Liber V
§pr.1–7.25
§pr.1 fuerunt et clari quidem auctores, quibus solum videretur oratoris officium docere; namque et adfectus duplici ratione excludendos putabant, primum quia vitium esset omnis animi perturbatio, deinde quia iudicem a veritate depelli misericordia gratia similibusque non oporteret, et voluptatem audientium petere, cum vincendi tantum gratia diceretur, non modo agenti supervacuum, sed vix etiam viro dignum arbitrabantur;
§pr.2 plures vero, qui nec ab illis sine dubio partibus rationem orandi summoverent, hoc tamen proprium atque praecipuum crederent opus, sua confirmare et quae ex adverso proponerentur refutare.
§pr.3 utrumcunque est (neque enim hoc loco meam interpono sententiam), hic erit liber illorum opinione maxime necessarius, quia toto haec sola tractantur; quibus sane et ea, quae de iudicialibus causis iam dicta sunt, serviunt.
§pr.4 nam neque prooemii neque narrationis est alius usus, quam ut iudicem huic praeparent; et status nosse atque ea, de quibus supra scripsimus, intueri supervacuum foret, nisi ad hanc perveniremus.
§pr.5 denique ex quinque quas iudicialis materiae fecimus partibus, quaecunque alia potest aliquando necessaria causae non esse; lis nulla est, cui probatione opus non sit. eius praecepta sic optime divisuri videmur, ut prius, quae in commune ad omnes quaestiones pertinent, ostendamus; deinde, quae in quoque causae genere propria sint, exsequamur.
§1.1 ac prima quidem illa partitio ab Aristotele tradita consensum fere omnium meruit, alias esse probationes, quas extra dicendi rationem acciperet orator, alias, quas ex causa traheret ipse et quodam modo gigneret. ideoque illas ἀτέχνους, id est inartificiales, has ἐντέχνους, id est artificiales, vocaverunt.
§1.2 ex illo priore genere sunt praeiudicia, rumores, tormenta, tabulae, iusiurandum, testes, in quibus pars maxima contentionum forensium consistit. sed ut ipsa per se carent arte, ita summis eloquentiae viribus et adlevanda sunt plerumque et refellenda. quare mihi videntur magnopere damnandi, qui totum hoc genus a praeceptis removerunt.
§1.3 nec tamen in animo est omnia, quae aut pro his aut contra dici solent, complecti. non enim communes locos tradere destinamus, quod esset operis infiniti, sed viam quandam atque rationem. Quibus demonstratis, non modo in exsequendo suas quisque vires debet adhibere, sed etiam inveniendo similia, ut quaeque condicio litium poscet. neque enim de omnibus causis dicere quisquam potest saltem praeteritis, ut taceam de tuturis.
§2.1 iam praeiudiciorum vis omnis tribus in generibus versatur: rebus, quae aliquando ex paribus causis sunt iudicatae, quae exempla rectius dicuntur, ut de rescissis patrum testamentis vel contra filios confirmatis; iudiciis ad ipsam causam pertinentibus, unde etiam nomen ductum est, qualia in Oppianicum facta dicuntur et a senatu adversus Milonem; aut cum de eadem causa pronuntiatum est, ut in reis deportatis et assertione secunda et partibus centumviralium, quae in duas hastas divisae sunt.
§2.2 confirmantur praecipue duobus: auctoritate eorum, qui pronuntiaverunt, et similitudine rerum, de quibus quaeritur; refelluntur autem raro per contumeliam iudicum, nisi forte manifesta in iis culpa erit. vult enim cognoscentium quisque firmam esse alterius sententiam, et ipse pronuntiaturus, nec libenter exemplum, quod in se fortasse recidat, facit.
§2.3 confugiendum ergo est in duobus superioribus, si res feret, ad aliquam dissimilitudinem causae; vix autem ulla est per omnia alteri similis. si id non continget aut eadem causa erit, actionum incusanda negligentia aut de infirmitate personarum querendum, contra quas erit iudicatum, aut de gratia, quae testes corruperit, aut de invidia aut de ignorantia, aut videndum, quid causae postea accesserit. quorum si nihil erit, licet tamen dicere multos iudiciorum casus ad inique pronuntiandum valere ideoque damnatum Rutilium, absolutos Clodium atque Catilinam. rogandi etiam iudices, ut rem potius intueantur ipsam, quam iuri iurando alieno suum donent.
§2.5 adversus consulta autem senatus et decreta principum vel magistratuum remedium nullum est, nisi aut inventa quantulacunque causae differentia aut aliqua vel eorundem vel eiusdem potestatis hominum posterior constitutio, quae sit priori contraria; quae si deerunt, lis non erit.
§3.1 famam atque rumores pars altera consensum civitatis et velut publicum testimonium vocat, altera sermonem sine ullo certo auctore dispersum, cui malignitas initium dederit, incrementum credulitas; quod nulli non etiam innocentissimo possit accidere fraude inimicorum falsa vulgantium. exempla utrinque non deerunt.
§4.1 sicut in tormentis quoque, qui est locus frequentissimus, cum pars altera quaestionem vera fatendi necessitatem vocet, altera saepe etiam causam falsa dicendi, quod aliis patientia facile mendacium faciat, aliis infirmitas necessarium. quid attinet de his plura? plenae sunt orationes veterum ac novorum.
§4.2 quaedam tamen in hac parte erunt propria cuiusque litis. nam sive de habenda quaestione agetur, plurimum intererit, quis et quem postulet aut offerat et in quem et ex qua causa; sive iam erit habitat, quis ei praefuerit, quis et quomodo sit tortus, incredibilia dixerit an inter se constantia, perseveraverit in eo quod coeperat. an aliquid dolore mutarit, prima parte quaestionis an procedente cruciatu. Quae utrinque tam infinita sunt quam ipsa rerum varietas.
§5.1 contra tabulas quoque saepe dicendum est, cum eas non solum refelli sed etiam accusari sciamus esse usitatum. cum sit autem in his aut scelus signatorum aut ignorantia, tutius ac facilius id, quod secundo loco diximus, tractatur, quod pauciores rei fiunt.
§5.2 sed hoc ipsum argumenta ex causa trahit, si forte aut incredibile est id actum esse, quod tabulae continent, aut, ut frequentius evenit, aliis probationibus aeque inartificialibus solvitur; si aut is in quem signatum est, aut aliquis signator dicitur afuisse vel prius esse defunctus; si tempora non congruunt; si vel antecedentia vel insequentia tabulis repugnant. inspectio etiam ipsa saepe falsum deprehendit.
§6.1 iusiurandum litigatores aut offerunt suum aut non recipiunt oblatum, aut ab adversario exigunt aut recusant, cum ab ipsis exigatur. offerre suum sine illa condicione, ut vel adversarius iuret, fere improbum est.
§6.2 qui tamen id faciet, aut vita se tuebitur, ut eum non sit credibile peieraturum; aut ipsa vi religionis, in qua plus fidei consequetur, si id egerit, ut non cupide ad hoc descendere sed ne hoc quidem recusare videatur; aut, si causa patietur, modo litis, propter quam devoturus se ipse non fuerit; aut praeter alia causae instrumenta adiicit ex abundanti hanc quoque conscientiae suae fiduciam.
§6.3 qui non recipiet, et iniquam condicionem et a multis contemni iurisiurandi metum dicet, cum etiam philosophi quidam sint reperti, qui deos agere rerum humanarum curam negarent; eum vero, qui nullo deferente iurare sit paratus, et ipsum velle de causa sua pronuntiare et, quam id quod offert leve ac facile credat, ostendere.
§6.4 at is, qui defert, agere modeste videtur, cum litis adversarium iudicem faciat, et eum cuius cognitio est onere liberat, qui profecto alieno iureiurando stari quam suo mavult.
§6.5 quo difficilior recusatio est, nisi forte res est ea, quam credibile sit notam ipsi non esse. quae excusatio si deerit, hoc unum relinquetur, ut invidiam sibi quaeri ab adversario dicat atque id agi, ut in causa, in qua vincere non possit, queri possit; itaque hominem quidem malum occupaturum hanc condicionem fuisse, se autem probare malle quae adfirmet, quam dubium cuiquam relinquere, an peierarit.
§6.6 sed nobis adolescentibus seniores in agendo facti praecipere solebant, ne temere unquam iusiurandum deferremus, sicut neque optio iudicis adversario esset permittenda nec ex advocatis partis adversae iudex eligendus; nam, si dicere contraria turpe advocato videretur, certe turpius habendum, facere quod noceat.
§7.1 Maximus tamen patronis circa testimonia sudor est. ea dicuntur aut per tabulas aut a praesentibus. simplicior contra tabulas pugna. nam et minus obstitisse videtur pudor inter paucos signatores, et pro diffidentia premitur absentia. si reprehensionem non capit ipsa persona, infamare signatores licet.
§7.2 tacita praeterea quaedam cogitatio refragatur his omnibus, quod nemo per tabulas dat testimonium nisi sua voluntate; quo ipso non esse amicum ei se, contra quem dicit, fatetur. neque tamen protinus cesserit orator, quo minus et amicus pro amico et inimicus contra inimicum possit verum, si integra sit ei fides, dicere. sed late locus uterque tractatur.
§7.3 cum praesentibus vero ingens dimicatio est, ideoque velut duplici contra eos proque iis acie confligitur actionum et interrogationum. in actionibus primum generaliter pro testibus atque in testes dici solet. et hic communis locus,
§7.4 cum pars altera nullam firmiorem probationem esse contendit, quam quae sit hominum scientia nixa; altera ad detrahendam illis fidem omnia, per quae fieri soleant falsa testimonia, enumerat.
§7.5 sequens ratio est cum specialiter quidem, sed tamen multos pariter invadere patroni solent. nam et gentium simul universarum elevata testimonia ab oratoribus scimus et tota genera testimoniorum: ut de auditionibus; non enim ipsos esse testes sed iniuratorum adferre voces; ut in causis repetundarum, qui se reo numerasse pecunias iurant, litigatorum non testium habendos loco.
§7.6 interim adversus singulos dirigitur actio; quod insectationis genus et permixtum defensioni legimus in orationibus plurimis et separatim editum, sicut in Vatinium testem.
§7.7 totum igitur excutiamus locum, quando universam institutionem aggressi sumus. sufficiebant alioqui libri duo a Domitio Afro in hanc rem compositi, quem adolescentulus senem colui, ut non lecta mili tantum ea, sed pleraque ex ipso sint cognita. is verissime praecepit primum esse in hac parte officium oratoris, ut totam causam familiariter norit; quod sine dubio ad omnia pertinet.
§7.8 id quomodo contingat, explicabimus, cum ad destinatum huic parti locum venerimus. ea res suggeret materiam interrogationi et veluti tela ad manum subministrabit; eadem docebit, ad quae iudicis animus actione sit praeparandus. debet enim vel fieri vel detrahi testibus fides oratione perpetua, quia sic quisque dictis movetur, ut est ad credendum vel non credendum ante formatus.
§7.9 et quoniam duo genera sunt testium, aut voluntariorum aut eorum, quibus in iudiciis publicis lege denuntiari solet, quorum altero pars utraque utitur, alterum accusatoribus tantum concessum est, separemus officium dantis testes et refellentis.
§7.10 qui voluntarium producit, scire quid is dicturus sit potest; ideoque faciliorem videtur in rogando habere rationem. sed haec quoque pars acumen ac vigilantiam poscit, providendumque, ne timidus, ne inconstans,
§7.11 ne imprudens testis sit; turbantur enim et a patronis diversae partis inducuntur in laqueos et plus deprehensi nocent quam firmi et interriti profuissent. multum igitur domi ante versandi, variis percontationibus, quales haberi ab adversario possint, explorandi sunt. sic fit, ut aut constent sibi aut, si quid titubaverint, opportuna rursus eius a quo producti sunt interrogatione velut in gradum reponantur. in iis quoque adhuc,
§7.12 qui constiterint sibi, vitandae insidiae; nam frequenter subiici ab adversario solent et omnia profutura polliciti diversa respondent et auctoritatem habent non arguentium illa, sed confitentium.
§7.13 explorandum igitur, quas causas laedendi adversarium adferant; nec id sat est inimicos fuisse, sed an desierint, an per hoc ipsum reconciliari velint, ne corrupti sint, ne paenitentia propositum mutaverint. quod cum in iis quoque, qui ea, quae dicturi videntur, re vera sciunt, necessarium est praecavere; multo magis in iis, qui se dicturos, quae falsa sunt, pollicentur.
§7.14 nam et frequentior eorum paenitentia est et promissum suspectius et, si perseverarint, reprehensio facilior.
§7.15 eorum vero, quibus denuntiatur, pars testium est quae reum laedere velit, pars quae nolit, idque interim scit accusator interim nescit. fingamus in praesentia scire; in utroque tamen genere summis artibus interrogantis opus est.
§7.16 nam si habet testem cupidum laedendi, cavere debet hoc ipsum, ne cupiditas eius appareat, nec statim de eo, quod in iudicium venit, rogare, sed aliquo circuitu ad id pervenire, ut illi, quod maxime dicere voluit,videatur expressum; nec nimium instare interrogationi,ne ad omnia respondendo testis fidem suam minuat, sed in tantum evocare eum, quantum sumere ex uno satis sit.
§7.17 at in eo, qui verum invitus dicturus est, prima felicitas interrogantis extorquere quod is noluerit. hoc non alio modo fieri potest quam longius interrogatione repetita. respondebit enim, quae nocere causae non arbitrabitur; ex pluribus deinde, quae confessus erit, eo perducetur ut quod dicere non vult negare non possit. nam ,
§7.18 ut in oratione sparsa plerumque colligimus argumenta, quae per se nihil reum aggravare videantur, congregatione deinde eorum factum convincimus, ita huiusmodi testis multa de anteactis, multa de insecutis, loco, tempore, persona, ceteris est interrogandus, ut in aliquod responsum incidat, post quod illi vel fateri quae volumus necesse sit vel iis quae iam dixerit repugnare.
§7.19 id si non contingit, reliquum erit, ut eum nolle dicere manifestum sit, protrahendusque, ut in aliquo, quod vel extra causam sit, deprehendatur; tenendus etiam diutius, ut omnia ac plura quam res desiderat pro reo dicendo suspectus iudici fiat; quo non minus nocebit, quam si vera in reum dixisset.
§7.20 at si (quod secundo loco diximus) nesciet actor, quid propositi testis attulerit, paulatim et, ut dicitur, pedetentim interrogando experietur animum eius et ad id responsum quod eliciendum erit per gradus ducet.
§7.21 sed , quia nonnunquam sunt hae quoque testium artes, ut primo ad voluntatem respondeant, quo maiore fide diversa postea dicant, est actoris suspectum testem, dum prodest, dimittere.
§7.22 patronorum in parte expeditior, in parte difficilior interrogatio est. difficilior hoc, quod raro unquam possunt ante indicium scire, quid testis dicturus sit; expeditior, quod, cum interrogandus est, sciunt quid dixerit.
§7.23 itaque , quod in eo incertum est, cura et inquisitione opus est, quis reum premat, quas et quibus ex causis inimicitias habeat: eaque in oratione praedicenda atque amolienda sunt, sive odio conflatos testes sive invidia sive gratia sive pecunia videri volumus. et si deficietur numero pars diversa, paucitatem; si abundabit, conspirationem; si humiles producet, vilitatem; si potentes, gratiam oportebit incessere.
§7.24 plus tamen proderit causas, propter quas reum laedant, exponere; quae sunt variae et pro condicione cuiusque litis aut litigatoris. nam contra illa, quae supra diximus, simili ratione responderi locis communibus solet, quia ut in paucis atque humilibus accusator simplicitate gloriari potest, quod neminem praeter eos, qui possint scire, quaesierit et multos atque honestos commendare aliquanto est facilius.
§7.25 verum interim et singulos ut exornare, ita destruere contingit, aut recitatis in actione testimoniis aut testibus nominatis. quod iis temporibus, quibus testis non post finitas actiones rogabatur, et facilius et frequentius fuit. quid autem in quemque testium dicendum sit, sumi nisi ex ipsorum personis non potest.
§7.26–10.13
§7.26 reliquae interrogandi sunt partes. qua in re primum est nosse testem. nam timidus terreri, stultus decipi, iracundus concitari, ambitiosus inflari potest; prudens vero et constans vel tanquam inimicus et pervicax dimittendus statim vel non interrogatione, sed brevi interlocutione patroni refutandus est aut aliquo, si continget, urbane dicto refrigerandus aut, si quid in eius vitam dici poterit, infamia criminum destruendus.
§7.27 probos quosdam et verecundos non aspere incessere profuit; nam saepe, qui adversus insectantem pugnassent, modestia mitigantur. omnis autem interrogatio aut in causa est aut extra causam. in causa, sicut accusatori praecepimus, patronus quoque altius et unde nihil suspecti sit repetita percontatione, priora sequentibus applicando saepe eo perducit homines, ut invitis quod prosit extorqueat.
§7.28 eius rei sine dubio neque disciplina ulla in scholis neque exercitatio traditur, et naturali magis acumine aut usu contingit haec virtus. si quod tamen exemplum ad imitationem demonstrandum sit, solum est, quod ex dialogis Socraticorum maximeque Platonis duci potest; in quibus adeo scitae sunt interrogationes, ut, cum plerisque bene respondeatur, res tamen ad id quod volunt efficere perveniat.
§7.29 illud fortuna interim praestat, ut aliquid, quod inter se parum consentiat, a teste dicatur; interim, quod saepius evenit, ut testis testi diversa dicat. acuta autem interrogatio ad hoc, quod casu fieri solet,
§7.30 etiam ratione perducet. extra causam quoque multa, quae prosint, rogari solent, de vita testium aliorum, de sua quisque, si turpitudo, si humilitas, si amicitia accusatoris, si inimicitiae cum reo, in quibus aut dicant aliquid quod prosit, aut in mendacio vel cupiditate laedendi deprehendantur. sed in primis interrogatio cum debet esse circumspecta,
§7.31 quia multa contra patronos venuste testis saepe respondet, eique praecipue vulgo favetur; tum verbis quam maxime ex medio sumptis, ut qui rogatur (is autem est saepius imperitus) intelligat aut ne intelligere se neget, quod interrogantis non leve frigus est.
§7.32 illae vero pessimae artes, testem subornatum in subsellia adversarii mittere, ut inde excitatus plus noceat vel dicendo contra reum cum quo sederit, vel, cum adiuvisse testimonio videbitur, faciendo ex industria multa immodeste atque intemperanter, per quae non a se tantum dictis detrahat fidem, sed ceteris quoque, qui profuerant, auferat auctoritatem; quorum mentionem habui, non ut fierent, sed ut vitarentur. saepe inter se collidi solent inde testatio hinc testes; locus utrinque; haec enim se pars iureiurando, ilia consensa signantium tuetur.
§7.33 saepe inter testes et argumenta quaesitum est. inde scientiam in testibus et religionem, ingenia esse in argumentis dicitur; hinc testem gratia, metu, pecunia, ira, odio, amicitia, ambitu fieri; argumenta ex natura duci, in his iudicem sibi, in illis alii credere.
§7.34 communia haec pluribus causis, multumque iactata sunt et semper tamen iactabuntur. aliquando utrinque sunt testes, et quaestio sequitur ex ipsis, utri meliores viri; ex causis, utri magis credibilia dixerint; ex litigatoribus, utri gratia magis valuerint.
§7.35 his adiicere si qui volet ea, quae divina testimonia vocant, ex responsis, oraculis, ominibus, duplicem sciat esse eorum tractatum; generalem alterum, in quo inter Stoicos et Epicuri sectam secutos pugna perpetua est, regaturne providentia mundus; specialem alterum circa partes divinationis, ut quaeque in quaestionem cadit.
§7.36 aliter enim oraculorum aliter haruspicum augurum, coniectorum, mathematicorum fides confirmari aut refelli potest, cum sit rerum ipsarum ratio diversa. circa eiusmodi quoque instrumenta firmanda vel destruenda multum habet operis oratio, si quae sint voces per vinum, somnum, dementiam emissae, vel excepta parvulorum indicia, quos pars altera nihil fingere, altera nihil iudicare dictura est. nec tantum praestari hoc genus potenter,
§7.37 sed etiam, ubi non est, desiderari solet: pecuniam dedisti; quis numeravit? ubi? unde? venenum arguis; ubi emi? a quo? quanti? per quem dedi? quo conscio? quae fere omnia pro Cluentio Cicero in crimine veneficii excutit. haec de inartificialibus quam brevissime potui.
§8.1 pars altera probationum, quae est tota in arte constatque rebus ad faciendam fidem appositis, plerumque aut omnino negligitur aut levissime attingitur ab iis, qui argumenta velut horrida et confragosa vitantes amoenioribus locis desident, neque aliter quam ii, qui traduntur a poetis gustu cuiusdam apud Lotophagos graminis et Sirenum cantu deleniti voluptatem saluti praetulisse, dum laudis falsam imaginem persequuntur, ipsa, propter quam dicitur, victoria cedunt.
§8.2 atqui cetera, quae continuo magis orationis tractu decurrunt, in auxilium atque ornamentum argumentorum comparantur, nervisque illis, quibus causa continetur, adiiciunt inducti super corporis speciem: ut, si forte quid factum ira vel metu vel cupiditate dicatur, latius, quae cuiusque adfectus natura sit, prosequamur. iisdem laudamus, incusamus, augemus, minuimus, describimus, deterremus, querimur, consolamur, hortamur.
§8.3 sed horum esse opera in rebus aut certis aut de quibus tanquam certis loquimur potest. nec abnuerim esse aliquid in delectatione, multum vero in commovendis adfectibus; sed haec ipsa plus valent, cum se didicisse iudex putat, quod consequi nisi argumentatione aliaque omni fide rerum non possumus.
§8.4 quorum priusquam partiamur species, indicandum est esse quaedam in omni probationum genere communia. nam neque ulla quaestio est, quae non sit aut in re aut in persona; neque esse argumentorum loci possunt nisi in iis, quae rebus aut personis accidunt,
§8.5 eaque aut per se inspici solent aut ad aliud referri; nec ulla confirmation nisi aut ex consequentibus aut ex repugnantibus, et haec necesse est aut ex praeterito tempore aut ex coniuncto aut ex insequenti petere; nec ulla res probari nisi ex alia potest, eaque sit oportet aut maior aut par aut minor.
§8.6 argumenta vero reperiuntur aut in quaestionibus, quae etiam separatae a complexu rerum personarumque spectari per se possint, aut in ipsa causa, cum invenitur aliquid in ea non ex communi ratione ductum, sed eius iudicii, de quo cognoscitur, proprium. probationum praeterea omnium aliae sunt necessariae, aliae credibiles, aliae non repugnantes.
§8.7 et adhuc omnium probationum quadruplex ratio est, ut vel quia est aliquid, aliud non sit; ut dies est, nox non est; vel quia est aliquid, et aliud sit: sol est supra terram, dies est; vel quia aliquid non est, aliud sit: nox non est, dies est; vel quia aliquid non est, nec aliud sit: non est rationalis, nec homo est. his in universum praedictis partes subiiciam.
§9.1 omnis igitur probatio artificialis constat aut signis aut argumentis aut exemplis. nec ignoro plerisque videri signa partem argumentorum. quae mihi separandi ratio haec fuit prima, quod sunt paene ex illis inartificialibus; cruenta enim vestis et clamor et livor et talia sunt instrumenta, qualia tabulae, rumores, testes; nec inveniuntur ab oratore, sed ad eum cum ipsa causa deferuntur;
§9.2 altera, quod signa, sive indubitata sunt, non sunt argumenta, quia, ubi ilia sunt, quaestio non est, argumento autem nisi in re controversa locus esse non potest; sive dubia, non sunt argumenta sed ipsa argumentis egent.
§9.3 dividuntur autem in has duas primas species, quod eorum alia sunt, ut dixi, quae necessaria sunt, alia quae non necessaria. Priora illa sunt quae aliter habere se non possunt, quae Graeci vocant τεκμήρια, quia sunt ἄλυτα σημεῖα, quae mihi vix pertinere ad praecepta artis videntur; nam ubi est signum insolubile, ibi ne lis quidem est.
§9.4 id autem accidit, cum quid aut necesse est fieri factumve esse aut omnino non potest fieri vel esse factum; quo in causis posito non est lis facti. hoc genus per omnia tempora perpendi solet.
§9.5 nam et coisse eam cum viro, quae peperit, quod est praeteriti, et fluctus esse, cum magna vis venti in mare incubuit, quod coniuncti, et eum mori, cuius cor est vulneratum, quod futuri, necesse est. nec fieri potest, ut ibi messis sit, ubi satum non est, ut quis Romae sit, cum est Athenis, ut sit ferro vulneratus, qui sine cicatrice est.
§9.6 sed quaedam et retrorsum idem valent, ut vivere hominem qui spirat, et spirare qui vivit. quaedam in contrarium non recurrent; nec enim, quia movetur qui ingreditur, etiam ingreditur qui movetur.
§9.7 quare potest et coisse cum viro, quae non peperit, et non esse ventus in mari, cum est fluctus, neque utique cor eius vulneratum esse, qui perit. ac similiter satum fuisse potest, ubi non fuit messis, nec fuisse Romae, qui non fuit Athenis, nec fuisse ferro vulneratus, qui habet cicatricem.
§9.8 alia sunt signa non necessaria, quae εἰκότα Graeci vocant; quae etiamsi ad tollendam dubitationem sola non sufficiunt, tamen adiuncta ceteris plurimum valent.
§9.9 signum vocatur, ut dixi, σημεῖον quamquam id quidam indicium quidam vestigium nominaverunt, per quod alia res intellegitur, ut per sanguinem caedes. at sanguis vel ex hostia respersisse uestem potest vel e naribus profluxisse: non utique, qui vestem cruentam habuerit, homicidium fecerit.
§9.10 sed ut per se non sufficit, ita ceteris adiunctum testimonii loco ducitur, si inimicus, si minatus ante, si eodem in loco fuit; quibus signum cum accessit, efficit ut, quae suspecta erant, certa videantur.
§9.11 alioqui sunt quaedam signa utrique parti communia, ut livores, tumores (nam videri possunt et veneficii et cruditatis) et vulnus in pectore sua manu et aliena perisse dicentibus, in quo est. haec proinde firma habentur atque extrinsecus adiuvantur.
§9.12 eorum autem, quae signa sunt quidem, sed non necessaria, genus Hermagoras putat, non esse virginem Atalantam, quia cum iuvenibus per silvas vagetur. quod si receperimus, vereor, ne omnia quae ex facto ducuntur signa faciamus. eadem tamen ratione qua signa tractantur.
§9.13 nec mihi videntur Areopagitae, cum damnaverint puerum coturnicum oculos eruentem, aliud iudicasse quam id signum esse perniciosissimae mentis multisque malo futurae, si adolevisset. unde Spurii Maelii Marcique Manlii popularitas signum adfectati regni est existimatum.
§9.14 sed vereor, ne longe nimium nos ducat haec via. nam si est signum adulterae lavari cum viris, erit et convivere cum adolescentibus, deinde etiam familiariter alicuius amicitia uti; fortasse corpus vulsum, fractum incessum, vestem muliebrem dixerit mollis et parum viri signa, si cui (cum signum id proprie sit, quod ex eo, de quo quaeritur, natum sub oculos venit) ut sanguis e caede, ita illa ex impudicitia fluere videantur.
§9.15 ea quoque quae, quia plerumque observata sunt, vulgo signa creduntur, ut prognostica. vento rubet aurea Phoebe et cornix plena pluviam vocat improba voce, si causas ex qualitate caeli trahunt, sane ita appellentur.
§9.16 nam si vento rubet luna, signum venti est rubor. et si, ut idem poeta colligit, densatus et laxatus aer facit, ut sit inde ille avium concentus, idem sentiemus. sunt autem signa etiam parva magnorum, ut vel haec ipsa cornix; nam maiora minorum esse, nemo miratur.
§10.1 nunc de argumentis. hoc enim nomine complectimur omnia, quae Graeci ἐνθυμήματα, ἐπιχειρήματα, ἀποδείξεις, vocant, quanquam apud illos est aliqua horum nominum differentia, etiamsi vis eodem fere tendit. nam enthymema (quod nos commentum sane aut commentationem interpretemur, quia aliter non possumus, Graeco melius usuri) unum intellectum habet, quo omnia mente concepta significat (sed nunc non de eo loquimur); alterum, quo sententiam cum ratione;
§10.2 tertium, quo certam quandam argumenti conclusionem vel ex consequentibus vel ex repugnantibus, quanquam de hoc parum convenit. sunt enim, qui illud prius epichirema dicant, pluresque invenias in ea opinione, ut id demum, quod pugna constat, enthymema accipi velint, et ideo illud Cornificius contrarium appellat.
§10.3 hunc alii rhetoricum syllogismum, alii imperfectum syllogismum vocaverunt, quia nec distinctis nec totidem partibus concluderetur; quod sane non utique ab oratore desideratur.
§10.4 epichirema Valgius aggressionem vocat; verius autem iudico, non nostram administrationem sed ipsam rem quam aggredimur, id est argumentum, quo aliquid probaturi sumus, etiamsi nondum verbis explanatum, iam tamen mente conceptum, epichirema dici.
§10.5 aliis videtur non destinata vel inchoata, sed perfecta probatio hoc nomen accipere, ultima specie; ideoque propria eius appellatio et maxime in usu est posita, qua significatur certa quaedam sententiae comprehensio, quae ex tribus minimum partibus constat.
§10.6 quidam epichirema rationem appellarunt, Cicero melius ratiocinationem, quanquam et ille nomen hoc duxisse magis a syllogismo videtur. nam et statum syllogisticum ratiocinativum appellat, exemplisque utitur philosophorum. et quoniam est quaedam inter syllogismum et epichirema vicinitas, potest videri hoc nomine recte abusus.
§10.7 Ἀπόδειξις est evidens probatio, ideoque apud Geometras γραμμικαὶ ἀποδείξεις dicuntur Hanc et ab epichiremate Caecilius putat differre solo genere conclusionis et esse apodixin imperfectum epichirema eadem causa, qua diximus enthymema syllogismo distare. nam et epichirema syllogismi pars est. quidam inesse epichiremati apodixin putant et esse partem eius confirmantem.
§10.8 utrumque autem quanquam diversi auctores eodem modo finiunt, ut sit ratio per ea, quae certa sunt, fidem dubiis adferens; quae natura est omnium argumentorum, neque enim certa incertis declarantur. haec omnia generaliter πίστεις appellant, quod etiamsi propria interpretatione dicere fidem possumus, apertius tamen probationem interpretabimur. sed argumentum quoque plura significat.
§10.9 nam et fabulae ad actum scenarum compositae argumenta dicuntur, et orationum Ciceronis velut thema ipse exponens Pedianus, argumentum , inquit, tale est; et ipse Cicero ad Brutum ita scribit: ueritus fortasse, ne nos in Catonem nostrum transferremus illinc aliquid, etsi argumentum simile non erat. quo apparet omnem ad scribendum destinatam materiam ita appellari.
§10.10 nec mirum, cum id inter opifices quoque vulgatum sit, unde Vergilius, argumentum ingens; vulgoque paulo numerosius opus dicitur argumentosum. sed nunc de eo dicendum argumento est, quod probationem praestat. Celsus quidem probationem, indicium, fidem, adgressionem eiusdem rei nomina facit, parum distincte, ut arbitror.
§10.11 nam probatio et fides efficitur non tantum per haec quae sunt rationis, sed etiam per inartificialia. signum autem, quod ille indicium vocat, ab argumentis iam separavi. ergo , cum sit argumentum ratio probationem praestans, qua colligitur aliud per aliud, et quae quod est dubium per id quod dubium non est confirmat, necesse est esse aliquid in causa, quod probatione non egeat.
§10.12 alioqui nihil erit quo probemus, nisi fuerit quod aut sit verum aut videatur, ex quo dubiis fides fiat. pro certis autem habemus primum, quae sensibus percipiuntur, ut quae uidemus, audimus, qualia sunt signa; deinde ea, in quae communi opinione consensum est, deos esse,
§10.13 praestandam pietatem parentibus; praeterea, quae legibus cauta sunt, quae persuasione etiamsi non omnium hominum, eius tamen civitatis aut gentis, in qua res agitur, in mores recepta sunt, ut pleraque in iure non legibus sed moribus constant; si quid inter utramque partem convenit, si quid probatum est, denique cuicunque adversarius non contradicit. sic enim fiet argumentum,
§10.14–10.63
§10.14 cum providentia mundus regatur, administranda respublica est ; sequitur ut administranda respublica sit, si liquebit mundum prouidentia regi.
§10.15 debet etiam nota esse recte argumenta tractaturo vis et natura omnium rerum, et quid quaeque earum plerumque efficiat; hinc enim sunt, quae εἰκότα dicuntur.
§10.16 credibilium autem genera sunt tria: unum firmissimum, quia fere accidit, ut liberos a parentibus amari; alterum velut propensius, eum qui recte valeat in crastinum perventurum; tertium tantum non repugnans, in domo furtum factum ab eo qui domi fuit.
§10.17 ideoque Aristoteles in secundo de Arte Rhetorica libro diligentissime est exsecutus, quid cuique rei et quid cuique homini soleret accidere, et quas res quosque homines quibus rebus aut hominibus vel conciliasset vel alienasset ipsa natura: ut divitias quid sequatur aut ambitum aut superstitionem, quid boni probent, quid mali petant, quid milites, quid rustici, quo quaeque modo res vitari vel appeti soleat. verum hoc exsequi mitto;
§10.18 non enim longum tantum, sed etiam impossibile aut potius infinitum est, praeterea positum in communi omnium intellectu. si quis tamen desideraverit, a quo peteret, ostendi. omnia autem credibilia,
§10.19 in quibus pars maxima consistit argumentationis, ex huiusmodi fontibus fluunt: an credibile sit a filio patrem occisum, incestum cum filia commissum; et contra, veneficium in noverca, adulterium in luxurioso; illa quoque, an scelus palam factum, an falsum propter exiguam summam, quia suos quidque horum velut mores habet, plerumque tamen, non semper; alioqui indubitata essent, non argumenta.
§10.20 excutiamus nunc argumentorum locos; quanquam quibusdam hi quoque, de quibus supra dixi, videntur. locos appello non, ut vulgo nunc intelliguntur, in luxuriam et adulterium et similia; sed sedes argumentorum, in quibus latent, ex quibus sunt petenda. nam ,
§10.21 ut in terra non omni generantur omnia, nec avem aut feram reperias, ubi quaeque nasci aut morari soleat ignarus, et piscium quoque genera alia planis gaudent alia saxosis, regionibus etiam litoribusque discreta sunt, nec helopem nostro mari aut scarum ducas, ita non omne argumentum undique venit ideoque non passim quaerendum est.
§10.22 multus alioqui error est; exhausto labore, quod non ratione scrutabimur, non poterimus invenire nisi casu. at si scierimus, ubi quodque nascatur, cum ad locum ventum erit, facile quod in eo est pervidebimus.
§10.23 in primis igitur argumenta a persona ducenda sunt; cum sit, ut dixi, divisio, ut omnia in haec duo partimur, res atque personas, ut causa, tempus, locus, occasio, instrumentum, modus et cetera, rerum sint accidentia. personis autem non quidquid accidit exsequendum mihi est, ut plerique fecerunt, sed unde argumenta sumi possunt.
§10.24 ea porro sunt, genus, nam similes parentibus ac maioribus suis plerumque creduntur, et nonnunquam ad honeste turpiterque vivendum inde causae fluunt; natio, nam et gentibus proprii mores sunt, nec idem in barbaro, Romano, Graeco probabile est;
§10.25 patria, quia similiter etiam civitatum leges, instituta, opiniones habent differentiam; sexus, ut latrocinium facilius in viro, veneficium in femina credas; aetas, quia aliud aliis annis magis convenit; educatio et disciplina, quoniam refert, a quibus et quo quisque modo sit institutus; habitus corporis,
§10.26 ducitur enim frequenter in argumentum species libidinis, robur petulantiae, his contraria in diversum; fortuna, neque enim idem credibile est in divite ac paupere, propinquis amicis clientibus abundante et his omnibus destitute; condicionis etiam distantia, nam clarus an obscurus, magistratus an privatus, pater an filius, civis an peregrinus, liber an servus, maritus an caelebs, parens liberorum an orbus sit, plurimum distat; animi natura,
§10.27 etenim avaritia, iracundia, misericordia, crudelitas, severitas aliaque his similia adferunt frequenter fidem aut detrahunt, sicut victus luxuriosus an frugi an sordidus, quaeritur; studia quoque, nam rusticus, forensis, negotiator, miles, navigator, medicus aliud atque aliud efficiunt.
§10.28 intuendum etiam, quid adfectet quisque, locuples videri an disertus, iustus an potens. spectantur ante acta dictaque, ex praeteritis enim aestimari solent praesentia. his adiiciunt quidam commotionem; hanc accipi volunt temporarium animi motum, sicut iram, pavorem;
§10.29 consilia autem et praesentis et praeteriti et futuri temporis; quae mihi, etiamsi personis accidunt, per se referenda tamen ad illam partem argumentorum videntur, quam ex causis ducimus; sicut habitus quidam animi, quo tractatur, amicus an inimicus. ponunt in persona et nomen;
§10.30 quod quidem ei accidere necesse est, sed in argumentum raro cadit, nisi cum aut ex causa datum est, ut Sapiens, Magnus, Pius; aut et ipsum alicuius cogitationis attulit causam, ut Lentulo coniurationis, quod libris Sibyllinis aruspicumque responsis dominatio dari tribus Corneliis dicebatur, seque eum tertium esse credebat post Sullam Cinnamque, quia et ipse Cornelius erat. nam et illud apud Euripidem frigidum sane,
§10.31 quod nomen Polynicis, ut argumentum morum, frater incessit. iocorum tamen ex eo frequens materia, qua Cicero in Verrem non semel usus est. haec fere circa personas sunt aut his similia. neque enim complecti omnia vel hac in parte vel in ceteris possumus, contenti rationem plura quaesituris ostendere.
§10.32 nunc ad res transeo, in quibus maxime sunt personis iuncta, quae agimus, ideoque prima tractanda. in omnibus porro, quae fiunt, quaeritur aut Quare? aut Ubi? aut Quando? aut Quomodo? aut Per quae facta sunt?
§10.33 ducuntur igitur argumenta ex causis factorum vel futurorum; quarum materiam, quam quidam ὕλην, alii δύναμιν nominaverunt, in duo genera, sed quaternas utriusque dividunt species. nam fere versatur ratio faciendi circa bonorum adeptionem, incrementum, conservationem, usum, aut malorum evitationem, liberationem, imminutionem, tolerantiam;
§10.34 quae et in deliberando plurimum valent. sed honestas causas habent recta, prava contra ex falsis opinionibus veniunt. nam est his initium ex iis, quae credunt bona aut mala; inde errores existunt et pessimi adfectus, in quibus sunt ira, odium, invidia, cupiditas, spes, ambitus, audacia, metus, cetera generis eiusdem. accedunt aliquando fortuita, ebrietas, ignorantia, quae interim ad veniam valent, interim ad probationem criminis, ut si quis, dum alii insidiatur, alium dicitur interemisse.
§10.35 causae porro non ad convincendum modo, quod obiicitur, sed ad defendendum quoque excuti solent, cum quis se recte fecisse, id est honesta causa, contendit; qua de re latius in tertio libro dictum est.
§10.36 finitionis quoque quaestiones ex causis interim pendent. an tyrannicida, qui tyrannum, a quo deprehensus in adulterio fuerat, occidit? an sacrilegus, qui, ut hostes urbe expelleret, arma templo adfixa detraxit?
§10.37 ducuntur argumenta et ex loco. spectatur enim ad fidem probationis, montanus an planus, maritimus an mediterraneus, consitus an incultus, frequens an desertus, propinquus an remotus, opportunus consiliis an adversus; quam partem videmus vehementissime pro Milone tractasse Ciceronem.
§10.38 et haec quidem ac similia ad coniecturam frequentius pertinent, sed interim ad ius quoque: privatus an publicus, sacer an profanus, noster an alienus; ut in persona, magistratus, pater, peregrinus. hinc enim quaestiones oriuntur:
§10.39 privatam pecuniam sustulisti; uerum quia de templo, non furtum sed sacrilegium est. occidisti adulterum, quod lex permittit; sed quia in lupanari, caedes est. iniuriam fecisti; sed quia magistratui, maiestatis actio est.
§10.40 vel contra: licuit , quia pater eram, quia magistratus. sed circa facti controuersiam argumenta praestant, circa iuris lites materiam quaestionum. ad qualitatem quoque frequenter pertinet locus, neque enim idem ubique aut licet aut decorum est; quin etiam in qua quidque civitate quaeratur interest, moribus enim et legibus distant.
§10.41 ad commendationem quoque et invidiam valet. nam et Aiax apud Ovidium: ante rates, inquit, agimus causam, et mecum confertur Ulixes? et Miloni inter cetera obiectum est, quod Clodius in monumentis ab eo maiorum suorum esset occisus.
§10.42 ad suadendi momenta idem valet, sicut tempus, cuius tractatum subiungam. eius autem, ut alio loco iam dixi, duplex significatio est; generaliter enim et specialiter accipitur. prius illud est:—nunc, olim, sub Alexandro, cum apud Ilium pugnatum est, denique praeteritum, instans, futurum. hoc sequens habet et constituta discrimina:—aestate, hieme, noctu, interdiu; et fortuita:—in pestilentia, in bello, in convivio.
§10.43 Latinorum quidam satis significari putaverunt, si illud generale tempus, hoc speciale tempora vocarent. quorum utrorumque ratio et in consiliis quidem et in illo demonstrativo genere versatur, sed in iudiciis frequentissima est.
§10.44 nam et iuris quaestiones facit et qualitatem distinguit et ad coniecturam plurimum confert: ut cum interim probationes inexpugnabiles adferat, quales sunt, si dicatur (ut supra posui) signator, qui ante diem tabularum decessit, aut commisisse aliquid, vel cum infans esset vel cum omnino natus non esset;
§10.45 praeter id, quod omnia facile argumenta aut ex iis, quae ante rem facta sunt, aut ex coniunctis rei aut insequentibus ducuntur. ex antecedentibus: mortem minatus es, noctu existi, proficiscentem antecessisti; causae quoque factorum praeteriti sunt temporis.
§10.46 secundum tempus subtilius quidam, quam necesse erat, diviserunt, ut esset iuncti sonus auditus est; adhaerentis clamor sublatus est. insequentis sunt illa latuisti , profugisti, livores et tumores apparuerunt. iisdem temporum gradibus defensor utetur ad detrahendam ei quod obiicitur fidem.
§10.47 in his omnis factorum dictorumque ratio versatur, sed dupliciter. nam fiunt quaedam quia aliud postea futurum est, quaedam quia aliud ante factum est: ut, cum obiicitur reo lenocinii, speciosae marito, quod adulterii damnatam quondam emerit; aut parricidii reo luxurioso, quod dixerit patri, non amplius me obiurgabis. nam et ille non quia emit leno est, sed quia leno erat emit; nec hic, quia sic erat locutus, occidit, sed, quia erat occisurus, sic locutus est.
§10.48 casus autem, qui et ipse praestat argumentis locum, sine dubio est ex insequentibus, sed quadam proprietate distinguitur, ut si dicam: melior dux Scipio quam Hannibal; vicit Hannibalem. bonus gubernator; nunquam fecit naufragium. bonus agricola; magnos sustulit fructus. et contra: sumptuosus fuit; patrimonium exhausit. turpiter vixit; omnibus invisus est.
§10.49 intuendae sunt praecipueque in coniecturis et facultates; credibilius est enim occisos a pluribus pauciores, a firmioribus imbecilliores, a vigilantibus dormientes, a praeparatis inopinantes;
§10.50 quorum contraria in diversum valent. haec et in deliberando intuemur, et in iudiciis ad duas res solemus referre, an voluerit quis, an potuerit; nam et voluntatem spes facit. hinc illa apud Ciceronem coniectura, insidiatus est Clodius Miloni, non Milo Clodio; ille cum servis robustis, hic cum mulierum comitatu, ille equis, hic in raeda, ille expeditus, hic paenula irretitus.
§10.51 facultati autem licet instrumentum coniungere; sunt enim in parte facultatis et copiae. sed ex instrumento aliquando etiam signa nascuntur, ut spiculum in corpore inventum.
§10.52 his adiicitur modus, quem τρόπον dicunt, quo quaeritur, quemadmodum quid sit factum. idque tum ad qualitatem scriptumque pertinet, ut si negemus adulterum veneno licuisse occidere, tum ad coniecturas quoque, ut si dicam bona mente factum, ideo palam; mala, ideo ex insidiis, nocte, in solitudine. in rebus autem omnibus,
§10.53 de quarum vi ac natura quaeritur, quasque etiam citra complexum personarum ceterorumque ex quibus fit causa, per se intueri possumus, tria sine dubio rursus spectanda sunt, an sit, Quid sit, Quale sit. sed , quia sunt quidam loci argumentorum omnibus communes, dividi haec tria genera non possunt, ideoque locis potius, ut in quosque incurrent, subiicienda sunt.
§10.54 ducuntur ergo argumenta ex finitione seu fine; nam utroque modo traditur. eius duplex ratio est; aut enim simpliciter quaeritur, sitne hoc virtus; aut praecedente finitione, quid sit virtus. id aut universum verbis complectimur, ut rhetorice est bene dicendi scientia; aut per partes, ut rhetorice est inveniendi recte et disponendi et eloquendi cum, firma memoria et cum dignitate actionis scientia.
§10.55 praeterea finimus aut vi, sicut superiora, aut ἐτυμολογίᾳ, ut si assiduum ab asse dando, et locupletem a locorum, pecuniosum a pecorum copia. finitioni subiecta maxime videntur genus, species, differens,
§10.56 proprium; ex iis omnibus argumenta ducuntur. genus ad probandam speciem minimum valet, plurimum ad refellendam. itaque non, quia est arbor, platanus est, at quod non est arbor, utique platanus non est; nec quod virtus est, utique iustitia est, at quod non est virtus, utique non potest esse iustitia. Itaque a genere perveniendum ad ultimam species: ut homo est animal non est satis, id enim genus est; mortale, etiamsi est species, cum aliis tamen communis finitio; rationale, nihil supererit ad demonstrandum id quod velis. contra species firmam probationem habet generis,
§10.57 infirmam refutationem. nam , quod iustitia est, utique virtus est; quod non est iustitia, potest esse virtus, si est fortitudo, constantia, continentia. nunquam itaque tolletur a specie genus, nisi ut omnes species, quae sunt generi subiectae, removeantur, hoc modo, quod nec rationale nec morale est neque animal, homo non est.
§10.58 his adiiciunt propria et differentia. propriis confirmatur finitio, differentibus solvitur Proprium autem est aut quod soli accidit, ut homini sermo, risus; aut quidquid utique accidit sed non soli, ut igni calfacere. et sunt eiusdem rei plura propria, ut ipsius ignis lucere, calere. itaque , quodcunque proprium deerit, solvit finitionem; non utique, quodcunque erit, confirmat.
§10.59 saepissime autem, quid sit proprium cuiusque, quaeritur: ut, si per ἐτυμολογίαν dicatur, tyrannicidae proprium est tyrannum, occidere, negemus; non enim, si traditum sibi eum carnifex occiderit, tyrannicida dicatur, nec si imprudens vel invitus.
§10.60 quod autem proprium non erit, differens erit, ut aliud est servum esse aliud seruire; qualis esse in addictis quaestio solet: qui servus est, si manu mittatur, fit libertinus, non item addictus;
§10.61 et plura, de quibus alio loco. illud quoque differens vocant, cum, genere in species diducto, species ipsa discernitur. animal genus, morale species, terrenum vel bipes differens; nondum enim proprium est sed iam differt a marino vel quadripede; quod non tam ad argumentum pertinet quam ad diligentem finitionis comprehensionem.
§10.62 Cicero genus et speciem, quam eandem formam vocat, a finitione deducit et iis, quae ad aliquid sunt, subiicit: ut, si is, cui argentum omne legatum est, petat signatum quoque, utatur genere; at si quis, cum legatum sit ei, quae viro mater familias esset, neget deberi ei, quae in manum non convenerit, specie; quoniam duae formae sint matrimoniorum.
§10.63 division autem adiuvari finitionem docet, eamque differre a partitione, quod haec sit totius in partes, illa generis in formas; partes incertas esse, ut Quibus constet respublica; formas certas, ut Quot sint species rerum publicarum, quas tris accepimus, quae populi, quae paucorum, quae unius potestate regerentur.
§10.64–10.110
§10.64 et ille quidem non iis exemplis utitur, quia scribens ad Trebatium ex iure ducere ea maluit; ego apertiora posui. propria vero ad coniecturae quoque pertinent partem: ut, quia proprium est boni recte facere, iracundi verbis aut manu male facere, facta haec ab ipsis esse credantur aut contra. nam ut quaedam in quibusdam utique sunt, ita quaedam in quibusdam utique non sunt: et ratio, quamvis sit ex diverso, eadem est.
§10.65 divisio et ad probandum simili via valet et ad refellendum. probationi interim satis est unum habere, hoc modo, ut sit civis, aut natus sit oportet aut factus; utrumque tollendum est, nec natus nec factus est.
§10.66 fit hoc et multiplex, idque est argumentorum genus ex remotione, quo modo efficitur totum falsum, modo id, quod relinquitur, verum. totum falsum est hoc modo, pecuniam credidisse te dicis; aut habuisti ipse aut ab aliquo accepisti aut invenisti aut surripuisti. si neque domi habuisti neque ah aliquo accepisti aut cetera, non credidisti.
§10.67 reliquum fit verum sic, hic servus, quem tibi vindicas, aut vernn tuus est aut emptus aut donatus aut testamento relictus aut ex hoste captus aut alienus; deinde remotis prioribus supererit alienus. periculosum et cum cura intuendum genus, quia, si in proponendo unum quodlibet omiserimus, cum risu quoque tota res solvitur.
§10.68 tutius , quod Cicero pro Caecina facit, cum interrogat, si haec actio non sit, quae sit? simul enim removentur omnia. vel cum duo ponentur inter se contraria, quorum tenuisse utrumlibet sufficiat, quale Ciceronis est, unum quidem certe, nemo erit tam inimicus Cluentio, qui mihi non concedat; si constet corruptum illud esse indicium, aut ab Habito aut ab Oppianico esse corruptum; si doceo non ab Habito, vinco ab Oppianico; si ostendo ab Oppianico, purgo Habitum.
§10.69 fit etiam ex duobus, quorum necesse est alterum verum, eligendi adversario potestas, efficiturque, ut, utrum elegerit, noceat. facit hoc Cicero pro Oppio: utrum , cum Cottam appetisset, an cum ipse sese conaretur occidere, telum e manibus ereptum est? et pro Vareno: optio vobis datur, utrum velitis casu illo itinere Varenum usum esse an huius persuasu et inductu. deinde utraque facit accusatori contraria.
§10.70 interim duo ita proponuntur, ut utrumlibet electum idem efficiat, quale est, philosophandum est, etiamsi non est philosophandum. et illud vulgatum, quo schema, si intelligitur? quo, si non intelligitur? et , mentietur in tormentis, qui dolorem pati potest; mentietur, qui non potest.
§10.71 ut sunt autem tria tempora, ita ordo rerum tribus momentis consertus est; habent enim omnia initium, incrementum, summam, ut iurgium deinde pugna, tum caedes. est ergo hic quoque argumentorum locus invicem probantium. nam et ex initiis summa colligitur, quale est, non possum togam praetextam sperare, cum exordium pullum videam; et contra, non dominationis causa Sullam arma sumpsisse,argumentum est dictatura deposita.
§10.72 similiter ex incremento in utramque partem ducitur rei ratio cum in coniectura tum etiam in tractatu aequitatis, an ad initium summa referenda sit, id est, an ei caedes imputanda sit, a quo iurgium coepit.
§10.73 est argumentorum locus ex similibus: si continentia virtus, utique et abstinentia; fidem debet tutor, et procurator. hoc est ex eo genere, quod ἐπαγωγήν Graeci vocant, Cicero inductionem. ex dissimilibus: non , si laetitia bonum, et voluptas; Non, quod mulieri, idem pupillo. ex contrariis: frugalitas bonum, luxuria enim malum; Si malorum causa bellum est, erit emendatio pax; Si veniam meretur, qui inprudens nocuit, non meretur praemium, qui imprudens profuit.
§10.74 ex pugnantibus: qui est sapiens, stultus non est. ex consequentibus sive adiunctis: si bonum iustitia, est recte iudicandum; si malum perfidia, non est fallendum. idem retro. nec sunt his dissimilia ideoque huic loco subiicienda, cum et ipsa naturaliter congruant: quod quis non habuit, non perdidit; Quem quis amat, sciens non laedit; Quem quis heredem suum esse voluit, carum habuit, habet, habebit. sed cum sint indubitata, vim habent paene signorum immutabilium.
§10.75 sed haec consequentia dico, ἀκόλουθα; est enim consequens sapientiae bonitas; illa insequentia, παρεπόμενα, quae postea facta sunt aut futura. nec sum de nominibus anxius; vocet enim, ut voluerit quisque, dum vis rerum ipsa manifesta sit, appareatque hoc temporis, illud esse natura.
§10.76 itaque non dubito haec quoque vocare consequentia, quamvis ex prioribus dent argumentum ad ea quae sequuntur, quorum duas quidam species esse voluerunt: actionis, ut pro Oppio, quos educere inuitos in provinciam non potuit, eos invitos retinere qui potuit? temporis, in Verrem, Si finem praetoris edicto adferunt Kalendae Ian., cur non initium quoque edicti nascatur a Kalendis Ian.?
§10.77 quod utrumque exemplum tale est, ut idem in diversum, si retro agas, valeat. consequens enim est, eos, qui inviti duci non potuerint, invitos non potuisse retineri.
§10.78 illa quoque, quae ex rebus mutuam confirmationem praestantibus ducuntur (quae proprii generis videri quidam volant et vocant ἐκ τῶν πρὸς ἄλληλα, Cicero ex rebus sub eandem rationem venientibus) fortiter consequentibus iunxerim: si portorium Rhodiis locare honestum est, et Hermocreonti conducere, et quod discere honestum, et docere.
§10.79 unde illa non hac ratione dicta sed efficiens idem Domitii Afri sententia est pulchra: Ego accusavi, vos damnastis. est invicem consequens et quod ex diversis idem ostendit; ut, qui mundum nasci dicit, per hoc ipsum et deficere significet, quia deficit omne quod nascitur.
§10.80 simillima est his argumentatio, qua colligi solent ex iis quae faciunt ea quae efficiuntur, aut contra, quod genus a causis vocant. haec interim necessario fiunt, interim plerumque sed non necessario. nam corpus in lumine utique umbram facit, et umbra, ubicunque est, ibi esse corpus ostendit.
§10.81 alia sunt, ut dixi, non necessaria, vel utrinque vel ex altera parte: sol colorat; non utique, qui est coloratus, a sole est. iter pulverulentum facit; sed neque omne iter pulverem movet nec, quisquis est pulverulentus, ex itinere est.
§10.82 quae utique fiunt, talia sunt: si sapientia bonum virum facit, bonus vir est utique sapiens; itemque boni est honeste facere, mali turpiter; et qui honeste faciunt, boni, qui turpiter, mali iudicantur; recte. at , exercitatio plerumque robustum corpus facit; sed non quisquis est robustus exercitatus, nec quisquis exercitatus robustus; nec, quia fortitudo praestat ne mortem timeamus, quisquis mortem non timuerit, vir fortis erit existimandus; nec, si capitis dolorem facit, inutilis hominibus sol est.
§10.83 haec ad hortativum maxime genus pertinent: virtus facit laudem, sequenda igitur; at voluptas infamiam, fugienda igitur. recte autem monemur, causas non utique ab ultimo esse repetendas, ut Medea, utinam ne in nemore Pelio;
§10.84 quasi vero id eam fecerit miseram aut nocentem, quod illic ceciderint abiegnae ad terram trabes; et Philocteta Paridi, Si impar esses tibi, ego nunc non essem miser; quo modo pervenire quolibet retro causas legentibus licet. illud his adiicere ridiculum putarem,
§10.85 nisi eo Cicero uteretur, quod coniugatum vocant, ut eos, qui rem iustam faciunt, iuste facere (quod certe non eget probatione), quod compascuum est, compascere licere. quidam haec,
§10.86 quae vel ex causis vel ex efficientibus diximus, alieno nomine uocant ἐκβάσεις id est exitus. nam nec hic aliud tractatur quam quid ex quoque eveniat. adposita vel comparativa dicuntur, quae minora ex maioribus, maiora ex minoribus, paria ex paribus
§10.87 probant. confirmatur coniectura ex maiore, si quis sacrilegium facit, faciet et furtum; ex minore, qui facile ac palam mentitur, peierabit; ex pari, qui ob rem iudicandam pecuniam accepit, et ob dicendum falsum testimonium accipiet.
§10.88 iuris confirmatio huiusmodi est: ex maiore, si adulterum occidere licet, et loris caedere; ex minore, si furem nocturnum occidere licet, quid latronem? ex pari, quae poena adversus interfectorem patris iusta est, eadem adversus matris; quorum omnium tractatus versatur in syllogismis.
§10.89 ilia magis finitionibus aut qualitatibus prosunt, si robur corporibus bonum est, non minus sanitas; Si furtum scelus, magis sacrilegium; Si abstinentia virus, et continentia; Si mundus providentia regitur, administranda respublica; Si domus aedificari sine ratione non potest, quid urbs agenda? si agenda est navalium cura, et armorum. ac mihi quidem sufficeret hoc genus,
§10.90 sed in species secatur. nam ex pluribus ad unum et ex uno ad plura (unde est quod semel, et saepius ),et ex parte ad totum et ex genere ad speciem, et ex eo quod continet ad id quod continetur, aut ex difficilioribus ad faciliora et ex longe positis ad propiora et ad omnia, quae contra haec sunt, eadem ratione argumenta ducuntur.
§10.91 sunt enim et haec maiora et minora aut certe vim similem obtinent, quae si persequamur, nullus erit ea concidendi modus. infinita est enim rerum comparatio, iucundiora, graviora, magis necessaria, honestiora, utiliora. sed mittamus plura, ne in eam ipsam, quam vito, loquacitatem incidam.
§10.92 exemplorum quoque ad haec infinitus est numerus, sed paucissima attingam. ex maiore pro Caecina, quod exercitus armatos movet, id advocationem togatorum non videbitur movisse? ex faciliore in Clodium et Curionem, ac vide, an facile fieri tu potueris, cum is factus non sit, cui tu concessisti.
§10.93 ex difficiliore, vide quaeso, Tubero, ut, qui de meo facto non dubitem, de Ligarii audeam dicere. et ibi, an sperandi Ligario casa non sit, cum mihi apud te locus sit etiam pro altero deprecandi? ex minore pro Caecina, itane scire esse armatos sat est, ut vim factam probes;
§10.94 in manus eorum incidere non est satis? ergo , ut breviter contraham summam, ducuntur argumenta a personis, causis, locis, tempore (cuius tres partes diximus, praecedens, coniunctum, insequens), facultatibus (quibus instrumentum subiecimus), modo (id est, ut quidque sit factum), finitione, genere, specie, differentibus, propriis, remotione, divisione, initio, incrementis, summa, similibus, dissimilibus, pugnantibus, consequentibus, efficientibus, effectis, eventis, comparatione, quae in plures diducitur species.
§10.95 illud adiiciendum videtur, duci argumenta non a confessis tantum sed etiam a fictione, quod Graeci καθ᾽ ὑπόθεσιν vocant; et quidem ex omnibus iisdem locis, quibus superiora, quia totidem species esse possunt fictae quot verae.
§10.96 nam fingere hoc loco hoc est proponere aliquid, quod, si verum sit, aut solvat quaestionem aut adiuvet; deinde id, de quo quaeritur, facere illi simile. id quo facilius accipiant iuvenes nondum scholam egressi, primo familiaribus magis ci aetati exemplis ostendam.
§10.97 lex : qui parentes non aluerit, vinciatur. non alit aliquis, et vincula nihilominus recusat. utitur fictione, si miles, si infans sit, si reipublicae causa absit. et illa contra optionem fortium, si tyrannidem petas, si templorum eversionem.
§10.98 plurimum ea res virium habet contra scriptum. utitur his Cicero pro Caecina, unde tu aut familia aut procurator tuus. si me villicus tuus solus deiecissetsi vero ne habeas quidem servum praeter eum, qui me deiecerit, et alia in eodem libro plurima.
§10.99 verum eadem fictio valet et ad qualitates: si Catilina cum suo consilio nefariorum hominum, quos secum eduxit hoc de re posset iudicare, condemnaret L. Murenam; et ad amplificationem: si hoc tibi inter cenam in illis immanibus poculis tuis accidisset. sic et, si respublica vocem haberet.
§10.100 has fere sedes accepimus probationum in universum, quas neque generatim tradere sat est, cum ex qualibet earum innumerabilis argumentorum copia oriatur, neque per singulas species exsequi patitur natura rerum, quod qui sunt facere conati, duo pariter subierunt incommoda, ut et nimium dicerent nec tamen totum.
§10.101 inde plurimi, cum in hos inexplicabiles laqueos inciderunt, omnem, etiam quem ex ingenio suo poterant habere, conatum velut adstricti certis legum vinculis perdiderunt, et magistrum respicientes naturam ducem sequi desierunt.
§10.102 nam ut per se non sufficiet scire, omnes probationes aut a personis aut a rebus peti, quia utrumque in plura dividitur, ita ex antecedentibus et iunctis et insequentibus trahenda esse argumenta qui acceperit, num protinus in hoc sit instructus ut, quid in quaque casa ducendum sit ex his, sciat?
§10.103 praesertim, cum plurimae probationes in ipso causarum complexu reperiantur, ita ut sint cum alia lite nulla communes, eaeque sint et potentissimae et minime obviae, quia communia ex praeceptis accepimus, propria invenienda sunt.
§10.104 hoc genus argumentorum sane dicamus ex circumstantia, quia περίστασιν dicere aliter non possumus, vel ex iis quae cuiusque causae propria sunt: ut in illo adultero sacerdote, qui lege, qua unius servandi potestatem habebat, se ipse servare voluit, proprium controversiae est dicere, non unum nocentem servabas, quia te dimisso adulteram occidere non licebat. hoc enim argumentum lex facit, quae prohibet adulteram sine adultero occidere.
§10.105 et illa, in qua lata lex est, ut argentarii dimidium ex eo quod debebant solverent, creditum suum totum exigerent. argentarius ab argentario solidum petit. proprium ex materia est argumentum creditoris, idcirco adiectum esse in lege, ut argentarius totum exigeret; adversus alios enim non opus fuisse lege, cum omnes praeterquam ab argentariis totum exigendi ius haberent.
§10.106 cum multa autem novantur in omni genere materiae tum praecipue in iis quaestionibus, quae scripto constant, quia vocum est in singulis ambiguitas frequens et adhuc in coniunctis magis.
§10.107 et haec ipsa plurium legum aliorumve scriptorum vel congruentium vel repugnantium complexu varientur necesse est, cum res rei aut ius iuris quasi signum est. non debui tibi pecuniam; nunquam me appellasti, usuram non accepisti, ultro a me mutuatus es. lex est, qui patri proditionis reo non adfuerit, exheres sit. negat filius, nisi si pater absolutus sit. quid signi? lex altera, proditionis damnatus cum advocato exulet.
§10.108 Cicero pro Cluentio Publium Popilium et Tiberium Guttam dicit non iudicii corrupti sed ambitus esse damnatos. quid signi? quod accusatores eorum, qui erant ipsi ambitus damnati, e lege sint post hanc victoriam restituti.
§10.109 nec minus in hoc curae debet adhiberi, quid proponendum quam quomodo sit quod proposuerimus probandum. hic immo vis inventionis, si non maior, certe prior. nam ut tela supervacua sunt nescienti, quid petat, sic argumenta, nisi provideris cui rei adhibenda sint. hoc est, quod comprehendi arte non possit.
§10.110 Ideoque, cum plures eadem didicerint, generibus argumentorum similibus utentur; alius alio plura, quibus utatur, inveniet. sit exempli gratia proposita controversia, quae communes minime cum aliis quaestiones habet:
§10.111–11.29
§10.111 cum Thebas evertisset Alexander, inuenit tabulas, quibus centum talenta mutua Thessalis dedisse 'Thebanos continebatur. has , quia erat usus commilitio Thessalorum, donavit his ultro; postea restituti a Cassandro Thebani reposcunt Thessalos. apud Amphictyonas agitur. centum talenta et credidisse eos constat et non recepisse.
§10.112 lis omnis ex eo, quod Alexander ea Thessalis donasse dicitur, pendet. constat illud quoque, non esse iis ab Alexandro pecuniam data; quaeritur ergo, an proinde sit, quod datum est, ac si pecuniam dederit?
§10.113 quid proderunt argumentorum loci, nisi haec prius videro, nihil eum egisse donando, non potuisse donare, non donasse? et prima quidem actio facilis ac favorabilis repetentium iure quod vi sit ablatum; sed hinc aspera et uehemens quaestio exoritur de iure belli, dicentibus Thessalis, hoc regna, populos, fines gentium atque urbium contineri.
§10.114 inveniendum contra est, quo distet haec causa a ceteris, quae in potestatem victoris venirent; nec circa probationem res haeret, sed circa propositionem. dicamus inprimis: in eo, quod in iudicium deduci potest, nihil valere ius belli nec armis erepta nisi armis posse retineri; itaque, ubi illa valeant, non esse iudicem; ubi iudex sit, illa nihil valere.
§10.115 hoc inveniendum est, ut adhiberi possit argumentum: ideo captivos, si in patriam suam redierint, liberos esse, quia bello parta non nisi eadem vi possideantur. proprium est et illud causae, quod Amphictyones iudicant (ut alia apud centumviros, alia apud privatum iudicem in iisdem quaestionibus ratio);
§10.116 tum secundo gradu, non potuisse donari a victore ius, quia id demum sit eius, quod teneat; ius, quod sit incorporate, adprehendi manu non posse. hoc reperire est difficilius quam, cum inveneris, argumentis adiuvare, ut alia sit condicio heredis, alia victoris, quia ad illum ius, ad hunc res transeat.
§10.117 proprium deinde materiae, ius publici crediti transire ad victorem non potuisse, quia, quod populus crediderit, omnibus debeatur, et, quamdiu quilibet unus superfuerit, esse eum totius summae creditorem, Thebanos autem non omnes in Alexandri manu fuisse.
§10.118 hoc non extrinsecus probatur, quae vis est argumenti, sed ipsum per se valet. tertii loci pars prior magis vulgaris, non in tabulis esse ius; itaque multis argumentis defendi potest. mens quoque Alexandri duci debet in dubium, honorarit eos an deceperit. illud iam rursus proprium materiae et velut novae controversiae, quia restitutione recepisse ius, etiamsi quod amiserint, Thebani videntur. hic et, quid Cassander velit, quaeritur: sed vel potentissima apud Amphictyonas aequi tractatio est.
§10.119 haec non idcirco dico, quod inutilem horum locorum, ex quibus argumenta ducuntur, cognitionem putem, alioqui nec tradidissem; sed ne se, qui cognoverint ista, si cetera negligant, perfectos protinus atque consummatos putent et, nisi in ceteris, quae mox praecipienda sunt, elaboraverint, mutam quandam scientiam consecutos intelligant.
§10.120 neque enim artibus editis factum est, ut argumenta inveniremus, sed dicta sunt omnia, antequam praeciperentur, mox ea scriptores observata et collecta ediderunt. cuius rei probatio est, quod exemplis eorum veteribus utuntur et ab oratoribus ilia repetunt, ipsi nullum novum et quod dictum non sit inveniunt.
§10.121 artifices ergo illi qui dixerunt; sed habenda his quoque gratia est, per quos labor nobis est detractus. nam , quae priores beneficio ingenii singula invenerunt, nobis et non sunt requirenda et notata sunt omnia. sed non magis hoc sat est quam palaestram didicisse, nisi corpus exercitatione, continentia, cibis, ante omnia natura iuvatur, sicut contra ne illa quidem satis sine arte profuerint.
§10.122 illud quoque studiosi eloquentiae cogitent, neque omnibus in causis, quae demonstravimus, cuncta posse reperiri; neque, cum proposita fuerit materia dicendi, scrutanda singula et velut ostiatim pulsandum, ut sciant, an ad probandum id, quod intendimus, forte respondeant, nisi cum discunt et adhuc usu carent.
§10.123 infinitam enim faciat ista res dicendi tarditatem, si semper necesse sit, ut temptantes unumquodque eorum, quod sit aptum atque conveniens, experiendo noscamus; nescio an etiam impedimento futura sint, nisi et animi quaedam ingenita natura et studio exercitata velocitas recta nos ad ea, quae conveniunt causae, ferant. nam ,
§10.124 ut cantus vocis plurimum iuvat sociata nervorum concordia, si tamen tardior manus nisi inspectis demensisque singulis, quibus quaeque vox fidibus iungenda sit, dubitet, potius fuerit esse contentum eo, quod simplex canendi natura tulerit, ita huiusmodi praeceptis debet quidem aptata esse et citharae modo intenta ratio doctrinae;
§10.125 sed hoc exercitatione multa consequendum, ut, quemadmodum illorum artificum, etiamsi alio spectant, manus tamen ipsa consuetudine ad graves, acutos, medios nervorum sonos fertur, sic oratoris cognitionem nihil moretur haec varietas argumentorum et copia, sed quasi offerat se et occurrat, et, ut litterae syllabaeque scribentium cogitationem non exigunt, sic rationem sponte quadam sequantur.
§11.1 tertium genus ex iis, quae extrinsecus adducuntur in causam, Graeci vacant παράδειγμα, quo nomine et generaliter usi sunt in omni similium adpositione et specialiter in iis, quae rerum gestarum auctoritate nituntur. nostri fere similitudinem vocari maluerunt, quod ab illis παραβολὴ dicitur, alterum exemplum, quanquam et hoc simile est et illud exemplum.
§11.2 nos , quo facilius propositum explicemus, utrumque παράδειγμα esse credamus, et ipsi appellemus exemplum. nec vereor, ne videar repugnare Ciceroni, quanquam collationem separat ab exemplo. nam idem omnem argumentationem dividit in duas partes, inductionem et ratiocinationem, ut plerique Graecorum in παραδείγματα et ἐπιχειρήματα dixeruntque παράδειγμα ῥητορικὴν ἐπαγωγήν.
§11.3 nam illa, qua plurimum est Socrates usus, hanc habuit viam, ut cum plura interrogasset, quae fateri adversario necesse esset, novissime id, de quo quaerebatur, inferret, ut simile concessis. Id est inductio. hoc in oratione fieri non potest; sed, quod illic interrogatur, hic fere sumitur.
§11.4 sit igitur illa interrogatio talis: quod est pomum generosissimum? nonne quod optimum? concedetur. quid equus? qui generosissimus? nonne qui optimus? et plura in eundem modum. deinde , cuius rei gratia rogatum est, quid homo? nonne is generosissimus, qui optimus? fatendum erit.
§11.5 hoc in testium interrogatione valet plurimum, in oratione perpetua dissimile est; aut enim sibi ipse respondet orator aut quod illic interrogatur, hic fere sumitur. quod pomum generosissimum? puto, quod optimum; et equus? qui velocissimus: ita hominum, non qui claritate nascendi sed qui uirtute maxime excellet. omnia igitur ex hoc genere sumpta necesse est aut similia esse aut dissimilia aut contraria. similitudo adsumitur interim et ad orationis ornatum; sed illa, cum res exiget, nunc ea, quae ad probationem pertinent, exsequar.
§11.6 potentissimum autem est inter ea quae sunt huius generis, quod proprie vocamus exemplum, id est rei gestae aut ut gestae utilis ad persuadendum id quod intenderis commemoratio. intuendum igitur est, totum simile sit an ex parte, ut aut omnia ex eo sumamus aut quae utilia sunt. simile est, iure occisus est Saturninus sicut Gracchi. dissimile ,
§11.7 Brutus occidit liberos proditionem molientes; Manlius virtutem filii morte multavit. contrarium , Marcellus ornamenta Syracusanis hostibus restituit; Verres eadem sociis abstulit. et probandorum et culpandorum ex iis confirmatio eosdem gradus habet.
§11.8 etiam in iis, quae futura dicemus, utilis similium admonitio est, ut si quis dicens, Dionysium idcirco petere custodes salutis suae, ut eorum adiutus armis tyrannidem occupet, hoc referat exemplum, eadem ratione Pisistratum ad dominationem pervenisse.
§11.9 sed ut sunt exempla interim tota similia ut hoc proximum, sic interim ex maioribus ad minora, ex minoribus ad maiora ducuntur. urbes violata propter matrimonia eversae sunt; quid fieri adultero par est? tibicines , cum ab urbe discessissent, publice revocati sunt; quanto magis principes civitatis viri et bene de republica meriti, cum invidiae cesserint, ab exilio reducendi?
§11.10 ad exhortationem vero praecipue valent imparia. admirabilior in femina quam in viro virtus. quare , si ad fortiter faciendum accendatur aliquis, non tantum adferent momenti Horatius et Torquatus quantum illa mulier cuius manu Pyrrhus est interfectus, et ad moriendum non tam Cato et Scipio quam Lucretia; quod ipsum est ex maioribus ad minora.
§11.11 singula igitur horum generum ex Cicerone (nam unde potius?) exempla ponamus. simile est hoc pro Murena, etenim mihi ipsi accidit, it cum duobus patriciis, altero improbissimo et audacissimo altero modestissimo atque optimo viro, peterem; superavi tamen dignitate Catilinam, gratia Galbam.
§11.12 maius minoris, pro Milone, negant intueri lucem esse fas ei qui a se hominem occisum esse fateatur. in qua tandem urbe hoc homines stultissimi disputant? nempe in ea quae primum iudicium de capite vidit M. Horatii, fortissimi viri, qui nondum libera civitate tamen populi Romani comitiis liberatus est, cum sua mann sororem esse interfectam fateretur. minus maioris: occidi , occidi, non Spurium Maelium, qui annona levanda iacturisque rei familiaris, quia nimis amplecti plebem videbatur, in suspicionem incidit regni adfectandi, et cetera, deinde, sed eum (auderet enim dicere, cum patriam periculo liberasset ) cuius nefandum adulterium in pulvinaribus, et totus in Clodium locus.
§11.13 dissimile plures causas habet, fit enim genere, modo, tempore, loco, ceteris, per quae fere omnia Cicero praeiudicia, quae de Cluentio videbantur facta, subvertit; contrario vero exemplo censoriam notam laudando censorem Africanum, qui eum, quem peierasse conceptis verbis palam dixisset, testimonium etiam pollicitus, si quis contra diceret, nullo accusante, traducere equum passus esset; quae, quia erant longiora, non suis verbis exposui.
§11.14 breve autem apud Vergilium contrarii exemplum est: at non ille, satum quo te mentiris, Achilles talis in hoste fuit Priamo.
§11.15 quaedam autem ex iis, quae gesta sunt, tota narrabimus, ut Cicero pro Milone: pudicitiam cum eriperet militi tribunus militaris in exercitu C. Marii, propinquus eius imperatoris, interfectus ab eo est, cui vim adferebat. facere enim probus adolescens periculose quam perpeti turpiter maluit; atque hunc ille summus vir scelere solutum periculo liberavit.
§11.16 quaedam significare satis erit, ut idem ac pro eodem: neque enim posset Ahala ille Servilius aut P. Nasica aut L. Opimius aut me consule senatus non nefarius haberi, si sceleratos interfici nefas esset. haec ita dicentur, prout nota erunt vel utilitas causae aut decor postulabit.
§11.17 eadem ratio est eorum, quae ex poeticis fabulis ducuntur, nisi quod iis minus adfirmationis adhibetur; cuius usus qualis esse deberet, idem optimus auctor ac magister eloquentiae ostendit.
§11.18 nam huius quoque generis in eadem oratione reperietur exemplum itaque hoc, iudices, non sine causa etiam fictis fabulis doctissimi homines memoriae prodiderunt, eum, qui patris ulciscendi causa matrem necauisset, variatis hominum sententiis, non solum divina sed sapientissimae deae sententia liberatum.
§11.19 illae quoque fabellae, quae, etiamsi originem non ab Aesopo acceperunt (nam uidetur earum primus auctor Hesiodus), nomine tamen Aesopi maxime celebrantur, ducere animos solent praecipue rusticorum et imperitorum, qui et simplicius, quae ficta sunt, audiunt, et capti voluptate facile iis quibus delectantur consentiunt: siquidem et Menenius Agrippa plebem cum patribus in gratiam traditur reduxisse nota ilia de membris humanis adversus ventrem discordantibus fabula.
§11.20 et Horatius ne in poemate quidem humilem generis huius usum putavit in illis versibus, Quod dixit uulpes aegroto cauta leoni. Αἶνον Graeci vocant et αἰσωπείους ut dixi, λόγους et λιβυκούς ; nostrorum quidam, non sane recepto in usum nomine, apologationem.
§11.21 cui confine est παροιμίας genus illud, quod est velut fabella brevior et per allegorian accipitur: non nostrum inquit onus; bos clitellas.
§11.22 proximas exempli vires habet similitudo, praecipue illa, quae ducitur citra ullam translationum mixturam ex rebus paene paribus: ut , qui accipere in Campo consuerunt, iis candidatis, quorum nummos suppressos esse putant, inimicissimi solent esse, sic eiusmodi indices infesti tum reo venerunt.
§11.23 nam παραβολή quam Cicero collationem vocat, longius res quae comparentur repetere solet. neque hominum modo inter se opera similia spectantur, ut Cicero pro Murena facit: quodsi e portu solventibus, qui iam in portum ex alto invehuntur, praecipere summo studio solent et tempestatum rationem et praedonum et locorum (quod natura adfert, ut iis faveamus, qui eadem pericula, quibus nos perfuncti sumus, ingrediantur), quo me tandem animo esse oportet, prope iam ex magna iactatione terram videntem, in hunc, cui video maximas tempestates esse subeundas? sed et a mutis atque etiam inanimis interim simile huiusmodi ducitur.
§11.24 et quoniam similium alia facies in alia ratione, admonendum est rarius esse in oratione illud genus, quod εἰκόνα Graeci vocant (quo exprimitur rerum aut personarum imago, ut Cassius: quis istam faciem planipedis senis torquens? ) quam id, quo probabilius fit quod intendimus: ut, si animum dicas excolendum, similitudine utaris terrae, quae neglecta spinas ac dumos, culta fructus creat; aut si ad curam rei publicae horteris, ostendas apes etiam formicasque, non modo muta, sed etiam parva animalia, in commune tamen laborare.
§11.25 ex hoc genere dictum illud est Ciceronis: ut corpora nostra sine mente, ita civitas sine lege suis partibus, ut nervis ac sanguine et membris, uti non potest. sed ut hac corporis humani pro Cluentio, ita pro Cornelio equorum, pro Archia saxorum quoque usus est similitudine.
§11.26 illa (ut dixi) propiora: ut remiges sine gubernatore, sic milites sine imperatore nihil valere. solent tamen fallere similitudinum species, ideoque adhibendum est iis iudicium. neque enim, ut navis utilior nova quam vetus, sic amicitia; vel, ut laudanda, quae pecuniam suam pluribus largitur, ita, quae formam. verba sunt in his similia uetustatis et largitionis, vis quidem longe diversa navis et amicitiae, pecuniae et pudicitiae.
§11.27 itaque in hoc genere maxime quaeritur, an simile sit, quod infertur. etiam in illis interrogationibus Socratis, quarum paulo ante feci mentionem, cavendum, ne incaute respondeas; ut apud Aeschinen Socraticum male respondit Aspasiae Xenophontis uxor, quod Cicero his verbis transfert: Dic mihi,
§11.28 quaeso, Xenophontis uxor, si vicina tua melius habeat aurum, quam tu habes: utrumne illud an tuum malis? illud , inquit. quid si uestem et ceterum ornatum muliebrem pretii maioris habeat, quam tu, tuumne an illius malis? respondit , Illius vero. age sis, inquit, si virum illa meliorem habeat, quam tu> habes, utrumne tuum virium malis an illius?
§11.29 hic mulier erubuit, merito; male enim responderat se malle alienum aurum quam suum; nam est hoc improbum. at , si respondisset malle se aurum suum tale esse, quale illud esset, potuisset pudice respondere malle se virum suum talem esse, qualis melior esset.
§11.30–13.7
§11.30 scio quosdam inani diligentia per minutissimas ista partes secuisse, et esse aliquid minus simile, ut simia homini et marmora deformata prima manu, aliquid plus, ut illud, non ovum tam simile ovo; et dissimilibus inesse simile, ut formicae et elephanto genus, quia sunt animalia; et similibus dissimile, ut canibus catulos et matribus haedos, differunt enim aetate; contrariorum quoque aliter accipi opposita,
§11.31 ut noctem luci, aliter noxia, ut aquam frigidam febri, aliter repugnantia, ut verum falso, aliter disparata, ut dura non duris; sed, quid haec ad praesens propositum magnopere pertineant, non reperio. Illud est adnotandum magis,
§11.32 argumenta duci ex iure simili: ut Cicero in Topicis, eum , cui domus usus fructus relictus sit, non restituturum heredi, si corruerit, quia non restituat servum, si is decesserit; ex contrario: Nihil obstat quo minus iustum matrimonium sit mente coeuntium, etiamsi tabulae signatae non fuerint. nihil enim proderit signasse tabulas, si mentem matrimonii non fuisse constabit; ex dissimili, quale est Ciceronis pro Caecina:
§11.33 ut , si qui me exire domo coegisset armis, haberem actionem, si qui introire prohibuisset, non haberem? dissimilia sic deprehenduntur, Non si, qui argentum omne legarit, videri potest signatam quoque pecuniam reliquisse, ideo etiam, quod est in nominibus, dari voluisse creditur.
§11.34 Ἀναλογίαν quidam a simili separaverunt, nos eam subiectam huic generi putamus. nam , ut unum ad decem, ita decem ad centum simile certe est; et ut hostis, sic malus civis. quanquam haec ulterius quoque procedere solent: si turpis dominae consuetudo cum servo, turpis domino cum ancilla; si mutis animalibus finis voluptas, idem homini.
§11.35 cui rei facillime occurrit ex dissimilibus argumentatio: non idem est dominum cum ancilla coisse, quod dominam cum servo; nec, si mutis finis voluptas, rationalibus quoque; immo ex contrario: quia mutis, ideo non rationalibus.
§11.36 adhibebitur extrinsecus in causam et auctoritas. haec secuti Graecos, a quibus κρίσεις dicuntur, iudicia aut indicationes vocant, non de quibus ex causa dicta sententia est (nam ea quidem in exemplorum locum cedunt), sed si quid ita visum gentibus, populis, sapientibus viris, claris civibus, illustribus poetis referri potest.
§11.37 ne haec quidem vulgo dicta et recepta persuasione populari sine usu fuerint. testimonia sunt enim quodammodo vel potentiora etiam, quod non causis accommodata, sed liberis odio et gratia mentibus ideo tantum dicta factaque, quia aut honestissima aut verissima videbantur.
§11.38 an vero me de incommodis vitae disserentem non adiuvabit earum persuasio nationum, quae fletibus natos, laetitia defunctos prosecuntur? aut si misericordiam commendabo iudici, nihil proderit, quod prudentissima civitas Atheniensium non eam pro adfectu sed pro numine accepit?
§11.39 iam illa septem praecepta sapientium nonne quasdam vitae leges existimamus? si causam ueneficii dicat adultera, non M. Catonis iudicio damnata videatur, qui nullam adulteram non eandem esse veneficam dixit? nam sententiis quidem poetarum non orationes modo sunt refertae sed libri etiam philosophorum, qui quanquam inferiora omnia praeceptis suis ac litteris credunt, repetere tamen auctoritatem a plurimis versibus non fastidierunt.
§11.40 neque est ignobile exemplum, Megarios ab Atheniensibus, cum de Salamine contenderent, victos Homeri versu, qui tamen ipse non in omni editione reperitur, significans Aiacem naves suas Atheniensibus iunxisse. ea quoque,
§11.41 quae vulgo recepta sunt, hoc ipso, quod incertum auctorem habent, velut omnium fiunt: quale est, ubi amici, ibi opes, et, conscientia mille testes, et apud Ciceronem, pares autem ( ut est in vetere proverbio ) cum paribus maxime congregantur; neque enim durassent haec in aeternum, nisi vera omnibus, uiderentur.
§11.42 ponitur a quibusdam et quidem in parte prima deorum auctoritas, quae est ex responsis, ut, Socraten esse sapientissimum. id rarum est, non sine usu tamen. utitur eo Cicero in libro de aruspicum responsis et in contione contra Catilinam,cum signum Iovis columnae impositum populo ostendit, et pro Ligario, cum causam C. Caesaris meliorem, quia hoc dii iudicaverint, confitetur. quae cum propria causae sunt, divina testimonia vocantur; cum aliunde arcessuntur, argumenta.
§11.43 nonnunquam contingit iudicis quoque aut adversarii aut eius, qui ex diverso agit, dictum aliquid aut factum adsumere ad eorum, quae intendimus, fidem. propter quod fuerunt, qui exempla et has auctoritates inartificialium probationum esse arbitrarentur, quod ea non inveniret orator,
§11.44 sed acciperet. plurimum autem refert. nam testis et quaestio et his similia de ipsa re, quae in iudicio est, pronuntiant; extra petita, nisi ad aliquam praesentis disceptationis utilitatem ingenio applicantur, nihil per se valent.
§12.1 haec fere de probatione vel ab aliis tradita vel usu percepta in hoc tempus sciebam. neque mihi fiducia est, ut ea sola esse contendam, quin immo hortor ad quaerendum et inveniri posse fateor; quae tamen adiecta fuerint, non multum ab his abhorrebunt. nunc breviter, quemadmodum sit utendum iis, subiungam.
§12.2 traditum fere est argumentum oportere esse confessum; dubiis enim probari dubia qui possunt Quaedam tamen, quae in alterius rei probationem ducimus, ipsa probanda sunt. occidisti virum, eras enim adultera. prius de adulterio convincendum est ut, cum id coeperit esse pro certo, fiat incerti argumentum. spiculum tuum in corpore occisi inventum est; negat suum: ut probationi prosit, probandum est.
§12.3 illud hoc loco monere inter necessaria est, nulla esse firmiora quam quae ex dubiis facta sunt certa. caedes a te commissa est, cruentam enim vestem habuisti; non est tam grave argumentum, si fatetur quam si convincitur. nam si fatetur, multis ex causis potuit cruenta esse vestis; si negat, hic causae cardinem ponit, in quo si victus fuerit, etiam in sequentibus ruit. non enim videtur in negando mentiturus fuisse, nisi desperasset id posse defendi, si confiteretur.
§12.4 firmissimis argumentorum singulis instandum, infirmiora congreganda sunt, quia illa per se fortia non oportet circumstantibus obscurare, ut qualia sunt appareant, haec imbecilla natura mutuo auxilio sustinentur.
§12.5 ita quae non possunt valere, quia magna sint, valebunt, quia multa sunt; utique vero ad eiusdem rei probationem omnia spectant. ut , si quis hereditatis gratia hominem occidisse dicatur: hereditatem sperabas et magnam hereditatem, et pauper eras et tum maxime a creditoribus appellabaris; et offenderas eum, cuius eras heres, et mutaturum tabulas sciebas. singula levia sunt et communia, universa vero nocent etiamsi non ut fulmine, tamen ut grandine.
§12.6 quaedam argumenta ponere satis non est, adiuvanda sunt: cupiditas causa sceleris fuit, quae sit vis eius: ira, quantum efficiat in animis hominum talis adfectio; ita et firmiora erunt ipsa et plus habebunt decoris, si non nudos et velut carne spoliatos artus ostenderint.
§12.7 multum etiam refert, si argumento nitemur odii, utrum hoc ex invidia sit an ex iniuria an ex ambitu, vetus an novum, adversus inferiorem, parem, superiorem, alienum, propinquum. suos habent omnia ista tractatus et ad utilitatem partis eius quam tuemur referenda sunt.
§12.8 nec tamen omnibus semper, quae invenerimus, argumentis onerandus est iudex, quia et taedium adferunt et fidem detrahunt. neque enim potest iudex credere satis esse ea potentia, quae non putamus ipsi sufficere qui diximus. in rebus vero apertis argumentari tam sit stultum quam in clarissimum solem mortale lumen inferre.
§12.9 his quidam probationes adiiciunt, quas παθητικάς vocant, ductas ex adfectibus. atque Aristoteles quidem potentissimum putat ex eo, qui dicit, si sit vir bonus; quod ut optimum est, ita longe quidem, sed sequitur tamen, videri.
§12.10 inde enim ilia nobilis Scauri defensio: Q. Varius Sucronensis ait Aemilium Scaurum rem publicam populi Romani prodidisse; Aemilius, Scaurus negat. cui simile quiddam fecisse Iphicrates dicitur, qui cum Aristophontem, quo accusante similis criminis reus erat, interrogasset, an is accepta pecunia rem publicam proditurus esset; isque id negasset: quod igitur, inquit, tu non fecisses, ego feci?
§12.11 intuendum autem et qui sit apud quem dicimus, et id quod illi maxime probabile videatur requirendum; qua de re locuti sumus in prohoemii et suasoriae praeceptis.
§12.12 altera ex adfirmatione probatio est: ego hoc feci; Tu mihi hoc dixisti; et O facinus indignum! et similia; quae non debent quidem deesse orationi et, si desunt, multum nocent; non tamen habenda sunt inter magna praesidia, cum hoc in eadem causa fieri ex utraque parte similiter possit. illae firmiores ex sua cuique persona probationes,
§12.13 quae credibilem rationem subiectam habeant: ut vulneratus aut filio orbatus non fuerit alium accusaturus quam nocentem, quando, si negotium innocenti facit, liberet eum noxa qui admiserit. hinc et patres adversus liberos et adversus suos quisque necessarios auctoritatem petunt.
§12.14 quaesitum etiam, potentissima argumenta primone ponenda sint loco, ut occupent animos, an summo, ut inde dimittant, an partita primo summoque, quod Homerica dispositione in medio sint infirma, ut ab aliis crescant? quae prout ratio causae cuiusque postulabit, ordinabuntur, uno, ut ego censeo, excepto, ne a potentissimis ad levissima decrescat oratio.
§12.15 ego haec breviter demonstrasse contentus ita posui, ut locos ipsos et genera quam possem apertissime ostenderem. quidam exsecuti sunt verbosius, quibus placuit,proposita locorum communium materia, quo quaeque res modo dici posset, ostendere; sed mihi supervacuum videbatur.
§12.16 nam et fere apparet, quid in iniuriam, quid in avaritiam, quid in testem inimicum, quid in potentes amicos dicendum sit; et de omnibus his omnia dicere infinitum est, tam hercule quam si controversiarum, quae sint quaeque futurae sint, quaestiones, argumenta, sententias tradere velim. ipsas autem argumentorum velut sedes non me quidem omnes ostendisse confido, plurimas tamen. quod eo diligentius faciendum fuit, quia declamationes, quibus ad pugnam forensem velut praepilatis exerceri solebamus, olim iam ab illa vera imagine orandi recesserunt atque ad solam compositae voluptatem nervis carent, non alio medius fidius vitio dicentium, quam quo mancipiorum negotiatores formae puerorum virilitate excisa lenocinantur.
§12.18 nam ut illi robur ac lacertos barbamque ante omnia et alia, quae natura proprie maribus dedit, parum existimant decora, quaeque fortia, si liceret, forent ut dura molliunt, ita nos habitum ipsum orationis virilem et illam vim stricte robusteque dicendi tenera quadam elocutionis cute operimus et, dum levia sint ac nitida, quantum valeant, nihil interesse arbitramur.
§12.19 sed mihi naturam intuenti nemo non vir spadone formosior erit, nec tam aversa unquam videbitur ab opere suo providentia, ut debilitas inter optima inventa sit, nec id ferro speciosum fieri putabo, quod, si nasceretur, monstrum erat. libidinem iuvet ipsum effeminati sexus mendacium, numquam tamen hoc continget malis moribus regnum ut, si qua pretiosa fecit, fecerit et bona.
§12.20 quapropter eloquentiam, licet hanc (ut sentio enim, dicam) libidinosam resupina voluptate auditoria probent, nullam esse existimabo, quae ne minimum quidem in se indicium masculi et incorrupti, ne dicam gravis et sancti viri, ostentet.
§12.21 an vero statuarum artifices pictoresque clarissimi, cum corpora quam speciosissima fingendo pingendove efficere cuperent, numquam in hunc inciderunt errorem, ut Bagoam aut Megabyzum aliquem in exemplum operis sumerent sibi, sed Doryphoron illum aptum vel militiae vel palaestrae, aliorum quoque iuvenum bellicosorum et athletarum corpora decora vere existimaverunt: nos, qui oratorem studemus effingere, non arma sed tympana eloquentiae demus?
§12.22 igitur et ille, quem instituimus, adolescens, quam maxime potest, componat se ad imitationem veritatis, initurusque frequenter forensium certaminum pugnam iam in schola victoriam spectet et ferire vitalia ac tueri sciat; et praeceptor id maxime exigat, inventum praecipue probet. nam , ut ad peiora iuvenes laude ducuntur, ita laudari in bonis malent. nunc illud male est,
§12.23 quod necessaria plerumque silentio transeunt, nec in dicendo videtur inter bona utilitas. sed haec et in alio nobis tractata sunt opere et in hoc saepe repetenda. nunc ad ordinem inceptum.
§13.1 refutatio dupliciter accipi potest. nam et pars defensoris tota est posita in refutatione, et quae dicta sunt ex diverso debent utrinque dissolvi. et hoc est proprie, cui in causis quartus adsignatur locus. sed utriusque similis condicio est. neque vero ex aliis locis ratio argumentorum in hac parte peti potest quam in confirmatione, nece locorum aut sententiarum aut verborum et figurarum alia condicio est.
§13.2 adfectus plerumque haec pars mitiores habet. non sine causa tamen difficilius semper est creditum, quod Cicero saepe testatur, defendere quam accusare. primum , quod est res illa simplicior, proponitur enim uno modo, dissolvitur varie, cum accusatori satis sit plerumque, verum esse id, quod obiecerit, patronus neget, defendat, transferat, excuset, deprecetur, molliat, minuat, avertat, despiciat, derideat. quare inde recta fere atque, ut sic dixerim, clamosa est actio; hinc mille flexus et artes desiderantur.
§13.3 tum accusator praemeditata pleraque domo adfert, patronus etiam inopinatis frequenter occurrit. accusator dat testem, patronus ex re ipsa refellit. accusator e criminum invidia, etsi falsa sit, materiam dicendi trahit, de parricidio, sacrilegio, maiestate; quae patrono tantum neganda sunt. ideoque accusationibus etiam mediocres in dicendo suffecerunt; bonus defensor nemo nisi qui eloquentissimus fuit. quanquam ut, quod sentio, semel finiam, tanto est accusare quam defendere, quanto facere quam sanare vulnera, facilius.
§13.4 plurimum autem refert, et quid proposuerit adversarius et quomodo. primum igitur intuendum est, id, cui responsuri sumus, proprium sit eius iudicii an ad causam extra arcessitum. nam si est proprium, aut negandum aut defendendum aut transferendum; extra haec in iudiciis fere nihil est.
§13.5 deprecatio quidem, quae est sine ulla specie defensionis, rara admodum et apud eos solos indices, qui nulla certa pronuntiandi forma tenentur. quamquam illae quoque apud C. Caesarem et triumuiros pro diuersarum partium hominibus actiones, etiamsi precibus utuntur, adhibent tamen patrocinia; nisi hoc non fortissime defendentis est dicere, quid aliud egimus, Tubero, nisi ut,
§13.6 quod hic potest, nos possemus? quodsi quando apud principem aliumve, cui utrum velit liceat, dicendum erit, dignum quidem morte eum, pro quo loquemur, clementi tamen servandum esse vel talem, primum omnium non erit res nobis cum adversario sed cum iudice, deinde forma deliberativae magis materiae quam iudicialis utemur. suadebimus enim ut laudem humanitatis potius quam voluptatem ultionis concupiscat.
§13.7 apud indices quidem secundum legem dicturos sententiam de confessis praecipere ridiculum est. ergo , quae neque negari neque transferri possunt, utique defendenda sunt, qualiacunque sunt, aut causa cedendum. negandi duplicem ostendimus formam, aut non esse factum aut non hoc esse, quod factum sit. quae neque defendi neque transferri possunt, utique neganda, nec solum si finitio potest esse pro nobis, sed etiam si nuda infitiatio superest.
§13.8–13.54
§13.8 testes erunt, multa in eos dicere licet; chirographum, de similitudine litterarum disseremus. utique nihil erit peius quam confessio. ultima est actionis controversia, cum defendendi negandive non est locus,
§13.9 id est translatio. Atqui quaedam sunt, quae neque negari neque defendi neque transferri possunt. adulterii rea est quae, cum anno vidua fuisset, enixa est; lis non erit. quare illud stultissime praecipitur, quod defendi non possit, silentio dissimulandum: siquidem est id, de quo iudex pronuntiaturus est.
§13.10 at si extra causam sit adductum et tantum coniunctum, malim quidem dicere, nihil id ad quaestionem nec esse in iis morandum et minus esse quam adversarius dicat; tamen velut huic simulationi oblivionis ignoscam. debet enim bonus advocatus pro rei salute brevem negligentiae reprehensionem non pertimescere. videndum etiam,
§13.11 simul nobis plura aggredienda sint an amolienda singula. plura simul invadimus, si aut tam infirma sunt, ut pariter impelli possint, aut tam molesta, ut pedem conferre cum singulis non expediat; tum enim toto corpore obnitendum et, ut sic dixerim, directa fronte pugnandum est. interim ,
§13.12 si resolvere ex parte diversa dicta difficilius erit, nostra argumenta cum adversariorum argumentis conferemus, si modo haec ut valentiora videantur effici poterit. quae vero turba ualebunt, diducenda erunt, ut, quod paulo ante dixi: heres eras et pauper et magna pecunia appellabaris a creditoribus et offenderas et mutaturum tabulas testamenti sciebas.
§13.13 urgent universa; at si singula quaeque dissolveris, iam illa flamma, quae magna congerie convaluerat, diductis quibus alebatur, concidet, ut, si vel maxima flumina in rivos diducantur, qualibet transitum praebent. itaque propositio quoque secundum hanc utilitatem accommodabitur, ut ea nunc singula ostendamus, nunc complectamur universa.
§13.14 nam interim quod pluribus collegit adversarius, sat est semel proponere; ut, si multas causas faciendi, quod arguit, reo dicet accusator fuisse, nos, non enumeratis singulis, semel hoc in totum negemus, quia non, quisquis causam faciendi sceleris habuit, et fecerit.
§13.15 saepius tamen accusatori congerere argumenta, reo dissolvere expediet. id autem, quod erit ab aduersario dictum, quomodo refutari debeat, intuendum est. nam si erit palam falsum, negare satis est, ut pro Cluentio Cicero eum, quem dixerat accusator epoto poculo concidisse, negat eodem die mortuum.
§13.16 palam etiam contraria et supervacua et stulta reprehendere nullius est artis, ideoque nec rationes eorum nec exempla tradere necesse est. id quoque (quod obscurum vocant), quod secreto et sine teste aut argumento dicitur factum, satis natura sua infirmum est; sufficit enim, quod adversarius non probat; item si ad causam non pertinet.
§13.17 est tamen interim oratoris efficere, ut quid aut contrarium esse aut a causa diversum aut incredibile aut supervacuum aut nostrae potius causae videatur esse coniunctum. obiicitur Oppio, quod de militum cibariis detraxerit; asperum crimen, sed id contrarium ostendit Cicero, quia iidem accusatores obiecerint Oppio, quod is voluerit exercitum largiendo corrumpere.
§13.18 testes in Cornelium accusator lecti a tribuno codicis pollicetur; facit hoc Cicero supervacuum, quia ipse fateatur. petit accusationem in Verrem Q. Caecilius, quod fuerat quaestor eius; ipsum Cicero ut pro se videretur effecit.
§13.19 cetera , quae proponuntur, communis locus habet. aut enim coniectura excutiuntur, an vera sint; aut finitione, an propria; aut qualitate, an inhonesta, iniqua, improba, inhumana, crudelia et cetera, quae ei generi accident.
§13.20 eaque non modo in propositionibus et rationibus sed in toto genere actionis intuenda: an sit crudelis, ut Labieni in Rabirium lege perduellionis; inhumana, ut Tuberonis Ligarium exulem accusantis atque id agentis ne ei Caesar ignoscat;
§13.21 superba, ut in Oppium ex epistola Cottae reum factum. perinde praecipites, insidiosae, impotentes deprehenduntur. ex quibus tamen fortissime invaseris, quod est aut omnibus periculosum, ut dicit Cicero pro Tullio: quis hoc statuit unquam, aut cui concedi sine summo omnium periculo potest, ut eum iure potuerit occidere, a quo metuisse se dicat, ne ipse posterius occideretur? aut ipsis iudicibus, ut pro Oppio monet pluribus, ne illud actionis genus in equestrem ordinem admittant.
§13.22 nonnunquam tamen quaedam bene et contemnuntur vel tanquam levia vel tanquam nihil ad causam pertinentia. multis hoc locis fecit Cicero; et haec simulatio interim huc usque procedit, ut, quae dicendo refutare non possumus, quasi fastidiendo calcemus.
§13.23 quoniam vero maxima pars eorum similibus constat, rimandum erit diligentissime, quid sit in quoque, quod adsumitur, dissimile. in iure facile deprehenditur. est enim scriptum de rebus utique diversis, tantoque magis ipsarum rerum differentia potest esse manifesta. illas vero similitudines, quae ducuntur ex mutis animalibus aut inanimis, facile est eludere.
§13.24 exempla rerum varie tractanda sunt, si nocebunt; quae si vetera erunt, fabulosa dicere licebit; si indubia, maxime quidem dissimilia. neque enim fieri potest, ut paria sint per omnia, ut si Nasica post occisum Gracchum defendatur exemplo Ahalae, a quo Maelius est interfectus, Maelium regni adfectatorem fuisse, a Graccho leges modo latas esse populares, Ahalam magistrum equitum fuisse, Nasicam privatum esse dicatur. si defecerint omnia, videndum erit, an obtineri possit, ne illud quidem recte factum. quod de exemplis, idem etiam de iudicatis observandum.
§13.25 quod autem posui, referre, quo quidque accusator modo dixerit, huc pertinet, ut, si est minus efficaciter elocutus, ipsa eius verba ponantur; si acri et vehementi fuerit usus oratione, eandem rem nostris verbis mitioribus proferamus, ut Cicero de Cornelio, codicem attigit;
§13.26 et protinus cum quadam defensione, ut, si pro luxurioso dicendum sit, obiecta est paulo liberalior vita. sic et pro sordido parcum, pro maledico liberum dicere licebit.
§13.27 utique committendum nunquam est, ut adversariorum dicta cum sua confirmation reteramus, aut etiam loci alicuius exsecutione adiuvemus, nisi cum eludenda erunt: apud exercitum mihi fueris, inquit; tot annis forum non attigeris, ab fueris tamdiu et, cum tam longo intervallo veneris, cum his, qui in foro habitarunt,
§13.28 de dignitate contendas Praeterea in contradictione interim totum crimen exponitur, ut Cicero pro Scauro circa Bostarem facit veluti orationem diversae partis imitatus, aut pluribus propositionibus iunctis, ut pro Vareno, cum iter per agros et loca sola faceret cum Pompuleno, in familiam Ancharianam incidisse dixerunt, deinde Pompulenum occisum esse, illico eo fieri vellet. quod est utile, si erit incredibilis rei ordo et ipsa expositione fidem perditurus. interim per partes dissolvitur, quod contextu nocet; et plerumque id est tutius. quaedam contradictiones natura sunt singulae; id exemplis non eget.
§13.29 communia bene apprehenduntur non tantum, quia utriusque sunt partis, sed quia plus prosunt respondenti. neque enim pigebit, quod saepe monui, referre; commune qui prior dicit, contrarium facit. est enim contrarium, quo adversarius bene uti potest:
§13.30 at enim non verisimile est, tantum scelus M. Cottam esse commentum. quid ? hoc verisimile est, tantum scelus Oppium esse conatum? artificis autem est invenire in actione adversarii quae contra semet ipsa pugnent aut pugnare videantur, quae aliquando ex rebus ipsis manifesta sunt, ut in causa Caeliana Clodia aurum se Caelio commodasse dicit, quod signum magnae familiaritatis est; venenum sibi paratum, quod summi odii argumentum est.
§13.31 Tubero Ligarium accusat, quod is in Africa fuerit, et queritur, quod ab eo ipse in Africam non sit admissus. aliquando vero praebet eius rei occasionem minus considerata ex adverso dicentis oratio; quod accidit praecipue cupidis sententiarum, ut ducti occasione dicendi non respiciant quid dixerint, dum locum praesentem non totam causam intuentur.
§13.32 quid tam videri potest contra Cluentium quam censoria nota? quid tam contra eundem, quam filium ab Egnatio corrupti iudicii, quo Cluentius Oppianicum circumvenisset, crimine exheredatum?
§13.33 at haec Cicero pugnare invicem ostendit: sed tu, Atti, consideres, censeo, diligenter, utrum censorium iudicium grave velis esse an Egnatii. si Egnatii, leave est, quod censores de ceteris subscripserunt. ipsum enim Egnatium, quem tu gravem esse vis, ex senatu eiecerunt. sin autem censorium, hunc Egnatium, quem pater censoria subscriptione exheredarit, censores in senate, cum pardem eiecissent, retinuerunt.
§13.34 illa magis vitiose dicuntur quam acute reprehenduntur, argumentum dubium pro necessario, controversum pro confesso, commune pluribus pro proprio, vulgare, supervacuum, constitutum contra fidem. nam et illa accidunt parum cautis, ut crimen augeant, quod probandum est; de facto disputent, cum de auctore quaeratur; impossibilia aggrediantur, pro effectis relinquant vixdum inchoata, de homine dicere quam de causa malint;
§13.35 hominum vitia rebus adsignent, ut, si quis decemviratum accuset non Appium; manifestis repugnent; dicant, quod aliter accipi possit; summam quaestionis non intueantur, non ad proposita respondeant; quod unum aliquando recipi potest, cum mala causa adhibitis extrinsecus remediis tuenda est, ut cum peculatus reus Verres fortiter et industrie tuitus contra piratas Siciliam dicitur.
§13.36 eadem adversus contradictiones nobis oppositas praecepta sunt, hoc tamen amplius, quod circa eas multi duobus vitiis diversis laborant. nam quidam etiam in foro tanquam rem molestam et odiosam praetereunt, et iis plerumque, quae composita domo attulerunt, contenti sine adversario dicunt; et scilicet multo magis in scholis, in quibus non solum contradictiones omittuntur, verum etiam materiae ipsae sic plerumque finguntur, ut nihil dici pro parte altera possit.
§13.37 alii diligentia lapsi verbis etiam uel sententiolis omnibus respondendum putant, quod est et infinitum et supervacuum; non enim causa reprehenditur sed actor; quem ego semper videri malim disertum, ut, si dixerit quod rei prosit, ingenii credatur laus esse non causae; si forte laedat, causae non ingenii culpa.
§13.38 itaque illae reprehensiones aut obscuritatis, qualis in Rullum est, aut infantiae in dicendo, qualis in Pisonem, aut inscitiae rerum verborumque et insulsitatis etiam, qualis in Antonium est, animo dantur et iustis odiis, suntque utiles ad conciliandum iis, quos invisos facere volueris, odium.
§13.39 alia respondendi patronis ratio; et aliquando tamen eorum non oratio modo, sed vita etiam, vultus denique, incessus, habitus recte incusari solet; ut adversus Quintium Cicero non haec solum, sed ipsam etiam praetextam demissam ad talos insectatus est. presserat enim turbulentis contionibus Cluentium Quintius.
§13.40 nonnunquam elevandae invidiae gratia, quae asperius dicta sunt, eluduntur, ut a Cicerone Triarius. nam cum Scauri columnas per urbem plaustris vectas esse dixit, ego porro, inquit, qui Albanas habeo columnas, clitellis eas apportavi. et magis hoc in accusatores concessum est, quibus conviciari aliquando patrocinii fides cogit.
§13.41 illa vero adversus omnes et recepta et non inhumana conquestio, si callide quid tacuisse, breviasse, obscurasse distulisse dicuntur.
§13.42 defensionis quoque permutatio reprehenditur saepe, ut Attius adversus Cluentium, Aeschines adversus Ctesiphontem facit, cum ille Ciceronem lege usurum modo, hic minime de lege dicturum Demosthenen queritur. declamatores vero inprimis sunt admonendi, ne contradictiones eas ponant, quibus facillime responderi possit, neu sibi stultum adversarium fingant. facimus autem (quod maxime uberes loci popularesque sententiae nascuntur materiam dicendi nobis, quod volumus, ducentibus) ut non sit ille inutilis versus: non male respondit, male enim prior ille rogarat. Fallet haec nos in foro consuetudo, ubi adversario,
§13.43 non ipsi nobis respondebimus. aiunt Accium interrogatum, cur causas non ageret, cum apud eum in tragoediis tanta vis esset optime respondendi, hanc reddidisse rationem, quod illic ea dicerentur quae ipse vellet, in foro dicturi adversarii essent quae minime vellet.
§13.44 ridiculum est ergo in exercitationibus, quae foro praeparant, prius cogitare quid responderi quam quid ex diverso dici possit. et bonus praeceptor non minus laudare discipulum debet, si quid pro diversa quam si quid pro sua parte acriter excogitavit.
§13.45 rursus aliud in scholis permittendum semper, in foro rarum. nam loco a petitore primo contradictione uti qui possumus, ubi vera res agitur, cum adversarius adhuc nihil dixerit?
§13.46 incidunt tamen plerique in hoc vitium vel consuetudine declamatoria vel etiam cupiditate dicendi, dantque de se respondentibus venustissimos lusus, cum modo, se vero nihil dixisse neque tam stulte dicturos; modo, bene admonitos ab adversario et agere gratias, quod adiuti sint, iocantur; frequentissime vero, id quod firmissimum est, nunquam iis responsurum adversarium fuisse, quae proposita non essent, nisi illa sciret vera esse et ad fatendum conscientia esset impulsus; ut pro Cluentio Cicero:
§13.47 nam hoc persaepe dixisti, tibi sic renuntiari, me habere in animo causam hanc praesidio legis defendere. itane est? ab amicis imprudentes videlicet prodimur? et est nescio quis de iis, quos amicos nobis arbitramur, qui nostra consilia ad adversarium deferat? quisnam hoc tibi renuntiavit? quis tam improbus fuit; cui ego autem narravi? nemo , ut opinor, in culpa est; nimirum tibi istud lex ipsa renuntiarit.
§13.48 at quidam contradictione non contenti totos etiam locos explicant: scire se hoc dicturos adversarios et ita persecuturos. quod factum venuste nostris temporibus elusit Vibius Crispus, vir ingenii iucundi et elegantis: ego vero, inquit, ista non dico; quid enim attinet illa bis dici?
§13.49 nonnunquam tamen aliquid simile contradictioni poni potest, si quid ab adversario testationibus comprehensum in advocationibus iactatum sit; respondebimus enim rei ab illis dictae, non a nobis excogitatae; aut, si id genus erit causae, ut proponere possimus certa, extra quae dici nihil possit: ut, cum res furtiva in domo deprehensa sit, dicat necesse est reus aut se ignorante illatam aut depositam apud se aut donatam sibi; quibus omnibus, etiamsi proposita non sunt, responderi potest.
§13.50 at in scholis recte et propositionibus et contradictionibus occurremus, ut in utrumque locum, id est primum et secundum, simul plurimum exerceamur. quod nisi fecerimus, nunquam utemur contradictione; non enim erit, cui respondeamus.
§13.51 est et illud vitium nimium sollicite et circa omnia momenta luctantis; suspectam enim facit iudici causam, et frequenter, quae statim dicta omnem dubitationem sustulissent, dilata ipsis praeparationibus fidem perdunt, quia patronus et aliis crediderit opus fuisse. fiduciam igitur orator prae se ferat semperque ita dicat, tanquam de causa optime sentiat;
§13.52 quod sicut omnia in Cicerone praecipuum est. nam illa summa cura securitatis est similis, tantaque in oratione auctoritas, ut probationis locum obtineat dubitare nobis non audentibus. porro , qui scierit, quid pars adversa, quid nostra habeat valentissimum, facile iudicabit, quibus maxime rebus vel occurrendum sit vel instandum.
§13.53 ordo quidem in parte nulla minus adfert laboris. nam si agimus, nostra confirmanda sunt primum, tum, quae nostris opponuntur refutanda; si respondemus,
§13.54 prius incipiendum est a refutatione. nascuntur autem ex his, quae contradictioni opposuimus, aliae contradictiones, euntque interim longius; ut gladiatorum manus, quae secundae vocantur, fiunt et tertiae, si prima ad evocandum adversarii ictum prolata erat, et quartae, si geminata captatio est, ut bis cavere, bis repetere oportuerit; quae ratio et ultra ducit.
§13.55–14.35
§13.55 sed illam etiam, quam supra ostendi, simplicem ex adfectibus atque ex adfirmatione sola probationem recipit refutatio, qualis est illa Scauri, de qua supra dixi; quin nescio an etiam frequentior, ubi quid negatur. videndum praecipue utrique parti, ubi sit rei summa. nam fere accidit, ut in causis multa dicantur, de paucis iudicetur.
§13.56 in his probandi refutandique ratio est, sed adiuvanda viribus dicentis et ornanda. quamlibet enim sint ad dicendum, quod volumus, accommodata. ieiuna tamen erunt et infirma, nisi maiore quodam oratoris spiritu implentur.
§13.57 quare et illi communes loci de testibus, de tabulis, de argumentis aliisque similibus magnam vim animis iudicum adferunt, et hi proprii, quibus factum quodque laudamus aut contra, iustum vel iniustum docemus, maius aut minus, asperius aut mitius. ex iis autem alii ad comparationem singulorum argumentorum faciunt, alii ad plurium, alii ad totius causae inclinationem.
§13.58 ex quibus sunt qui praeparent animum iudicis, sunt qui confirment. sed praeparatio quoque aut confirmatio aliquando totius causae est, aliquando partium, et proinde, ut cuique conveniunt, subiicienda.
§13.59 ideoque miror inter duos diversarum sectarum velut duces non mediocri contentione quaesitum, singulisne quaestionibus subiiciendi essent loci, ut Theodoro placet, an prius docendus iudex quam movendus, ut praecipit Apollodorus, tanquam perierit haec ratio media, et nihil cum ipsius causae utilitate sit deliberandum. haec praecipiunt, qui ipsi non dicunt in foro, ut artes a securis otiosisque compositae ipsa pugnae necessitate turbentur.
§13.60 namque omnes fere, qui legem dicendi quasi quaedam mysteria tradiderunt, certis non inveniendorum modo argumentorum locis, sed concludendorum quoque nos praeceptis alligaverunt; de quibus brevissime praelocutus, quid ipse sentiam, id est quid clarissimos oratores fecisse videam, non tacebo.
§14.1 igitur enthymema et argumentum ipsum, id est rem, quae probationi alterius adhibetur, appellant et argumenti elocutionem, eam vero, ut dixi, duplicem: ex consequentibus, quod habet propositionem coniunctamque ei protinus probationem, quale pro Ligario, causa tum dubia, quod erat aliquid in utraque parte, quod probari posset; nunc melior ea iudicanda est, quam etiam dii adiuverunt; habet enim rationem et propositionem, non habet conclusionem.
§14.2 ita est ille imperfectus syllogismus. ex pugnantibus vero, quod etiam solum enthymema quidam vocant, fortior multo probatio est. tale est Ciceronis pro Milone: eius igitur mortis sedetis ultores, cuius vitam si pletis per vos restitui posse, nolitis.
§14.3 quod quidem etiam aliquando multiplicari solet, ut est ab eodem et pro endem reo factum: quem igitur cum omnium gratia noluit, hunc voluit cum aliquorum querela? quem iure, quem loco, quem tempore, quem impune non est ausus, hunc iniuria, iniquo loco, alieno tempore, cum periculo capitis non dubitavit occidere?
§14.4 optimum autem videtur enthymematis genus, cum propositio dissimili vel contraria ratio subiungitur, quale est Demosthenis: non enim, si quid unquam contra leges actum est, idque tu es imitatus, idcirco te convenit poena liberari; quin e contrario damnari multo magis. nam ut, si quis eorum damnatus esse, tu haec non scripsisses, ita, damnatus tu si fueris, non scribet alius.
§14.5 epichirematos et quattuor et quinque et sex etiam factae sunt partes a quibusdam. Cicero maxime quinque defendit, ut sit propositio, deinde ratio eius, tum adsumptio et eius probatio, quinta complexio; quia vero interim et propositio non egeat rationis et adsumptio probationis, nonnunquam etiam complexione opus non sit, et quadripertitam et tripertitam et bipertitam quoque fieri posse ratiocinationem.
§14.6 mihi et pluribus nihilominus auctoribus tres summum videntur. nam ita se habet ipsa natura, ut sit, de quo quaeratur et per quod probetur; tertium adiici potest velut ex consensu duorum antecedentium. ita erit prima intentio, secunda adsumptio, tertia connexio. nam confirmatio primae ac secundae partis et exornatio eisdem cedere possunt,
§14.7 quibus subiiciuntur. sumamus enim ex Cicerone quinque partium exemplum: melius gubernantur ea, quae consilio reguntur quam quae sine consilio administrantur. hanc primam partem numerant; eam deinceps rationibus variis et quam copiosissimis verbis approbari putant oportere. hoc ego totum cum sua ratione unum puto; alioqui si ratio pars est, est autem varia ratio, plures partes esse dicantur.
§14.8 adsumptionem deinde ponit: nihil autem omnium rerum melius quam omnis mundus administratur. huius adsumptionis quarto in loco iam porro inducunt approbationem; de quo idem quod supra dico.
§14.9 quinto inducunt loco complexionem, quae aut id infert solum quod ex omnibus partibus cogitur, hoc modo, consilio igitur mundus administratur; aut, unum in locum cum conduxit breviter propositionem et adsumptionem, adiungit quid ex his conficiatur, ad hunc modum: quodsi melius geruntur, quae consilio quam quae sine consilio administrantur, nihil autem omnium rerum melius quam omnis mundus administratur, consilio igitur mundus administratur. cui parti consentio.
§14.10 in tribus autem, quas fecimus, partibus non est forma semper eadem, sed una, in qua idem concluditur quod intenditur: anima immortalis est. nam quidquid ex se ipso movetur, immortale est; anima autem ex se ipsa movetur, immortalis igitur est anima. hoc fit non solum in singulis argumentis sed in totis causis, quae sunt simplices, et in quaestionibus.
§14.11 nam et hae primam habent propositionem: sacrilegium commisisti; Non, quisquis hominem occidit, caedis tenetur, deinde rationem; (sed haec est in causis et quaestione longior quam in singulis argumentis) et plerumque summa complexione, vel per enumerationem vel per brevem conclusionem, testantur, quid effecerint. in hoc genere propositio dubia est, de hac enim quaeritur.
§14.12 altera est complexio non par intentioni sed vim habens parem: mors nihil ad nos, nam quod est dissolutum, sensu caret; quod autem sensu caret, nihil ad nos. in alio genere non eadem propositio est quae connexio: omnia animalia meliora sunt quam inanima, nihil autent melius est mundo, mundus igitur animal. hic potest videri deesse intentio. Potuit enim sic constitui ratiocinatio: animal est mundus, omnia enim animalia meliora sunt quam inanima et cetera.
§14.13 haec propositio aut confessa est ut proxima, aut probanda ut, qui beatam vitam vivere volet, philosophetur oportet, non enim conceditur; cetera sequi nisi confirmata prima parte non possunt. item adsumptio interim confessa est ut, omnes autem volunt beatam vitam vivere; interim probanda ut illa, quod est dissolutum, sensu caret; cum, soluta corpore anima an sit immortalis vel ad tempus certe maneat, sit in dubio. quam adsumptionem alii, rationem alii vocant.
§14.14 epichirema autem nullo differt a syllogismis, nisi quod illi et plures habent species et vera colligunt veris, epichirematis frequentior circa credibilia est usus. nam si contingeret semper controversa confessis probare, vix esset in hoc genere usus oratoris. nam quo ingenio est opus, ut dicas:
§14.15 bona ad me pertinent, solus enim sum filius defuncti, vel solus heres, cum iure bonorum possessio testati secundum tabulas testamenti detur,
§14.16 ad me igitur pertinet. sed cum ipsa ratio in quaestionem venit, efficiendum est certum id quo probaturi sumus quod incertum est: ut si ipsa forte intentione dicatur aut filius non es aut non es legitimus aut non es solus, itemque aut non es heres, aut non iustum testamentum est, aut capere non potes, aut habes coheredes, efficiendum est iustum, propter quod nobis bona adiudicari debeant.
§14.17 sed tum est necessaria illa summa connexio, cum intervenit ratio longior; alioqui sufficient intentio ac ratio: silent enim leges inter arma nec se expectari iubent, cum ei, qui exspectare velit, ante iniusta poena luenda sit quam iusta repetenda. ideoque id enthymema, quod est ex consequentibus, rationi simile dixerunt. sed et singula, interimque recte, ponuntur, ut ipsum illud silent leges inter arma;
§14.18 et a ratione incipere fas est, deinde concludere, ut ibidem: quodsi duodecim tabulae nocturnum furem quoquo modo, diurnum autem, si se telo defenderet, interfici impune voluerunt, quis est qui, quoquo modo quis interfectus sit, puniendum putet? variavit hic adhuc et rursus rationem tertio loco posuit, cum videat aliquando gladium nobis ab ipsis porrigi legibus.
§14.19 Ppr constantem partis duxit ordinem: insidiatori vero et latroni quae potest inferri iniusta nex? hoc intentio; quid comitatus nostri, quid gladii volunt? hoc ratio; quos habere certe non liceret, si uti illis nullo pacto liceret, hoc ex ratione et intentione connexio.
§14.20 huic generi probationis tribus occurritur modis, id est per omnes partes. aut enim expugnatur intentio aut adsumptio aut conclusio, nonnunquam omnia. intentio expugnatur: iure occidi eum, qui insidiatus sit. nam prima statim quaestio pro Milone est, an ei fas sit lucem intueri qui a se hominem necatum esse fateatur.
§14.21 expugnatur adsumptio omnibus iis quae de refutatione diximus. et ratio quidem nonnunquam est vera, cum eius propositio vera non sit; interim verae propositionis falsa ratio est. virtus bonum est, verum est; si quis rationem subiiciat, quod ea locupletes faciat, verae intentionis falsa sit ratio. conclusio autem aut vera negatur,
§14.22 cum aliud colligit quam id quod ex prioribus efficitur, aut nihil ad quaestionem dicitur pertinere. non est vera sic: insidiator iure occiditur; nam cum vitae vim adferat ut hostis, debet etiam repelli ut hostis; recte igitur Clodius ut hostis occiditur est; non utique, nondum enim Clodium insidiatorem ostendimus. sed fit vera connexio, recte igitur insidiator ut hostis occiditur; nihil ad nos, nondum enim Clodius insidiator apparet.
§14.23 sed ut potest vera esse intentio et ratio et tamen falsa connexio, ita, si illa falsa sunt, nunquam est vera connexio.
§14.24 enthymema ab aliis oratorius syllogismus, ab aliis pars dicitur syllogismi, propterea quod syllogismus utique conclusionem et propositionem habet et per omnes partes efficit, quod proposuit, enthymema tantum intelligi contentum sit.
§14.25 syllogismus talis: solum bonum virtus, nam id demum bonum est, quo nemo male uti potest; virtute nemo male uti potest, bonum est ergo virtus. enthymema ex consequentibus: bonum est virtus, qua nemo male uti potest. et contra, non est bonum pecunia; non enim bonum, quo quis male uti potest; pecunia potest quis male uti, non igitur bonum est pecunia. enthymema ex pugnantibus: an bonum est pecunia,
§14.26 qua quis male uti potest?—Si pecunia, quae est in argento signato, argentum est, qui argentum omne legavit, et pecuniam, quae est in argento signato, legavit; argentum autem omne legavit, igitur et pecuniam, quae est in argento, legavit, habet formam syllogismi. oratori satis est dicere, cum argentum legaverit omne, pecuniam quoque legavit, quae est in argento.
§14.27 peregisse mihi videor sacra tradentium artes, sed consilio locus superest. namque ego, ut in oratione syllogismo quidem aliquando uti nefas non duco, ita constare totam aut certe confertam esse aggressionum et enthymematum stipatione minime velim. dialogis enim et dialecticis disputationibus erit similior quam nostri operis actionibus, quae quidem inter se plurimum differunt.
§14.28 namque in illis homines docti et inter doctos verum quaerentes minutius et scrupulosius scrutantur omnia, et ad liquidum confessumque perducunt, ut qui sibi et inveniendi et iudicandi vindicent partes, quarum alteram τοπικήν alteram κριτικήν vocant.
§14.29 nobis ad aliorum iudicia componenda est oratio, et saepius apud omnino imperitos atque illarum certe ignaros litterarum loquendum est, quos nisi et delectatione allicimus et viribus trahimus et nonnunquam turbamus adfectibus, ipsa, quae iusta ac vera sunt, tenere non possumus.
§14.30 locuples et speciosa et imperiosa vult esse eloquentia; quorum nihil consequetur, si conclusionibus certis et in unam prope formam cadentibus concisa et contemptum ex humilitate et odium ex quadam severitate et ex copia satietatem et ex similitudine fastidium attulerit.
§14.31 feratur ergo non semitis sed campis, non uti fontes angustis fistulis colliguntur sed ut beatissimi amnes totis vallibus fluunt, ac sibi viam, si quando non acceperit, faciat. nam quid illa miserius lege velut praeformatas infantibus litteras persequentium et, ut Graeci dicere solent, quem mater amictum dedit, sollicite custodientium: propositio ac conclusio ex consequentibus et repugnantibus?
§14.32 non inspiret? non augeat? non mille figuris variet ac verset? ut ea nasci et ipsa provenire natura, non manu facta et arte suspecta magistrum fateri ubique videantur? quis unquam sic dixit orator? nonne apud ipsum Demosthenen paucissima huius generis reperiuntur? quae apprehensa Graeci magis (nam hoc solum peius faciunt) in catenas ligant et inexplicabili serie connectunt, et indubitata colligunt et probant confessa et se antiquis per hoc similes vocant, deinde interrogati nunquam respondebunt, quem imitentur. sed de figuris alio loco.
§14.33 nunc illud adiiciendum, ne iis quidem consentire me, qui semper argumenta sermone puro et dilucido et distincto ceterum minime elato ornatoque putant esse dicenda. namque ea distincta quidem ac perspicua debere esse confiteor, in rebus vero minoribus etiam sermone ac verbis quam maxime propriis et ex usu;
§14.34 at si maior erit materia, nullum iis ornatum, qui modo non obscuret, subtrahendum puto. nam et saepe plurimum lucis adfert ipsa translatio, cum etiam iuris consulti, quorum summus circa verborum proprietatem labor est, litus esse audeant dicere, qua fluctus eludit.
§14.35 quoque quid est natura magis asperum, hoc pluribus condiendum est voluptatibus; et minus suspecta argumentatio dissimulatione, et multum ad fidem adiuvat audientis voluptas. nisi forte existimamus Ciceronem haec ipsa mala in argumentatione dixisse, silere leges inter arma, et gladium nobis interim ab ipsis porrigi legibus. hic tamen habendus istis modus, ut sint ornamento non impedimento.
Tap any Latin word to look it up
An open-access project

Tap any Latin word to look it up