§pr.1–1.40
§pr.1
ventum est ad partem operis destinati longe gravissimam. cuius equidem onus si tantum opinione prima concipere potuissem, quanto me premi ferens sentio, maturius consuluissem vires meas. sed initio pudor omittendi, quae promiseram, tenuit; mox, quanquam per singulas prope partes labor cresceret, ne perderem, quae iam effecta erant, per omnes difficultates animo me sustentavi.
§pr.2
quare nunc quoque, licet maior quam unquam moles premat, tamen prospicienti finem mihi constitutum est vel deficere potius quam desperare. fefellit autem quod initium a parvis ceperamus. mox velut aura sollicitante provecti longius, dum tamen nota illa et plerisque artium scriptoribus tractata praecipimus, nec adhuc a litore procul videbamur et multos circa velut iisdem se ventis credere ausos habebamus.
§pr.3
iam cum eloquendi rationem novissime repertam paucissimisque temptatam ingressi sumus, rarus, qui tam procul a portu recessisset, reperiebatur. postquam vero nobis ille, quem instituebamus, orator a dicendi magistris dimissus aut suo iam impetu fertur aut maiora sibi auxilia ex ipsis sapientiae penetralibus petit, quam in altum simus ablati sentire coepimus.
§pr.4
nunc caelum undique et undique pontus. unum modo in illa immensa vastitate cernere videmur M. Tullium, qui tamen ipse, quamvis tanta atque ita instructa nave hoc mare ingressus, contrahit vela inhibetque remos et de ipso demum genere dicendi, quo sit usurus perfectus orator, satis habet dicere. at nostra temeritas etiam mores ei conabitur dare et adsignabit officia. ita nec antecedentem consequi possumus, et longius eundum est, ut res feret. probabilis tamen cupiditas honestorum et velut tutioris audentiae est temptare, quibus paratior venia est.
§1.1
sit ergo nobis orator, quem constituimus, is, qui a M. Catone finitur, vir bonus dicendi peritus; verum, id quod et ille posuit prius et ipsa natura potius ac maius est, utique vir bonus. id non eo tantum, quod, si vis illa dicendi malitiam instruxerit, nihil sit publicis privatisque rebus perniciosius eloquentia, nosque ipsi, qui pro virili parte conferre aliquid ad facultatem dicendi conati sumus, pessime mercamur de rebus humanis, si latroni comparamus haec arma, non militi.
§1.2
quid de nobis loquor? rerum ipsa natura in eo, quod praecipue indulsisse homini videtur quoque nos a ceteris animalibus separasse, non parens, sed noverca fuerit, si facultatem dicendi, sociam scelerum, adversam innocentiae, hostem veritatis invenit. mutos enim nasci et egere omni ratione satius fuisset quam prouidentiae munera in mutuam perniciem convertere.
§1.3
longius tendit hoc iudicium meum. neque enim tantum id dico, eum, qui sit orator, virum bonum esse oportere, sed ne futurum quidem oratorem nisi virum bonum. nam certe neque intelligentiam concesseris iis qui, proposita honestorum ac turpium via, peiorem sequi malent, neque prudentiam, cum in gravissimas frequenter legum, semper vero malae conscientiae poenas a semet ipsis improviso rerum exitu induantur.
§1.4
quodsi neminem malum esse nisi stultum eundem non modo a sapientibus dicitur, sed vulgo quoque semper est creditum, certe non fiet unquam stultus orator. adde quod ne studio quidem operis pulcherrimi vacare mens nisi omnibus vitiis libera potest: primum quod in eodem pectore nullum est honestorum turpiumque consortium, et cogitare optima simul ac deterrima non magis est unius animi quam eiusdem hominis bonum esse ac malum;
§1.5
tum illa quoque ex causa, quod mentem tantae rei intentam vacare omnibus aliis etiam culpa carentibus curis oportet. ita demum enim libera ac tota, nulla distringente atque alio ducente causa, spectabit id solum ad quod accingitur.
§1.6
quodsi agrorum nimia cura et sollicitior rei familiaris diligentia et venandi voluptas et dati spectaculis dies multum studiis auferunt (huic enim rei perit tempus, quodcumque alteri datur), quid putamus facturas cupiditatem, avaritiam, invidiam, quarum impotentissimae cogitationes somnos etiam ipsos et illa per quietem visa perturbent?
§1.7
nihil est enim tam occupatum, tam multiforme, tot ac tam variis adfectibus concisum atque laceratum quam mala mens. nam et cum insidiatur, spe, curis, labore distringitur; et etiam cum sceleris compos fuit, sollicitudine, paenitentia, poenarum omnium exspectatione torquetur. quis inter haec litteris aut ulli bonae arti locus? non hercule magis quam frugibus in terra sentibus ac rubis occupata.
§1.8
age , non ad perferendos studiorum labores necessaria frugalitas? quid ergo ex libidine ac luxuria spei? non praecipue acuit ad cupiditatem litterarum amor laudis? num igitur malis esse laudem curae putamus? iam hoc quis non videt, maximam partem orationis in tractatu aequi bonique consistere? dicetne de his secundum debitam rerum dignitatem malus atque iniquus?
§1.9
denique , ut maximam partem quaestionis eximam, demus, id quod nullo modo fieri potest, idem ingenii, studii, doctrinae, pessimo atque optimo viro: uter melior dicetur orator? nimirum qui homo quoque melior. non igitur unquam malus idem homo et perfectus orator.
§1.10
non enim perfectum est quidquam, quo melius est aliud. sed , ne more Socraticorum nobismet ipsi responsum finxisse videamur, sit aliquis adeo contra veritatem obstinatus, ut audeat dicere, eodem ingenio, studio, doctrina praeditum nihilo deteriorem futurum oratorem malum virum quam bonum: convincamus huius quoque amentiam.
§1.11
nam hoc certe nemo dubitabit, omnem orationem id agere, ut iudici, quae proposita fuerint, vera et honesta videantur. utrum igitur hoc facilius bonus vir persuadebit an malus? bonus quidem et dicet saepius vera atque honesta.
§1.12
sed etiam si quando aliquo ductus officio (quod accidere, ut mox docebimus, potest) falso haec adfirmare conabitur, maiore cum fide necesse est audiatur. at malis hominibus ex contemptu opinionis et ignorantia recti nonnunquam excidit ipsa simulatio. inde immodeste proponunt, sine pudore adfirmant.
§1.13
sequitur in iis, quae certum est effici non posse, deformis pertinacia et irritus labor. nam sicut in vita, ita in causis quoque spes improbas habent. frequenter autem accidit, ut iis etiam vera dicentibus fides desit, videaturque talis advocatus malae causae argumentum.
§1.14
nunc de iis dicendum est, quae mihi quasi conspiratione quadam vulgi reclamari videntur. Orator ergo Demosthenes non fuit? atqui malum virum accepimus. non Cicero? atqui huius quoque mores multi reprehenderunt. quid agam? magna responsi invidia subeunda est, mitigandae sunt prius cures.
§1.15
mihi enim nec Demosthenes tam gravi morum dignus videtur invidia, ut omnia, quae in eum ab inimicis congesta sunt, credam, cum et pulcherrima eius in re publica consilia et finem vitae clarum legam,
§1.16
nec Marco Tullio defuisse video in ulla parte civis optimi voluntatem. testimonio est actus nobilissime consulatus, integerrime provincia administrata et repudiatus vigintiviratus, et civilibus bellis, quae in aetatem eius gravissima inciderunt, neque spe neque metu declinatus animus, quo minus optimis se partibus, id est rei publicae, iungeret.
§1.17
parum fortis videtur quibusdam, quibus optime respondit ipse, non se timidum in suscipiendis, sed in providendis periculis; quod probavit morte quoque ipsa, quam praestantissimo suscepit animo.
§1.18
quodsi defuit his viris summa virtus, sic quaerentibus, an oratores fuerint, respondebo, quomodo Stoici, si interrogentur an sapiens Zeno, an Cleanthes, an Chrysippus ipse, respondeant, magnos quidem illos ac venerabiles, non tamen id, quod natura hominis summum habet, consecutos.
§1.19
nam et Pythagoras non sapientem se, ut qui ante eum fuerunt, sed studiosum sapientiae vocari voluit. ego tamen secundum communem loquendi consuetudinem saepe dixi dicamque, perfectum oratorem esse Ciceronem; ut amicos et bonos viros et prudentissimos dicimus vulgo, quorum nihil nisi perfecte sapienti datur. sed cum proprie et ad legem ipsam veritatis loquendum erit, cum quaeram oratorem, quem et ille quaerebat.
§1.20
quanquam enim stetisse ipsum in fastigio eloquentiae fateor, ac vix, quid adiici potuerit, inuenio, fortasse inventurus, quod adhuc abscisurum putem fuisse (nam fere sic docti iudicaverunt, plurimum in eo virtutum, nonnihil fuisse vitiorum, et se ipse multa ex illa iuvenili abundantia coercuisse testatur), tamen, quando nec sapientis sibi nomen, minime sui contemptor, asseruit et melius dicere, certe data longiore vita et tempore ad componendum securiore, potuisset, non maligne crediderim defuisse ei summam illam, ad quam nemo propius accessit.
§1.21
et licebat, si aliter sentirem, fortius id liberiusque defendere. an vero M. Antonius neminem a se visum eloquentem, quod tanto minus erat, professus est; ipse etiam M. Tullius quaerit adhuc eum et tantum imaginatur ac fingit, ego non audeam dicere, aliquid in hac, quae superest, aeternitate inveniri posse eo, quod fuerit, perfectius?
§1.22
transeo illos, qui Ciceroni ac Demostheni ne in eloquentia quidem satis tribuunt; quanquam neque ipsi Ciceroni Demosthenes videatur satis esse perfectus, quem dormitare interim dicit, nec Cicero Bruto Calvoque, qui certe compositionem illius etiam apud ipsum reprehendunt, nec Asinio utrique, qui vitia orationis eius etiam inimice pluribus locis insequuntur.
§1.23
concedamus sane, quod minime natura patitur, repertum esse aliquem malum virum summe disertum: nihilo tamen minus oratorem eum negabo. nam nec omnibus, qui fuerint manu prompti, viri fortis nomen concesserim, quia sine virtute intelligi non potest fortitudo.
§1.24
an ei, qui ad defendendas causas advocatur, non est opus fide, quam nec cupiditas corrumpat nec gratia avertat nec metus frangat; sed proditorem, transfugam, praevaricatorem donabimus oratoris illo sacro nomine? quodsi mediocribus etiam patronis convenit haec, quae vulgo dicitur, bonitas, cur non orator ille, qui nondum fuit, sed potest esse, tam sit moribus quam dicendi virtute perfectus?
§1.25
non enim forensem quandam instituimus operam nec mercennariam vocem nec, ut asperioribus verbis parcamus, non inutilem sane litium advocatum, quem denique causidicum vulgo vocant, sed virum cum ingenii natura praestantem tum vero tot pulcherrimas artes penitus mente complexum, datum tandem rebus humanis, qualem nulla antea vetustas cognoverit, singularem perfectumque undique, optima sentientem optimeque dicentem.
§1.26
in hoc quota pars erit, quod aut innocentes tuebitur aut improborum scelera compescet, aut in pecuniariis quaestionibus veritati contra calumniam aderit? summus ille quidem in his quoque operibus fuerit, sed maioribus clarius elucebit, cum regenda senatus consilia et popularis error ad meliora ducendus.
§1.27
an non talem quendam videtur finxisse Vergilius, quem in seditione vulgi iam faces et saxa iaculantis moderatorem dedit: tum pietate gravem ac meritis si forte virum quem conspexere , silent arrectisque auribus adstant? Habemus igitur ante omnia virum bonum, post haec adiiciet dicendi peritum: ille regit dictis animos et pectora mulcet. Quid?
§1.28
non in bellis quoque idem ille vir, quem instituimus, si sit ad proelium miles cohortandus, ex mediis sapientiae praeceptis orationem trahet? nam quomodo pugnam ineuntibus tot simul metus laboris, dolorum, postremo mortis ipsius exciderint, nisi in eorum locum pietas et fortitudo et honesti praesens imago successerit?
§1.29
quae certe melius persuadebit aliis qui prius persuaserit sibi. prodit enim se, quamlibet custodiatur, simulatio, nec unquam tanta fuerit loquendi facultas, ut non titubet atque haereat, quotiens ab animo verba dissentiunt. vir autem malus aliud dicat necesse est quam sentit.
§1.30
bonos nunquam honestus sermo deficiet, nunquam rerum optimarum (nam iidem etiam prudentes erunt) inventio; quae etiamsi lenociniis destituta sit, satis tamen natura sua ornatur nec quidquam non diserte, quod honeste, dicitur.
§1.31
quare , iuventus, immo omnes aetates, (neque enim rectae voluntati serum est tempus ullum) totis mentibus huc tendamus, in hoc elaboremus; forsan et consummare contingat. nam si natura non prohibet et esse virum bonum et esse dicendi peritum, cur non aliquis etiam unus utrumque consequi possit? cur autem non se quisque speret fore illum aliquem?
§1.32
ad quod si vires ingenii non suffecerint, tamen ad quem usque modum processerimus, meliores erimus ex utroque. hoc certe procul eximatur animo, rerum pulcherrimam eloquentiam cum vitiis mentis posse misceri. facultas dicendi, si in malos incidit, et ipsa iudicanda est malum; peiores enim illos facit, quibus contigit.
§1.33
videor mihi audire quosdam (neque enim deerunt unquam, qui diserti esse quam boni malint) illa dicentes: Quid ergo tantum est artis in eloquentia? cur tu de coloribus et difficilium causarum defensione, nonnihil etiam de confessione locutus es, nisi aliquando vis ac facultas dicendi expugnat ipsam veritatem? bonus enim vir non agit nisi bonas causas, eas porro etiam sine doctrina satis per se tuetur veritas ipsa.
§1.34
quibus ego, cum de meo primum opere respondero, etiam pro boni viri officio, si quando eum ad defensionem nocentium ratio duxerit, satisfaciam. pertractare enim, quomodo aut pro falsis aut etiam pro iniustis aliquando dicatur, non est inutile, vel propter hoc solum, ut ea facilius et deprehendamus et refellamus; quemadmodum remedia melius adhibebit, cui nota quae nocent fuerint.
§1.35
neque enim Academici, cum in utramque disserunt partem, non secundum alteram vivunt, nec Carneades ille, qui Romae audiente Censorio Catone non minoribus viribus contra iustitiam dicitur disseruisse quam pridie pro iustitia dixerat, iniustus ipse vir fuit. verum et virtus quid sit, adversa ei malitia detegit, et aequitas fit ex iniqui contemplatione manifestior, et plurima contrariis probantur. debent ergo oratori sic esse adversariorum nota consilia ut hostium imperatori.
§1.36
verum et illud, quod prima proposition durum videtur, potest adferre ratio, ut vir bonus in defensione causae velit auferre aliquando iudici veritatem. quod si quis a me proponi mirabitur, (quanquam non est haec mea proprie sententia, sed eorum, quos grauissimos sapientiae magistros aetas vetus credidit) sic iudicet, pleraque esse, quae non tam factis quam causis eorum vel honesta fiant vel turpia.
§1.37
nam si hominem occidere saepe virtus, liberos necare nonnunquam pulcherrimum est, asperiora quaedam adhuc dictu, si communis utilitas exegerit, facere conceditur, ne hoc quidem nudum est intuendum, qualem causam vir bonus, sed etiam quare et qua mente defendat.
§1.38
ac primum concedant mihi omnes oportet, quod Stoicorum quoque asperrimi confitentur, facturum aliquando virum bonum ut mendacium dicat, et quidem nonnunquam levioribus causis, ut in pueris aegrotantibus utilitatis eorum gratia multa fingimus, multa non facturi promittimus;
§1.39
nedum si ab homine occidendo grassator avertendus sit aut hostis pro salute patriae fallendus; ut hoc, quod alias in servis quoque reprehendendum est, sit alias in ipso sapiente laudandum. id si constiterit, multa iam video posse evenire, propter quae orator bene suscipiat tale causae genus, quale remota ratione honesta non recepisset.
§1.40
nec hoc dico (quia severiores sequi placet leges) pro patre, fratre, amico periclitantibus, tametsi non mediocris haesitatio est, hinc iustitiae proposita imagine, inde pietatis. nihil dubii relinquamus. sit aliquis insidiatus tyranno atque ob id reus: utrumne salvum eum nolet is, qui a nobis finitur, orator? an, si tuendum susceperit, non tam falsis defendet, quam qui apud iudices malam causam tuetur?
§1.41–3.7
§1.41
quid si quaedam bene facta damnaturus est iudex, nisi ea non esse facta convicerimus, non vel hoc modo servabit orator non innocentem modo, sed etiam laudabilem civem? quid si quaedam iusta natura, sed condicione temporum inutilia civitati sciemus, nonne utemur arte dicendi bona quidem, sed malis artibus simili?
§1.42
ad hoc nemo dubitabit, quin, si nocentes mutari in bonam mentem aliquo modo possint, sicut posse conceditur, salvos esse eos magis e re publica sit quam puniri. si liqueat igitur oratori futurum bonum virum, cui vera obicientur, non id aget, ut salvus sit?
§1.43
da nunc, ut crimine manifesto prematur dux bonus et sine quo vincere hostem civitas non possit: nonne ei communis utilitas oratorem advocabit? certe Fabricius Cornelium Rufinum, et alioqui malum civem et sibi inimicum, tamen, quia utilem sciebat ducem, imminente bello, palam consulem suffragio suo fecit atque id mirantibus quibusdam respondit, a cive se spoliari malle quam ab hoste venire. ita , si fuisset orator, non defendisset eundem Rufinum vel manifesti peculatus reum?
§1.44
multa dici possunt similia, sed vel unum ex iis quodlibet sufficit. non enim hoc agimus, ut istud illi, quem formamus, viro saepe sit faciendum; sed ut, si talis coegerit ratio, sit tamen vera finitio, oratorem esse virum bonum dicendi peritum.
§1.45
praecipere vero ac discere, quomodo etiam probatione difficilia tractentur, necessarium est. nam frequenter etiam optimae causae similes sunt malis, et innocens reus multis veri similibus premitur; quo fit, ut eadem actionis ratione defendendus sit, qua si nocens esset. iam innumerabilia sunt bonis causis malisque communia, testes, litterae, suspiciones, opiniones. non aliter autem verisimilia quam vera et confirmantur et refelluntur. quapropter , ut res feret, flectetur oratio manente honesta voluntate.
§2.1
quando igitur orator est vir bonus, is autem citra virtutem intelligi non potest, virtus, etiamsi quosdam impetus ex natura sumit, tamen perficienda doctrina est: mores ante omnia oratori studiis erunt excolendi atque omnis honesti iustique disciplina pertractanda, sine qua nemo nec vir bonus esse nec dicendi peritus potest.
§2.2
nisi forte accedemus iis, qui natura constare mores et nihil adiuvari disciplina putant; scilicet ut ea quidem, quae manu fiunt, atque eorum etiam contemptissima confiteantur egere doctoribus, virtutem vero, qua nihil homini, quo ad deos immortales propius accederet, datum est, obviam et illaboratam, tantum quia nati simus, habeamus. abstinens erit qui id ipsum, quid sit abstinentia, ignoret?
§2.3
et fortis qui metus doloris, mortis, superstitionis nulla ratione purgaverit? et iustus qui aequi bonique tractatum, qui leges, quaeque natura sunt omnibus datae quaeque propriae populis et gentibus constitutae, nunquam eruditiore aliquo sermone tractarit? O quam istud parvum putant, quibus tam facile videtur!
§2.4
sed hoc transeo, de quo neminem, qui litteras vel primis, ut aiunt, labris degustarit, dubitaturum puto. ad illud sequens praevertar, ne dicendi quidem satis peritum fore, qui non et naturae vim omnem penitus perspexerit et mores praeceptis ac ratione formarit.
§2.5
neque enim frustra in tertio de Oratore libro L. Crassus cuncta, quae de aequo, iusto, vero, bono deque iis, quae sunt contra posita, dicantur, propria esse oratoris adfirmat, ac philosophos, cum ea dicendi viribus tuentur, uti rhetorum armis, non suis. idem tamen confitetur, ea iam esse a philosophia petenda, videlicet quia magis haec illi videtur in possessione earum rerum fuisse.
§2.6
hinc etiam illud est, quod Cicero pluribus libris et epistolis testatur dicendi facultatem ex intimis sapientiae fontibus fluere, ideoque aliquamdiu praeceptores eosdem fuisse morum atque dicendi. quapropter haec exhortatio mea non eo pertinet ut esse oratorem philosophum velim, quando non alia vitae secta longius a civilibus officiis atque ab omni munere oratoris recessit.
§2.7
nam quis philosophorum aut in iudiciis frequens aut clarus in contionibus fuit? quis denique in ipsa, quam maxime plerique praecipiunt, rei publicae administratione versatus est? atqui ego illum, quem instituo, Romanum quendam velim esse sapientem, qui non secretis disputationibus, sed rerum experimentis atque operibus vere civilem virum exhibeat.
§2.8
sed quia deserta ab his, qui se ad eloquentiam contulerunt, studia sapientiae non iam in actu suo atque in hac fori luce versantur, sed in porticus et in gymnasia primum, mox in conventus scholarum recesserunt: id, quod est oratori necessarium nec a dicendi praeceptoribus traditur, ab iis petere nimirum necesse est, apud quos remansit, evolvendi penitus auctores, qui de virtute praecipiunt, ut oratoris vita cum scientia diuinarum rerum sit humanarumque coniuncta.
§2.9
quae ipsae quanto maiores ac pulchriores viderentur, si illas ii docerent, qui etiam eloqui praestantissime possent? utinamque sit tempus unquam, quo perfectus aliquis, qualem optamus, orator hanc artem superbo nomine et vitiis quorundam bona eius corrumpentium invisam vindicet sibi ac, velut rebus repetitis, in corpus eloquentiae adducat.
§2.10
quae quidem cum sit in tris divisa partes, naturalem, moralem, rationalem, qua tandem non est cum oratoris opere coniuncta? nam ut ordinem retro agamus, de ultima illa, quae tota versatur in verbis, nemo dubitaverit, si et proprietates vocis cuiusque nosse et ambigua aperire et perplexa discernere et de falsis iudicare et colligere ac resoluere quae velis oratorum est.
§2.11
quanquam ea non tam est minute atque concise in actionibus utendum quam in disputationibus, quia non docere modo, sed movere etiam ac delectare audientes debet orator, ad quod impetu quoque ac viribus et decore est opus; ut vis amnium maior est altis ripis multoque gurgitis tractu fluentium quam tenuis aquae et obiectu lapillorum resultantis.
§2.12
et ut palaestrici doctores illos, quos numeros vocant, non idcirco discentibus tradunt, ut iis omnibus ii, qui didicerint, in ipso luctandi certamine utantur (plus enim pondere et firmitate et spiritu agitur), sed ut subsit copia illa, ex qua unum aut alterum, cuius se occasio dederit,
§2.13
efficiant, ita haec pars dialectica, sive illam dicere malumus disputatricem, ut est utilis saepe et finitionibus et comprehensionibus et separandis quae sunt differentia, et resolvenda ambiguitate, distinguendo, dividendo, illiciendo, implicando, ita, si totum sibi vindicaverit in foro certamen, obstabit melioribus et sectas ad tenuitatem suam vires ipsa subtilitate consumet.
§2.14
itaque reperias quosdam in disputando mire callidos, cum ab ilia cavillatione discesserint, non magis sufficere in aliquo graviore actu quam parva quaedam animalia, quae in angustiis mobilia campo deprehenduntur.
§2.15
iam quidem pars illa moralis, quae dicitur Ethice, certe tota oratori est accommodata. nam in tanta causarum, sicut superioribus libris diximus, varietate, cum alia coniectura quaerantur, alia finitionibus concludantur, alia iure summoveantur vel transferantur, alia colligantur vel ipsa inter se concurrant vel in diversum ambiguitate ducantur, nulla fere dici potest, cuius non parte in aliqua tractatus aequi ac boni reperiatur, plerasque vero esse quis nescit, quae totae in sola qualitate consistant?
§2.16
in consiliis vero quae ratio suadendi est ab honesti quaestione seposita? quin ilia etiam pars tertia, quae laudandi ac vituperandi officiis continetur, nempe in tractatu recti pravique versatur.
§2.17
an de iustitia, fortitudine, abstinentia, temperantia, pietate non plurima dicet orator? sed ille vir bonus, qui haec non vocibus tantum sibi nota atque nominibus aurium tenus in usum linguae perceperit, sed qui virtutes ipsas mente complexus ita sentiat, nec in cogitando ita laborabit sed, quod sciet, vere dicet.
§2.18
cum sit autem omnis generalis quaestio speciali potentior, quia universo pars continetur, non utique accedit parti quod universum est, profecto nemo dubitabit, generales quaestiones in illo maxime studiorum more versatas.
§2.19
iam vero cum sint multa propriis brevibusque comprehensionibus finienda (unde etiam status causarum dicitur finitiuus), nonne ad id quoque instrui ab iis, qui plus in hoc studii dederunt, oportet? quid ? non quaestio iuris omnis aut verborum proprietate aut aequi disputatione aut voluntatis coniectura continetur? quorum pars ad rationalem, pars ad moralem tractatum redundat.
§2.20
ergo natura permixta est omnibus istis oratio, quae quidem oratio est vere. nam ignara quidem huiusce doctrinae loquacitas erret necesse est, ut quae vel nullos vel falsos duces habeat. pars vero naturalis, cum est ad exercitationem dicendi tanto ceteris uberior, quanto maiore spiritu de divinis rebus quam humanis eloquendum est, tum illam etiam moralem, sine qua nulla esse, ut docuimus, oratio potest, totam complectitur.
§2.21
nam si regitur providentia mundus, administranda certe bonis viris erit res publica; si divina nostris animis origo, tendendum ad virtutem nec voluptatibus terreni corporis serviendum. an haec non frequenter tractabit orator? iam de auguriis, responsis, religione denique omni, de quibus maxima saepe in senatu consilia versata sunt, non erit ei disserendum, si quidem, ut nobis placet, futurus est vir civilis idem? quae denique intelligi saltem potest eloquentia hominis optima nescientis?
§2.22
haec si ratione manifesta non essent, exemplis tamen crederemus. siquidem et Periclem, cuius eloquentiae, etiamsi nulla ad nos monumenta venerunt, vim tamen quandam incredibilem cum historici, tum etiam, liberrimum hominum genus, comici veteres tradunt, Anaxagorae physici constat auditorem fuisse, et Demosthenem, principem omnium Graeciae oratorum, dedisse operam Platoni.
§2.23
nam M. Tullius, non tantum se debere scholis rhetorum, quantum Academiae spatiis, frequenter ipse testatus est; neque se tanta in eo unquam fudisset ubertas, si ingenium suum consaepto fori, non ipsius rerum naturae finibus terminasset. verum ex hoc alia mihi quaestio exoritur, quae secta conferre plurimum eloquentiae possit, quanquam ea non inter multas potest esse contentio.
§2.24
nam in primis nos Epicurus a se ipse dimittit, qui fugere omnem disciplinam navigatione quam velocissima iubet. neque vero Aristippus, summum in voluptate corporis bonum ponens, ad hunc nos laborem hortetur. Pyrrhon quidem quas in hoc opere habere partes potest? cui iudices esse, apud quos verba faciat, et reum, pro quo loquatur, et senatum, in quo sit dicenda sententia, non liquebit.
§2.25
Academiam quidam utilissimam credunt, quod mos in utramque partem disserendi ad exercitationem forensium causarum proxime accedat. adiiciunt loco probationis, quod ea praestantissimos in eloquentia viros ediderit. Peripatetici studio quoque se quodam oratorio iactant; nam theses dicere exercitationis gratia fere est ab iis institutum. Stoici , sicut copiam nitoremque eloquentiae fere praeceptoribus suis defuisse concedant necesse est, ita nullos aut probare acrius aut concludere subtilius contendunt.
§2.26
sed haec inter ipsos, qui velut sacramento rogati vel etiam superstitione constricti nefas ducunt a suscepta semel persuasione discedere. oratori vero nihil est necesse in cuiusquam iurare leges.
§2.27
maius enim est opus atque praestantius, ad quod ipse tendit, et cuius est velut candidatus, si quidem est futurus cum vitae, tum etiam eloquentiae laude perfectus. quare in exemplum bene dicendi facundissimum quemque proponet sibi ad imitandum, moribus vero formandis quam honestissima praecepta rectissimamque ad virtutem viam deliget. exercitatione quidem utetur omni, sed tamen erit plurimus in maximis quibusque ac natura pulcherrimis.
§2.28
nam quae potest materia reperiri ad graviter copioseque dicendum magis abundans quam de virtute, de re publica, de providentia, de origine animorum, de amicitia? haec sunt, quibus mens pariter atque oratio insurgat, quae vere bona, quid mitiget metus, coerceat cupiditates, eximat nos opinionibus vulgi animumque caelestem erigat.
§2.29
neque ea solum, quae talibus disciplinis continentur, sed magis etiam, quae sunt tradita antiquitus dicta ac facta praeclare, et nosse et animo semper agitare conveniet. quae profecto nusquam plura maioraque quam in nostrae civitatis monumentis reperientur.
§2.30
an fortitudinem, iustitiam, fidem, continentiam, frugalitatem, contemptum doloris ac mortis melius alii docebunt quam Fabricii, Curii, Reguli, Decii, Mucii aliique innumerabiles? quantum enim Graeci praeceptis valent, tantum Romani, quod est maius, exemplis.
§2.31
tantum quod non cognitis ille rebus adquieverit, qui non modo proximum tempus lucemque praesentem intueri satis credat, sed omnem posteritatis memoriam spatium vitae honestae et curriculum laudis existimet. hinc mihi ille iustitiae haustus bibat, hinc sumptam libertatem in causis atque consiliis praestet. neque erit perfectus orator, nisi qui honeste dicere et sciet et audebit.
§3.1
iuris quoque civilis necessaria huic viro scientia est et morum ac religionum eius rei publicae, quam capesset. nam qualis esse suasor in consiliis publicis privatisve poterit tot rerum, quibus praecipue civitas continetur, ignarus? quo autem modo patronum se causarum non falso dixerit, qui, quod est in causis potentissimum, sit ab altero petiturus, paene non dissimilis iis, qui poetarum scripta pronuntiant?
§3.2
nam quodammodo mandata perferet, et ea, quae sibi a iudice credi postulaturus est, aliena fide dicet, et ipse litigantium auxiliator egebit auxilio. quod ut fieri nonnunquam minore incommodo possit, cum domi praecepta et composita et sicut cetera, quae in causa sunt, inde discendo cognita ad iudicem perfert, quid fiet in iis quaestionibus, quae subito inter ipsas actiones nasci solent? non deformiter respectet et inter subsellia minores advocatos interroget?
§3.3
potest autem satis diligenter accipere, quae tum audiet, cum ei dicenda sunt, aut fortiter adfirmare aut ingenue pro suis dicere? possit in actionibus: quid fiet in altercatione, ubi occurrendum continuo, nec libera ad discendum mora est? Quid, si forte peritus iuris ille non aderit? quid , si quis non satis in ea re doctus falsum aliquid subiecerit? hoc enim est maximum ignorantiae malum, quod credit eum scire qui moneat.
§3.4
neque ego sum nostri moris ignarus oblitusve eorum, qui velut ad arculas sedent et tela agentibus subministrant, neque idem Graecos quoque nescio factitasse, unde nomen his pragmaticorum datum est. sed loquor de oratore, qui non clamorem modo suum causis, sed omnia, quae profutura sunt, debet.
§3.5
itaque eum nec inutilem, si ad horam forte constiterit, neque in testationibus faciendis esse imperitum velim. quis enim potius praeparabit ea quae, cum aget, esse in causa velit? nisi forte imperatorem quis idoneum credit in proeliis quidem strenuum et fortem et omnium, quae pugna poscit, artificem, sed neque delectus agere nec copias contrahere atque instruere nec prospicere commeatus nec locum capere castris scientem; prius est enim certe parare bella quam gerere.
§3.6
atqui simillimus huic sit advocatus, si plura, quae ad vincendum valent, aliis reliquerit, cum praesertim hoc, quod est maxime necessarium, nec tam sit arduum, quam procul intuentibus fortasse videatur. namque omne ius, quod est certum, aut scripto aut moribus constat; dubium aequitatis regula examinandum est.
§3.7
quae scripta sunt aut posita in more civitatis, nullam habent difficultatem, cognitionis sunt enim, non inventionis; at quae consultorum responsis explicantur, aut in uerborum interpretatione sunt posita aut in recti pravique discrimine. vim cuiusque vocis intelligere aut commune prudentium est aut proprium oratoris; aequitas optimo cuique notissima.
§3.8–8.10
§3.8
nos porro et bonum virum et prudentem in primis oratorem putamus, qui cum se ad id, quod est optimum natura, direxerit, non magnopere commovebitur, si quis ab eo consultus dissentiet; cum ipsis illis diversas inter se opiniones tueri concessum sit. sed etiam, si nosse, quid quisque senserit, volet, lectionis opus est, qua nihil est in studiis minus laboriosum.
§3.9
quodsi plerique, desperata facultate agendi, ad discendum ius declinaverunt, quam id scire facile est oratori, quod discunt qui sua quoque confessione oratores esse non possunt? verum et M. Cato cum in dicendo praestantissimus, tum iuris idem fuit peritissimus, et Scaevolae Servioque Sulpicio concessa est etiam facundiae virtus.
§3.10
et M. Tullius non modo inter agendum nunquam est destitutus scientia iuris, sed etiam componere aliqua de eo coeperat, ut appareat posse oratorem non discendo tantum iuri vacare, sed etiam docendo.
§3.11
verum ea, quae de moribus excolendis studioque iuris praecipimus, ne quis eo credat reprehendenda, quod multos cognovimus, qui taedio laboris, quem ferre tendentibus ad eloquentiam necesse est, confugerint ad haec deverticula desidiae. quorum alii se ad album ac rubricas transtulerunt et formularii vel, ut Cicero ait, leguleii quidam esse maluerunt, tanquam utiliora eligentes ea, quorum solam facilitatem sequebantur;
§3.12
alii pigritiae arrogantioris, qui subito fronte conficta immissaque barba, veluti despexissent oratoria praecepta, paulum aliquid sederunt in scholis philosophorum, ut deinde in publico tristes, domi dissoluti captarent auctoritatem contemptu ceterorum. philosophia enim simulari potest, eloquentia non potest.
§4.1
in primis vero abundare debet orator exemplorum copia cum veterum, tum etiam novorum, adeo ut non ea modo, quae conscripta sunt historiis aut sermonibus velut per manus tradita, quaeque cotidie aguntur, debeat nosse, verum ne ea quidem, quae sunt a clarioribus poetis ficta, negligere.
§4.2
nam illa quidem priora aut testimoniorum aut etiam iudicatorum obtinent locum, sed haec quoque aut vetustatis fide tuta sunt aut ab hominibus magnis praeceptorum loco ficta creduntur. sciat ergo quam plurima; unde etiam senibus auctoritas maior est, quod plura nosse et vidisse creduntur, quod Homerus frequentissime testatur. sed non est exspectanda ultima aetas, cum studia praestent ut, quantum ad cognitionem pertinet rerum, etiam praeteritis saeculis vixisse videamur.
§5.1
haec sunt, quae me redditurum promiseram, instrumenta non artis, ut quidam putaverunt, sed ipsius oratoris. haec arma habere ad manum, horum scientia debet esse succinctus, accedente verborum figurarumque facili copia et inventionis ratione et disponendi usu et memoriae firmitate et actionis gratia. sed plurimum ex his valet animi praestantia, quam nec metus frangat nec adclamatio terreat nec audientium auctoritas ultra debitam reverentiam tardet.
§5.2
nam ut abominanda sunt contraria his vitia confidentiae, temeritatis, improbitatis, arrogantiae, ita citra constantiam, fiduciam, fortitudinem nihil ars, nihil studium, nihil profectus ipse profuerit, ut si des arma timidis et imbellibus. invitus mehercule dico, quoniam et aliter accipi potest, ipsam verecundiam, vitium quidem, sed amabile et quae virtutes facillime generet, esse interim adversam, multisque in causa fuisse, ut bona ingenii studiique in lucem non prolata situ quodam secreti consumerentur.
§5.3
sciat autem, si quis haec forte minus adhuc peritus distinguendi vim cuiusque verbi leget, non probitatem a me reprehendi, sed verecundiam, quae est timor quidam reducens animum ab iis quae facienda sunt; inde confusio et coepti paenitentia et subitum silentium. quis porro dubitet vitiis adscribere adfectum, propter quem facere honeste pudet?
§5.4
neque ego rursus nolo eum, qui sit dicturus, et sollicitum surgere et colore mutari et periculum intelligere; quae si non accident, etiam simulanda erunt. sed intellectus hic sit operis, non metus, moveamurque, non concidamus. optima est autem emendatio verecundiae fiducia, et quamlibet imbecilla frons magna conscientia sustinetur.
§5.5
sunt et naturalia, ut supra dixi, quae tamen et cura iuvantur, instrumenta, vox, latus, decor; quae quidem tantum valent, ut frequenter famam ingenii faciant. habuit oratores aetas nostra copiosiores, sed, cum diceret, eminere inter aequales Trachalus videbatur. ea corporis sublimitas erat, is ardor oculorum, frontis auctoritas, gestus praestantia, vox quidem non, ut Cicero desiderat, paene tragoedorum, sed super omnes, quos ego quidem audierim, tragoedos.
§5.6
certe cum in basilica Iulia diceret primo tribunal, quattuor autem iudicia, ut moris est, cogerentur, atque omnia clamoribus fremerent, et auditum eum et intellectum et, quod agentibus ceteris contumeliosissimum fuit, laudatum quoque ex quattuor tribunalibus memini. sed hoc votum est et rara felicitas; quae si non adsit, sane sufficiat ab iis, quibus quis dicit, audiri. talis esse debet orator, haec scire.
§6.1
agendi autem initium sine dubio secundum vires cuiusque sumendum est. neque ego annos definiam, cum Demosthenen puerum admodum actiones pupillares habuisse manifestum sit, Calvus, Caesar, Pollio multum ante quaestoriam omnes aetatem gravissima iudicia susceperint, praetextatos egisse quosdam sit traditum, Caesar Augustus duodecim natus annos aviam pro rostris laudaverit.
§6.2
modus mihi videtur quidam tenendus, ut neque praepropere destringatur immatura frons et, quidquid est illud adhuc acerbum, proferatur; nam inde et contemptus operis innascitur et fundamenta iaciuntur impudentiae et, quod est ubicunque perniciosissimum, praevenit vires fiducia.
§6.3
nec rursus differendum est tirocinium in senectutem; nam cotidie metus crescit, maiusque fit semper quod ausuri sumus et, dum deliberamus quando incipiendum sit, incipere iam serum est. quare fructum studiorum viridem et adhuc dulcem promi decet, dum et veniae spes est et paratus favor et audere non dedecet et, si quid desit operi, supplet aetas, et, si qua sunt dicta iuveniliter, pro indole accipiuntur:
§6.4
ut totus ille Ciceronis pro Sexto Roscio locus: quid enim tam commune quam spiritus vivis, terra mortuis, mare fluctuantibus, litus eiectis? quae cum sex et viginti natus annos summis audientium clamoribus dixerit, defervisse tempore et annis liquata iam senior idem fatetur. et hercule quantumlibet secreta studia contulerint, est tamen proprius quidam fori profectus, alia lux, alia veri discriminis facies, plusque, si separes, usus sine doctrina quam citra usum doctrina valet.
§6.5
ideoque nonnulli senes in schola facti stupent novitate, cum in iudicia venerunt, et omnia suis exercitationibus similia desiderant. at illic et iudex tacet et adversarius obstrepit et nihil temere dictum perit et, si quid tibi ipse sumas, probandum est, et laboratam congestamque dierum ac noctium studio actionem aqua deficit, et omisso magna semper flandi tumore in quibusdam causis loquendum est; quod illi diserti minime sciunt.
§6.6
itaque nonnullos reperias, qui sibi eloquentiores videantur, quam ut causas agant. ceterum illum, quem iuvenem tenerisque adhuc viribus nitentem in forum deduximus, et incipere quam maxime facili ac favorabili causa velim, ferarum ut catuli molliore praeda saginantur, et non utique ab hoc initio continuare operam et ingenio adhuc alendo callum inducere, sed iam scientem, quid sit pugna, et in quam rem studendum sit, refici atque renovari.
§6.7
sic et tirocinii metum, dum facilius est audere, transient, nec audendi facilitate usque ad contemptum operis adduxerit. usus est hac ratione M. Tullius, et cum iam clarum meruisset inter patronos, qui tum erant, nomen, in Asiam navigavit seque et aliis sine dubio eloquentiae ac sapientiae magistris, sed praecipue tamen Apollonio Moloni, quem Romae quoque audierat, Rhodi rursus formandum ac velut recoquendum dedit. tum dignum operae pretium venit, cum inter se congruunt praecepta et experimenta.
§7.1
cum satis in omni certamine virium fecerit, prima ei cura in suscipiendis causis erit; in quibus defendere quidem reos profecto quam facere vir bonus malet, non tamen ita nomen ipsum accusatoris horrebit, ut nullo neque publico neque privato duci possit officio, ut aliquem ad reddendam rationem vitae vocet. nam et leges ipsae nihil valeant, nisi actoris idonea voce munitae; et si poenas scelerum expetere fas non est, prope est ut scelera ipsa permissa sint, et licentiam malis dari certe contra bonos est.
§7.2
quare neque sociorum querelas nec amici vel propinqui necem nec erupturas in rem publicam conspirationes inultas patietur orator, non poenae nocentium cupidus, sed emendandi vitia corrigendique mores. nam qui ratione traduci ad meliora non possunt, solo metu continentur.
§7.3
itaque ut accusatoriam vitam vivere et ad deferendos reos praemio duci proximum latrocinio est, ita pestem intestinam propulsare cum propugnatoribus patriae comparandum. ideoque principes in re publica viri non detrectaverunt hanc officii partem, creditique sunt etiam clari iuvenes obsidem rei publicae dare malorum civium accusationem, quia nec odisse improbos nec simultates provocare nisi ex fiducia bonae mentis videbantur;
§7.4
idque cum ab Hortensio, Lucullis, Sulpicio, Cicerone, Caesare, plurimis aliis, tum ab utroque Catone factum est, quorum alter appellatus est sapiens, alter nisi creditur fuisse, vix scio, cui reliquerit huius nominis locum. neque defendet omnis orator idem, portumque illum eloquentiae suae salutarem non etiam piratis patefaciet duceturque in advocationem maxime causa.
§7.5
quoniam tamen omnes, qui non improbe litigabunt, quorum certe bona pars est, sustinere non potest unus, aliquid et commendantium personis dabit et ipsorum qui iudicio decernent, ut optimi cuiusque voluntate moveatur; namque hos et amicissimos habebit vir bonus.
§7.6
summovendum vero est utrumque ambitus genus vel potentibus contra humiles venditandi operam suam vel illud etiam iactantius minores utique contra dignitatem attollendi. non enim fortuna causas vel iustas vel improbas facit. neque vero pudor obstet, quo minus susceptam, cum melior videretur, litem cognita inter discendum iniquitate dimittat, cum prius litigatori dixerit verum.
§7.7
nam et in hoc maximum, si aequi iudices sumus, beneficium est, ut non fallamus vana spe litigantem. neque est dignus opera patroni, qui non utitur consilio, et certe non convenit ei, quem oratorem esse volumus, iniusta tueri scientem. nam si ex illis, quas supra diximus, causis falsum tuebitur, erit tamen honestum quod ipse faciet.
§7.8
gratisne ei semper agendum sit, tractari potest. quod ex prima statim fronte diiudicare imprudentium est. nam quis ignorat, quin id longe sit honestissimum ac liberalibus disciplinis et illo, quem exigimus, animo dignissimum, non vendere operam nec elevare tanti beneficii auctoritatem, cum pleraque hoc ipso possint videri vilia, quod pretium habent?
§7.9
caecis hoc, ut aiunt, satis clarum est, nec quisquam, qui sufficientia sibi (modica autem haec sunt) possidebit, hunc quaestum sine crimine sordium fecerit. at si res familiaris amplius aliquid ad usus necessarios exiget, secundum omnium sapientium leges patietur sibi gratiam referri, cum et Socrati collatum sit ad victum, et Zeno, Cleanthes, Chrysippus mercedes a discipulis acceptaverint.
§7.10
neque enim video, quae iustior acquirendi ratio quam ex honestissimo labore et ab iis, de quibus optime meruerint, quique, si nihil invicem praestent, indigni fuerint defensione. quod quidem non iustum modo, sed necessarium etiam est, cum haec ipsa opera tempusque omne alienis negotiis datum facultatem aliter acquirendi recidant.
§7.11
sed tum quoque tenendus est modus, ac plurimum refert et a quo accipiat et quantum et quo usque. paciscendi quidem ille piraticus mos et imponentium periculis pretia procul abominanda negotiatio etiam a mediocriter improbis aberit, cum praesertim bonos homines bonasque causas tuenti non sit metuendus ingratus; quodsi sit futurus, malo tamen ille peccet.
§7.12
nihil ergo acquirere volet orator ultra quam satis erit; ac ne pauper quidem tanquam mercedem accipiet, sed mutua benivolentia utetur, cum sciat se tanto plus praestitisse. non enim, quia venire hoc beneficium non oportet, oportet perire. denique ut gratus sit ad eum magis pertinet qui debet.
§8.1
proxima discendae causae ratio, quod est orationis fundamentum. neque enim quisquam ingenio tam tenui reperietur, qui, cum omnia quae sunt in causa diligenter cognoverit, ad docendum certe iudicem non sufficiat.
§8.2
sed eius rei paucissimis cura est. nam ut taceam de negligentibus, quorum nihil refert, ubi litium cardo vertatur, dum sint quae vel extra causam ex personis aut communi tractatu locorum occasionem clamandi largiantur, aliquos et ambitio pervertit, qui partim tanquam occupati semperque aliud habentes, quod ante agendum sit, pridie ad se venire litigatorem aut eodem matutino iubent, nonnunquam etiam inter ipsa subsellia didicisse se gloriantur;
§8.3
partim iactantia ingenii, ut res cito accepisse videantur, tenere se et intelligere prius paene quam audiant mentiti, cum multa et diserte summisque clamoribus, quae neque ad iudicem neque ad litigatorem pertineant, decantaverunt, bene sudantes beneque comitati per forum reducuntur.
§8.4
ne illas quidem tulerim delicias eorum, qui doceri amicos suos iubent, quanquam minus mali est, si illi saltem recte discant recteque doceant. sed quis discet tam bene quam patronus? quomodo autem sequester ille et media litium manus et quidam interpres impendet aequo animo laborem in alienas actiones, cum dicturis tanti suae non sint?
§8.5
pessimae vero consuetudinis libellis esse contentum, quos componit aut litigator qui confugit ad patronum, quia liti ipse non sufficit, aut aliquis ex eo genere advocatorum, qui se non posse agere confitentur, deinde faciunt id quod est in agendo difficillimum. nam qui iudicare, quid dicendum, quid dissimulandum, quid declinandum, mutandum, fingendum etiam sit, potest, cur non sit orator, quando, quod difficilius est, oratorem facit?
§8.6
hi porro non tantum nocerent, si omnia scriberent uti gesta sunt. nunc consilium et colores adiiciunt et aliqua peiora veris, quae plerique cum acceperunt, mutare nefas habent et velut themata in scholis posita custodiunt. deinde deprehenduntur et causam, quam discere ex suis litigatoribus noluerunt, ex adversariis discunt.
§8.7
liberum igitur demus ante omnia iis, quorum negotium erit, tempus ac locum, exhortemurque ultro, ut omnia quamlibet verbose et unde volent repetita ex tempore exponant. non enim tam obest audire supervacua quam ignorare necessaria.
§8.8
frequenter autem et vulnus et remedium in iis orator inveniet, quae litigatori in neutram partem habere momentum videbantur. nec tanta sit acturo memoriae fiducia, ut subscribere audita pigeat. nec semel audisse sit satis; cogendus eadem iterum ac saepius dicere litigator, non solum quia effugere aliqua prima expositione potuerunt, praesertim hominem (quod saepe evenit) imperitum, sed etiam ut sciamus an eadem dicat.
§8.9
plurimi enim mentiuntur et, tanquam non doceant causam, sed agant, non ut cum patrono sed ut cum iudice loquuntur. quapropter nunquam satis credendum est, sed agitandus omnibus modis et turbandus et evocandus.
§8.10
nam ut medicis non apparentia modo vitia curanda sunt sed etiam invenienda quae latent, saepe ipsis ea, qui sanandi sunt, occulentibus, ita advocatus plura quam ostenduntur aspiciat. nam cum satis in audiendo patientiae impenderit, in aliam rursus ei personam transeundum est, agendusque adversarius, proponendum quidquid omnino excogitari contra potest, quidquid recipit in eiusmodi disceptatione natura. interrogandus quam infestissime ac premendus.
§8.11–10.22
§8.11
nam dum omnia quaerimus, aliquando ad verum, ubi minime exspectavimus, pervenimus. in summa optimus est in discendo patronus incredulus. promittit enim litigator omnia, testem populum, paratissimas consignationes, ipsum denique adversarium quaedam non negaturum.
§8.12
ideoque opus est intueri omne litis instrumentum; quod videre non est satis, perlegendum erit. nam frequentissime aut non sunt omnino, quae promittebantur, aut minus continent aut cum alio aliquo nocituro permixta sunt aut nimia sunt et fidem hoc ipso detractura quod non habent modum.
§8.13
denique linum ruptum aut turbatam ceram aut sine agnitore signa frequenter invenies; quae, nisi domi excusseris, in foro inopinata decipient, plusque nocebunt destituta quam non promissa nocuissent. multa etiam, quae litigator nihil ad causam pertinere crediderit, patronus eruet, modo per omnes, quos tradidimus, argumentorum locos eat.
§8.14
quos ut circumspectare in agendo et attentare singulos minime convenit, propter quas diximus causas, ita in discendo rimari necessarium est, quae personae, quae tempora et loca, instituta, instrumenta, cetera, ex quibus non tantum illud, quod est artificiale probationis genus, colligi possit, sed qui metuendi testes, quomodo sint refellendi. nam plurimum refert, invidia reus an odio an contemptu laboret, quorum fere pars prima superiores, proxima pares, tertia humiliores premit.
§8.15
sic causam perscrutatus, propositis ante oculos omnibus quae prosint noceantve, tertiam deinceps personam induat iudicis, fingatque apud se agi causam, et, quod ipsum movisset de eadem re pronuntiaturum, id potentissimum, apud quemcunque agetur, existimet. sic eum raro fallet eventus, aut culpa iudicis erit.
§9.1
quae sint in agendo servanda, toto fere opere exsecuti sumus; pauca tamen propria huius loci, quae non tam dicendi arte quam officiis agentis continentur, attingam. ante omnia ne, quod plerisque accidit, ab utilitate eum causae praesentis cupido laudis abducat.
§9.2
nam ut gerentibus bella non semper exercitus per plana et amoena ducendus est, sed adeundi plerumque asperi colles, expugnandae civitates quamlibet praecisis impositae rupibus aut operum mole difficiles, ita oratio gaudebit quidem occasione laetius decurrendi et aequo congressa campo totas vires populariter explicabit;
§9.3
at si iuris anfractus aut eruendae veritatis latebras adire cogetur, non obequitabit nec illis vibrantibus concitatisque sententiis velut missilibus utetur, sed operibus et cuniculis et insidiis et occultis artibus rem geret.
§9.4
quae omnia non dum fiunt laudantur, sed cum facta sunt; unde etiam cupidissimis opinionis plus fructus venit. nam cum illa dicendi vitiosa iactatio inter plausores suos detonuit, resurgit verae virtutis fortior fama, nec iudices a quo sint moti, dissimulant, et doctis creditur, nec est orationis vera laus nisi cum finita est.
§9.5
veteribus quidem etiam dissimulare eloquentiam fuit moris, idque M. Antonius praecipit, quo plus dicentibus fidei minusque suspectae advocatorum insidiae forent. sed illa dissimulari, quae tum erat, potuit; nondum enim tantum dicendi lumen accesserat, ut etiam per obstantia erumperet. quare artes quidem et consilia lateant et quidquid, si deprehenditur, perit. hactenus eloquentia secretum habet.
§9.6
verborum quidem delectus, gravitas sententiarum, figurarum elegantia aut non sunt aut apparent. sed vel propter hoc ipsum ostendenda non sunt quod apparent; aut si unum sit ex duobus eligendum, causa potius laudetur quam patronus. finem tamen hunc praestabit orator, ut videatur optimam causam optime egisse. illud certum erit neminem peius agere quam qui displicente causa placet; necesse est enim extra causam sit quod placet.
§9.7
nec illo fastidio laborabit orator non agendi causas minores, tanquam infra eum sint aut detractura sit opinioni minus liberalis materia. nam et suscipiendi ratio iustissima est officium, et optandum etiam ut amici quam minimas lites habeant; et abunde dixit bene, quisquis rei satisfecit.
§9.8
at quidam, etiamsi forte susceperunt negotia paulo ad dicendum tenuiora, extrinsecus adductis ea rebus circumlinunt ac, si defecerint alia, conviciis implent vacua causarum, si contingit, veris, si minus, fictis, modo sit materia ingenii mereaturque clamorem dum dicitur. quod ego adeo longe puto ab oratore perfecto, ut eum ne vera quidem obiecturum, nisi id causa exigit, credam.
§9.9
ea est enim prorsus canina, ut ait Appius, eloquentia, cognituram male dicendi subire; quod facientibus etiam male audiendi praesumenda patientia est. nam et in ipsos fit impetus frequenter, qui egerunt, et certe petulantiam patron litigator luit. sed haec minora sunt ipso illo vitio animi, quod maledicus a malefico non distat nisi occasione.
§9.10
turpis voluptas et inhumana et nulli audientium bona gratia a litigatoribus quidem frequenter exigitur, qui ultionem malunt quam defensionem. sed neque alia multa ad arbitrium eorum facienda sunt. hoc quidem quis hominum liberi modo sanguinis sustineat petulans esse ad alterius arbitrium?
§9.11
atqui etiam in advocatos partis adversae libenter nonnulli invehuntur; quod, nisi si forte meruerunt, et inhumanum est respectu communium officiorum, et cum ipsi qui dicit inutile (nam idem iuris responsuris datur), tum causae contrarium, cui plane adversarii fiunt et inimici, et quantulumcunque eis uirium est, contumelia augetur.
§9.12
super omnia perit illa, quae plurimum oratori et auctoritatis et fidei adfert, modestia, si a viro bono in rabulam latratoremque convertitur, compositus non ad animum iudicis sed ad stomachum litigatoris.
§9.13
frequenter etiam species libertatis deducere ad temeritatem solet non causis modo, sed ipsis quoque, qui dixerunt, periculosam. Nec immerito Pericles solebat optare, ne quod sibi verbum in mentem veniret, quo populus offenderetur. sed quod ille de populo, id ego de omnibus sentio, qui tantundem possunt nocere. nam quae fortia dum dicuntur videbantur, stulta cum laeserunt vocantur.
§9.14
nunc , quia varium fere propositum agentium fuit, et quorundam cura tarditatis, quorundam facilitas temeritatis crimine laboravit, quem credam fore in hoc oratoris modum, tradere non alienum videtur.
§9.15
adferet ad dicendum curae semper quantum plurimum poterit. neque enim hoc solum negligentis, sed mali et in suscepta causa perfidi ac proditoris est, peius agere quam possit. ideoque ne suscipiendae quidem sunt causae plures quam quibus suffecturum se sciat.
§9.16
dicet scripta quam res patietur plurima et, ut Demosthenes ait, si continget, et sculpta. sed hoc aut primae actiones aut quae in publicis iudiciis post interiectos dies dantur permiserint; at cum protinus respondendum est, omnia parari non possunt, adeo ut paulo minus promptis etiam noceat scripsisse, si alia ex diverso, quam opinati fuerint, occurrerint.
§9.17
inviti enim recedunt a praeparatis et tota actione respiciunt requiruntque, num aliquid ex illis intervelli atque ex tempore dicendis inseri possit; quod si fiat, non cohaeret nec commissuris modo, ut in opere male iuncto, hiantibus sed ipsa coloris inaequalitate detegitur.
§9.18
ita nec liber est impetus nec cura contexta, et utrumque alteri obstat; illa enim quae scripta sunt reticent animum, non sequuntur. itaque in his actionibus omni, ut agricolae dicunt, pede standum est.
§9.19
nam cum in propositione ac refutatione causa consistat, quae nostrae partis sunt scripta esse possunt, quae etiam responsurum adversarium certum est (est enim aliquando certum) pari cura refelluntur. ad alia unum paratum adferre possumus, ut causam bene noverimus, alterum ibi sumere, ut dicentem adversarium diligenter audiamus.
§9.20
licet tamen praecogitare plura et animum ad omnes casus componere, idque est tutius stilo, quo facilius et omittitur cogitatio et transfertur. sed sive in respondendo fuerit subito dicendum, sive quae alia ita exegerit ratio, non oppressum se ac deprehensum credet orator, cui disciplina et studium et exercitatio dederit vires etiam facilitatis;
§9.21
quem armatum semper ac velut in procinctu stantem non magis unquam in causis oratio quam in rebus cotidianis ac domesticis sermo deficiet, nec se unquam propter hoc oneri subtrahet, modo sit causae discendae tempus; nam cetera semper sciet.
§10.1
superest ut dicam de genere orationis. hic erat propositus a nobis in division prima locus tertius; nam ita promiseram me de arte, de artifice, de opere dicturum. cum sit autem rhetorices atque oratoris opus oratio pluresque eius formae, sicut ostendam, in omnibus his et ars est et artifex. plurimum tamen invicem differunt; nec solum specie, ut signum signo et tabula tabulae et actio actioni, sed genere ipso, ut Graecis Tuscanicae statuae, ut Asianus eloquens Attico.
§10.2
suos autem haec operum genera, quae dico, ut auctores, sic etiam amatores habent; atque ideo nondum est perfectus orator ac nescio an ars ulla, non solum quia aliud in alio magis eminet, sed quod non una omnibus forma placuit, partim condicione vel temporum vel locorum, partim iudicio cuiusque atque proposito.
§10.3
primi , quorum quidem opera non vetustatis modo gratia visenda sunt, clari pictores fuisse dicuntur Polygnotus atque Aglaophon, quorum simplex color tam sui studiosos adhuc habet, ut illa prope rudia ac velut futurae mox artis primordia maximis, qui post eos exstiterunt, auctoribus praeferant, proprio quodam intelligendi, ut mea opinio est, ambitu.
§10.4
post Zeuxis atque Parrhasius non multum aetate distantes, circa Peloponnesia ambo tempora (Nam cum Parrhasio sermo Socratis apud Xenophontem invenitur) plurimum arti addiderunt. quorum prior luminum umbrarumque inuenisse rationem, secundus examinasse subtilius lineas traditur.
§10.5
nam Zeuxis plus membris corporis dedit, id amplius atque augustius ratus atque, ut existimant, Homerum secutus, cui validissima quaeque forma etiam in feminis placet. ille vero ita circumscripsit omnia, ut eum legum latorem vocent, quia deorum atque heroum effigies, quales ab eo sunt traditae, ceteri, tanquam ita necesse sit, sequuntur.
§10.6
floruit autem circa Philippum et usque ad successores Alexandri pictura praecipue, sed diversis virtutibus. nam cura Protogenes, ratione Pamphilus ac Melanthius, facilitate Antiphilus, concipiendis visionibus, quas φαντασίας vocant, Theon Samius, ingenio et gratia, quam in se ipse maxime iactat, Apelles est praestantissimus. Euphranorem admirandum facit, quod et ceteris optimis studiis inter praecipuos et pingendi fingendique idem mirus artifex fuit.
§10.7
similis in statuariis differentia Nam duriora et Tuscanicis proxima Callon atque Hegesias, iam minus rigida Calamis, molliora adhuc supra dictis Myron fecit. diligentia ac decor in Polyclito supra ceteros, cui quamquam a plerisque tribuitur palma, tamen, ne nihil detrahatur, deesse pondus putant.
§10.8
nam ut humane formae decorem addiderit supra verum, ita non explevisse deorum auctoritatem videtur. quin aetatem quoque graviorem dicitur refugisse nihil ausus ultra leves genas. at quae Polyclito defuerunt, Phidiae atque Alcameni dantur.
§10.9
Phidias tamen diis quam hominibus efficiendis melior artifex creditur in ebore vero longe citra aemulum, vel si nihil nisi Minervam Athenis aut Olympium in Elide Iovem fecisset, cuius pulchritudo adiecisse aliquid etiam receptae religioni videtur; adeo maiestas operis deum aequavit. ad veritatem Lysippum ac Praxitelen accessisse optime adfirmant. nam Demetrius tanquam nimius in ea reprehenditur et fuit similitudinis quam pulchritudinis amantior.
§10.10
in oratione vero si species intueri velis, totidem paene reperias ingeniorum quot corporum formas. sed fuere quaedam genera dicendi condicione temporum horridiora, alioqui magnam iam ingenii vim prae se ferentia. hinc sint Laelii, Africani, Catones etiam Gracchique, quos tu licet Polygnotos vel Callonas appelles. mediam illam formam teneant L. Crassus, Q. Hortensius.
§10.11
tum deinde efflorescat non multum inter se distantium tempore oratorum ingens proventus. hic vim Caesaris, indolem Caelii, subtilitatem Calidii, diligentiam Pollionis, dignitatem Messalae, sanctitatem Calvi, gravitatem Bruti, acumen Sulpicii, acerbitatem Cassii reperiemus; in iis etiam, quos ipsi vidimus, copiam Senecae, vires Africani, maturitatem Afri, iucunditatem Crispi, sonum Trachali, elegantiam Secundi.
§10.12
at M. Tullium non illum habemus Euphranorem circa plures artium species praestantem, sed in omnibus, quae in quoque laudantur, eminentissimum. quem tamen et suorum homines temporum incessere audebant ut tumidiorem et Asianum et redundantem et in repetitionibus nimium et in salibus aliquando frigidum et in compositione fractum, exultantem ac paene, quod procul absit, viro molliorem;
§10.13
postea vero quam triumvirali proscriptione consumptus est, passim qui oderant, qui invidebant qui aemulabantur, adulatores etiam praesentis potentiae non responsurum inuaserunt. ille tamen, qui ieiunus a quibusdam et aridus habetur, non aliter ab ipsis inimicis male audire quam nimiis floribus et ingenii affluentia potuit. falsum utrumque, sed tamen ilia mentiendi propior occasio.
§10.14
praecipue vero presserunt eum, qui videri Atticorum imitatores concupierant. haec manus quasi quibusdam sacris initiata ut alienigenam et parum superstitiosum devinctumque illis legibus insequebatur; unde nunc quoque aridi et exsuci et exangues.
§10.15
hi sunt enim, qui suae imbecillitati sanitatis appellationem, quae est maxime contraria, obtendant; qui, quia clariorem vim eloquentiae velut solem ferre non possunt, umbra magni nominis delitescunt. quibus quia multa et pluribus locis Cicero ipse respondit, tutior mihi de hoc disserendi brevitas erit.
§10.16
et antiqua quidem illa divisio inter Atticos atque Asianos fuit, cum hi pressi et integri, contra inflati illi et inanes haberentur, in his nihil superflueret, illis iudicium maxime ac modus deesset. quod quidam, quorum et Santra est, hoc putant accidisse, quod, paulatim sermone Graeco in proximas Asiae civitates influente, nondum satis periti loquendi facundiam concupierint, ideoque ea, quae proprie signari poterant, circuitu coeperint enuntiare ac deinde in eo perseverarint.
§10.17
mihi autem orationis differentiam fecisse et dicentium et audientium naturae videntur, quod Attici limati quidam et emuncti nihil inane aut redundans ferebant, Asiana gens tumidior alioqui atque iactantior vaniore etiam dicendi gloria inflate est.
§10.18
tertium mox, qui haec dividebant, adiecerunt genus Rhodium, quod velut medium esse atque ex utroque mixtum volunt; neque enim Attice pressi neque Asiane sunt abundantes, ut aliquid habere videantur gentis, aliquid auctoris.
§10.19
Aeschines enim, qui hunc exilio delegerat locum, intulit eo studia Athenarum, quae, velut sata quaedam caelo terraque degenerant, saporem illum Atticum peregrino miscuerunt. lenti ergo quidam ac remissi, non sine pondere tamen neque fontibus puris neque torrentibus turbidis, sed lenibus stagnis similes habentur.
§10.20
nemo igitur dubitaverit, longe esse optimum genus Atticorum. in quo ut est aliquid inter ipsos commune, id est indicium acre tersumque, ita ingeniorum plurimae formae.
§10.21
quapropter milii falli multum videntur, qui solos esse Atticos credunt tenues et lucidos et significantes sed quadam eloquentiae frugalitate contentos ac semper manum intra pallium continentes. nam quis erit hic Atticus? sit Lysias; hunc enim amplectuntur amatores istius nominis modum. non igitur iam usque ad Coccum et Andocidem remittemur. interrogare tamen velim, an Isocrates Attice dixerit.
§10.22
nihil enim tam est Lysiae diversum. negabunt . At eius schola principes oratorum dedit. quaeratur similius aliquid. Hyperides Atticus? certe , at plus indulsit voluptati. transeo plurimos, Lycurgum, Aristogitona et his priores Isaeum, Antiphonta; quos ut homines inter se genere similes, differentes dixeris specie. quid ille, cuius modo fecimus mentionem, Aeschines?
§10.23–10.69
§10.23
nonne his latior et audentior et excelsior? quid denique Demosthenes? non cunctos illos tenues et circumspectos vi, sublimitate, impetu, cultu, conpositione superavit? non insurgit locis? non figuris gaudet? non translationibus nitet? non oratione ficta dat tacentibus vocem?
§10.24
non illud iusiurandum per caesos in Marathone ac Salamine propugnatores rei publicae satis manifesto docet praeceptorem eius Platonem fuisse? quem ipsum num Asianum appellabimus plerumque instinctis divino spiritu vatibus comparandum? quid Periclea? similemne credemus Lysiacae gracilitati, quem fulminibus et caelesti fragori comparant comici, dum illi conviciantur? quid est igitur,
§10.25
cur in iis demum, qui tenui venula per calculos fluunt, Atticum saporem putent, ibi demum thymum redolere dicant? quos ego existimo, si quod in iis finibus uberius invenerint solum fertilioremve segetem, negaturos Atticam esse, quod plus, quam acceperit, seminis reddat, quia hanc eius terrae fidem Menander eludit.
§10.26
ita nunc, si quis ad eas Demosthenis virtutes, quas ille summus orator habuit, tamen quae defuisse ei sive ipsius natura seu lege civitatis videntur, adiecerit, ut adfectus concitatius moveat, audiam dicentem, non fecit hoc Demosthenes? et si quid numeris exierit aptius (fortasse non possit, sed tamen si quid exierit) non erit Atticum? melius de hoc nomine sentiant credantque Attice dicere esse optime dicere.
§10.27
atque in hac tamen opinione perseverantes Graecos magis tulerim. Latina mihi facundia, ut inventione, dispositione, consilio, ceteris huius generis artibus similis Graecae ac prorsus discipula eius videtur, ita circa rationem eloquendi vix habere imitationis locum. namque est ipsis statim sonis durior, quando et iucundissimas ex Graecis litteras non habemus, vocalem alteram, alteram consonantem, quibus nullae apud eos dulcius spirant; quas mutuari solemus, quotiens illorum nominibus utimur.
§10.28
quod cum contingit, nescio quomodo hilarior protinus renidet oratio, ut in Zephyris et zopyris . quae si nostris litteris scribantur, surdum quiddam et barbarum efficient, et velut in locum earum succedunt tristes et horridae, quibus Graecia caret.
§10.29
nam et illa, quae est sexta nostrarum, paene non humana voce vel omnino non voce potius inter discrimina dentium efflanda est; quae, etiam cum vocalem proxima accipit, quassa quodammodo, utique quotiens aliquam consonantium frangit, it in hoc ipso frangit, multo fit horridior. Aeolicae quoque litterae, qua servum ceruumque dicimus, etiamsi forma a nobis repudiata est, vis tamen nos ipsa persequitur.
§10.30
duras et illa syllabus facit, quae ad coniungendas demum subiectas sibi uocalis est utilis, alias supervacua, ut equos hac et aequum scribimus; cum etiam ipsae hae vocales duae efficiant sonum, qualis apud Graecos nullus est, ideoque scribi illorum litteris non potest. quid ? quod pleraque nos illa quasi mugiente M littera cludimus in quam nullum Graece verbum cadit: at illi ny iucundam et in fine praecipue quasi tinnientem illius loco ponunt, quae est apud nos rarissima in clausulis. quid ? quod syllabae nostrae in B litteram et D innituntur adeo aspere, ut plerique non antiquissimorum quidem, sed tamen veterum mollire temptaverint non solum aversa pro abversis dicendo, sed et in praepositione B litterae absonam et ipsam S subiciendo.
§10.33
sed accentus quoque, cum rigore quodam, tum similitudine ipsa, minus suaves habemus, quia ultima syllaba nec acuta unquam excitatur nec flexa circumducitur, sed in gravem vel duas graves cadit semper. itaque tanto est sermo Graecus Latino iucundior, ut nostri poetae, quotiens dulce carmen esse voluerint, illorum id nominibus exornent.
§10.34
his ilia potentiora, quod res plurimae carent appellationibus, ut eas necesse sit transferre aut circumire; etiam in iis, quae denominata sunt, summa paupertas in eadem nos frequentissime revolvit; at illis non verborum modo, sed linguarum etiam inter se differentium copia est.
§10.35
quare qui a Latinis exiget illam gratiam sermonis Attici, det mihi in eloquendo eandem iucunditatem et parem copiam. quod si negatum est, sententias aptabimus iis vocibus quas habemus, nec rerum nimiam tenuitatem, ut non dicam pinguioribus, fortioribus certe verbis miscebimus, ne virtus utraque pereat ipsa confusione.
§10.36
nam quo minus adiuvat sermo, rerum inventione pugnandum est. sensus sublimes variique eruantur. permovendi omnes adfectus erunt, oratio translationum nitore illuminanda. non possumus esse tam graciles: simus fortiores. subtilitate vincimur: valeamus pondere. proprietas penes illos est certior: copia vincamus.
§10.37
ingenia Graecorum etiam minora suos portus habent: nos plerumque maioribus velis mouemur, validior spiritus nostros sinus tendat; non tamen alto semper feremur, nam et litora interim sequenda sunt. illis facilis per quaelibet vada accessus; ego aliquid, non multo tamen, altius, in quo mea cumba non sidat, inveniam.
§10.38
neque enim, si tenuiora haec ac pressiora Graeci melius, in eoque vincimur solo et ideo in comoediis non contendimus, prorsus tamen omittenda pars haec orationis, sed exigenda ut optime possumus; possumus autem rerum et modo et iudicio esse similes, verborum gratia, quam in ipsis non habemus, extrinsecus condienda est.
§10.39
an non in privatis et acutus et indistinctus et non super modum elatus M. Tullius? non in M. Calidio insignis haec virtus? non Scipio, Laelius, Cato in eloquendo uelut Attici Romanorum fuerunt? cui porro non satis est, quo nihil esse melius potest?
§10.40
adhuc quidam nullam esse naturalem putant eloquentiam, nisi quae sit cotidiano sermoni simillima, quo cum amicis, coniugibus, liberis, servis loquamur, contento promere animi voluntatem nihilque arcessiti et elaborati requirente; quidquid huc sit adiectum, id esse adfectationis et ambitiosae in loquendo iactantiae, remotum a veritate fictumque ipsorum gratia verborum, quibus solum natura sit officium attributum, servire sensibus:
§10.41
sicut athletarum corpora, etiamsi validiora fiant exercitatione et lege quadam ciborum, non tamen esse naturalia atque ab illa specie, quae sit concessa hominibus, abhorrere. quid enim, inquiunt, attinet circuitu res ostendere et translationibus, id est aut pluribus aut alienis verbis, cum sua cuique sint adsignata nomina?
§10.42
denique antiquissimum quemque maxime secundum naturam dixisse contendunt: mox poetis similiores exstitisse, etiamsi parcius, simili tamen ratione, falsa et impropria virtutes ducentes. qua in disputatione nonnihil veri est, ideoque non tam procul, quam fit a quibusdam, recedendum a propriis atque communibus.
§10.43
si quis tamen, ut in loco dixi compositionis, ad necessaria, quibus nihil minus est, aliquid melius adiecerit, non erit hac calumnia reprehendendus. nam mihi aliam quandam videtur habere naturam sermo vulgaris, aliam viri eloquentis oratio; cui si res modo indicare satis esset, nihil ultra verborum proprietatem elaboraret; sed cum debeat delectare, movere, in plurimas animum audientis species impellere, utetur his quoque adiutoriis, quae sunt ab eadem nobis concessa natura.
§10.44
nam et lacertos exercitatione constringere et augere vires et colorem trahere naturale est. ideoque in omnibus gentibus alius alio facundior habetur et eloquendo dulcis magis (quod si non eveniret, omnes pares essent); at idem homines aliter de re alia loquuntur et servant personarum discrimina. ita , quo quisque plus efficit dicendo, hoc magis secundum naturam eloquentiae dicit.
§10.45
quapropter ne illis quidem nimium repugno, qui dandum putant nonnihil etiam temporibus atque auribus nitidius aliquid atque adfectius postulantibus. itaque non solum ad priores Catone Gracchisque, sed ne ad hos quidem ipsos oratorem adligandum puto. atque id fecisse M. Tullium video, ut cum plurimum utilitati, tum partem quandam delectationi daret; cum et suam se rem agere diceret, ageret autem maxime litigatoris.
§10.46
nam hoc ipso proderat, quod placet. ad cuius voluptates nihil equidem quod addi possit invenio, nisi ut sensus nos quidem dicamus plures. neque enim non fieri potest salva tractatione causae et dicendi auctoritate, si non crebra hac lumina et continua fuerint et invicem offecerint. sed me hactenus cedentem nemo insequatur ultra.
§10.47
do tempori, ne hirta toga sit, non ut serica; ne intonsum caput, non ut in gradus atque anulos comptum, cum eo quod, si non ad luxuriam ac libidinem referas, eadem speciosiora quoque sint, quae honestiora.
§10.48
ceterum hoc, quod vulgo sententias vocamus, quod veteribus praecipueque Graecis in usu non fuit (apud Ciceronem enim invenio), dum rem contineant et copia non redundent et ad victoriam spectent, quis utile neget? feriunt animum et uno ictu frequenter impellunt et ipsa brevitate magis haerent et delectatione persuadent.
§10.49
at sunt qui haec excitatiora lumina, etiamsi dicere permittant, a componendis tamen orationibus excludenda arbitrentur. quocirca mihi ne Hic quidem locus intactus est omittendus; nam plurimi eruditorum aliam esse dicendi rationem, aliam scribendi putaverunt; ideoque in agendo clarissimos quosdam nihil posteritati mansurisque mox litteris reliquisse, ut Periclem, ut Demaden; rursus alios ad componendum optimos actionibus idoneos non fuisse, ut Isocraten;
§10.50
praeterea in agendo plus impetus plerumque et petitas vel paulo licentius voluptates, commovendos enim esse ducendosque animos imperitorum; at quod libris dedicatum in exemplum edatur, id tersum ac limatum et ad legem ac regulam conpositum esse oportere, quia veniat in manus doctorum et iudices artis habeat artifices.
§10.51
quin illi subtiles (ut sibimet ac multis persuaserunt) magistri παράδειγμα dicendo, ἐνθύμημα scribendo esse aptius tradiderunt. mihi unum atque idem videtur bene dicere ac bene scribere, neque aliud esse oratio scripta quam monumentum actionis habitae. itaque nullas non, ut opinor, debet habere virtutes, virtutes dico, non vitia. nam imperitis placere aliquando quae vitiosa sint, scio.
§10.52
quo different igitur? quodsi mihi des consilium iudicum sapientium, perquam multa recidam ex orationibus non Ciceronis modo, sed etiam eius, qui est strictior multo, Demosthenis. neque enim adfectus omnino movendi erunt, nec aures delectatione mulcendae, cum etiam prooemia supervacua esse apud tales Aristoteles existimet; non enim trahentur his illi sapientes; proprie et significanter rem indicare, probationes colligere satis est.
§10.53
cum vero iudex detur aut populus aut ex populo, laturique sint sententiam indocti saepius atque interim rustici, omnia quae ad obtinendum, quod intendimus, prodesse credemus adhibenda sunt; eaque et cum dicimus promenda et cum scribimus ostendenda sunt, si modo ideo scribimus, ut doceamus quomodo dici oporteat.
§10.54
an Demosthenes male sic egisset, ut scripsit, aut Cicero? aut eos praestantissimos oratores alia re quam scriptis cognoscimus? melius egerunt igitur an peius? nam si peius, sic potius oportuit dici, ut scripserunt; si melius, sic potius oportuit scribi, ut dixerunt.
§10.55
quid ergo? semper sic aget orator, ut scribet? si licebit, semper. si vero quando impediant brevitate tempora a iudice data, multum ex eo, quod oportuit dici, recidetur; editio habebit omnia. quae tamen secundum naturam iudicantium dicta sunt, non ita posteris tradentur, ne videantur propositi fuisse, non temporis.
§10.56
nam id quoque plurimum refert, quomodo audire iudex velit, atque eius vultus saepe ipse rector est dicentis, ut Cicero praecipit. ideoque instandum iis quae placere intellexeris, resiliendum ab iis quae non recipientur. sermo ipse, qui facillime iudicem doceat, aptandus. nec id mirum sit, cum etiam testium personis aliqua mutentur.
§10.57
prudenter enim, qui cum interrogasset rusticum testem, an Amphionem nosset, negante eo, detraxit aspirationem breviavitque secundam eius nominis syllabam, et ille eum sic optime norat. huiusmodi casus efficient, ut aliquando dicatur liter quam scribitur, cum dicere, quomodo scribendum est, non licet.
§10.58
altera est divisio, quae in tres partes et ipsa discedit, qua discerni posse etiam recte dicendi genera inter se videntur. namque unum subtile, quod ἰσχνόν vocant, alterum grande atque robustum, quod ἁδρόν dicunt, constituunt; tertium alii, medium ex duobus, alii floridum (namque id ἀνθηρόν appellant) addiderunt.
§10.59
quorum tamen ea fere ratio est, ut primum docendi, secundum movendi, tertium illud, utrocumque est nomine, delectandi sire, ut alii dicunt, conciliandi praestare videatur officium; in docendo autem acumen, in conciliando lenitas, in movendo vis exigi videatur. itaque illo subtili praecipue ratio narrandi probandique consistet, sed saepe id etiam detractis ceteris virtutibus suo genere plenum.
§10.60
medius hic modus et translationibus crebrior et figuris erit iucundior, egressionibus amoenus, compositione aptus, sententiis dulcis, lenior tamen ut amnis lucidus quidem sed uirentibus utrinque ripis inumbratus.
§10.61
at ille, qui saxa devolvat et pontem indignetur et ripas sibi faciat, multus et torrens iudicem vel nitentem contra feret cogetque ire, qua rapiet. hic orator et defunctos excitabit ut Appium Caecum, apud hunc et patria ipsa exclamabit, aliquandoque ut Ciceronem in oratione contra Catilinam in senatu alloquetur.
§10.62
hic et amplificationibus extollet orationem, et in superlationem quoque erigetur. quae Charybdis tam vorax? et Oceanus medius fidius ipse. nota sunt enim iam studiosis haec lumina. hic deos ipsos in congressum prope suum sermonemque deducet: vos enim Albani tumuli atque luci; vos, inquam, Albanorum obrutae arae, sacrorum popli Romani sociae et aequales. hic iram, hic misericordiam inspirabit, hoc dicente iudex deos appellabit et flebit et per omnes adfectus tractatus huc atque illuc sequetur nec doceri desiderabit.
§10.63
quare si ex tribus his generibus necessario sit eligendum unum, quis dubitet hoc praeferre omnibus et validissimum alioqui et maximis quibusque causis accommodatissimum?
§10.64
nam et Homerus brevem quidem cum iucunditate et propriam, id enim est non deerrare uerbis, et carentem supervacuis eloquentiam Menelao dedit, quae sunt virtutes generis illius primi, et ex ore Nestoris dixit dulciorem melle profluere sermonem, qua certe delectatione nihil fingi maius potest; sed summam expressurus in Ulixe facundiam et magnitudinem illi vocis et vim orationis niuibus hibernis et copia verborum atque impetu parem tribuit.
§10.65
cum hoc igitur nemo mortalium contendet; hunc ut deum homines intuebuntur. hanc vim et celeritatem in Pericle miratur Eupolis, hanc fulminibus Aristophanes comparat, haec est vere dicendi facultas.
§10.66
sed neque his tribus quasi formis inclusa eloquentia est. nam ut inter gracile validumque tertium aliquid constitutum est, ita horum inter se intervalla sunt, atque inter haec ipsa mixtum quiddam ex duobus medium est eorum.
§10.67
nam et subtili plenius aliquid atque subtilius et vehementi remissius atque vehementius invenitur, ut illud lene aut ascendit ad fortiora aut ad tenuiora summittitur. ac sic prope innumerabiles species reperiuntur, quae utique aliquo momento inter se differant: sicut quattuor ventos generaliter a totidem mundi cardinibus accepimus flare, cum interim plurimi medii et eorum varia nomina et quidam etiam regionum ac fluminum proprii deprehenduntur.
§10.68
eademque musicis ratio est, qui, cum in cithara quinque constituerunt sonos, plurima deinde varietate complent spatia illa nervorum, atque his, quos interposuerunt, inserunt alios, ut pauci illi transitus multos gradus habeant.
§10.69
plures igitur etiam eloquentiae faces, sed stultissimum quaerere, ad quam se recturus sit orator, cum omnis species, quae modo recta est, habeat usum, atque id ipsum non sit oratoris, quod vulgo genus dicendi vocant. utetur enim, ut res exiget, omnibus, nec pro causa modo, sed pro partibus causae.
§10.70–11.31
§10.70
nam ut non eodem modo pro reo capitis et in certamine hereditatis et de interdictis ac sponsionibus et de certa credita dicet, sententiarum quoque in senatu et contionum et privatorum consiliorum servabit discrimina, multa ex differentia personarum, locorum temporumque mutabit, ita in eadem oratione aliter concitabit, aliter conciliabit, non ex iisdem haustibus iram et misericordiam petet, alias ad docendum alias ad movendum adhibebit artes.
§10.71
non unus color prooemii, narrationis, argumentorum, egressionis, perorationis servabitur. dicet idem graviter, severe, acriter, vehementer, concitate, copiose, amare, comiter, remisse, subtiliter, blande, leniter, dulciter, breviter, urbane, non ubique similis, sed ubique par sibi.
§10.72
sic fiet cum id, propter quod maxime repertus est usus orationis, ut dicat utiliter et ad efficiendum quod intendit potenter, tum laudem quoque nec doctorum modo sed etiam vulgi consequatur.
§10.73
falluntur enim plurimum, qui vitiosum et corruptum dicendi genus, quod aut verborum licentia exultat aut puerilibus sententiolis lascivit aut immodico tumore turgescit aut inanibus locis bacchatur aut casuris, si leviter excutiantur, flosculis nitet aut praecipitia pro sublimibus habet aut specie libertatis insanit, magis existimant populare atque plausibile. quod quidem placere multis nec infitior nec miror.
§10.74
Est enim iucunda auribus ac favorabilis qualiscunque eloquentia et ducit animos naturali voluptate vox omnis, neque aliunde illi per fora atque aggerem circuli; quo minus mirum est, quod nulli non agentium parata vulgi corona est.
§10.75
ubi vero quid exquisitius dictum accidit auribus imperitorum, qualecunque id est, quod modo se ipsi posse desperent, habet admirationem, neque immerito; nam ne illud quidem facile est. sed evanescunt hac atque emoriuntur comparatione meliorum, ut lana tincta fuco citra purpuras placet; at si contuleris Tyriae eam lacernae, conspectu melioris obruatur, ut Ovidius ait.
§10.76
si vero iudicium his corruptis acrius adhibeas ut fucinis sulfura, iam illum, quo fefellerant, exuant mentitum colorem et quadam vix enarrabili foeditate pallescant. lucent igitur haec citra solem, ut quaedam exigua animalia igniculi videntur in tenebris. denique mala multi probant, nemo improbat bona.
§10.77
neque vero omnia ista, de quibus locuti sumus, orator optime tantum sed etiam facillime faciet. neque enim vim summam dicendi et os admiratione dignum infelix usque ad ultimum sollicitudo persequitur, quae oratorem macerat et coquit aegre verba vertentem et perpendendis coagmentandisque eis intabescentem.
§10.78
nitidus ille et sublimis et locuples circumfluentibus undique eloquentiae copiis imperat. desinit enim in adversa niti, qui pervenit in summum. scandenti circa ima labor est; ceterum quantum processeris, mollior clivus ac laetius solum.
§10.79
et si haec quoque iam lenius supina perseverantibus studiis evaseris, inde fructus illaborati offerunt sese et omnia sponte proveniunt; quae tamen cotidie nisi decerpantur, arescunt. sed et copia habeat modum, sine quo nihil nec laudabile nec salutare est, et nitor ille cultum virilem et inventio iudicium.
§10.80
sic erunt magna non nimia, sublimia non abrupta, fortia non temeraria, severa non tristia, gravia non tarda, laeta non luxuriosa, iucunda non dissoluta, grandia non tumida. similis in ceteris ratio est ac tutissima fere per medium via, quia utriusque ultimum vitium est.
§11.1
his dicendi virtutibus usus orator ad iudiciis, consiliis, contionibus, senatu, ad omni denique officio boni civis finem quoque dignum et optimo viro et opere sanctissimo faciet, non quia prodesse unquam satis sit et illa mente atque illa facultate praedito non optandum operis pulcherrimi quam longissimum tempus, sed quia decet hoc quoque prospicere, ne quid peius, quam fecerit, faciat.
§11.2
neque enim scientia modo constat orator, quae augetur annis, sed voce, latere, firmitate; quibus fractis aut imminutis aetate seu valetudine cavendum est, ne quid ad oratore summo desideretur, ne intersistat fatigatus, ne quae dicet parum audiri sentiat, ne se quaerat priorem.
§11.3
vidi ego longe omnium, quos mihi cognoscere contigit, summum oratorem, Domitium Afrum valde senem, cotidie aliquid ex ea quam meruerat auctoritate perdentem, cum agente illo, quem principem fuisse quondam fori non erat dubium, alii, quod indignum videatur, riderent, alii erubescerent; quae occasio fuit de illo dicendi, malle eum deficere quam desinere.
§11.4
neque erant ilia qualiacunque mala sed minora. quare antequam ad has aetatis veniat insidias, receptui canet et ad portum integra nave perveniet. neque enim minores eum, cum id fecerit, studiorum fructus prosequentur. aut ille monumenta rerum posteris aut, ut L. Crassus ad libris Ciceronis destinat, iura quaerentibus reddet aut eloquentiae component artem aut pulcherrimis vitae praeceptis dignum os dabit.
§11.5
frequentabunt vero eius domum optimi iuvenes more veterum et vere dicendi viam velut ex oraculo petent. hos ille formabit quasi eloquentiae parens, et ut vetus gubernator litora et portus et quae tempestatum signa, quid secundis flatibus, quid adversis ratio poscat, docebit, non humanitatis solum communi ductus officio, sed amore quodam operis. nemo enim minui velit id, ad quo maximus fuit.
§11.6
quid porro est honestius quam docere quod optime scias? sic ad se Caelium deductum a patre Cicero profitetur; sic Pansam, Hirtium, Dolabellam ad morem praeceptoris exercuit cotidie dicens audiensque.
§11.7
ac nescio an eum tum beatissimum credi oporteat fore, cum iam secretus et consecratus, liber invidia, procul contentionibus famam ad tuto collocarit et sentiet vivus eam, quae post fata praestari magis solet, venerationem et, quid apud posteros futurus sit, videbit.
§11.8
conscius sum mihi, quantum mediocritate valui, quaeque antea scierim, quaeque operis huiusce gratia potuerim inquirere, candide me atque simpliciter ad notitiam eorum, si qui forte cognoscere voluissent, protulisse. atque id viro bono satis est, docuisse quod scierit.
§11.9
vereor tamen, ne aut magna nimium videar exigere, qui eundem virum bonum esse et dicendi peritum velim, aut multa, qui tot artibus ad pueritia discendis morum quoque praecepta et scientiam iris civilis praeter ea, quae de eloquentia tradebantur, adiecerim, quique haec operi nostro necessaria esse crediderint, velut moram rei perhorrescant et desperent ante experimentum.
§11.10
qui primum renuntient sibi, quanta sit humani ingenii vis, quam potens efficiendi quae velit, cum maria transire, siderum cursus numerosque cognoscere, mundum ipsum paene dimetiri, minores, sed difficiliores artes potuerint. tum cogitent, quantam rem petant, quamque nullus sit hoc proposito praemio labor recusandus.
§11.11
quod si mente conceperint, huic quoque parti facilius accedent, ut ipsum iter neque impervium neque saltem durum putent. nam id, quod prius quodque maius est, ut boni viri simus, voluntate maxime constat; quam qui vera fide induerit, facile eas, quae virtutem docent, artes accipiet.
§11.12
neque enim aut tam perplexa aut tam numerosa sunt quae praecipiuntur, ut non paucorum admodum annorum intentione discantur. longam enim facit operam quod repugnamus; brevis est institution vitae honestae beataeque, si credas. natura enim nos ad mentem optimam genuit, adeoque discere meliora uolentibus promptum est, ut vere intuenti mirum sit illud magis malos esse tam multos.
§11.13
nam ut aqua piscibus, ut sicca terrenis, circumfusus nobis spiritus volucribus convenit, ita certe facilius esse oportebat secundum naturam quam contra eam vivere. cetera vero, etiamsi aetatem nostram non spatio senectutis sed tempore adolescentiae metiamur, abunde multos ad discendum annos habent. omnia enim breviora reddet ordo et ratio et modus.
§11.14
sed culpa est ad praeceptoribus prima, qui libenter detinent quos occupaverunt, partim cupiditate diutius exigendi mercedulas, partim ambitione, quo difficilius videatur esse quod pollicentur, partim etiam inscientia tradendi vel negligentia. proxima ad nobis, qui morari ad eo quod novimus, quam discere quae nondum scimus, melius putamus.
§11.15
nam ut de nostris potissimum studiis dicam, quid attinet tam multis annis quam ad more est plurimorum (ut de his, a quibus magna ad hoc pars aetatis absumitur, taceam) declamitare ad schola et tantum laboris ad rebus falsis consumere, cum satis sit modico tempore imaginem veri discriminis et dicendi leges comperisse Quod non eo diro,
§11.16
quasi sit umquam omittenda dicendi exercitatio, sed quia non ad una sit eius specie consenescendum. res varias cognoscere et praecepta vivendi perdiscere et ad foro nos experiri potuimus, dum scholastici sumus. discendi ratio talis, ut non multos poscat annos. quaelibet enim ex iis artibus, quarum habui mentionem, ad paucos libros contrahi solet; adeo non est infinito spatio ad traditionem opus. reliqua est exercitatio, quae vires cito facit, cum fecit, tuetur.
§11.17
rerum cognitio cotidie crescit, et tamen quam multorum ad eam librorum necessaria lectio est, quibus aut rerum exempla ab historicis aut dicendi ab oratoribus petuntur, philosophorum quoque consultorumque opiniones, si utilia velimus legere non, quod ne fieri quidem potest, omnia? sed breve nobis tempus nos facimus.
§11.18
quantulum enim studiis partimur Alias horas vanus salutandi labor, alias datum tabulis otium, alias spectacula, alias convivia trahunt. adiice tot genera ludendi et insanam corporis curam, peregrinatio, rura, calculorum anxiam sollicitudinem, invitamenta libidinum et vinum et flagrantibus omni genere voluptatum animis ne ea quidem tempora idonea, quae supersunt.
§11.19
quae si omnia studiis impenderentur, iam nobis longa aetas et abunde satis ad discendum spatii viderentur vel diurna tantum computantibus tempora ut nihil noctes, quarum bona pars omni somno longior est, adiuvarent. nunc computamus annos, non quibus studuimus, sed quibus viximus.
§11.20
nec vero si geometrae et musici et grammatici ceterarumque artium professores omnem suam vitam, quamlibet longa fuerit, ad singulis artibus consumpserunt, sequitur ut plures quasdam vitas ad plura discenda desideremus. neque enim illi didicerunt haec usque ad senectutem, sed ea sola didicisse contenti fuerunt ac tot annos non ad percipiendo exhauserunt, sed ad praecipiendo.
§11.21
ceterum , ut de Homero taceam, ad quo nullius non artis aut opera perfecta aut certe non dubia vestigia reperiuntur, (ut Eleum Hippiam transeam, qui non liberalium modo disciplinarum prae se scientiam tulit, sed vestem et anulum crepidasque, quae omni manu sua fecerat, ad usu habuit, atque ita se praeparavit, ne cuius alterius opere egeret,) illusisse tot malis, quot summa senectus habet, uniuersae Graeciae credimus Gorgian, qui quaerere auditores de quo quisque vellet iubebat.
§11.22
quae tandem ars digna litteris Platoni defuit? quot sacculis Aristoteles didicit, ut non solum, quae ad philosophos atque oratores pertinent, scientia complecteretur, sed animalium satorumque naturas omnes perquireret? illis haec invenienda fuerunt, nobis cognoscenda sunt. tot nos praeceptoribus, tot exemplis instruxit antiquitas, ut possit videri nulla sorte nascendi aetas felicior quam nostra, cui docendae priores elaborarunt.
§11.23
M. igitur Cato idem summus imperator, idem sapiens, idem orator, idem historiae conditor, idem iris, idem rerum rusticarum peritissimus fuit inter tot operas militiae, tantas domi contentiones, rudi saeculo, litteras Graecas aetate iam declinata; didicit, ut esset hominibus documento ea quoque percipi posse quae senes concupissent.
§11.24
quam multa, paene omnia, tradidit Varro! quod instrumentum dicendi M. Tullio defuit? quid plura? cum etiam Cornelius Celsus, mediocri vir ingenio, non solum de his omnibus conscripserit artibus, sed amplius rei militaris et rusticae et medicinae praecepta reliquerit, dignus vel ipso proposito, ut eum scisse omnia illa credamus.
§11.25
at perficere tantum opus arduum et nemo perfecit. ante omnia sufficit ad exhortationem studiorum, capere id rerum naturam nec, quidquid non est factum, ne fieri quidem posse; tum omnia, quae magna sunt atque admirabilia, tempus aliquod quo primum efficerentur habuisse.
§11.26
nam et poesis ab Homero et Vergilio tantum fastigium accepit et eloquentia a Demosthene atque Cicerone. denique quidquid est optimum, ante non fuerat. verum etiam si quis summa desperet (quod cur faciat, cui ingenium, valetudo, facultas, praeceptores non deerunt?), tamen est, ut Cicero ait, pulchrum ad secundis tertiisque consistere.
§11.27
neque enim, si quis Achillis gloriam ad bellicis consequi non potest, Aiacis aut Diomedis laudem aspernabitur, nec qui Homeri non fuerunt, Tyrtaei. quin immo si hanc cogitationem homines habuissent, ut nemo se meliorem fore eo qui optimus fuisset, arbitraretur, ii ipsi, qui sunt optimi, non fuissent, neque post Lucretium ac Macrum Vergilius nec post Crassum et Hortensium Cicero, sed nec illi, qui post eos fuerunt.
§11.28
verum ut transeundi spes non sit, magna tamen est dignitas subsequendi. an Pollio et Messala, qui iam Cicerone arcem tenente eloquentiae agere coeperunt, parum ad vita dignitatis habuerunt, parum ad posteros gloriae tradiderunt? alioqui pessime de rebus humanis perductae ad summum artes mererentur, si, quod optimum, idem ultimum fuisset.
§11.29
adde quod magnos modica quoque eloquentia parit fructus ac, si quis haec studia utilitate sola metiatur, paene illi perfectae par est. neque erat difficile vel veteribus vel novis exemplis palam facere, non aliunde maiores opes, honores, amicitias, laudem praesentem, futuram hominibus contigisse, nisi indignum litteris esset, ab opere pulcherrimo, cuius tractatus atque ipsa possessio plenissimam studiis gratiam refert, hanc minorem exigere mercedem, more eorum, qui a se non virtutes sed voluptatem, quae fit ex virtutibus, peti dicunt.
§11.30
ipsam igitur orandi maiestatem, qua nihil dii immortales melius homini dederunt et qua remota muta sunt omnia et luce praesenti ac memoria posteritatis carent, toto animo petamus nitamurque semper ad optima, quod facientes aut evademus ad summum aut certe multos infra nos videbimus.
§11.31
haec erant, Marcelle Victori, quibus praecepta dicendi pro virili parte adiuvari posse per nos videbantur, quorum cognitio studiosis iuvenibus si non magnam utilitatem adferet, at certe, quod magis petimus, bonam voluntatem.
Tap any Latin word to look it up