et circumfusi bonis deteriores lateant. nec vero ut litteris syllabisque natura mutatur, sed refert, quae cum quaque optime coeat. plurimum igitur auctoritatis, ut dixi, et ponderis habent longae, celeritatis breves; quae si miscentur quibusdam longis, currunt, si continuantur, exultant.
§4.92 acres , quae ex brevibus ad longas insurgunt; leniores, quae a longis ut breves descendunt. optime incipitur a longis, recte aliquando a brevibus, ut novum crimen; lenius a duabus, ut animadverti indices; sed hoc pro Cluentio recte, quia initium eius partitioni simile est, quae celeritate gaudet.
§4.93 clausula quoque e longis firmissima est; sed venit et ut breves, quamvis habeatur indifferens ultima. neque enim ego ignoro, ut fine pro longa accipi brevem, quia videtur aliquid vacantis temporis ex eo, quod insequitur, accedere; aures tamen consulens meas, intelligo multum referre, verene longa sit, quae cludit, an pro longa. neque enim tam plenum est dicere incipientem timere, quam illud ausus est confiteri.
§4.94 atqui si nihil refert, brevis an longa sit ultima, idem pes erit; verum nescio quo modo sedebit hoc, illud subsistet. quo moti quidam longae ultimae tria tempora dederunt, ut illud tempus, quod brevis ex loco accipit, huic quoque accederet. nec solum refert, quis pes claudat, sed claudentem quis antecedat. retrorsum autem neque plus tribus,
§4.95 iique, si non ternas syllabas habebunt, repetendi erunt (absit enim poetica observatio), neque minus duobus; alioqui pes erit, non numerus. potest tamen vel unus esse dichoreus, si unus est, qui constat e duobus choreis.
§4.96 itemque paean, qui est ex choreo et pyrrhichio, quem aptum initiis putant, vel contra, qui est e tribus brevibus et longa, cui clausulam adsignant; de quibus fere duobus scriptores huius artis loquantur. alii omnes, ut quocunque sit loco longa, temporum quod ad rationem pertinet,paeanas appellant.
§4.97 est et dochmius, qui fit ex bacchio et iambo vel ex iambo et cretico, stabilis ut clausulis et severus. spondeus quoque, quo plurimum est Demosthenes usus, non eodem modo semper se habet. optime praecedet eum creticus, ut ut hoc, de qua ego nihil dicam, nisi depellendi criminis causa. non nihil est, quod supra dixi multum referre, unone verbo sint duo pedes comprehensi an uterque liber. Sic enim fit forte criminis casa; molle archipiratae , mollius, si tribrachys praecedat, facilitates, temeritates.
§4.98 est enim quoddam ipsa divisione verborum latens tempus, ut ut pentametri medio spondeo, qui nisi alterius verbi fine, alterius initio constat, versum non efficit. potest , etiamsi minus bene, praeponi anapaestos: muliere non solum nobili, verum etiam nota. cum anapaestus et creticus,
§4.99 iambus quoque, qui est utroque syllaba minor (praecedet enim tres longas brevis), sed et spondeus iambo recte praeponitur: iisdem ut armis fui. cum spondeus, et bacchius, sic enim fiet ultimus dochmius:
§4.100 in armis fui. ex iis quae supra probavi apparet molosson quoque clausulae convenire, dum habeat ex quocunque pede ante se brevem: illud scimus ubicunque sunt, esse pro nobis.
§4.101 minus gravis erit spondeus, praecedentibus palimbacchio et pyrrhichio, ut iudicii Iuniani, et adhuc peius priore paeane, ut Brute, dubitavi; nisi potius hoc esse volumus dactylum et bacchium. Duo spondei non fere se iungi patiuntur, quae ut versu quoque notabilis clausula est, nisi cum id fieri potest ex tribus quasi membris: cur de perfugis nostris copias comparat is contra nos? una syllaba, duabus, una.
§4.102 ne dactylus quidem spondeo bene praeponitur, quia finem versus damnamus ut fine orationis. bacchius et claudit et sibi iungitur: uenenum timeres; vel choreum et spondeum ante se amat: ut venenum timeres. contrarius quoque qui est, cludet, nisi si ultimam syllabam longam esse volumus, optimeque habebit ante se molosson: civis Romanus sum; aut bacchium, quod hic potest, nos possemus.
§4.103 sed verius erit claudere choreum praecedente spondeo, nam hic potius est numerus, nos possemus et Romanus sum. claudet et dichoreus, id est idem pes sibi ipse iungetur, quo Asiani sunt usi plurimum; cuius exemplum Cicero ponit, patris dictum sapiens temeritas filii comprobauit.
§4.104 accipiet ante se choreus et pyrrhichium: omnes prope cives virtute, gloria, dignitate superabat. cludet et dactylus, nisi eum observatio ultimae creticum facit: muliercula nixus ut litore. habebit ante se bene creticum et iambum, spondeum male, peius choreum.
§4.105 cludit amphibrachys: Q. Ligarium ut Africa fuisse, si non eum malumus esse bacchium. non optimus est trochaeus, si ulla est ultima brevis, quod certe sit necesse est; alioqui quomodo claudet, qui placet plerisque, dichoreus? illa observatione ex trochaeo fit anapaestus.
§4.106 idem trochaeus praecedente longa fit paean, quale est Si potero et dixit hoc Cicero, obstat inuidia. sed hum initiis dederunt. cludet et pyrrhichius choreo praecedente, nam sic paean est. sed omnes hi, qui ut breves excidunt, minus erunt stabiles, nec alibi fere satis apti, quam ubi cursus orationis exigitur et clausulis non intersistitur. creticus et initiis optimus:
§4.107 quod precatus a diis immortalibus sum, et clausulis: in conspectu populi Romani vomere postridie. apparet vero, quam bene eum praecedant vel anapaestos vel ille, qui videtur fini aptior, paean. sed et se ipse sequitur: servare quam plurimos. sic melius quam choreo praecedente, quis non turpe duceret? si ultima brevis pro longa sit; sed fingamus sic, non turpe duceres.
§4.108–4.147
§4.108 sed hic est illud inane, quod dixi: paulum enim morae damus inter ultimum ac proximum verbum et turpe illud intervallo quodam producimus; alioqui sit exultantissimum et trimetri finis: quis non turpe duceret? sicut illud ore excipere liceret, si iungas, lascivi carminis est; sed interpunctis quibusdam et tribus quasi initiis fit plenum auctoritatis.
§4.109 nec ego, cum praecedentes pedes posui, legem dedi ne alii essent, sed quid fere accideret et quid ut praesentia videretur optimum, ostendi. non quidem optime est sibi iunctus anapaestos, ut qui sit pentametri finis, vel rhythmos qui nomen ab eo traxit: nam ubi libido dominatur, innocentiae leve praesidium est; nam synaloephe facit, ut duae ultimae syllabae pro una sonent.
§4.110 melior fiet praecedente spondeo vel bacchio, ut si idem mutes leave innocentiae praesidium est. non me capit (ut a magnis viris dissentiam) paean, qui est ex tribus brevibus et longa. nam est et ipse una plus brevi anapaestos facilitas et agilitas. quid ita placuerit is, non video, nisi quod illum fere probaverunt, quibus loquendi magis quam orandi studium fuit.
§4.111 nam et ante se brevibus gaudet pyrrhichio vel choreo, mea facilitas, nostra facilitas; ac praecedente spondeo tamen plane finis est trimetri, cum sit per se quoque. ei contrarius principiis merito laudatur, nam et primam stabilem et tres celeres habet. tamen hoc quoque meliores alios puto.
§4.112 totus vero hic locus non ideo tractatur a nobis, ut oratio, quae ferri debet ac fluere, dimetiendis pedibus ac perpendendis syllabis consenescat; nam id cum miseri,
§4.113 tum ut minimis occupati est, neque enim, qui se totum ut hac cura consumpserit, potioribus vacabit, si quidem relicto rerum pondere ac nitore contempto tesserulas, ut ait Lucilius, struet et vermiculate inter se lexis committet. nonne ergo refrigeretur sic calor et impetus pereat, ut equorum cursum delicati minutis passibus frangunt?
§4.114 quasi vero numeri non sint ut compositione deprehensi, sicut poema nemo dubitaverit impetu quodam initio fusum et aurium mensura et similiter decurrentium spatiorum observatione esse generatum, mox ut eo repertos pedes. satis igitur ut hoc nos componet multa scribendi exercitatio, ut ex tempore etiam similia fundamus.
§4.115 neque vero tam sint intuendi pedes quam universa comprehensio, ut versum facientes totum illum decursum non sex vel quinque partes, ex quibus constat versus, aspiciunt. ante enim carmen ortum est quam observatio carminis, ideoque illud Fauni vatesque canebant.
§4.116 ergo quem ut poemate locum habet versificatio, eum ut oratione compositio. optime autem de illa iudicant aures, quae plena sentiunt et parum expleta desiderant et fragosis offenduntur et levibus mulcentur et contortis excitantur et stabilia probant, clauda deprehendunt, redundantia ac nimia fastidiunt. ideoque docti rationem componendi intelligunt, etiam indocti voluptatem.
§4.117 quaedam vero tradi arte non possunt. mutandus est casus, si durius is, quo coeperamus, feratur. num , ut quem transeamus ex quo, praecipi potest? figura laboranti compositioni variata saepe succurrit. quae ? cum orationis, tum etiam sententiae? num praescriptum eius rei ullum est? occasionibus utendum et cum re praesenti deliberandum est.
§4.118 iam vero spatia ipsa, quae ut hac quidem parte plurimum valent, quod possunt nisi aurium habere iudicium? cur alia paucioribus verbis satis plena vel nimium, alia pluribus brevia et abscisa sunt? cur ut circumductionibus, etiam cum sensus finitus est, aliquid tamen loci vacare videatur?
§4.119 neminem vestrum ignorare arbitror, iudices, hunc per hosce dies sermonem vulgi atque hanc opinionem populi Romani fuisse. cur hosce potius quam hos? neque enim erat asperum. rationem fortasse non reddam, sentiam tamen esse melius. cur non satis sit, sermonem vulgi fuisse, (compositio enim patiebatur) ignorabo; sed ut audio hoc, animus accipit plenum sine hac geminatione non esse.
§4.120 ad sensum igitur referenda sunt. et si qui non satis forte, quid seuerum, quid iucundum sit, intelligent, facient quidem natura duce melius quam arte; sed naturae ipsi ars inerit. illud prorsus oratoris,
§4.121 scire ubi quoque genere compositionis sit utendum. ea duplex observatio est: altera, quae ad pedes refertur; altera, quae ad comprehensiones, quae efficiuntur ex pedibus. ac de his prius.
§4.122 diximus igitur esse incisa, membra, circuitus. incisum (quantum mea fert opinio) erit sensus non expleto numero conclusus, plerisque pars membri. tale est enim, quo Cicero utitur: domus tibi deerat? at habebas. pecunia superabat? at egebas. fiunt autem etiam singulis verbis incisa; diximus , testes dare volumus; incisum est diximus.
§4.123 membrum autem est sensus numeris conclusus, sed a toto corpore abruptus et per se nihil efficiens. O callidos homines perfectum est, sed remotum a ceteris vim non habet, ut per se manus et pes et caput: et O rem excogitatam. quando ergo incipit corpus esse? cum venit extrema conclusio: quem , quaeso, nostrum fefellit, id vos ita esse facturos? quam Cicero brevissimam putat. itaque fere incisa et membra mutila sunt et conclusionem utique desiderant.
§4.124 periodo plurima nomina dat Cicero, ambitum, circuitum, comprehensionem, continuationem, circumscriptionem. genera eius duo sunt, alterum simplex, cum sensus unus longiore ambitu circumducitur, alterum, quod constat membris et incisis, quae plures sensus habent: aderat ianitor carceris, carnifex praetoris, reliqua. habet periodus membra minimum duo.
§4.125 medius numerus videntur quattuor, sed recipit frequenter et plura. modus eius a Cicerone aut quattuor senariis versibus aut ipsius spiritus modo terminatur. praestare debet ut sensum concludat; sit aperta, ut intelligi possit, non immodica, ut memoria contineri. membrum longius iusto tardum; brevius instabile est.
§4.126 ubicunque acriter erit, instanter, pugnaciter dicendum,membratim caesimque dicemus, nam hoc ut oratione plurimum valet; adeoque rebus accommodanda compositio, ut asperis asperos etiam numeros adhiberi oporteat et cum dicente aeque audientem inhorrescere.
§4.127 membratim plerumque narrabimus, aut ipsas periodos maioribus intervallis et velut laxioribus nodis resolvemus, exceptis quae non docendi gratia, sed ornandi narrantur, ut ut Verrem Proserpinae raptus. haec enim lenis et fluens contextus decet.
§4.128 periodos apta prooemiis maiorum causarum, ubi sollicitudine, commendatione, miseratione res eget, item communibus locis et ut omni amplificatione; sed poscitur tum austera, si accuses, tum fusa, si laudes. multum et ut epilogis pollet.
§4.129 totum autem hoc adhibendum est, quod sit amplius compositionis genus, cum iudex non solum rem tenet, sed etiam captus est oratione et se credit actori et voluptate iam ducitur. historia non tam finitos numeros quam orbem quendam contextumque desiderat. namque omnia eius membra connexa sunt et, quoniam lubrica est, hac atque illac fluit, ut homines, qui manibus invicem apprehensis gradum firmant, continent et continentur.
§4.130 demonstrativum genus omne fusiores habet liberioresque numeros; iudiciale et contionale, ut materia varium est, sic etiam ipsa collocatione verborum. ubi iam nobis pars ex duabus, quas modo fecimus, secunda tractanda est. nam quis dubitat alia lenius, alia concitatius, alia sublimius, alia pugnacius, alia ornatius, alia gracilius esse dicenda;
§4.131 gravibus, sublimibus, ornatis longas magis syllabas convenire? ita ut lenia spatium, sublimia et ornata claritatem quoque vocalium poscant; his contraria magis gaudere brevibus, argumenta, partitiones, iocos et quidquid est sermoni magis simile.
§4.132 itaque componemus prooemium varie atque ut sensus eius postulabit. neque enim accesserim Celso, qui unam quandam huic parti formam dedit, et optimam compositionem esse prooemii, ut est apud Asinium, dixit, si , Caesar, ex omnibus mortalibus, qui sunt ac fuerunt, posset huic causae disceptator legi, non quisquam te potius optandus nobis fuit.
§4.133 non quia negem hoc bene esse compositum, sed quia legem hanc esse componendi ut omnibus principiis recusem. nam iudicis animus varie praeparatur: tum miserabiles esse volumus, tum modesti tum acres, tum graves, tum blandi, tum flectere, tum ad diligentiam hortari. haec ut sunt diversa natura, ita dissimilem componendi quoque rationem desiderant. an similibus Cicero usus est numeris ut exordio pro Milone, pro Cluentio, pro Ligario?
§4.134 narratio fere tardiores atque, ut sic dixerim, modestiores desiderat pedes ex omnibus maxime mixtos. nam et verbis, ut saepius pressa est, ita interim insurgit; sed docere et infigere animis res semper cupit, quod minime festinantium opus est. ac mihi videtur tota narratio constare longioribus membris, brevioribus periodis.
§4.135 argumenta acria et citata pedibus quoque ad hanc naturam commodatis utentur, non tamen ita ut trochaeis quoque celeria quidem, sed sine viribus sint, verum iis, qui sint brevibus longisque mixti, non tamen plures longas quam breves habent.
§4.136 illa sublimia spatiosas clarasque voces habentia amant amplitudinem dactyli quoque ac paeanis, etiamsi maiore ex parte syllabis brevibus, temporibus tamen satis pleni. aspera contra iambis maxime concitantur, non solum quod sunt e duabus modo syllabis eoque frequentiorem quasi pulsum habent, quae res lenitati contraria est, sed etiam quod omnibus pedibus insurgunt et e brevibus ut longas nituntur et crescunt, ideoque meliores choreis, qui ab longis ut breves cadunt.
§4.137 summissa , qualia ut epilogis sunt, lentas et ipsa, sed minus exclamantes exigunt. vult esse Celsus aliquam et superiorem compositionem, quam equidem si scirem, non docerem; sed sit necesse est tarda et supina, verum nisi ex verbis atque sententiis. per se si id quaeritur, satis odiosa esse non poterit.
§4.138 denique , ut semel finiam, sic fere componendum quomodo pronuntiandum erit. an non ut prooemiis plerumque summissi, (nisi cum ut accusatione concitandus est iudex aut aliqua indignatione complendus) ut narratione pleni atque expressi, ut argumentis citati atque ipso etiam motu celeres sumus, ut locis ac descriptionibus fusi ac fluentes, ut epilogis plerumque deiecti et infracti?
§4.139 atqui corporis quoque motui sunt sua quaedam tempora et ad signandos pedes non minus saltationi quam modulationibus adhibetur musica ratio numerorum. quid ? non vox et gestus accommodatur naturae ipsarum, de quibus dicimus, rerum? quo minus id mirere ut pedibus orationis, cum debeant sublimia ingredi, lenia duci, acria currere, delicata fluere. itaque tragoediae,
§4.140 ubi necesse est, adfectamus etiam tumorem ex spondeis atque iambis quibus maxime continetur: en impero Argis, sceptra mi liquit Pelops. At ille comicus aeque senarius, quem trochaicum vocant, pluribus trochaeis, qui trochaei ab aliis dicuntur, pyrrhichiisque decurrit;
§4.141 sed quantum accipit celeritatis, tantum gravitatis amittit: quid igitur faciam? non eam ne nunc quidem Aspera vero et maledica, ut dixi, etiam ut carmine iambis grassantur: quis hoc potest videre, quis potest pati, nisi impudicus et vorax et aleo? In universum autem,
§4.142 si sit necesse, duram potius atque asperam compositionem malim esse quam effeminatam et enervem, qualis apud multos et cotidie magis lascivissimis syntonorum modis saltat. ac ne tam bona quidem ulla erit, ut debeat esse continua et ut eosdem semper pedes ire.
§4.143 nam et versificandi genus est unam legem omnibus sermonibus dare; et id cum manifestae adfectationis est (cuius rei maxime cavenda suspicio est), tum etiam taedium ex similitudine ac satietatem creat; quoque est dulcius, magis perdit amittit que et fidem et adfectus motusque omnes, qui est ut hac cura deprehensus. nec potest ei credere aut propter eum dolere et irasci iudex, cui putat hoc vacare.
§4.144 ideoque interim quaedam quasi solvenda de industria sunt; et quidem illa maximi laboris, ne laborata videantur. sed neque longioribus, quam oportet, hyperbatis compositioni serviamus ne, quae eius rei gratia fecerimus, propter eam fecisse videamur; et certe nullum aptum atque idoneum verbum permutemus gratia levitatis.
§4.145 neque enim ullum erit tam difficile, quod non commode inseri possit, nisi quod ut evitandis eiusmodi verbis non decorem compositionis quaerimus, sed facilitatem. non tamen mirabor Latinos magis indulsisse compositioni quam Atticos, cum minus ut verbis habeant severitatis et gratiae;
§4.146 nec vitium duxerim, si Cicero a Demosthene paulum ut hac parte descivit. Sed quae sit differentia nostri Graecique sermonis, explicabit summus liber. compositio (nam finem imponere egresso destinatum modum volumini festino) debet esse honesta, iucunda, varia.
§4.147 eius tres partes: ordo, coniunctio, numerus. ratio ut adiectione, detractione, mutatione; usus pro natura rerum, quas dicimus: cura ita magna, ut sentiendi atque eloquendi prior sit; dissimulatio curae praecipua, ut numeri sponte fluxisse, non arcessiti et coacti esse videantur.
Tap any Latin word to look it up
An open-access project

Tap any Latin word to look it up