EST et Non cuncti monosyllaba nota frequentant.
his demptis nil est, hominum quod sermo volutet.
omnia in his et ab his sunt omnia, sive negoti
sive oti quidquam est, seu turbida sive quieta,
5
alterutro pariter nonnumquam, saepe seorsis
obsistunt studiis, ut mores ingeniumque
ut faciles vel difficiles contentio nancta est.
si consentitur, mora nulla intervenit Est Est,
sin controversum, dissensio subiciet Non.
10
hinc fora dissultant clamoribus, hinc furiosi
iurgia sunt circi, cuneati hinc lata theatri
seditio, et tales agitat quoque curia lites.
coniugia et nati cum patribus ista quietis
verba serunt studiis salva pietate loquentes.
15
hinc etiam placidis schola consona disciplinis
dogmaticas agitat placido certamine lites,
hinc omnis certat dialectica turba sophorum.
estne dies? est ergo dies! non convenit istuc;
nam facibus multis aut fulgeribus quotiens lux
20
est nocturna homini, non est lux ista diei.
est et Non igitur, quotiens lucem esse fatendum est,
set non esse diem. mille hinc certamina surgunt,
hinc rauco, multi quoque talia commeditantes
murmure concluso rabiosa silentia rodunt.
25
Qualis vita hominum, duo quam monosyllaba versant!
Tap any Latin word to look it up