Hymnus VIII Kal. Ianuarias
Quid est quod artum circulum
sol iam recurrens deserit?
Christusne terris nascitur,
qui lucis auget tramitem?
5
heu quam fugacem gratiam
festina volvebat dies!
quam paene subductam facem
sensim recisa extinxerat!
caelum nitescat laetius,
10
gratetur et gaudens humus:
scandit gradatim denuo
iubar priores lineas.
emerge, dulcis pusio,
quem mater edit castitas,
15
parens et expers coniugis,
mediator et duplex genus.
ex ore quamlibet Patris
sis ortus et verbo editus,
tamen paterno in pectore
20
Sophia callebas prius,
quae prompta caelum condidit,
caelum diemque et cetera;
virtute verbi effecta sunt
haec cuncta, nam verbum Deus.
25
sed ordinatis saeculis,
rerumque digesto statu,
fundator ipse et artifex
permansit in Patris sinu,
donec rotata annalium
30
transvolverentur milia,
atque ipse peccantem diu
dignatus orbem viseret.
nam caeca vis mortalium
venerans inanes nenias,
35
vel aera vel saxa algida
vel ligna credebat Deum.
haec dum sequuntur,
perfidi praedonis in ius venerant,
et mancipatam fumido
40
vitam barathro inmerserant.
stragem sed istam non tulit
Christus cadentum gentium,
inpune ne forsan sui
Patris periret fabrica,
45
mortale corpus induit,
ut excitato corpore
mortis catenam frangeret,
hominemque portaret Patri.
hic ille natalis dies,
50
quo te creator arduus
spiravit et limo indidit,
sermone carnem glutinans.
sentisne, virgo nobilis,
matura per fastidia
55
pudoris intactum decus
honore partus crescere?
o quanta rerum gaudia
alvus pudica continet,
ex qua novellum saeculum
60
procedit et lux aurea!
vagitus ille exordium
vernantis orbis prodidit,
nam tunc renatus sorididum
mundus veternum depulit.
65
sparsisse tellurem reor
rus omne densis floribus,
ipsasque harenas Syrtium
fragrasse nardo et nectare.
te cuncta nascentem, puer,
70
sensere dura et barbara,
victusque saxorum rigor
obduxit herbam cotibus.
iam mella de scopulis fluunt,
iam stillat ilex arido
75
sudans amomum stipite,
iam sunt myricis balsama.
o sancta praesepis tui,
aeterne rex, cunabula,
populisque per saeclum sacra
80
mutis et ipsis credita!
adorat haec brutum pecus,
indocta turba scilicet,
adorat excors natio
vis cuius in pastu sita est.
85
sed cum fideli spiritu
concurrat ad praesepia
pagana gens et quadrupes,
sapiatque quod brutum fuit,
negat patrum prosapia
90
perosa praesentem Deum:
credas venenis ebriam,
furiisve lymphatam rapi.
quid prona per scelus ruis?
agnosce, si quidquam tibi
95
mentis resedit integrae,
ducem tuorum principum.
hunc, quem latebra et obstetrix
et virgo feta et cunulae,
et inbecilla infantia,
100
regem dederunt gentibus,
peccator intueberis
celsum coruscis nubibus,
deiectus ipse et inritis
plangens reatum fletibus,
105
cum vasta signum bucina
terris cremandis miserit,
et scissus axis cardinem
mundi ruentis solverit.
insignis ipse et praeminens
110
meritis rependet congrua,
his lucis usum perpetis,
illis gehennam et Tartarum.
Iudaea, tunc fulmen crucis
experta, qui sit senties
115
quem, te furoris praesule,
mors hausit et mox reddidit.
Tap any Latin word to look it up