DE RATIONE PUERPERII MATURI
OMNIA, quae vario rerum metimur in actu,
astrorum dominatus agit; terrenaque tantum
membra homini: e superis fortuna et spiritus auris
septeno moderanda choro: set praesidet ollis
5 sortitus regimen nitidae Sol aureus aethrae.
nec sola in nobis moderatur tempora vitae,
dum breve solliciti spatium producimus aevi:
creditur occultosque satus et tempora vitae
materno ducenda utero formare videndo
10 et nondum exortae leges conponere vitae.
namque ubi conceptus genitali insederit arvo,
haut dubium Solem cuicumque insistere signo.
qui cum vicini stationem ceperit astri,
contiguos nullum transfundit lumen in ortus.
15 ast ubi conversis post menstrua tempora habenis
scandit purpureo iam tertia sidera curru,
obliqua exilem demittit linea lucem,
adspirans tenues per inertia pondera motus.
quarta in sede viget primi indulgentia Solis,
20 suadet et infusus teneros coalescere fetus.
fulgore et trigono aspectus 1 vitale coruscat,
clarum et lene micans, quinti qui cardine signi
incutit attonitam vegetato infante parentem.
nam sexto vis nulla loco, quia nulla tuendi
25 aequati lateris signatur regula Phoebo.2
ast ubi signiferae media in regione cohortis
septimus accepit limes rutilantia flammis
recto castra situ: turgentis foedera partus
iam plena sub luce videt, nec fulgura parci
30 luminis intendens toto fovet igne coronae.
hinc illud, quod legitimos Lucina labores
praevenit et gravidos sentit subrepere nixus
ante expectatum festina puerpera votum;
quod nisi, septeno cum lumina fudit ab astro,
35 impulerit tardi claustra obluctantia partus,
posterior nequeat, possit prior: an quia sexto
aemulus octavi conspectus inutilis astri
nescit conpariles laterum formare figuras?
set nono incumbens signo cunctantia matrum
40 vota levat, trigono vires sociante sequenti.
at si difficilis rursum trahit Ilithyia,
tetragono absolvet dubiarum vincla morarum.
Tap any Latin word to look it up
An open-access project

Tap any Latin word to look it up