Hymnus circa exequias defuncti
Deus, ignee fons animarum,
duo qui socians elementa,
vivum simul ac moribundum,
hominem, Pater, effigiasti,
5 tua sunt, tua, rector, utraque,
tibi copula iungitur horum,
tibi dum vegetata cohaerent
et spiritus et caro servit.
rescissa 1 sed ista seorsum
10 solvunt hominem perimuntque;
humus excipit arida corpus,
animae rapit aura liquorem;
quia cuncta creata necesse est
labefacta senescere tandem,
15 conpactaque dissociari,
et dissona texta retexi.
hanc tu, Deus optime, mortem
famulis abolere paratus,
iter inviolabile monstras,
20 quo perdita membra resurgant,
ut, dum generosa caducis,
ceu carcere clausa, ligantur,
pars illa potentior extet,
quae germen ab aethere traxit.
25 si ferrea forte voluntas
luteum sapit et grave captat,
animus quoque pondere victus
sequitur sua membra deorsum.
at si generis memor ignis
30 contagia pigra recuset,
vehit hospita viscera secum,
pariterque reportat ad astra.
nam quod requiescere corpus
vacuum sine mente videmus,
35 spatium breve restat, ut alti
repetat collegia sensus.
venient cito saecula, cum iam
socius calor ossa revisat
animataque sanguine vivo
40 habitacula pristina gestet.
quae pigra cadavera pridem
tumulis putrefacta iacebant,
volucres rapientur in auras,
animas comitata priores.
45 hinc maxima cura sepulcris
inpenditur, hinc resolutos
honor ultimus accipit artus
et funeris ambitus ornat,
candore nitentia claro
50 praetendere lintea mos est,
aspersaque myrrha Sabaeo
corpus medicamine servat.
quidnam sibi saxa cavata,
quid pulchra volunt monumenta,
55 nisi quod res creditur illis
non mortua, sed data somno?
hoc provida Christicolarum
pietas studet, utpote credens
fore protinus omnia viva
60 quae nunc gelidus sopor urget.
qui iacta cadavera passim
miserans tegit aggere terrae,
opus exhibet ille benignum
Christo pius omnipotenti,
65 quia lex eadem monet omnes
gemitum dare sorte sub una,
cognataque funera nobis
aliena in morte dolere.
sancti sator ille Tobiae,
70 sacer ac venerabilis heros,
dapibus iam rite paratis
ius praetulit exequiarum.
iam stantibus ille ministris
cyathos et fercula liquit,
75 studioque accinctus humandi
fleto dedit ossa sepulcro.
veniunt mox praemia caelo,
pretiumque rependitur ingens;
nam lumina nescia solis
80 deus inlita felle serenat.
iam tunc docuit Pater orbis
quam sit rationis egenis
mordax et amara medella,
cum lux animum nova vexat.
85 docuit quoque non prius ullum
caelestia cernere regna
quam nocte et vulnere tristi
toleraverit aspera mundi.
mors ipsa beatior inde est,
90 quod per cruciamina leti
via panditur ardua iustis,
et ad astra doloribus itur.
sic corpora mortificata
redeunt melioribus annis,
95 nec post obitum recalescens
conpago fatiscere novit.
haec, quae modo pallida tabo
color albidus inficit, ora
tunc flore venustior omni
100 sanguis cute tinguet amoena.
iam nulla deinde senectus
frontis decus invida carpet,
macies neque sicca lacertos
suco tenuabit adeso.
105 Morbus quoque pestifer, artus
qui nunc populatur anhelos,
sua tunc tormenta resudans
luet inter vincula mille.
hunc eminus aere ab alto
110 victrix caro, iamque perennis,
cernet sine fine gementem
quos moverat ipse dolores.
quid turba superstes inepta
clangens ululamina miscet?
115 cur tam bene condita iura
luctu dolor arguit amens?
iam maesta quiesce querella,
lacrimas suspendite, matres:
nullus sua pignera plangat,
120 mors haec reparatio vitae est.
sic semina sicca virescunt
iam mortua, iamque sepulta,
uae reddita caespite ab imo
veteres meditantur aristas.
125 nunc suscipe, terra, fovendum,
gremioque hunc concipe molli:
hominis tibi membra sequestro,
generosa et fragmina credo.
animae fuit haec domus olim
130 factoris 1 ab ore creatae;
fervens habitavit in istis
Sapientia principe Christo.
tu depositum tege corpus;
non inmemor ille requiret
135 sua munera fictor et auctor
propriique aenigmata vultus.
veniant modo tempora iusta,
cum spem Deus inpleat omnem,
reddas patefacta necesse est
140 qualem tibi trado figuram.
non, si cariosa vetustas
dissolvent ossa favillis,
fueritque cinisculus arens
minimi mensura pugilli,
145 nec, si vaga flamina et aurae
vacuum per inane volantes
tulerint cum pulvere nervos,
hominem periisse licebit.
sed dum resolubile corpus
150 revocas. Deus, atque reformas,
quanam regione iubebis
animam requiescere puram?
gremio senis addita sancti
recubabit, ut est Eleazar,
155 quem floribus undique saeptum
dives procul aspicit ardens.
sequimur tua dicta, Redemptor
quibus atra e morte triumphans
tua per vestigia mandas
160 socium crucis ire latronem.
patet ecce fidelibus ampli
via lucida iam paradisi,
licet et nemus illud adire,
homini quod ademerat anguis.
165 illic, precor, optime ductor,
famulam tibi praecipe mentem
genitali in sede sacrari,
quam liquerat exul et errans.
nos tecta fovebimus ossa
170 violis et fronde frequenti,
titulumque et frigida saxa
liquido spargemus odore.
Tap any Latin word to look it up
An open-access project

Tap any Latin word to look it up