liber XXIX
§1.1–6.10
§1.1 Scipio postquam in Siciliam venit, voluntarios milites ordinavit centuriavitque.
§1.2 ex iis trecentos iuvenes, florentes aetate et virium robore, inermes circa se habebat, ignorantes, quem ad usum neque centuriati neque armati servarentur.
§1.3 tum ex totius Siciliae iuniorum numero principes genere et fortuna trecentos equites, qui secum in Africam traicerent, legit, diemque iis, qua equis armisque instructi atque ornati adessent, edixit.
§1.4 gravis ea militia procul domo terra marique labores multos magna pericula allatura videbatur; neque ipsos modo sed parentes cognatosque eorum ea cura angebat.
§1.5 ubi dies, quae edicta erat, advenit, arma equosque ostenderunt. tum Scipio renuntiari sibi dixit quosdam equites Siculorum tamquam gravem et duram horrere ear eam militiam;
§1.6 si qui ita animati essent, malle eos sibi iam tum fateri, quam postmodo querentes segnes atque inutiles milites rei publicae esse; expromerent, quid sentirent; cum bona venia se auditurum.
§1.7 ubi ex iis unus ausus est dicere se prorsus, si sibi, utrum vellet, liberum esset, nolle militare, tum Scipio ei:
§1.8 quoniam igitur, adulescens, quid sentires, non dissimulasti, vicariurn uicarium tibi expediam, cui tu arma equumque et cetera instrumienta instrumenta militiae tradas et tecum hinc extemplo domum ducas, exerceas, docendum cures equo armisque.”
§1.9 laeto condicionem accipienti unum ex trecentis quos inermes habebat, tradit. ubi hoc modo exauctoratum equitem cum gratia imperatoris ceteri viderunt, se quisque excusare et vicarium accipere.
§1.10 ita trecentis Siculis Romani equites substituti sine publica inpensa. docendorum atque exercendorum curam Siculi habuerunt, quia edictum imperatoris erat, ipsum militaturum, qui ita non fecisset.
§1.11 egregiam hanc alam equitur evasisse ferunt multisque proeliis rem publicam adiuvisse.
§1.12 legiones inde cum inspiceret, plurimorum stipendiorum ex iis milites delegit, maxime qui sub duce Marcello militaverant,
§1.13 quos cum optima disciplina institutos credebat, tum etiam ab longa Syracusarum obsidione peritissimos esse urbium oppugnandarum: nihil enim parvum, sed Carthaginis iam excidia agitabat animo.
§1.14 inde exercitum per oppida dispertit; frumentum Siculorum civitatibus imperat, ex Italia advecto parcit; veteres naves reficit et cum iis C. Laelium in Africam praedatum mittit; novas Panhormi subducit, quia ex viridi materia raptim factae erant, ut in sicco hibernarent.
§1.15 praeparatis omnibus ad bellum Syracusas nondum ex magnis belli motibus satis tranquillas venit.
§1.16 Graeci res a quibusdam Italici generis eadem vi, qua per bellum ceperant, retinentibus, concessas sibi ab senatu repetebant.
§1.17 omnium primum ratus tueri publicam fidem, partim edicto partim iudiciis etiam in pertinaces ad obtinendam iniuriam redditis suas res Syracusanis restituit.
§1.18 non ipsis tantum ea res, sed omnibus Siciliae populis grata fuit, eoque enixius ad bellum adiuverunt.
§1.19 eadem aestate in Hispania coortum ingens bellum conciente Ilergete Indibili, nulla alia de causa quam per admirationem Scipionis contemptu imperatorum aliorum orto.
§1.20 eum superesse unum ducem Romanis ceteris ab Hannibale interfectis rebatur: eo nec ii Hispaniam caesis Scipionibus alium, quem mitterent, habuisse, et postquam in Italia gravius bellum urgueret, adversus Hannibalem eum arcessitum.
§1.21 praeterquam quod nomina tantum ducum in Hispania Romani haberent, exercitum quoque inde veterem deductum; trepida omnia ut inconditam turbam tironum esse. numquam talem occasionem liberandae Hispaniae fore.
§1.22 servitum ad eam diem aut Carthaginiensibus aut Romanis,
§1.23 nec in vicem his aut illis, sed interdum utrisque simul.
§1.24 pulsos ab Romanis Carthaginienses; ab Hispanis, si consentirent, pelli Romanos posse, ut ab omni externo imperio soluta in perpetuum Hispania in patrios rediret mores ritusque.
§1.25 haec taliaque dicendo non populares modo, sed Ausetanos quoque, vicinam gentem, concitat et alios finitimos sibi atque illis populos.
§1.26 itaque intra paucos dies triginta milia peditum, quattuor ferme equitum in Sedetanum agrum, quo edictum erat, convenerunt.
§2.1 Romani quoque imperatores L. Lentulus et L. Manlius Acidinus, ne glisceret prima neglegendo bellum,
§2.2 iunctis et ipsi exercitibus per agrum Ausetanum hostico tamquam pacato clementer ductis militibus ad sedem hostium pervenere et trium milium spatio procul a castris eorum posuerunt castra.
§2.3 primo per legatos nequiquam temptatum, ut discederetur ab armis; dein, cum in pabulatores Romanos impetus repente ab equitibus Hispanis factus esset, summisso ab statione Romana equitatu equestre proelium fuit haud sane memorando in partem ullam eventu.
§2.4 sole oriente postero die armati instructique omnes mille ferme passus procul a castris Romanis aciem ostendere.
§2.5 medii Ausetani erant; cornua dextrum Ilergetes, laevum ignobiles tenebant Hispani populi; inter cornua et mediam aciem intervalla patentia satis late fecerant, qua equitatum, ubi tempus esset, emitterent. et Romani more suo exercitum cum instruxissent,
§2.6 id modo hostium imitati sunt, ut inter legiones et ipsi patentes equiti relinquerent vias.
§2.7 ceterum Lentulus ei parti usum equitis fore ratus, quae prior in dehiscentem intervallis hostiulm hostium aciem equites emisisset, Ser.
§2.8 Cornelio tribuno militum imperat, equites per patentes in hostium acie vias permittere equos iubeat.
§2.9 ipse coepta parum prospere pedestri pugna tantur tantum moratus, dum cedenti duodecimae legioni, quae in laevo cornu adversus Ilergetes locata erat, tertiam decumam legionem ex subsidiis in primam aciem firmamentum ducit, postquam aequata ibi pugna est,
§2.10 ad L. Manlium inter prima signa hortantem ac subsidia quibus res postulabat locis inducentem venit; indicat tuta ab laevo cornu esse;
§2.11 iam missum ab se Ser. Cornelium procella equestri hostes circumfusurum.
§2.12 vix haec dicta dederat cum Romani equites in medios invecti hostes simul pedestres acies turbarunt, simul equitibus Hispanorum viam immittendi equos clauserunt.
§2.13 itaque omissa pugna equestri ad pedes Hispani descenderunt. Romani imperatores ut turbatos hostium ordines et trepidationem pavoremque et fluctuantia viderunt signa, hortantur, orant milites, ut perculsos invadant neu restitui aciem patiantur.
§2.14 non sustinuissent tan tam infestum impetum barbari, ni regulus ipse Indibilis cum equitibus ad pedes degressis ante prima signa peditum se obiecisset.
§2.15 ibi aliquamdiu atrox pugna stetit; tandem, postquam ii, qui circa regem seminecem restantem, deinde pilo terrae adfixum pugnabant, obruti telis occubuerunt, tum fuga passim coepta.
§2.16 plures caesi quia equos conscendendi equitibus spatium non fuerat, et quia perculsis acriter institerunt Romani; nec ante abscessum est, quam castris quoque exuerunt hostem.
§2.17 decem tria milia Hispanorum caesa eo die, mille octingenti ferme capti; Romanorum sociorumque paulo amplius ducenti, maxime in laevo cornu, ceciderunt.
§2.18 pulsi castris Hispani aut qui ex proelio effugerant sparsi primo per agros, deinde in suas quisque civitates redierunt.
§3.1 tum a Mandonio evocati in concilium conquestique ibi clades suas increpitis auctoribus belli legatos mittendos ad arma tradenda deditionemque faciendam censuere.
§3.2 quibus culpam in auctorem belli Indibilem ceterosque principes, quorum plerique in acie cecidissent, conferentibus tradentibusque arma et dedentibus sese responsum est in deditionem ita accipi eos,
§3.3 si Mandonium ceterosque belli concitores tradidissent vivos; si minus, exercitum se in agrum Ilergetum Ausetanorumque et deinceps aliorum populorum inducturos.
§3.4 haec dicta legatis renuntiataque in concilium. ibi Mandonius ceterique principes conprehensi et traditi ad supplicium.
§3.5 Hispaniae populis reddita pax; stipendium eius anni duplex et frumentum sex mensum imperatum sagaque et togae exercitui; et obsides ab triginta ferme populis accepti.
§3.6 ita Hispaniae rebellantis tumultu haud magno motu intra paucos dies concito et compresso in Africam omnis terror versus.
§3.7 C. Laelius nocte ad Hipponem Regium cum accessisset, luce prima ad populandum agrum sub signis milites sociosque navales duxit.
§3.8 omnibus pacis modo incuriose agentibus magna clades inlata; nuntiique trepidi Carthaginem terrore ingenti conplevere, classem Romanam Scipionemque imperatoremet fama fuerat iam in Siciliam transgressum advenisse.
§3.9 nec quot naves vidissent, nec quanta manus agros popularetur, satis gnari omnia in maius metu augente accipiebant. itaque primo terror pavorque, dein maestitia animos incessit:
§3.10 tantum fortunam mutasse, ut, qui modo ipsi exercitum ante moenia Romana habuissent victores stratisque tot hostium exercitibus omnes Italiae populos aut vi aut voluntate in deditionem accepissent,
§3.11 ii verso Marte Africae populationes et obsidionem Carthaginis visuri forent, nequaquam pari ad patienda ea robore ac Romani fuissent. illis Romanam plebem,
§3.12 illis Latium iuventutem praebuisse maiorem semper frequentioremque pro tot caesis exercitibus subolescentem;
§3.13 suam plebem inbellem in urbe, inbellem in agris esse; mercede parari auxilia ex Afris, gente ad omnem auram spei mobili atque infida.
§3.14 iam reges, Syphacem post conloquium cum Scipione alienatum, Masinissam aperta defectione infestissimum hostem.
§3.15 nihil usquam spei, nihil auxilii esse. nec Magonem ex Gallia movere tumultus quicquam nec coniungere sese Hannibali, et Hannibalem ipsum iam et fama senescere et viribus.
§4.1 in haec deflenda prolapsos ab recenti nuntio animnos animos rursus terror instans revocavit ad consultandum, quonam modo obviam praesentibus periculis iretur.
§4.2 dilectus raptim in urbe agrisque haberi placet, mittere ad conducenda Afrorum auxilia, munire urbem, frumentum convehere, tela arma parare, instruere naves ac mittere ad Hipponem adversus Romanam classem.
§4.3 iam haec agentibus nuntius tandem venit Laelium, non Scipionem, copiasque, quantae ad incursiones agrorum satis sint, transvectas; summae belli molem adhuc in Sicilia esse.
§4.4 ita respiratum, mittique legationes ad Syphacem aliosque regulos firmandae societatis causa coeptae. ad Philippum quoque missi, qui ducenta argenti talenta pollicerentur, ut in Siciliam aut in Italiam traiceret.
§4.5 missi et ad suos imperatores in Italiam, ut omni terrore Scipionem retinerent;
§4.6 ad Magonem non legati modo, sed viginti quinque longae naves, sex milia peditum, octingenti equites, septem elephanti, ad hoc magna pecunia ad conducenda auxilia, quibus fretus propius urbem Romanam exercitum admoveret coniungeretque se Hannibali.
§4.7 haec Carthagine parabant agitabantque. ad Laelium praedas ingentes ex agro inermi ac nudo praesidiis agentem Masinissa, fama Romanae classis excitus, cum equitibus paucis venit.
§4.8 is segniter rem agi ab Scipione questus, quod non iam exercitum in Africam traiecisset, perculsis Carthaginiensibus, Syphace impedito finitumis bellis, quem certum habere, si spatium ad sua, ut velit, componenda detur, nihil sincera fide cum Romanis acturum.
§4.9 hortaretur, stimularet Scipionem, ne cessaret; se, quamquam regno pulsus esset, cum baud haud contemnendis copiis adfuturum peditum equitumque. nec ipsi Laelio morandum in Africa esse; classem credere profectam a Carthagine, cum qua absente Scipione non satis tutum esse contrahi certamen.
§5.1 ab hoc sermone dimisso Masinissa Laelius postero die naves praeda onustas ab Hippone solvit revectusque in Siciliam mandata Masinissae Scipioni exposuit.
§5.2 eisdem ferme diebus naves quae ab Carthagine ad Magonem missae erant, inter Albingaunos Ligures Genuamque accesserunt.
§5.3 in iis locis tum forte Mago tenebat classem; qui legatorum auditis verbis iubentium exercitus quam maximos comparare, extemplo Gallorum et Ligurumnamque utriusque gentis ingens ibi multitude multitudo erat
§5.4 concilium habuit, et missum se ad eos vindicandos in libertatem ait, et, ut ipsi cernant, mitti sibi ab domo praesidia; sed quantis viribus, quanto exercitu id bellum geratur, in eorum potestate esse.
§5.5 duos exercitus Romanos, unum in Gallia, alterum in Etruria esse; satis scire Sp. Lucretium se cum M. Livio iuncturum; multa milia armanda esse, ut duobus ducibus, duobus exercitibus Romanis resistatur.
§5.6 Galli summam ad id suam voluntatem esse dicere; sed curn cum una castra Romana intra fines, altera in finitima terra Etruria prope in conspectu habeant, si palam fiat auxiliis adiutum ab se esse Poenum, extemplo infestos utrimque exercitus in agrum suum incursuros: ea ab Gallis desideraret, quibus occulte adiuvari posset.
§5.7 Liguribus, quod procul agro urbibusque eorum castra Romana sint, libera consilia esse; illos armare iuventutem et capessere pro parte bellum aequum esse. Ligures baud haud abnuere, tempus modo duorum mensum petere ad dilectus habendos. interim Mago milites Gallos dimissis clam per agro.
§5.8 eorum mercede conducere; commeatus quoque omnis generis occulte ad eum a Gallicis populis mittebantur.
§5.9 M. Livius exercitum volonum ex Etruria in Galliam traducit iunctusque Lucretio, si se Mago ex Liguriburs Liguribus propius urbem moveat, obviam ire parat, si Poenus sub angulo Alpium quietus se contineat, et ipse in eadem regione circa Ariminum Italiae praesidio futurus.
§6.1 post reditum ex Africa C. Laeli et Scipione stimulato Masinissae adhortationibus et militibus, praedam ex hostium terra cernentibus tota classe efferri, accensis ad traiciendum quam primum, intervenit maiori minor cogitatio Locros urbem recipiendi, quae sub defectionem Italiae desciverat et ipsa adi Poenos.
§6.2 spes autem adfectandae eius rei ex minima re adfulsit. latrociniis magis quam iusto bello in Bruttiis gerebantur res, principio ab Numidis facto et Bruttiis non societate magis Punica quam suopte ingenio congruentibus in eum morem;
§6.3 postremo Romani quoque milites contagione quadam rapto gaudentes, quantum per duces licebat, excursiones ir in hostium agros facere.
§6.4 ab iis egressi quidam urbe Locrenses circumventi Regiumque abstracti fuerant. in eo captivorum numero fabri quidam fuere, adsueti forte apud Poenos mercede opus in arce Locrorum facere.
§6.5 hi cogniti ab Locrensium principibus, qui pulsi ab adversa factione, quae Hannibali Locros tradiderat, Regium se contulerapt,
§6.6 cum cetera percunctantibus, ut mos est, qui diu absunt, quae domi agerentur exposuissent, spem fecerunt, si redempti ac remiss remissi forent, arcemn arcem se iis tradituros; ibi se habitare, fidemque sibi rerum omnium inter Carthaginienses esse.
§6.7 itaque ut qui simul desiderio patriae angerentur, simul cupiditate inimicos ulciscendi arderent,
§6.8 redemptis extemplo iis remissisque, cum ordinem ageidae agendae rei composuissent signaque, quae procul edita observarent, ipsi ad Scipionem Syracusas profecti, apud quem pars exulum erat, referentes ibi promissa captivorum cumn cumsptem spem ab effectu haud abhorrentem consuli fecissent, tribuni militum cum iis M. Sergius
§6.9 et P. Matienus missi iussique ab Regio tria milia militum Locros ducere; et Q. Pleminio propraetori scriptum, ut rei agendae adesset.
§6.10 profecti ab Regio, scalas ad editam altitudinem arcis fabricatas portantes, media ferme nocte ex eo loco, unde convenerat, signum dedere proditoribus arcis;
§6.11–13.5
§6.11 qui parati intentique et ipsi scalas ad id ipsum factas cum demisissent pluribusque simul locis scandentes accepissent, priusquam clamor oreretur, in vigiles Poenorum, ut in nullo tali lietu metu sopitos, impetus est factus.
§6.12 quorum gemitus primo morientium exauditus, dein subita consternatio ex somno et tumultus, cum causa ignoraretur, postremo certior res aliis excitantibus alios.
§6.13 iamque ad arma pro se quisque vocabat: hostes in arce esse et caedi vigiles; oppressique forent Romani nequaquam numero pares, ni clamor ab iis, qui extra arcem erant, sublatus incertum, unde accidisset, omnia vana augente nocturno tumultu, fecisset.
§6.14 itaque velut plena iam hostium arce territi Poeni omisso certamine in alteram arcemduae sunt, baud haud multum inter se distantesconfugiunt.
§6.15 oppidani urbem habebant victoribus praemium in medio positam; ex arcibus duabus proeliis cotidie levibus certabatur.
§6.16 Q. Pleminius Romano, Hamilcar Punico praesidio praeerat; arcessentes ex propinquis locis subsidia copias augebant.
§6.17 ipse postremo veniebat Hannibal; nec sustinuissent Romani, nisi Locrensium multitudo, exacerbata superbia atque avaritia Poenorum, ad Romanos inclinasset.
§7.1 Scipioni ut nuntiatum est in maiore discrimine Locris rem verti ipsumque Hannibalem adventare,
§7.2 ne praesidio etiam periclitaretur, baud haud facili inde receptu, et ipse a Messana L. Scipione fratre in praesidio ibi relicto, cum primum aestu fretum inclinatum est, naves mari secundo misit.
§7.3 et Hannibal a Buloto amnihaud procul is ab urbe Locris abestnlntio nuntio praemisso, ut sui luce prima summa vi proelium cum Romanis ac Locrensibus consererent, dum ipse aversis omnibus in eum tumultum ab tergo urbem incautam adgrederetur,
§7.4 ubi luce coeptam invenit pugnam, ipse nec in arcem se includere, turba locum artum inpediturus, voluit, neque scalas, quibus scanderet muros, attulerat.
§7.5 sarcinis in acervum coniectis cum haud procul muris ad terrorem hostium aciem ostendisset, cum equitibus Numidis circumequitat urbem, dum scalae quaeque alia ad oppugnandum opus erant parantur, ad visendum, qua maxime parte adgrederetur.
§7.6 progressus ad murum scorpione icto, qui proximus eum forte steterat, territus inde tam periculoso casu receptui canere cum iussisset, castra procul ab ictu teli communit.
§7.7 classis Romana a Messana Locros aliquot horis die superante accessit; expositi omnes e navibus et ante occasum solis urbem ingressi sunt.
§7.8 postero die coepta ex arce a Poenis pugna et Hannibal iam scalis aliisque omnibus ad oppugnationem paratis subibat muros, cum repente in eum nihil minus quam tale quicquam timentem patefacta porta erumpunt Romani.
§7.9 ad ducentos improvidos cum invasissent occidunt; ceteros Hannibal, ut consulem adesse sensit, in castra recipit, nuntioque misso ad eos, qui in arce erant, ut sibimet ipsi consulerent, nocte motis castris abiit.
§7.10 et qui in arce erant, igni iniecto tectis, quae tenebant, ut is tumultus hostem moraretur, agmen suorum fugae simili cursu ante noctem adsecuti sunt.
§8.1 Scipio ut et arcem relictam ab hostibus et vacua vidit castra, vocatos ad contionem Locrenses graviter ob defectionem incusavit;
§8.2 de auctoribus supplicium sumpsit bonaque eorum alterius factionis principibus ob egregiam fidem adversus Romanos concessit.
§8.3 publice nec dare nec eripere se quicquam Locrensibus dixit; Romam mitterent legatos; quam senatus aequum censuisset, eam fortunar fortunam habituros.
§8.4 illud satis scire, etsi male de populo Romano meriti essent, in meliore statu sub iratis Romanis futures, quam sub amicis Carthaginiensibus fuerint.
§8.5 ipse Pleminio legato praesidioque, quod arcein arcem ceperat, ad tuendam urbem relicto, cum quibus venerat copiis Messanam traiecit. ita superbe
§8.6 et crudeliter habiti Locrenses ab Carthaginiensibus post defectionem ab Romanis fuerant, ut modicas iniurias non aequo modo animo pati sed prope libenti possent;
§8.7 verum enim vero tantum Pleminius Hamilcarem praesidii praefectum, tantum praesidiarii milites Romani Poenos scelere atque avaritia superaverunt, ut non armis, sed vitiis videretur certari.
§8.8 nihil omnium, quae inopi invisas opes potentioris faciunt, praetermissum in oppidanos est ab duce aut a militibus; in corpora ipsorum, in liberos, in coniuges infandae contumeliae editae.
§8.9 iam avaritia ne sacrorum quidem spoliatione abstinuit, nec alia modo templa violata, sed Proserpinae etiam intacti omni aevo thensauri, praeterquam quod a Pyrrho, qui cum magno piaculo sacrilegii sui manubias rettulit, spoliati dicebantur.
§8.10 ergo sicut ante regiae naves laceratae naufragiis nihil in terram integri praeter sacram pecuniam deae,
§8.11 quam asportaverant, extulerunt, tum quoque alio genere cladis eadem illa pecunia omnibus contactis ea violatione templi furorem obiecit atque inter se ducem in ducem, militem in militem rabie hostili vertit.
§9.1 summae rei Pleminius praeerat; militum pars sub eo, quam ipse ab Regio adduxerat, pars sub tribunis erat.
§9.2 rapto poculo argenteo ex oppidani domo Plemini miles fugiens sequentibus, quorum erat, obvius forte Sergio et Matieno tribunis militum fuit; cui cum iussu tribunorum ademptum poculum esset,
§9.3 iurgium inde et clamor, pugna postremo orta inter Plemini milites tribunorumque, ut suis quisque opportunus advenerat, multitudine simul ac tumultu crescente.
§9.4 victi Plemini milites cum ad Plemiiiulm, cruorem ac vulnera ostentantes, non sine vociteratione uociferatione atque indignatione concurrissent, probra in eumn eum ipsum iactata in iurgiis referentes, accensus ira domo sese proripuit vocatosque tribunos nuda.ri nudari ac virgas expediri iubet.
§9.5 dum spoliandis iisrepugnabant enim militumque fidem implorabanttempus teritur, repente milites feroces recenti victoria ex omnibus locis, velut adversus hostes ad arma conclamatum esset, concurrerunt;
§9.6 et cum violata iam virgis corpora tribunorum vidissent, tum vero in multo inpotentiorem subito rabiem accensi, sine respectu non maiestatis modo sed etiam humanitatis, in legatum impetum lictoribus prius indignum in modum mulcatis faciunt; tum ipsum ab suis interceptum
§9.7 et seclusum hostiliter lacerant et prope exsanguem naso auribusque mutilatis relinquunt.
§9.8 his Messanam nuntiatis Scipio post paucos dies Locros hexeri advectus cum causam Plemini et tribunorum audisset, Pleminio noxa liberato relictoque in eiusdem loci praesidio, tribunis sontibus iudicatis et in vincla coniectis, ut Romam ad senatum mitterentur, Messanam atque inde Syracusas rediit.
§9.9 pieminius impotens irae, neglectam ab Scipione et nimis leviter latam suam iniuriam ratus,
§9.10 nec quemquami quemquam aestimare alium ear eam litem posse, nisi qui atrocitatem eius patiendo sensisset, tribunos adtrahi ad se iussit laceratosque omnibus, quae pati corpus ullum potest, suppliciis interfecit nec satiatus vivorum poena insepultos proiecit.
§9.11 simili crudelitate et in Locrensium principes est usus, quos ad conquerendas iniurias ad P. Scipionem profectos audivit;
§9.12 et quae antea per lubidinem atque avaritiam foeda exempla in socios ediderat, tune tunc ab ira multiplicia edere, infamiae atque invidiae non sibi modo sed etiam imperatori esse.
§10.1 iam comitiorum adpetebat tempus, cum a P. Licinio consule litterae Romam allatae, se exercitumque suum gravi norbo morbo adflictari, nec sisti potuisse, ni eadem vis mali aut gravior etiam in hostes ingruisset;
§10.2 itaque, quoniam ipse venire ad comitia non posset, si ita patribus videretur, se Q. Caecilium Metellum dictatorem comitiorum causa dicturum; exercitum Q. Caecili dimitti e re publica esse;
§10.3 nam neque usum eius ullum in praesentia esse, cum Hannibal iam in hiberna suos receperit, et tanta incesserit in ea castra vis morbi, ut, nisi mature dimittantur, nemo omnium superfuturus videatur. ea consuli a patribus facienda, ut e re publica fideque sua duceret, permissa.
§10.4 civitatem eo tempore repens religio invaserat invento carmine in libris Sibyllinis propter crebrius eo anno de caelo lapidatum inspectis,
§10.5 quandoque hostis alienigena terrae Italiae bellum intulisset, eum pelli Italia vincique posse, si mater Idaea a Pessinunte Romam advecta foret.
§10.6 id carmen ab decemviris inventum eo magis patres movit, quod et legati, qui donum Delphos portaverant, referebant et sacrificantibus ipsis Pythio Apollini laeta exta fuisse et responsum oraculo editum, maiorem multo victoriam, quam cuius ex Bpoliis spoliis dona portarent, adesse populo Romano.
§10.7 in eiusdem spei summam conferebant P. Scipionis velut praesagientem animum de fine belli, quod depoposcisset provinciam Africam.
§10.8 itaque, quo maturius fatis, ominibus oraculisque portendentis sese victoriae compotes fierent, id cogitare atque agitare, quae ratio transportandae Romam deae esset.
§11.1 nullasdum in Asia socias civitates habebat populus Romanus; tamen memores Aesculapium quoque ex Graecia quondam hauddum ullo foedere sociata valetudinis populi causa arcessitum,
§11.2 tunc iam cum Attalo rege propter commune adversus Philippum bellum coeptam amicitiam esse, facturum eum, quae posset, populi Romani causa, legatos ad eum decernunt,
§11.3 M. Valerium Laevinum, qui bis consul fuerat ac res in Graecia gesserat, M. Caecilium Metellum praetorium, Ser. Sulpicium Galbam aedilicium, duos quaestorios, Cn. Tremellium Flaccum et M. Valerium Faltonem.
§11.4 iis quinque naves quinqueremes, ut ex dignitate populi Romani adirent eas terras, ad quas concilianda maiestas nomini Romano esset, decernunt.
§11.5 legati Asiam petentes protinus Delphos cum escendissent, oraculum adierunt consulentes, ad quod negotium domo missi essent, perficiendi eius quam sibi spem populoque Romano portenderet.
§11.6 responsum esse ferunt per Attalum regem compotes eius fore, quod peterent; cum Romam deam devexissent, tum curarent, ut ear, qui vir optimus Romae esset, hospitio acciperet.
§11.7 Pergamum ad regem venerunt. is legatos comiter acceptos Pessinuntem in Phrygiam deduxit sacrumque iis lapidem, quam matrem deum esse incolae dicebant, tradidit ac deportare Romam iussit.
§11.8 praemissus ab legatis M. Valerius Falto nuntiavit deam adportari; quaerendum virum optimum in civitate esse, qui eam rite hospitio acciperet.
§11.9 Q. Caecilius Metellus dictator ab consule in Bruttiis comitiorum causa dictus, exercitusque eius dimissus, magister equitum L. Veturius Philo.
§11.10 comitia habita per dictatorem. consules facti M. Cornelius Cethegus, P. Sempronius Tuditanus absens, cum provinciam Graeciam haberet.
§11.11 praetores inde creati Ti. Claudius Nero, M. Marcius Ralla, L. Scribonius Libo, * M. Pomponius Matho. comitiis perfectis dictator sese magistratu abdicavit. ludi Romani ter, plebei septiens instaurati.
§11.12 curules erant aediles Cn. et L. Cornelii Lentuli; Lucius Hispaniam provinciam habebat; absens creatus absens eum honorem gessit.
§11.13 Ti. Claudius Asellus et M. Iunius Pennus plebei aediles fuerunt. aedem Virtutis eo anno ad portam Capenam M. Marcellus dedicavit septumo decumo anno, postquam a patre eius primo consulatu vota in Gallia ad Clastidium fuerat.
§11.14 et flamen Martialis eo anno est mortuus M. Aemilius Regillus.
§12.1 Neglectae eo biennio res in Graecia erant. itaque Philippus Aetolos desertos ab Romano, eui cui uni fidebant, auxilio, quibus voluit condicionibus ad petendam et paciscendam subegit pacem.
§12.2 quod nisi omni vi perficere maturasset, bellantem eum cum Aetolis P. Sempronius proconsul, successor imperil imperii missus Sulpicio cum decem milibus peditum et mille equitibus et triginta quinque rostratis navibus, haud parvum momentum ad opem ferendam sociis, oppressisset.
§12.3 vixdum pace facta nuntius regi venit Romanos Dyrrachium venisse, Parthinosque et propinquas gentes alias motas esse ad spem novandi res, Dimallumque oppugnari.
§12.4 eo se verterant Romani ab Aetolorum, quo missi erant, auxilio, irati, quod sine auctoritate sua adversus foedus cum rege pacem fecissent.
§12.5 ea cum audisset Philippus, ne qui motus maior in finitimis gentibus populisque oreretur, magnis itineribus Apolloniam contendit, quo Sempronius se receperat, misso Laetorio legato cum parte copiarum et quindecim navibus in Aetoliam ad visendas res pacemque, si posset, turbandam.
§12.6 Philippus agros Apolloniatium vastavit et ad urbem admotis copiis potestatem pugnae Romano fecit;
§12.7 quem postquam quietum muros tantummodo tueri vidit, nec satis fidens viribus, ut urbem oppugnaret, et cum Romanis quoque, sicut cum Aetolis, cupiens pacem, si posset, si minus, indutias facere, nihil ultra inritatis novo certamine odiis in regnum * se recepit.
§12.8 per idem tempus taedio diutini belli Epirotae temptata prius Romanorum voluntate legatos de pace communi ad Philippum misere,
§12.9 satis confidere conventuram eam adfirmantes, si ad conloquium cum P. Sempronio imperatore Romano venisset.
§12.10 facile impetratumneque enim ne ipsius quidem regis abhorrebat animus — , ut in Epirum transiret.
§12.11 Phoenice urbs est Epiri; ibi prius conlocutus rex cum Aeropo et Derda et Philippo Epirotarum praetoribus, postea cum P. Sempronio congreditur.
§12.12 adfuit conloquio Amynander Athamanum rex et magistratus alii Epirotarum et Acarnanum. primus Philippus praetor verba fecit et petit simul ab rege et ab imperatore Romano, ut finem belli facerent darentque ear eam Epirotis veniam.
§12.13 P. Sempronius condiciones pacis dixit ut Parthini et Dimallum et Bargullum et Eugenium Romanorum essent, Atintania, si missis Romam legatis ab senatu impetrasset, ut Macedoniae accederet.
§12.14 in has condiciones cum pax conveniret, ab rege foederi adscripti Prusia Bithyniae rex, Achaei, Boeoti, Thessali, Acarnanes, Epirotae, ab Romanis Ilienses, Attalus rex, Pleuratus, Nabis Lacedaemoniorum tyrannus, Elei, Messenii, Athenienses.
§12.15 haec conscripta consignataque sunt, et in duos menses indutiae factae, done donec Romam mitterentur legati, ut populus in has condiciones pacem iuberet.
§12.16 iusseruntque omnes tribus, quia verso in Africam bello omnibus aliis in praesentia levari bellis volebant. P. Sempronius pace facta ad consulatum Romam decessit.
§13.1 M. Cornelio P. Sempronio consulibusquintus decimus is annus belli Punici eratprovinciae Cornelio Etruria cum vetere exercitu, Sempronio Bruttii, ut novas scriberet legiones, decretae.
§13.2 praetoribus M. Marcio urbana L. Scribonio Liboni peregrina et eidem Gallia, M. Pomponio Mathoni Sicilia, Ti. Claudio Neroni Sardinia evenit.
§13.3 P. Scipioni cum eo exercitu, cum ea classe, quam habebat, prorogatum in annum imperium est; item P. Licinio, ut Bruttios duabus legionibus obtineret, quoad eum in provincia cum imperio morari consuli e re publica visum esset;
§13.4 et M. Livio et Sp. Lucretio cum binis legionibus,
§13.5 quibus adversus Magonem Galliae praesidio fuissent, prorogatum imperium est, et Cn. Octavio, ut cum Sardiniam legionemque Ti. Claudio tradidisset, ipse navibus longis quadraginta maritimam oram, quibus finibus senatus censuisset, tutaretur.
§13.6–19.1
§13.6 M. Pomponio praetori in Sicilia Cannensis exercitus, duae legiones decretae; T. Quinctius Tarentum, C. Hostilius Tubulus Capuam pro praetoribus, sicut priore anno, cum vetere uterque praesidio obtinerent.
§13.7 de Hispaniae imperio quos in ear eam provinciam duos pro consulibus mitti placeret, latum ad populum est. omnes tribus eosdem, L. Cornelium Lentulum et L. Manlium Acidinum, pro consulibus, sicut priore anno tenuissent, obtinere eas provincias iusserunt.
§13.8 consules dilectum habere instituerunt et ad novas scribendas in Bruttios legiones et in ceterorumita enim iussi ab senatu erantexercituum supplementum.
§14.1 quamquam nondum aperte Africa provincia decreta erat, occultantibus id, credo, patribus, ne praesciscerent Carthaginienses, tamen in eam spem erecta civitas erat, in Africa eo anno bellatum iri finemque bello Punico adesse.
§14.2 impleverat ea res superstitionum animos, pronique et ad nuntianda et ad credenda prodigia erant.
§14.3 eo plura vulgabantur: duos soles visos, et nocte interluxisse, et facem Setiae ab ortu solis ad occidentem porrigi visam; Tarracinae portam, Anagniae et portam et multis locis murum de caelo tactum; in aede Iunonis Sospitae Lanuvi cum horrendo fragore strepitum editum.
§14.4 eorum procurandorum causa diem unum supplicatio fuit; et novendiale sacrum, quod de caelo lapidatum esset, factum. eo accessit consultatio de matre Idaea accipienda,
§14.5 quam praeterquam quod M. Valerius, unus ex legatis, praegressus actutum in Italia fore nuntiaverat, recens nuntius aderat Tarracinae iam esse.
§14.6 haud parvae rei iudicium senatum tenebat, qui vir optimus in civitate esset;
§14.7 veram certe victoriam eius rei sibi quisque mallet quam ulla imperia honoresve suffragio seu patrum seu plebis delatos.
§14.8 P. Scipionem Cn. f. eius, qui in Hispania ceciderat, adulescentem nondum quaestorium, iudicaverunt in tota civitate virum bonorum optimum esse.
§14.9 id quibus virtutibus inducti ita iudicarint, sicut traditum a proximis memoriae temporum illorum scriptoribus libens posteris traderem, ita meas opinions opiniones coniectando rem vetustate obrutam non interponam.
§14.10 P. Cornelius cum omnibus matronis Ostiam obviam ire deae iussus, isque ear eam de nave accipere et in terram elatam tradere ferendam matronis.
§14.11 postquam navis ad ostium amnis Tiberini accessit, sicut erat iussus, in salum nave evectus ab sacerdotibus deam accepit extulitque in terram.
§14.12 matronae primores civitatis, inter quas unius Claudiae Quintae insigne est nomen, accepere; cui dubia, ut traditur, antea fama clariorem ad posteros tam religioso ministerio pudicitiam fecit.
§14.13 eae per manus succedentes deinde aliae aliis, omni obviam effusa civitate, turibulis ante ianuas positis, qua praeferebatur, atque accenso ture, precantes, ut volens propitiaque urbem Romanam iniret, in aedem Victoriae, quae est in Palatio, pertulere deam pr.
§14.14 non. Apr., isque dies festus fuit. populus frequens dona deae in Palatium tulit, lectisterniumque et ludi fuere, Megalensia appellata.
§15.1 cum de supplemento legionum, quae in provinciis erant, ageretur, tempus esse a quibusdam senatoribus subiectum est, quae dubiis in rebus utcumque tolerata essent, ea dempto iam tandem deum benignitate metu non ultra pati.
§15.2 erectis expectatione patribus subiecerunt colonias Latinas duodecim, quae Q. Fabio et Q. Fulvio consulibus abnuissent milites dare,
§15.3 eas annum iam ferme sextum vacationem militiae quasi honoris et beneficii causa habere, cum interim boni oboedientesque sccii socii pro fide atque obsequio in populum Romanum continuis omnium annorum dilectibus exhausti essent.
§15.4 sub hanc vocem non memoria magis patribus renovata rei prope iam oblitteratae, quam ira irritata est.
§15.5 itaque nihil prius referre consules passi decreverunt, ut consules magistratus denosque principes Nepete, Sutrio, Ardea, Calibus, Alba, Carseolis, Sora, Suessa, Setia, Circeis, Narnia, Interamnahae namque coloniae in ea causa erantRomam excirent;
§15.6 iis imperarent, quantum quaeque earum coloniarum militum plurumum plurimum dedisset populo Romano, ex quo hostes in Italia essent, duplicatum eius summae numerum peditum daret et equites centenos vicenos;
§15.7 si qua eum numerum equitum explere non posset, pro equite uno tres pedites liceret dare; pedites equitesque quam locupletissimi legerentur mitterenturque, ubicumque extra Italiam supplemento opus esset;
§15.8 si qui ex iis recusarent, retineri eius coloniae magistratus legatosque placere, neque, si postularent, senatum dari, priusquam imperata fecissent;
§15.9 stipendium praeterea iis coloniis in milia aeris asses singulos imperari exigique quotannis, censumque in iis coloniis agi ex formula ab Romanis censoribus data
§15.10 dari autem placere eandem quam populo Romanodeferrique Romam ab iuratis censoribus coloniarum, priusquam magistratu abirent.
§15.11 ex hoc senatus consulto accitis Romam magistratibus primoribusque earum coloniarum consules cum milites stipendiumque imperassent, alii aliis magis recusare ac reclamare;
§15.12 negare tantum militum effici posse; vix, si simplum ex formula imperetur, enisuros; orare atque obsecrare, ut sibi senatum adire ac deprecari liceret.
§15.13 nihil se, quare perire merito deberent, admisisse; sed si pereundum etiam foret, neque suum delictum neque iram populi Romani, ut plus militum darent, quam haberent, posse efficere.
§15.14 consules obstinati legatos manere Romae iubent, magistratus ire domos ad dilectus habendos: nisi summa militum, quae imperata esset, Romam adducta, neminem iis senatum daturum.
§15.15 ita praecisa spe senatum adeundi deprecandique dilectus in iis duodecim coloniis, per longam vacationem numero iuniorum aucto, baud haud difficulter est perfectus.
§16.1 altera item res, prope aeque longo neglecta silentio, relata a M. Valerio Laevino est, qui privatis conlatas pecunias se ac M. Claudio consulibus reddi tandem aequum esse dixit;
§16.2 nec mirari quemquam debere in publica obligata fide suam praecipuam curam esse; nam praeterquam quod aliquid proprie ad consulem eius anni, quo conlatae pecuniae essent, pertineret, etiam se auctorem ita conferendi fuisse inopi aerario nee nec plebe ad tributum sufficiente.
§16.3 grata ea patribus admonitio fuit, iussisque referre consulibus decreverunt, ut tribus pensionibus ea pecunia solveretur; primam praesentem ii, qui tum essent, duas tertii et quinti consules numerarent.
§16.4 omnes deinde alias curas una occupavit postquam Locrensium clades, quae ignoratae ad eam diem fuerant, legatorum adventu vulgatae sunt.
§16.5 nec tam Plemini scelus quam Scipionis in eo aut ambitio aut neglegentia iras hominum inritavit.
§16.6 decem legati Locrensium, obsiti squalore et sordibus, in comitio sedentibus consulibus velamenta supplicum, ramos oleae, ut Graecis mos est, porgentes, ante tribunal cum flebili vociferatione humi procubuerunt.
§16.7 quaerentibus consulibus Locrenses se dixerunt esse, ea passos a Q. Pleminio legato Romanisque militibus, quae pati ne Carthaginienses quidem velit populus Romanus; orare, uti sibi patres adeundi deplorandique aerumnas suas potestatem facerent.
§17.1 senatu dato maximus natu ex iis: “scio, quanti aestimentur nostrae apud vos querellae, patres conscripti, plurimum in eo momenti esse, si probe sciatis, et quo modo proditi Locri Hannibali sint et quo modo pulso Hannibalis praesidio restituti in dicionem vestram;
§17.2 quippe si et culpa defectionis procul a publico consilio absit, et reditum in vestram dicionem appareat non voluntate solum, sed ope etiam ac virtute nostra, magis indignemini bonis ac fidelibus sociis tam indignas iniurias ab legato vestro militibusque fieri.
§17.3 sed ego causam utriusque defectionis nostrae in aliud tempus differendam arbitror esse duarum rerum gratia,
§17.4 unius, ut coram P. Scipione, qui Locros recepit et omnium nobis recte perperamque factorum est testis, agatur; alterius, quod, qualescumque sumus, tamen ea, quae passi sumus, pati non debuimus.
§17.5 non possumus dissimulare, patres conscripti, nos, cum praesidium Punicum in arce nostra haberemus, multa foeda et indigna et a praefecto praesidii Hamilcare et ab Numidis Afrisque passos esse; sed quid illa sunt conlata cum iis, quae hodie patimur! patimur?
§17.6 cum bona venia, quaeso, audiatis, patres conscripti, id, quod invitus dicam. in discrimine est nunc humanum omne genus, utrum vos an Carthaginienses principes orbis terraram terrarum videat.
§17.7 si ex iis, quae Locrenses aut ab illis passi sumus aut a vestro praesidio nunc cum maxime patimur, aestimandum Romanum ac Punicum imperium sit, nemo non illos sibi quam vos dominos praeoptet.
§17.8 et tamen videte quem ad modum in vos Locrenses animati sint. cum a Carthaginiensibus iniurias tanto minores acciperemus, ad vestrum imperatorem confugimus; cum a vestro praesidio plus quam hostilia patiamur, nusquam alio quam ad vos querellas detulimus.
§17.9 aut vos respicietis perditas res nostras, patres conscripti, aut ne ab diis quidem immortalibus, quod precemur, quicquam superest.
§17.10 Q. Pleminius legatus missus est cum praesidio ad recipiendos a Carthaginiensibus Locros et cum eodem ibi relictus est praesidio.
§17.11 in hoc legato vestrodant enim animum ad loquendum libere ultimae miseriaenec hominis quicquam est, patres conscripti, praeter figuram et speciem neque Romani civis praeter habitum vestitumque et sonum Latinae linguae:
§17.12 pestis ac belua inmanis, quales fretum quondam, quo ab Sicilia dividimur, ad perniciem navigantium circumsedisse fabulae ferunt. ac si scelus libidinemque
§17.13 et avaritiam solus ipse exercere in socios vestros satis haberet, unam profundam quidem voraginem tamen patientia nostra expleremus; nunc omnes centuriones militesque vestros
§17.14 adeo in promiscuo licentiam atque improbitatem esse voluitPleminios fecit;
§17.15 omnes rapiunt, spoliant, verberant, vulnerant, occidunt, constuprant matronas, virgines, ingenuos raptos ex conplexu complexu parentium;
§17.16 cotidie capitur urbs nostra, cotidie diripitur; dies noctesque omnia passim mulierum puerorumque, qui rapiuntur atque asportantur, ploratibus sonant.
§17.17 miretur, qui sciat, quo modo aut nos ad patiendum sufficiamus, aut illos, qui faciunt, nondum tantarum iniuriarum satietas ceperit. neque ego exsequi possum nec vobis operae est audire, singuli quae passi sumus; communiter omnia amplectar.
§17.18 nego domum ullam Locris, nego quemquam hominem expertem iniuriae esse, nego ullum genus sceleris, lubidinis, avaritiae superesse, quod in ullo, qui pati potuerit, praetermissum sit.
§17.19 vix ratio iniri potest, uter casus civitati sit detestabilior, cum hostes bello urbem cepere, an cum exitiabilis tyrannus vi atque armis oppressit.
§17.20 omnia, quae captae urbes patiuntur, passi sumus et cum maxime patimur, patres conscripti; omnia, quae crudelissimi atque inportunissimi tyranni scelera in oppressos cives edunt, Pleminius in nos liberosque nostros et coniuges edidit.
§18.1 unum est, de quo nominatim et nos queri religio infixa animis cogat et vos audire et exsolvere rem publicam vestram religione, si ita vobis videbitur, velimus, patres conscripti.
§18.2 vidimus enim, cum quanta caerimonia non vestros solum colatis deos, sed etiam externos accipiatis.
§18.3 fanum est apud nos Proserpinae, de cuius sanctitate templi credo aliquam famam ad vos pervenisse Pyrrhi bello,
§18.4 qui, cum ex Sicilia rediens Locros classe praeterveheretur, inter alia foeda, quae propter fidem erga vos in civitatem nostram facinora edidit, thensauros quoque Proserpinae intactos ad eam diem spoliavit; atque ita, pecunia in naves inposita, ipse terra est profectus.
§18.5 quid ergo evenit, patres conscripti?
§18.6 classis postero die foedissima tempestate lacerata, omnesque naves, quae sacram pecuniam habuerunt, in litora nostra eiectae sunt. qua tanta clade edoctus tandem deos esse superbissimus rex pecuniam omnem conquisitam in thensauros Proserpinae referri iussit. nec tamen illi umquam postea prosperi quicquam evenit, pulsusque Italia ignobili atque inhonesta morte temere nocte ingressus Argos occubuit.
§18.7 haec cum audisset legatus vester tribunique militum et mille alia, quae non augendae religionis causa, sed praesenti deae numine saepe conperta nobis maioribusque nostris referebantur,
§18.8 ausi sunt nihilo minus sacrilegas admovere manus intactis illis thensauris et nefanda praeda se ipsos ac domos contaminare suas et milites vestros.
§18.9 quibus, per vos fidem vestram, patres conscripti, priusquam eorum scelus expietis, neque in Italia neque in Africa quicquan quicquam rei gesseritis, ne, quod piaculi commiserunt, non suo solum sanguine sed etiam publica clade luant.
§18.10 quamquam ne nunc quidem, patres conscripti, aut in ducibus aut in militibus vestris cessat ira deae: aliquotiens iam inter se signis conlatis concucurrerunt; dux alterins alterius partis Pleminius, alterius duo tribuni militum erant. non acrius cum Carthaginiensibus quam inter se ipsi ferro dimicaverunt,
§18.11 praebuissentque occasionem furore suo Locros recipiendi Hannibali, nisi accitus ab nobis Scipio intervenisset.
§18.12 at hercule milites contactos sacrilegio furor agitat; in ducibus ipsis puniendis nullum deae numen apparuit.
§18.13 immo ibi praesens maxime fuit: virgis caesi tribuni ab legato sunt; legatus deinde insidiis tribunorum interceptus, praeterquam quod toto corpore laceratus, naso quoque auribusque decisis exsanguis est relictus;
§18.14 recreatus dein legatus ex vulneribus tribunos militum in vincla coniectos, dein verberatos servilibusque omnibus suppliciis cruciatos occidit, mortuos deinde prohibuit sepeliri.
§18.15 has dea poenas a templi sui spoliatoribus habet nec ante desinet omnibus eos agitare furiis, quam reposita sacra pecunia in thensauris fuerit.
§18.16 maiores quondam nostri gravi Crotoniensium bello, quia extra urbem templum est, transferre in urbem eam pecuniam voluerunt. noctu audita ex delubro vox est, abstinerent manus:
§18.17 deam sua templa defensuram. quia movendi inde thensauros religio incussa erat, muro circumdare templum voluerunt. ad aliquantum iam altitudinis excitata erant moenia, cum subito conlapsa ruina sunt.
§18.18 sed et nunc et tunc et saepe alias dea suam sedem suumque templum aut tutata est aut a violatoribus gravia piacula exegit; nostras iniurias nec potest nec possit alius ulcisci quam vos, patres conscripti;
§18.19 ad vos vestramque fidem supplices confugimus. nihil nostra interest, utrum sub illo legato, sub illo praesidio Locros esse sinatis, an irato Hannibali et Poenis ad supplicium dedatis. non postulamus, ut extemplo nobis, ut de absente, ut indicta causa credatis;
§18.20 veniat, coram ipse audiat, ipse diluat. si quicquam sceleris, quod homo in homines edere potest, in nos praetermisit, non recusamus, quin et nos omnia eadem iterum, si pati possumus, patiamur, et ille omni divino humanoque liberetur scelere.”
§19.1 haec cum ab legatis dicta essent, quaesissetque ab iis Q. Fabius, detulissentne eas querellas ad P. Scipionem, responderunt missos legatos esse, sed eum belli apparatu occupatum esse et in Africam aut iam traiecisse aut intra paucos dies traiecturum; et legati gratia quanta esset apud imperatorem,
§19.2–25.8
§19.2 expertos esse, cum inter eum et tribunos cognita causa tribunos in vincla coniecerit, legatum aeque sontem aut magis etiam in ea potestate reliquerit.
§19.3 iussis excedere templo legatis, non Pleminius modo, sed etiam Scipio principum orationibus lacerari. ante omnes Q. Fabius natum eum ad conrumpendam disciplinam militarem arguere;
§19.4 sic et in Hispania plus prope per seditionem militum quam bello amissum. externo et regio more et indulgere licentiae militum et saevire in eos.
§19.5 sententiam deinde aeque trucem orationi adiecit: Pleminium legatum vinctum Romam deportari placere et ex vinculis causam dicere ac, si vera forent, quae Locrenses quererentur, in carcere necari bonaque eius publicari;
§19.6 P. Scipionem, quod de provincia decessisset iniussu senatus, revocari, agique cum tribunis plebis, ut de imperio eius abrogando ferrent ad populum;
§19.7 Locrensibus coram senatum respondere, quas iniurias sibi factas quererentur, eas neque senatum neque populum Romanum factas velle, viros bonos sociosque et amicos eos appellari, liberos, coniuges quaeque alia erepta essent, restitui; pecuniam, quanta ex thensauris Proserpinae sublata esset, conquiri, duplamque pecuniam in thensauros reponi,
§19.8 et sacrum piaculare fieri, ita ut prius ad conlegium pontificum referretur, quod sacri thensauri moti violati essent, quae piacula, quibus deis, quibus hostiis fieri placeret; milites,
§19.9 qui Locris essent, omnes in Siciliam transportari; quattuor cohortes sociorum Latini nominis in praesidium Locros adduci.
§19.10 perrogari eo die sententiae accensis studiis pro Scipione et adversus Scipionem non potuere.
§19.11 praeter Plemini facinus Locrensiumque cladem ipsius etiam imperatoris non Romanus modo sed ne militaris quidem cultus iactabatur:
§19.12 cum pallio crepidisque inambulare in gymnasio, libellis eum palaestraeque operam dare; aeque segniter molliterque cohortem totam Syracusarum amoenitate frui; Carthaginem atque Hannibalem excidisse de memoria;
§19.13 exercitum omnem licentia corruptum, qualis Sucrone in Hispania fuerit, qualis nunc Locris, sociis magis quam hosti metuendum.
§20.1 haec quamquam partim vera partim mixta eoque similia veris iactabantur, tamen vicit Q. Metelli sententia, qui de ceteris Maximo adsensus de Scipionis causa dissensit:
§20.2 qui enim convenire, quem modo civitas iuvenem admodum unum recuperandae Hispaniae delegerit ducem, quem recepta ab hostibus Hispania ad imponendum Punico bello finem creaverit consulem, spe destinaverit Hannibalem ex Italia detracturum,
§20.3 Africam subacturum, eum repente, tamquam Q. Pleminium, indicta causa prope damnatum, ex provincia revocari, cum ea, quae in se nefarie facta Locrenses quererentur, ne praesente quidem Scipione facta dicerent, neque aliud quam patientia aut pudor, quod legato pepercisset, insimulari posset?
§20.4 sibi placere M. Pomponium praetorem, cui Sicilia provincia sorti evenisset, triduo proximo in provinciam proficisci; consules decem legatos, quos iis videretur, ex senatu legere, quos cum praetore mitterent, et duos tribunos plebei atque aedilem;
§20.5 cum eo consilio praetorem cognoscere; si ea, quae Locrenses facta quererentur, iussu aut voluntate P. Scipionis facta essent, ut eum de provincia decedere iuberent;
§20.6 si P. Scipio iam in Africam traiecisset, tribuni plebis atque aedilis cum duobus legatis, quos maxime idoneos praetor censuisset, in Africam proficiscerentur, tribuni atque aedilis,
§20.7 qui reducerent inde Scipionem, legati, qui exercitui praeessent, donec novus imperator ad eum exercitum venisset;
§20.8 si M. Pomponius et decem legati comperissent neque iussu neque voluntate P. Scipionis ea facta esse, ut ad exercitum Scipio maneret bellumque, ut proposuisset, gereret.
§20.9 hoc facto senatus consulto cum tribunis plebis actum est, aut conpararent inter se aut sorte legerent, qui duo cum praetore ac legatis irent;
§20.10 ad conlegium pontificum relatum est de expiandis, quae Locris in templo Proserpinae tacta ac violata elataque inde essent.
§20.11 tribuni plebis cum praetore et decem legatis profecti M. Claudius Marcellus et M. Cincius Alimentus; aedilis plebis datus est, quem, si aut in Sicilia praetori dicto audiens non esset Scipio ant aut iam in Africam traiecisset, prendere tribuni iuberent, ac iure sacrosanctae potestatis reducerent. prius Locros ire quam Messanam consilium erat.
§21.1 ceterum duplex fama est, quod ad Pleminium attinet. alii, auditis, quae Romae acta essent, in exilium Neapolim euntem forte in Q. Metellum, unum ex legatis, incidisse et ab eo Regium vi retractum tradunt;
§21.2 alii ab ipso Scipione legatum cum triginta nobilissimis equitum missum, qui Pleminium in catenas et cum eo seditionis principes conicerent.
§21.3 ii omnes, seu ante Scipionis seu tum praetoris iussu, traditi in custodiam Reginis sunt.
§21.4 praetor legatique Locros profecti primam, sicuti mandatum erat, religionis euram curam habuere: omnem enim sacram pecuniam, quaeque apud Pleminium quaeque apud milites erat, conquisitam, cum ea, quam ipsi secum attulerant, in thensauris reposuerunt ac piaculare sacrum fecerunt.
§21.5 tum vocatos ad contionem milites praetor signa extra urbem efferre iubet castraque in campo locat cum gravi edicto, si quis miles aut in urbe restitisset ant aut secum extulisset quod suum non esset; Locrensibus se permittere, ut, quod sui quisque cognosset, prenderet, si quid non compareret, repeteret.
§21.6 ante omnia libera corpora placere sine mora Locrensibus restitui; non levi defuncturum poena, qui non restituisset.
§21.7 Locrensium deinde contionem habuit atque iis libertatem legesque suas populum Romanum senatumque restituere dixit; si qui Pleminium aliumve quem accusare vellet, Regium se sequeretur;
§21.8 si de P. Scipione publice queri vellent ea, quae Locris nefarie in deos hominesque facta essent, iussu aut voluntate P. Scipionis facta esse, legatos mitterent Messanam; ibi se cum consilio cogniturum.
§21.9 Locrenses praetori legatisque et senatui ac populo Romano gratias egerunt; se ad Pleminium accusandum ituros;
§21.10 Scipionem, quamquam parum iniuriis civitatis suae doluerit, eum esse virum, quem amicum sibi quam inimicum malint esse; pro certo se habere neque iussu neque voluntate P. Scipionis tot tam nefanda commissa;
§21.11 sed aut Pleminio nimium, sibi parum creditum, aut natura insitum quibusdam esse, ut magis peccari nolint, quam satis animi ad vindicanda peccata habeant. et praetori et consilio baud haud mediocre onus demptum erat de Scipione cognoscendi;
§21.12 Pleminium et ad duo et triginta homines cum eo damnaverunt atque in catenis Romam miserunt.
§21.13 ipsi ad Scipionem profecti sunt, ut ea quoque, quae vulgata sermonibus erant de cultu ac desidia imperatoris solutaque disciplina militiae, comperta oculis referrent Romam.
§22.1 Venientibus iis Syracusas Scipio res, non verba ad purgandum sese paravit. exercitum omnem eo convenire, classem expediri iussit, tamquam dimicandum eo die terra marique cum Carthaginiensibus esset.
§22.2 quo die venerunt hospitio comiter acceptis, postero die terrestrem navalemque exercitum, non instructos modo, sed hos decurrentes, classem in portu simulacrum et ipsam edentem navalis pugnae, ostendit;
§22.3 tum circa armamentaria et horrea bellique alium apparatum visendum praetor legatique ducti;
§22.4 tantaque admiratio singularum universarumnque rerum incussa, ut satis crederent aut illo duce atque exercitu vinci Carthaginiensem populum aut nullo alio posse,
§22.5 iuberentque, quod di bene verterent, traicere et spei conceptae, quo die ilium illum omnes centuriae priorem consulem dixissent, primo quoque tempore compotem populum Romanum facere;
§22.6 adeoque laetis inde animis profecti sunt, tamquam victoriam, non belli magnificum apparatum nuntiaturi Romam essent.
§22.7 Pleminius quique in eadem causa erant postquam Romam est ventum, extemplo in carcerem conditi. ac primo producti ad populum ab tribunis apud praeoccupatos Locrensium clade animos nullum misericordiae locum habuerunt;
§22.8 postea cum saepius producerentur, iam senescente invidia molliebantur irae, et ipsa deformitas Plemini memoriaque absentis Scipionis favorem ad vulgum conciliabat.
§22.9 mortuus tamen prius in vinclis est, quam iudicium de eo populi perficeretur.
§22.10 hunc Pleminium Clodius Licinus in libro tertio rerum Romanarum refert ludis votivis, quos Romae Africanus iterum consul faciebat, conatum per quosdam, quos pretio corruperat, aliquot locis urbem incendere, ut effringendi carceris fugiendique haberet occasionem; patefacto dein scelere delegatum in Tullianum ex senatus consulto.
§22.11 de Scipione nusquam nisi in senatu actum, ubi omnes legatique et tribuni, classem, exercitum ducemque verbis extollentes, effecerunt, ut senatus censeret primo quoque tempore in Africam traiciendum Scipionique permitteretur,
§22.12 ut ex iis exercitibus, qui in Sicilia essent, ipse eligeret, quos in Africam secum traiceret, quos provinciae relinqueret praesidio.
§23.1 dum haec apud Romanos geruntur, Carthaginienses quoque, cum speculis per omnia promunturia positis percunctantes paventesque ad singulos nuntios sollicitam hiemem egissent,
§23.2 haud parvum et ipsi tuendae Africae momentum adiecerunt societatem Syphacis regis, cuius maxime fiducia traiecturum in Africam Romanum crediderant.
§23.3 erat Hasdrubali Gisgonis filio non hospitium modo cum rege, de quo ante dictum est, cum ex Hispania forte in idem tempus Scipio atque Hasdrubal convenerunt, sed mentio quoque inchoata adfinitatis, ut rex duceret filiam Hasdrubalis.
§23.4 ad eam rem consummandam tempusque nuptiis statuendumiam enim nubilis erat virgoprofectus Hasdrubal ut accensum cupiditateet sunt ante omnes barbaros Numidae effusi in Veneremsensit, virginem a Carthagine arcessit maturatque nuptias;
§23.5 et inter aliam gratulationem, ut publicum quoque foedus privato adiceretur, societas inter populum Carthaginiensium regemque, data ultro citroque fide eosdem amicos inimicosque habituros, iure iurando adfirmatur.
§23.6 ceterum Hasdrubal, memor et cum Scipione initae regi societatis et quam vana et mutabilia barbarorum ingenia essent, veritus, ne, si traiecisset in Africam Scipio, parvum vinculum eae nuptiae essent,
§23.7 dum accensum recenti amore Numidam habet, perpellit blanditiis quoque puellae adhibitis, ut legatos in Siciliam ad Scipionem mittat, per quos moneat eum, ne prioribus suis promissis fretus in Africam traiciat:
§23.8 se et nuptiis civis Carthaginiensis, filiae Hasdrubalis, quem viderit apud se in hospitio, et publico etiam foedere cum populo Carthaginiensi iunctum optare primum,
§23.9 ut procul ab Africa, sicut adhuc fecerint, bellum Romani cum Carthaginiensibus gerant, ne sibi interesse certaminibus eorum armaque aut haec aut illa, abnuentem alteram societatem, sequi necesse sit;
§23.10 si non abstineat Africa Scipio et Carthagini exercitum admoveat, sibi necessarium fore et pro terra Africa, in qua et ipse sit genitus, et pro patria coniugis suae proque parente ac penatibus dimicare.
§24.1 cum iis mandatis ab rege legati ad Scipionem missi Syracusis eum convenerunt.
§24.2 Scipio quamquam magno momento rerum in Africa gerendarum magnaque spe destitutus erat,
§24.3 legatis propere, priusquam res vulgaretur, remissis in Africam litteras dat ad regem, quibus etiam atque etiam monet eum, ne iura hospitii secum neu cum populo Romano initae societatis neu fas, fidem, dexteras, deos testes atque arbitros conventorum fallat.
§24.4 ceterum quando neque celari adventus Numidarum poteratvagati enim in urbe obversatique praetorio erantet, si sileretur, quid petentes venissent, periculum erat, ne vera eo ipso, quod celarentur, sua sponte magis emanarent, timorque in exercitum incideret, ne simul cum rege et Carthaginiensibus foret bellandum, avertit a vero falsis praeoccupando mentes hominum
§24.5 et vocatis ad contionem militibus non ultra esse cunctandum ait; instare, ut in Africam quam primum traiciat, socios reges; Masinissam prius ipsum ad C. Laelium venisse querentem, quod cunctando tempus tereretur;
§24.6 nunc Syphacem mittere legatos idem admirantem, quae tam diuturnae morae sit causa, postulantemque, ut aut traiciatur tandem in Africam exercitus aut, si mutata consilia sint, certior fiat, ut et ipse sibi ac regno suo possit consulere.
§24.7 itaque satis iam omnibus instructis paratisque, et re iam non ultra recipiente cunctationem in animo sibi esse, Lilybaeum classe traducta eodemque omnibus peditum equitumque copiis contractis, quae prima dies cursum navibus daret, deis bene iuvantibus in Africam traicere.
§24.8 litteras ad M. Pomponium mittit, ut, si ei videretur, Lilybaeum veniret, ut communiter consulerent, quas potissimum legiones et quantum militum numerum in Africam traiceret.
§24.9 item circum oram omnem maritimam misit, ut naves onerariae cotmprensae comprensae Lilybaeum omnes contraherentur.
§24.10 quidquid militum naviumque in Sicilia erat, cum Lilybaeum convenisset, et nec urbs multitudinem hominum neque portus naves caperet,
§24.11 tantus omnibus ardor erat in Africam traiciendi, ut non ad bellum duci viderentur, sed ad certa victoriae praemia. praecipue qui superabant ex Cannensi exercitu milites illo, non alio duce credebant navata rei publicae opera finire se militiam ignominiosam posse.
§24.12 et Scipio minime id genus militum aspernabatur ut qui neque ad Cannas ignavia eorum cladem acceptam sciret neque ullos aeque veteres milites in exercitu Romano esse, expertosque non variis proeliis modo sed urbibus etiam oppugnandis.
§24.13 quinta et sexta Cannenses erant legiones; eas se traiecturum in Africam cum dixisset, singulos milites inspexit, relictisque, quos non idoneos credebat, in locum eorum subiecit, quos secum ex Italia adduxerat,
§24.14 supplevitque ita eas legiones, ut singulae sena milia et ducenos pedites, trecenos haberent equites. sociorum item Latini nominis pedites equitesque de exercitu Cannensi legit.
§25.1 quantum militum in Africam transportatum sit, non parvo numero inter auctores discrepat.
§25.2 alibi decem milia peditum duo milia et ducentos equites, alibi sedecim milia peditum, mille et sexcentos sescentos equites, alibi parte plus dimidia rem auctam, quinque et triginta milia peditum equitumque in naves imposita invenio. quidam non adiecere numerum,
§25.3 inter quos me ipse in re dubia poni malim. Coelius ut abstinet numero, ita ad inmensum multitudinis speciem auget:
§25.4 volucres ad terrain terram delapsas clamore rnilitum militum ait, tantamque multitudinem conscendisse naves, ut nemo mortalium aut in Italia aut in Sicilia relinqui videretur.
§25.5 milites ut naves ordine ac sine tumultu conscenderent, ipse ear eam sibi curam sumpsit;
§25.6 nauticos C. Laelius, qui classis praefectus erat, in navibus, ante conscendere coactos, continuit; commeatus imponendi M. Pomponio praetori cura data: quinque et quadraginta dierum cibaria, e quibus quindecim dierum cocta, imposita.
§25.7 ut omnes iam in navibus erant, scaphas circummisit, ut ex omnibus navibus gubernatoresque et magistri navium et bini milites in forum convenirent ad imperia accipienda.
§25.8 postquam convenerunt, primum ab iis quaesivit, si aquam hominibus iumentisque in totidem dies, quot frumentum, imposuissent. ubi responderunt aquam dierum quinque
§25.9–32.11
§25.9 et quadraginta in navibus esse, tum edixit militibus, ut silentium quieti nautis sine certamine ad ministeria exsequenda bene oboedientes praestarent.
§25.10 cum viginti rostratis se ac L. Scipionem ab dextro cornu, ab laevo totidem rostratas et C. Laelium praefectum classis cum M. Porcio Catonequaestor is tum eratonerariis futurum praesidio.
§25.11 lumina in navibus singula rostratae, bina onerariae haberent; in praetoria nave insigne nocturnum trium luminum fore.
§25.12 Emporia ut peterent, gubernatoribus edixit. fertilissimus ager eoque abundans omnium copia rerum est regio, et inbelles, quod plerumque in uberi agro evenit, barbari sunt, priusque, quam ab Carthagine subveniretur, opprimi videbantur posse.
§25.13 iis editis imperiis redire ad naves iussi et postero die deis bene iuvantibus signo dato solvere naves.
§26.1 multae classes Romanae e Sicilia atque ipso illo portu profectae erant; ceterum non eo bello solumnec id mirum, praedatum enim tantummodo pleraeque classes ierant — , sed ne priore quidem ulla profectio tanti spectaculi fuit;
§26.2 quamquam, si magnitudine classes aestimares, et bini consules cum binis exercitibus ante traiecerant et prope totidem rostratae in illis classibus fuerant, quot onerariis Scipio tum traiciebat;
§26.3 nam praeter quadraginta longas naves quadringentis ferme onerariis exercitum travexit.
§26.4 sed et bellum bello secundum priori ut atrocius Romanis videretur, cum quod in Italia bellabatur, tum ingentes strages tot exercituum simul caesis ducibus effecerant,
§26.5 et Scipio dux partim factis fortibus partim suapte fortuna quadam ingenti ad incrementa gloriae celebratus converterat animos,
§26.6 simul et mens ipsa traiciendi nulli ante eo bello duci temptata, quod ad Hannibalem detrahendum ex Italia transferendumque et finiendum in Africa bellum se transire vulgaverat.
§26.7 concurrerat ad spectaculum in portum omnis turba non habitantium modo Lilybaei, sed legationum omnium ex Sicilia, quae et ad prosequendum Scipionem officii causa convenerant et praetorem provinciae M. Pomponium secutae fuerant;
§26.8 ad hoc legiones, quae in Sicilia relinquebantur, ad prosequendos commilitones processerant; nec classis modo prospectantibus e terra, sed terra etiam omnis circa referta turba spectaculo navigantibus erat.
§27.1 ubi illuxit, Scipio e praetoria nave silentio per praeconem factodivi divaeque,” inquitqui maria terrasque colitis, vos precor quaesoque, uti quae in meo imperio gesta sunt,
§27.2 geruntur postque gerentur, ea mihi, populo plebique Romanae, sociis nominique Latino, qui populi Romani quique meam sectam, imperium auspiciumque terra mari amnibusque secuntur, bene verruncent, eaque vos omnia bene iuvetis, bonis auctibus auxitis;
§27.3 salvos incolumesque victis perduellibus victores, spoliis decorates, praeda onustos triumphantesque mecum domos reduces sistatis; inimicorum hostiumque ulciscendorum copiam faxitis;
§27.4 quaeque populus Carthaginiensis in civitatem nostram facere molitus est, ea ut mihi populoque Romano in civitatem Carthaginiensium exempla edendi facultatem detis.”
§27.5 secundum has preces cruda exta caesa victima, uti mos est, in mare proiecit tubaque signum dedit proficiscendi.
§27.6 vento secundo vehementi satis profecti celeriter e conspectu terrae ablati sunt; et a meridie nebula excepit ita, vix ut concursus navium inter se vitarent; lenior ventus in alto factus. noctem insequentem eadem caligo obtinuit;
§27.7 sole orto est discussa, et addita vis vento.
§27.8 iam terram cernebant. haud ita multo post gubernator Scipioni ait non plus quinque milia passuum Africam abesse, Mercuri promunturium se cernere; si iubeat eo dirigi, iam in portu fore omnem classem.
§27.9 Scipio, ut in conspectu terra fuit, precatus deos, uti bono rei publicae suoque Africam videret, dare vela et alium infra navibus accessum petere iubet.
§27.10 vento eodem ferebantur; ceterum nebula sub idem ferme tempus, quo pridie, exorta conspectum terrae ademit, et ventus premente nebula cecidit.
§27.11 nox deinde incertiora omnia fecit. itaque ancoras, ne aut inter se concurrerent naves aut terrae inferrentur, iecere.
§27.12 ubi inluxit, ventus idem coortus nebula disiecta aperuit omnia Africae litora. Scipio, quod esset proximum promunturium, percunctatus cum Pulchri promunturium id vocari audisset, “placet omeninquit;
§27.13 huc dirigite naves.” eo classis decurrit, copiaeque omnes in terram expositae sunt. prosperam navigationem sine terrore ac tumultu fuisse permultis Graecis Latinisque auctoribus credidi.
§27.14 Coelius unus praeterquam quod non mersas fluctibus naves, ceteros omnes caelestes maritimosque terrores, postremo abreptam tempestate ab Africa classem ad insulam Aegimurum,
§27.15 inde aegre correctum cursum exponit, et prope obrutis navibus iniussu imperatoris scaphis, baud haud secus quam naufragos, milites sine armis cum ingenti tumultu in terram evasisse.
§28.1 expositis copiis Romani castra in proximis tumulis metantur.
§28.2 iam non in maritimos modo agros conspectu primum classis, dein tumultu egredientium in terram pavor terrorque pervenerat, sed in ipsas urbes.
§28.3 neque enim hominum modo turba mulierum puerorumque agminibus immixta, omnes passim compleverat vias, sed pecora quoque prae se agrestes agebant, ut relinqui subito Africam diceres.
§28.4 urbibus vero ipsis maiorem quam quem secum attulerant, terrorem inferebant; praecipue Carthagini prope ut captae tumultus fuit.
§28.5 nam post M. Atilium Regulum et L. Manlium consules, annis prope quinquaginta, nullum Romanum exercitum viderant praeter praedatorias classes, quibus escensiones in agros maritimos factae erant,
§28.6 raptisque, quae obvia fors fecerat, prius recursum semper ad naves, quam clamor agrestes conciret, fuerat;
§28.7 eo maior tum fuga pavorque in urbe fuit. et hercule neque exercitus domi validus neque dux, quem opponerent, erat. Hasdrubal Gisgonis filius genere, fama, divitiis, regia tum etiam adfinitate longe primus civitatis erat;
§28.8 sed eum ab ipso illo Scipione aliquot proeliis fusum pulsumque in Hispania meminerant, nec magis ducem duci parem quam tumultuarium exercitum suum Romano exercitui esse.
§28.9 itaque, velut si urbem extemplo adgressurus Scipio foret, ita conclamatum ad arma est, portaeque raptim clausae et armati in muris vigiliaeque et stationes dispositae, ac nocte insequenti vigilatum est.
§28.10 postero die quingenti equites, speculatum ad mare turbandosque egredientes ex navibus missi, in stationes Romanorum inciderunt.
§28.11 iam enim Scipio classe Uticam missa ipse haud ita multum progressus a mari tumulos proximos ceperat; equites et in stationibus locis idoneis posuerat et per agros miserat praedatum.
§29.1 hi cum Carthaginiensi equitatu proelium cum commisissent, paucos in ipso certamine, plerosque fugientes persecuti, in quibus praefectum quoque Hannonem, nobilem iuvenem, occiderunt.
§29.2 Scipio non agros modo circa vastavit, sed urbem etiam proximam Afrorum satis opulentam cepit,
§29.3 ubi praeter cetera, quae extemplo in naves onerarias imposita missaque in Siciliam erant, octo milia liberorum servorumque capitum sunt capta.
§29.4 laetissimus tamen Romanis in principio rerum gerendarum adventus fuit Masinissae; quem quidam cum ducentis baud haud amplius equitibus, plerique cum duum milium equitatu tradunt venisse.
§29.5 ceterum cum longe maximus omnium aetatis suae regum hic fuerit plurimumque rem Romanam iuverit, operae pretium videtur excedere paulum ad enarrandum, quam varia fortuna usus sit in amittendo recuperandoque paterno regno.
§29.6 Militanti pro Carthaginiensibus in Hispania pater ei moritur; Galae nomen erat. regnum ad fratrem regis Oezalcen Oezalcem pergrandem natuita mos apud Numidas estpervenit.
§29.7 haud multo post Oezalce quoque mortuo maior ex duobus filiis eius Capussa, puero admodum altero, paternum imperium accepit.
§29.8 ceterum cum magis iure gentis quam auctoritate inter suos aut viribus obtineret regnum, extitit quidam Mazaetullus nomine, non alienus sanguine regibus, familiae semper inimicae ac de imperio varia fortuna cum iis, qui tum obtinebant, certantis.
§29.9 is concitatis popularibus, apud quos invidia regum magnae auctoritatis erat, castris palam positis descendere regem in aciem ac dimicare de regno coegit.
§29.10 in eo proelio Capussa cum multis principum cecidit; gens Maesuliorum omnis in dicionem imperiumque Mazaetulli concessit.
§29.11 regio tamen nomine abstinuit contentusque nomine modico tutoris puerum Lacumazen, qui stirpis regiae supererat, regem appellat.
§29.12 Carthaginiensem nobilem feminam, sororis filiam Hannibalis, quae proxime Oezalci regi nupta fuerat, matrimonio sibi iungit spe Carthaginiensium societatis
§29.13 et cum Syphace hospitium vetustum legatis missis renovat, omnia ea auxilia praeparans adversus Masinissam.
§30.1 et Masinissa, audita morte patrui, dein nece fratris patruelis, ex Hispania in MauretaniamBaga ea tempestate rex Maurorum erattraiecit.
§30.2 ab eo supplex intimis precibus auxilium itineri quoniam bello non poterat, quattuor milia Maurorum impetravit.
§30.3 cum iis, praemisso nuntio ad paternos suosque amicos, cum ad fines regni pervenisset, quingenti ferme Numidae ad eum convenerunt.
§30.4 igitur Mauris inde, sicut convenerat, retro ad regem remissis, quamquam aliquanto minor spe multitudo nec cum qua tantam rem adgredi satis auderet,
§30.5 convenerat, ratus agendo ac moliendo vires quoque ad agendum aliquid conlecturum, proficiscenti ad Syphacem Lacumazae regulo ad Thapsum occurrit.
§30.6 trepidum agmen cum in urbem refugisset, et urbem Masinissa primo impetu capit et ex regiis alios tradentes se recipit, alios vim parantes occidit; pars maxima cum ipso puero inter tumultum ad Syphacem, quo primum intenderant iter, pervenerunt.
§30.7 fama huius modicae rei in principio rerum prospere actae convertit ad Masinissam Numidas, adfluebantque undique ex agris vicisque veteres milites Galae et incitabant iuvenem ad reciperandum paternum regnum.
§30.8 numero militum aliquantum Mazaetullus superabat; nam et ipse eum exercitum, quo Capussam vicerat, et ex receptis post caedem regis aliquot habebat, et puer Lacumazes ab Syphace auxilia ingentia adduxerat.
§30.9 quindecim milia peditum Mazaetullo, decem milia equitum erant, quibus cum Masinissa nequaquam tantum peditum equitumve habente acie conflixit. vicit tamen et veterum militum virtus et prudentia inter Romana et Punica arma exercitati ducis;
§30.10 regulus cum tutore et exigua Masaesuliorum manu in Carthaginiensem agrum perfugit. ita recuperato regno paterno Masinissa, quia sibi adversus Syphacem haud paulo maiorem restare dimicationem cernebat, optimum ratus cum fratre patruele gratiam reconciliare,
§30.11 missis qui et puero spem facerent, si in fidem Masinissae sese permisisset, futurum eum in eodem honore, quo apud Galam Oezalces quondam fuisset,
§30.12 et qui Mazaetullo praeter inpunitatem sua omnia cum fide restitui sponderent, ambo praeoptantes exilio modicam domi fortunam,
§30.13 omnia, ne id fieret, Carthaginiensibus de industria agentibus, ad sese perduxit.
§31.1 Hasdrubal tum forte, cum haec gerebantur, apud Syphacem erat; qui Numidae, baud haud sane multum ad se pertinere credenti,
§31.2 utrum penes Lacumazen an Masinissam regnum Maesuliorum esset, falli eum magnopere ait, si Masinissam eisdem contentum fore, quibus patrem Galam aut patruum eius Oezalcen, credat: multo maiorem indolem in eo animi ingeniique esse, quam in ullo gentis eius umquam fuisset;
§31.3 saepe eum in Hispania rarae inter homines virtutis specimen dedisse sociis pariter hostibusque. et Syphacem et Carthaginienses, nisi orientem illum ignem oppressissent, ingenti mox incendio, cum iam nullam opem ferre possent, arsuros;
§31.4 adhuc teneras et fragiles vires eius esse, vixdum coalescens foventis regnum. instando stimulandoque pervincit, ut exercitum ad fines Maesuliorum admoveat atque in agro,
§31.5 de quo saepe cum Gala non verbis modo disceptatum, sed etiam armis certatum fuerat, tamquam haud dubie iuris sui, castra locet: si quis arceat, quod maxime opus sit, acie dimicaturum;
§31.6 sin per metum agro cedatur, in medium regnum eundum; aut sine certamine concessuros in dicionem eius Maesulios aut nequaquam pares futuros armis.
§31.7 his vocibus incitatus Syphax Masinissae bellum infert, et primo certamine Maesulios fundit fugatque.
§31.8 Masinissa cum paucis equitibus ex acie in montemBellum incolae vocant perfugit. familiae aliquot cum mapalibus pecoribusque suisea pecunia illis estpersecuti sunt regem;
§31.9 cetera Maesuliorum multitude multitudo in dicionem Syphacis concessit. quem ceperant exules montem herbidus aquosusque est; et quia pecori bonus alendo erat, hominum quoque carne ac lacte vescentium abunde sufficiebat alimentis.
§31.10 inde nocturnis primo ac furtivis incursionibus, deinde aperto latrocinio infesta omnia circa esse; maxime uri Carthaginiensis ager, quia et plus praedae, quam inter Numidas, et latrocinium tutius erat.
§31.11 iamque adeo licenter eludebant, ut ad mare devectam praedam venderent mercatoribus appellentibus naves ad id ipsum, pluresque quam iusto saepe in bello Carthaginienses caderent caperenturque.
§31.12 deplorabant ea apud Syphacem Carthaginienses infensumque et ipsum ad reliquias belli persequendas instigabant. sed vix regium videbatur latronem vagum in montibus consectari;
§32.1 Bucar ex praefectis regiis, vir acer et inpiger, ad id delectus. ei data quattuor milia peditum, duo equitum; praemiorumque ingentium spe oneratus, si caput Masinissae rettulisset aut vivumid vero inaestimabile gaudium fore cepisset.
§32.2 palatos incurioseque agentes inproviso adortus, pecorum hominumque ingenti multitudine a praesidio armatorum exclusa, Masinissam ipsum cum paucis in verticem montis compellit.
§32.3 inde prope ut iam debellato, nec praeda modo pecorum hominumque captorum missa ad regem, sed copiis etiam, ut aliquanto maioribus quam pro reliquiis belli, remissis,
§32.4 cum quingentis haud amplius peditibus ducentisque equitibus degressum iugis Masinissam persecutus in valle arta faucibus utrimque obsessis inclusit, ubi ingens caedes Maesuliorum facta.
§32.5 Masinissa cum quinquaginta haud amplius equitibus per anfractus montis ignotos sequentibus se eripuit;
§32.6 tenuit tamen vestigia Bucar adeptusque eum patentibus prope Clupeam urbem campis ita circumvenit, ut praeter quattuor equites omnes ad unum interfecerit. cum iis ipsum quoque Masinissam saucium prope e manibus inter tumultum amisit.
§32.7 in conspectu erant fugientes; ala equitum dispersa lato campo, quibusdam, ut occurrerent, per obliqua tendentibus, quinque hostes sequebatur.
§32.8 amnis ingens fugientes accepitneque enim cunctanter, ut quos maior metus urgeret, immiserant equosraptique gurgite in obliquum praelati.
§32.9 duobus in conspectu hostium in praerapidum gurgitem haustis ipse, perisse creditus, ac duo reliqui equites cum eo inter virgulta ulterioris ripae emerserunt. is finis Bucari sequendi fuit nec ingredi flumen auso nec habere credenti se iam, quem sequeretur.
§32.10 inde vanus auctor absumpti Masinissae ad regem rediit, missique, qui Carthaginem gaudium ingens nuntiarent; totaque Africa fama mortis Masinissae repens allata varie animos adfecit.
§32.11 Masinissa in spelunca occulta cum herbis curaret vulnus, duorum equitum latrocinio per dies aliquot vixit.
§32.12–38.8
§32.12 ubi primum ducta cicatrix, patique posse visus iactationem, audacia ingenti pergit ire ad regnum repetendum; atque in ipso itinere baud haud plus quadraginta equitibus conlectis cum in Maesulios palam iam, quis esset,
§32.13 ferens venisset, tantum motum cum favore pristino tum gaudio insperato, quod, quem perisse crediderant,
§32.14 incolumem cernebant, fecit, ut intra paucos dies sex milia peditum armatorum, quattuor equitum ad eum convenirent, iamque non in possessione modo paterni regni esset, sed etiam socios Carthaginiensium populos Masaesuliorumque finesid Syphacis regnum eratvastaret. inde inritato ad bellum Syphace, inter Cirtam Hipponemque in iugis opportunorum ad omnia montium consedit.
§33.1 maiorem igitur iam rem Syphax ratus, quam ut per praefectos ageret, cum filio iuvenenomen Vermina eratparte exercitus missa imperat, ut circumducto agmine in se intentum hostem ab tergo invadat.
§33.2 nocte profectus Vermina, qui ex occulto adgressurus erat; Syphax autem interdiu aperto itinere, ut qui signis conlatis acie dimicaturus esset, movit castra.
§33.3 ubi terpus tempus visum est, quo pervenisse iam circummissi videri poterant, et ipse leni clivo ferente ad hostem, cum multitudine fretus tum praeparatis ab tergo insidiis, per adversum montem erectam aciem ducit.
§33.4 Masinissa fiducia maxime loci, quo multo aequiore pugnaturus erat, et ipse derigit suos. atrox proelium et diu anceps fuit, loco et virtute militum Masinissam, multitudine, quae nimio maior erat, Syphacem iuvante.
§33.5 ea multitudo divisa, cum pars a fronte urgeret, pars ab tergo se circumfudisset, victoriam haud dubiam Syphaci dedit, et ne effugium quidem patebat hinc a fronte, hinc ab tergo inclusis.
§33.6 itaque ceteri pedites equitesque caesi aut capti; ducentos ferme equites Masinissa circa se conglobatos divisosque turmatim in tres partes erumpere iubet, loco praedicto, in quem ex dissipata convenirent fuga.
§33.7 ipse, qua intenderat, inter media tela hostium evasit; duae turmae haesere; altera metu dedita hosti, pertinacior in repugnando telis obruta et confixa est.
§33.8 Verminam prope vestigiis instantem in alia atque alia flectendo itinera eludens, taedio et desperatione tandem fessum absistere sequendo coegit; ipse cum sexaginta equitibus ad minorem Syrtim pervenit.
§33.9 ibi cum conscientia egregia saepe repetiti regni paterni inter Punica Emporia gentemque Garamantum omne tempus usque ad C. Laeli classisque Romanae adventum in Africam consumpsit.
§33.10 haec animum inclinant, ut cum modico potius quam cum magno praesidio equitum ad Scipionem quoque postea venisse Masinissam credam; quippe illa regnanti multitudo, haec paucitas exulis fortunae conveniens est.
§34.1 Carthaginienses ala equitum cum praefecto amissa, alio equitatu per novum dilectum comparato, Hannonem Hamilcaris filium praeficiunt.
§34.2 hasdrubalem subinde ac Syphacem per litteras nuntiosque, postremo etiam per legatos arcessunt; Hlasdrubalem Hasdrubalem opem ferre prope circumsessae patriae iubent; Syphacem orant, ut Carthagini, ut universae Africae subveniat.
§34.3 ad Uticam tum castrt castra Scipio, mille ferme passus ab urbe, habebat, tralata a mari, ubi paucos dies stativa coniuncta classi fuerant.
§34.4 Hanno nequaquam satis valido non modo ad lacessendum hostem sed ne ad tuendos quidem a populationibus agros equitatu accepto, id omnium primum egit, ut per conquisitionem numerum equitum augeret;
§34.5 nee nec aliarum gentium aspernatus, maxime tamen Numidasid longe primum equitum in Africa est genusconducit.
§34.6 iam ad quattuor milia equitum habebat, cum Salaecam nomine urbem occupavit quindecim ferme milia ab Romanis castris.
§34.7 quod ubi Scipioni relatum est, “aestiva sub tectis equitatus!” inquit: “sint vel plures, dum talem ducem habeant.”
§34.8 eo minus sibi cessandum ratus, quo illi segnius rem agerent, Masinissam cum equitatu praemissum portis obequitare atque hostem ad pugnam elicere iubet; ubi omnis multitudo se effudisset graviorque iam in certamine esset, quam ut facile sustineri posset, cederet paulatim; se in tempore pugnae obventurum.
§34.9 tantum moratus, quantum satis temporis praegresso visum ad eliciendos hostes, cum Romano equitatu secutus, tegentibus tumulis, qui peropportune circa viae flexus oppositi erant, occultus processit.
§34.10 Masinissa ex composito nunc terrentis nunc timentis modo aut ipsis obequitabat portis aut cedendo, cum timoris simulatio audaciam hosti faceret, ad insequendum temere eliciebat.
§34.11 nondum omnes egressi erant, varieque dux fatigabatur alios vino et somno graves arma capere et frenare equos cogendo, aliis, ne sparsi et inconditi sine ordine, sine signis omnibus portis excurrerent, obsistendo.
§34.12 primo incaute se invehentes Masinissa excipiebat; mox plures simul conferti porta effusi aequaverant certamen; postremo iam omnis equitatus proelio cum adesset, sustineri ultra nequiere.
§34.13 non tamen effusa fuga Masinissa, sed cedendo sensim impetus eorum excipiebat, donec ad tumulos tegentes Romanum equitatum pertraxit.
§34.14 inde exorti equites et ipsi integris viribus et recentibus equis Hannoni Afrisque pugnando ac sequendo fessis se circumfudere; et Masinissa flexis subito equis in pugnam rediit.
§34.15 mille ferme, qui primi agminis fuerant, quibus baud haud facilis receptus fuit, cum ipso duce Hannone interclusi atque interfecti sunt;
§34.16 ceteros, ducis praecipue territos caede, effuse fugientes per triginta milia passuum victores secuti ad duo praeterea milia equitum aut ceperunt aut occiderunt.
§34.17 inter eos satis constabat non minus ducentos Carthaginiensium equites fuisse, et divitiis quosdam et genere inlustres.
§35.1 eodem forte, quo haec gesta sunt, die naves, quae praedam in Siciliam vexerant, cum commeatu rediere, velut ominatae ad praedam alteram repetendam sese venisse.
§35.2 duos eodem nomine Carthaginiensium duces duobus equestribus proeliis interfectos non omnes auctores sunt, veriti, credo, ne falleret bis relata eadem res; Coelius quidem et Valerius captum Hannonem tradunt.
§35.3 Scipio praefectos equitesque prout cuiusque opera fuerat, ante omnes Masinissam, insignibus donis donat;
§35.4 et firmo praesidio Salaecae imposito ipse cum cetero exercitu profectus, non agris modo, quacumque incedebat, populatis, sed urbibus etiam quibusdam vicisque expugnatis,
§35.5 late fuso terrore belli, septimo die, quam profectus erat, magnam vim hominum et pecoris et omnis generis praedae trahens in castra redit gravesque iterum hostilibus spoliis naves dimittit.
§35.6 inde omissis expeditionibus parvis populationibusque ab oppugnandam Uticam omnes belli vires convertit, ear eam deinde, si cepisset, sedem ad cetera exsequenda habiturus.
§35.7 simul et a classe navales socii, qua ex parte urbs mari adluitur, simul et terrestris exercitus ab imminente prope ipsis moenibus tumulo est admotus.
§35.8 tormenta machinasque et advexerat secum et ex Sicilia missa cum commeatu erant et nova in armamentario, multis talium operum artificibus de industria inclusis, fiebant.
§35.9 Uticensibus tanta undique mole circumsessis in Carthaginiensi populo, Carthaginiensibus in Hasdrubale ita, si is movisset Syphacem, spes omnis erat; sed desiderio indigentium auxilii tardius cuncta movebantur.
§35.10 Hasdrubal intentissima conquisitione cum ad triginta milia peditum, tria equitum confecisset, non tamen ante adventum Syphacis castra propius hostem movere est ausus.
§35.11 Syphax cum quinquaginta milibus peditum, decem equitum advenit, confestimque motis a Carthagine castris haud procul Utica munitionibusque Romanis consedit.
§35.12 quorum adventus hoc tamen momenti fecit, ut Scipio, cum quadraginta ferme dies nequiquam omnia experiens obsedisset Uticam, abscederet inde inrito incepto. et
§35.13 iam enim hiems instabatcastra hiberna in promunturio, quod tenui iugo continenti adhaerens in aliquantum maris spatium extenditur, communit; uno vallo et navalia castra amplectitur.
§35.14 iugo medio legionum castris inpositis latus ad septentrionem versum subductae naves navalesque socii tenebant, meridianam vallem ad alterum litus devexam equitatus. haec in Africa usque ad extremum autumni gesta.
§36.1 praeter convectum undique ex populatis circa agris frumentum commeatusque ex Sicilia atque Italia advectos, Cn. Octavius propraetor ex Sardinia ab Ti. Claudio praetore, cuius ea provincia erat, ingentem vim frumenti advexit;
§36.2 horreaque non solum ea, quae iam facta erant, repleta, sed nova aedificata. vestimenta exercitui deerant; id mandatum Octavio, ut cum praetore ageret, si quid ex ea provincia comparari ac mitti posset.
§36.3 ea quoque haud segniter curata res; mille ducentae togae brevi spatio et duodecim milia tunicarum missa.
§36.4 aestate ea qua haec in Africa gesta sunt, P. Sempronius consul, cui Bruttii provincia erat, in agro Crotoniensi cum Hannibale in ipso itinere tumultuario proelio conflixit.
§36.5 agminibus magis quam acie puagnatur pugnatum est. Romani pulsi, et tumultu verius quam pugna ad mille et ducenti de exercitu consulis interfecti;
§36.6 in castra trepide reditum, neque oppugnare tamen ea hostes ausi. ceterum silentio proximae noctis profectus inde consul, praemisso nuntio ad P. Licinium proconsulem, ut suas legiones admoveret, copias coniunxit. ita duo duces, duo exercitus ad Hannibalem redierunt; nec mora dimicandi facta est,
§36.7 cum consuli duplicatae vires, Poeno recens victoria animos faceret.
§36.8 in primam aciem suas legiones Sempronius induxit, in subsidiis locatae P. Licinii legiones. consul principio pugnae aedem Fortunae Primigeniae vovit, si eo die hostes fudisset;
§36.9 composque eius voti fuit. fusi ac fugati Poeni, supra quattuor milia armatorum caesa, paulo minus trecenti vivi capti et equi quadraginta et undecim militaria signa. perculsus adverso proelio Hannibal Crotonem exercitum reduxit.
§36.10 Eodem tempore M. Cornelius consul in altera parte Italiae non tam armis quam iudiciorum terrore Etruriam continuit, totam ferme ad Magonem ac per eum ad spem novandi res versam.
§36.11 eas quaestiones ex senatus consulto minime ambitiose habuit; multique nobiles Etrusci, qui aut ipsi ierant aut miserant ad Magonem de populorum suorum defectione, primo praesentes erant condemnati;
§36.12 postea conscientia sibimet ipsi exilium consciscentes, cum absentes damnati essent, corporibus subtractis bona tantum, quae publicari poterant, pigneranda poenae praebebant.
§37.1 dam haec consules diversis regionibus agunt, censores interim Romae M. Livius et C. Claudius senatum recitaverunt. princeps iterum lectus Q. Fabius Maximus; notati septem, nemo tamen, qui sella curuli sedisset.
§37.2 sarta tecta acriter et cum summa fide exegerunt; viam e foro Bovario et ad Veneris circa foros publicos et aedem Matris Magnae in Palatio faciendam locaverunt. vectigal etiam novum ex salaria annona statuerunt.
§37.3 sextante sal et Romae et per totam Italiam erat Romae pretio eodem, pluris in foris et conciliabulis, et alio alibi pretio praebendum locaverunt.
§37.4 id vectigal commentum alterum ex censoribus satis credebant, populo iratum, quod iniquo iudicio quondam damnatus esset; et in pretio salis maxime oneratas tribus, quarum opera damnatus erat, credebant.
§37.5 inde Salinatori Livio inditum cognomen. lustrum conditum serius, quia per provincias dimiserunt censores, ut civium Romanorum in exercitibus, quantus ubique esset, referretur numerus.
§37.6 censa cum iis ducenta decem quattuor milia hominum. condidit lustrum C. Claudius Nero.
§37.7 duodecim deinde coloniarum, quod numquam antea factum erat, deferentibus ipsarum coloniarum censoribus, censum acceperunt, ut, quantum numero militum, quantum pecunia valerent, in publicis tabulis monumenta extarent.
§37.8 equiturn equitum deinde census agi coeptus est; et ambo forte censores equum publicum habebant. cum ad tribum Polliam ventum est, in qua M. Livi nomen erat, et praeco cunctaretur citare ipsum censorem,
§37.9 citainquit NeroM. Livium;” et sive ex residua vetere simultate sive intempestiva iactatione severitatis inflatus M. Livium, quia populi iudicio esset damnatus, equum vendere iussit.
§37.10 item M. Livius, cum ad tribum Arniensem et nomen conlegae ventum est, vendere equum C. Claudium iussit duarum rerum causa, unius, quod falsum adversus se testimonium dixisset, alterius, quod non sincera fide secum in gratiam redisset.
§37.11 aeque foedum certamen inquinandi famam alterius cum suae famae damno factum est exitu censurae. cum in leges iurasset C. Claudius
§37.12 et in aerarium escendisset, inter nomina eorum, quos aerarios relinquebat, dedit conlegae nomen.
§37.13 deinde M. Livius in aerarium venit et praeter Maeciam tribum, quae se neque condemnasset neque condemnatum aut consulem aut censorem fecisset, populum Romanum omnem, quattuor et triginta tribus,
§37.14 aerarios reliquit, quod et innocentem se condemnassent et condemnatum consulem et censorem fecissent, neque infitiari possent aut iudicio semel aut comitiis bis ab se peccatum esse: inter quattuor et triginta tribus et C. Claudium aerarium fore;
§37.15 quod si exemplum haberet bis eundem aerarium relinquendi, C. Claudium nominatim se inter aerarios fuisse relicturum.
§37.16 pravum certamen notarum inter censores; castigatio inconstantiae populi censoria et gravitate temporum illorum digna.
§37.17 in invidia censores cum essent, crescendi ex iis ratus esse occasionem Cn. Baebius tribunus plebis diem ad populum utrisque dixit. ea res consensu patrum discussa est, ne postea obnoxia populari aurae censura esset.
§38.1 eadem aestate in Bruttiis Clampetia a consule vi capta, Consentia et Pandosia et ignobiles aliae civitates voluntate in dicionem venerunt.
§38.2 et cum comitiorum iam adpeteret tempus, Cornelium potius ex Etruria, ubi nihil belli erat, Romam acciri placuit. is consules Cn. Servilium Caepionem
§38.3 et C. Servilium Geminum creavit.
§38.4 inde praetoria comitia habita. creati P. Cornelius Lentulus, P. Quinctilius Varus, P. Aelius Paetus, P. Villius Tappulus:
§38.5 hi duo cum aediles plebis essent, praetores creati sunt. consul comitiis perfectis ad exercitum in Etruriam redit.
§38.6 sacerdotes eo anno mortui atque in locum eorum suffecti: Ti. Veturius Philo flamen Martialis in locun locum M. Aemili Regilli, qui priore anno mortuus erat, creatus inauguratusque;
§38.7 in M. Pomponi Mathonis auguris et decemviri locum creati decemvir M. Aurelius Cotta, augur Ti. Sempronius Gracchus admodum adulescens, quod tum perrarum in mandandis sacerdotiis erat.
§38.8 quadrigae aureae eo anno in Capitolio positae ab aedilibus curulibus C. Livio et M. Servilio Gemino, et ludi Romani biduum instaurati, item per biduum plebei ab aedilibus P. Aelio, P. Villio. et Iovis epulum fuit ludorum causa.
Tap any Latin word to look it up
An open-access project

Tap any Latin word to look it up