liber XXIII
§1.1–9.2
§1.1 Hannibal post Cannensem pugnam binaque castra capta ac direpta confestim ex Apulia in Samnium moverat, accitus in Hirpinos a Statio Trebio, pollicente se Compsam traditurum.
§1.2 Compsanus erat Trebius nobilis inter suos; sed premebat eum Mopsiorum factio, familiae per gratiam Romanorum potentis.
§1.3 post famam Cannensis pugnae volgatumque Trebi sermonibus adventum Hannibalis cum Mopsiani urbe excessissent, sine certamine tradita urbs Poeno praesidiumque acceptum est.
§1.4 ibi praeda omni atque impedimentis relictis, exercitu partito Magonem regionis eius urbes aut deficientis ab Romanis accipere aut detractantis cogere ad defectionem iubet,
§1.5 ipse per agrum Campanum mare inferum petit, oppugnaturus Neapolim, ut urbem maritimam haberet.
§1.6 ubi fines Neapolitanorum intravit, Numidas partim in insidiiset pleraeque cavae sunt viae sinusque occulti — , quacumque apte poterat, disposuit, alios prae se actam praedam ex agris ostentantis obequitare portis iussit.
§1.7 in quos, quia nec multi et incompositi videbantur, cum turma equitum erupisset, ab cedentibus consulto tracta in insidias circumventa est; nec evasisset quisquam,
§1.8 ni mare propinquum et baud haud procul litore naves, piscatoriae pleraeque, conspectae peritis nandi dedissent effugium.
§1.9 aliquot tamen eo proelio nobiles iuvenes capti caesique, inter quos et Hegeas, praefectus equitum, intemperantius cedentes secutus cecidit.
§1.10 ab urbe oppugnanda Poenum absterruere conspecta moenia haudquaquam prompta oppugnanti.
§2.1 inde Capuam flectit iter luxuriantem longa felicitate atque indulgentia fortunae, maxime tamen inter corrupta omnia licentia plebis sine modo libertatem exercentis.
§2.2 senatum et sibi et plebi obnoxium Pacuvius Calavius fecerat, nobilis idem ac popularis homo, ceterum malis artibus nanctus opes.
§2.3 is cum eo forte anno, quo res male gesta ad Trasumennum est, in summo magistratu esset, iam diu infestam senatui plebem ratus per occasionem novandi res magnum ausuram facinus, ut, si in ea loca Hannibal cum victore exercitu venisset, trucidato senatu traderet Capuam Poenis,
§2.4 inprobus homo, sed non ad extremum perditus, cum mallet incolumi quam eversa re publica dominari, nullam autem incolumem esse orbatam publico consilio crederet, rationem iniit, qua et senatum servaret et obnoxium sibi ac plebi faceret.
§2.5 vocato senatu cum sibi defectionis ab Romanis consilium placiturum nullo modo,
§2.6 nisi necessarium fuisset, praefatus esset, quippe qui liberos ex Appii Claudii filia haberet filiamque Romam nuptum M. Livio dedisset;
§2.7 ceterum maiorem multo rem magisque timendam instare: non enim per defectionem ad tollendum ex civitate senatum plebem spectare, sed per caedem senatus vacuam rem publicam tradere Hannibali ac Poenis velle;
§2.8 eo se periculo posse liberare eos, si permittant sibi et certaminum in re publica obliti credant,
§2.9 cum omnes victi metu permitterent, “Claudaminquitin curia vos et tamquam et ipse cogitati facinoris particeps adprobando consilia, quibus nequiquam adversarer, viam saluti vestrae inveniam.
§2.10 in hoc fidem, quam voltis ipsi, accipite.” fide data egressus claudi curiam iubet, praesidiumque in vestibulo relinquit, ne quis adire curiam iniussu suo neve inde egredi possit.
§3.1 tum vocato ad contionem populoQuod quod saepeinquitoptastis, Campani, ut supplicii sumendi vobis ex improbo ac detestabili senatu potestas esset,
§3.2 eam non per tumultum expugnantes domos singulorum, quas praesidiis clientium servorumque tuentur, cum summo vestro periculo, sed tutam habetis ac liberam.
§3.3 clausos omnis in curiam accipite, solos, inermis. nee nec quicquam raptim aut forte temere egeritis; de singulorum capite vobis ius sententiae dicendae faciam, ut quas quisque meritus est poenas pendat.
§3.4 sed ante omnia ita vos irae indulgere oportet, ut potiorem ira salutem atque utilitatem vestram habeatis. etenim hos, ut opinor, odistis senatores, non senatum omnino habere non voltis;
§3.5 quippe aut rex, quod abominandum, aut, quod unum liberae civitatis consilium est, senatus habendus est. itaque duae res simul agendae vobis sunt, ut et veterem senatum tollatis et novum cooptetis.
§3.6 citari singulos senatores iubebo deque eorum capite vos consulam; quod de quoque censueritis, fiet. sed prius in eius locum virum fortem ac strenuum novum senatorer senatorem cooptabitis, quam de noxio supplicium sumatur.”
§3.7 inde consedit, et nominibus in urnam coniectis citari quod primum sorte nomen excidit ipsumque e curia produci iussit.
§3.8 ubi auditum est nomen, malum et inprobum pro se quisque clamare et supplicio dignum.
§3.9 tum PacuviusVideo, quae de hoc sententia sit; date igitur pro malo atque inprobo bonum senatorem et iustum.”
§3.10 primo silentium erat inopia potioris subiciundi; deinde, cum aliquis omissa verecundia quempiam nominasset, multo maior extemplo clamor oriebatur,
§3.11 cum alii negarent nosse, alii nunc probra nunc humilitatem sordidamque inopiam et pudendae artis aut quaestus genus obicerent.
§3.12 hoc multo magis in secundo ac tertio citato senatore est factum, ut ipsius paenitere homines appareret, quem autem in eius substituerent locum,
§3.13 deesse, quia nec eosdem nominari attinebat, nihil aliud quam ad audienda probra nominatos, et multo humiliores obscurioresque ceteri erant eis, qui primi memoriae occurrerant.
§3.14 ita dilabi homines, notissimum quodque malum maxume tolerabile dicentes esse iubentesque senatum ex custodia dimitti.
§4.1 hoc modo Pacuvius cum obnoxium vitae beneficio senatum multo sibi magis quam plebi fecisset, sine armis, iam omnibus concedentibus, dominabatur.
§4.2 hinc senatores omissa dignitatis libertatisque memoria plebem adulari: salutare, benigne invitare, apparatis accipere epulis;
§4.3 eas causas suscipere, ei semper parti adesse, secundum eam litem iudices dare, quae magis popularis aptiorque in volgus favori conciliando esset; iam vero nihil in senatu agi aliter,
§4.4 quam si plebis ibi esset concilium. prona semper civitas in luxuriam non ingeniorum modo vitio sed afluenti copia voluptatium et inlecebris omnis amoenitatis maritimae terrestrisque,
§4.5 tum vero ita obsequio principum et licentia plebei lascivire, ut nec libidini nec sumptibus modus esset.
§4.6 ad contemptum legum magistratuum senatus accessit tum, post Cannensem cladem, ut, cuius aliqua verecundia erat, Romanum quoque spernerent imperium.
§4.7 id modo erat in mora ne extemplo deficerent, quod conubium vetustum multas familias claras ac potentis Romanis miscuerat,
§4.8 et, cum militarent aliquot apud Romanos, maximum vinculum erant trecenti equites, nobilissimus quisque Campanorum, in praesidia Sicularum urbium delecti ab Romanis ac missi.
§5.1 horum parentes cognatique aegre pervicerunt, ut legati ad consulem Romanum mitterentur. ii nondum Canusium profectum, sed Venusiae cur cum paucis ac semiermibus consulem invenerunt, quam poterat maxime miserabilem bonis sociis, superbis atque infidelibus, ut erant Campani, spernendum.
§5.2 et auxit rerum suarum suique contemptum consul nimis detegendo cladem nudandoque.
§5.3 nam cum legati aegre ferre senatum populumque Campanum adversi quicquam evenisse Romanis nuntiassent pollicerenturque omnia, quae ad bellum opus essent,
§5.4 Morem morem magisinquitloquendi cum sociis servastis, Campani, iubentes, quae opus essent ad bellum, imperare, quam convenienter conuenienter ad praesentem fortunae nostrae status locuti estis. quid enim nobis ad Cannas relictum est,
§5.5 ut, quia aliquid habeamus, id, quod deest, expleri ab sociis velimus? pedites vobis imperemus, tamquam equites habeamus? pecuniam deesse dicamus, tamquam ea tantum desit?
§5.6 nihil ne quod suppleremus quidem, nobis reliquit fortuna. legiones equitatus arma signa equi virique pecunia commeatus aut in acie aut binis postero die amissis castris perierunt.
§5.7 itaque non iuvetis nos in bello oportet, Campani, sed paene bellum pro nobis suscipiatis.
§5.8 veniat in mentem, ut trepidos quondam maiores vestros intra moenia compulsos nec Samnitem modo hostem sed etiam Sidicinum paventis, receptos in fidem ad Saticulam defenderimus coeptumque propter vos cum Samnitibus bellum per centum prope annos variante fortuna eventum tulerimus.
§5.9 adicite ad haec, quod foedus aequum deditis, quod leges vestras, quod ad extremum, id quod ante Cannensem certe cladem maximum fuit, civitatem nostram magnae parti vestrum dedimus communicavimusque vobiscum.
§5.10 itaque communem vos hanc cladem, quae accepta est, credere, Campani, oportet, communem patriam tuendam arbitrari esse.
§5.11 non cum Samnite aut Etrusco res est, ut, quod a nobis ablatum sit, in Italia tamen imperium maneat; Poenus hostis, ne Africae quidem indigena, ab ultimis terrarum oris, freto Oceani Herculisque columnis, expertem omnis iuris et condicionis et linguae prope humanae militem trahit.
§5.12 hunc natura et moribus inmitem ferumque insuper dux ipse efferavit pontibus ac molibus ex humanorum corporum strue faciendis et, quod proloqui etiam piget, vesci corporibus humanis docendo.
§5.13 his infandis pastos epulis, quas contingere etiam nefas sit, videre atque habere dominos et ex Africa et a Carthagine iura petere et Italiam Numidarum ac Maurorum pati provinciam esse, cui non, genito modo in Italia, detestabile sit?
§5.14 pulchrum erit, Campani, prolapsum clade Romanorum imperium vestra fide, vestris viribus retentum ac recuperatum esse.
§5.15 triginta milia peditum, quattuor equitum arbitror ex Campania scribi posse; iam pecuniae adfatim est frumentique. si parem fortunae vestrae fidem habetis, nec Hannibal se vicisse sentiet nec Romani victos esse.”
§6.1 Ab hac oratione consulis dimissis redeuntibusque domum legatis unus ex iis, Vibius Virrius, tempus venisse ait, quo Campani non agrum solum ab Romanis quondam per iniuriam ademptum recuperare, sed imperio etiam Italiae potiri possint:
§6.2 foedus enim cam cum Hannibale quibus velint legibus facturos; neque controversiam fore, quin, cum ipse confecto bello Hannibal victor in Africam decedat exercitumque deportet, Italiae imperium Campanis relinquatur.
§6.3 haec Virrio loquenti adsensi omnes ita renuntiant legationem, uti deletum omnibus videretur nomen Romanum.
§6.4 extemplo plebs ad defectionem ac pars maior senatus spectare;
§6.5 extracta tamen auctoritatibus seniorum per paucos dies est res. postremo vincit sententia plurium, ut iidem legati, qui ad consulem Romanum ierant, ad Hannibalem mitterentur.
§6.6 quo priusquam iretur certumque defectionis consilium esset, Romam legatos missos a Campanis in quibusdam annalibus invenio postulantes, ut alter consul Campanus fieret, si rem Romanam adiuvari vellent;
§6.7 indignatione orta summoveri a curia iussos esse missumque lictorem, qui ex urbe educeret eos atque eo die manere extra finis Romanos iuberet. quia nimis compar Latinorum quondam postulatio erat,
§6.8 Coeliusque et alii id haud sine causa praetermiserant scriptores, ponere pro certo sum veritus.
§7.1 legati ad Hannibalem venerunt pacemque cum eo condicionibus his fecerunt, ne quis imperator magistratusve Poenorum ius ullum in civem Campanum haberet, neve civis Campanus invitus militaret munusve faceret;
§7.2 ut suae leges, sui magistratus Capuae essent; ut trecentos ex Romanis captivis Poenus daret Campanis, quos ipsi elegissent, cum quibus equitum Campanorum, qui in Sicilia stipendia facerent, permutatio fieret.
§7.3 haec pacta; illa insuper, quam quae pacta erant, facinora Campani ediderunt: nam praefectos socium civisque Romanos alios, partim aliquo militiae munere occupatos partim privatis negotiis inplicitos, plebs repente omnis conprehensos velut custodiae causa balneis includi iussit, ubi fervore atque aestu anima interclusa foedum in modum expirarunt. ea ne fierent neu legatio mitteretur ad Poenum,
§7.4 summa ope Decius Magius, vir, cui ad summam auctoritatem nihil praeter sanam civium mentem defuit, restiterat.
§7.5 ut vero praesidium mitti ab Hannibale audivit, Pyrrhi superbam dominationem miserabilenlque miserabilemque Tarentinorum servitutem exempla referens, primo, ne reciperetur praesidium,
§7.6 palam vociferatus est, deinde, ut receptum aut eiceretur aut, si malum facinus, quod a vetustissimis sociis consanguineisque defecissent, forti ac memorabili facinore purgare vellent, ut interfecto Punico praesidio restituerent Romanis se.
§7.7 haecnec enim occulta agebanturcum relata Hannibali essent, primo misit, qui vocarent Magium ad sese in castra; deinde, cum is ferociter negasset se iturum, nec enim Hannibali ius esse in civem Campanum, concitatus ira Poenus conprehendi hominem vinctumque adtrahi ad sese iussit.
§7.8 veritus deinde, ne quid inter vim tumultus atque ex concitatione animorum inconsulti certaminis oreretur, ipse, praemisso nuntio ad Marium Blossium praetorem Campanum postero die se Capuae futurum, proficiscitur e castris cum modico praesidio.
§7.9 Marius contione advocata edicit, ut frequentes cum coningibus coniugibus ac liberis obviam irent Hannibali. ab universis id non oboedienter modo sed enixe, favore etiam volgi et studio visendi tot iam victoriis clarum imperatorem, factum est.
§7.10 Decius Magius nec obviam egressus est nec, quo timorem aliquem ex conscientia significare posset, privato se tenuit: in foro cum filio clientibusque paucis otiose inambulavit trepidante tota civitate ad excipiendum Poenum visendumque.
§7.11 Hannibal ingressus urbem senatum extemplo postulat, precantibusque inde primoribus Campanorum, ne quid eo die seriae rei gereret diemque et ipse adventu suo festum laetus ac libens celebraret, quamquam praeceps ingenio in iram erat,
§7.12 tamen, ne quid in principio negaret, visenda urbe magnam partem diei consumpsit.
§8.1 Deversatus est apud Ninnios Celeres, Sthenium Pacuviumque, inclutos nobilitate ac divitiis.
§8.2 eo Pacuvius Calavius, de quo ante dictum est, princeps factionis eius, quae traxerat rem ad Poenos, filium iuvenem adduxit,
§8.3 abstractum a Deci Magi latere, cum quo ferocissime pro Romana societate adversus Punicum foedus steterat, nec eum aut inclinata in partem alteram civitas aut patria maiestas sententia depulerat.
§8.4 huic tum pater iuveni Hannibalem deprecando magis quam purgando placavit,
§8.5 victusque patris precibus lacrimisque etiam ad cenam eum cum patre vocari iussit, cui convivio neminem Campanum praeterquam hospites Vibelliumque Tauream, insignem bello virum, adhibiturus erat.
§8.6 epulari coeperunt de die, et convivium non ex more Punico aut militari disciplina esse, sed, ut in civitate atque etiam domo diti ac luxuriosa, omnibus voluptatium inlecebris instructum.
§8.7 unus nec dominorum invitatione nec ipsius interdum Hannibalis Calavius filius perlici ad vinum potuit, ipse valetudinem excusans, patre animi quoque eius haud mirabilem perturbationem causante.
§8.8 solis ferme occasu patrem Calavium ex convivio egressum secutus filius, ubi in secretum
§8.9 hortus erat posticis aedium partibuspervenerunt, “Consiliuminquitadfero, pater, quo non veniam solum peccati, quod defecimus ad Hannibalem, impetraturi ab Romanis, sed in multo maiore dignitate et gratia fituri simus Campani, quam umquam fuimus.”
§8.10 cum mirabundus pater, quidnam id esset consilii, quaereret, toga reiecta ab umero latus succinctum gladio nudat.
§8.11 lam iam egoinquitsanguine Hannibalis sanciam Romanum foedus. te id prius scire volui, si forte abesse, dum facinus patratur, malles.”
§9.1 quae ubi vidit audivitque senex, velut si iam agendis,
§9.2 quae audiebat, interesset, amens metuPer per ego te,” inquitfili, quaecumque iura liberos iungunt parentibus, precor quaesoque, ne ante oculos patris facere et pati omnia infanda relis. uelis.
§9.3–15.11
§9.3 paucae horae sunt, intra quas iurantes per quidquid deorum est, dextrae dextras iungentes, fidem obstrinximus, — ut sacratas fide manus digressi a conloquio extemplo in eum armaremus?
§9.4 ab hospitali mensa surgis, ad quam tertius Campanorum adhibitus es ab Hannibale, ut eam ipsam mensam cruentares hospitis sanguine? Hannibalem pater filio meo potui placare, filium Hannibali non possum?
§9.5 sed sit nihil sancti, non fides, non religio, non pietas; audeantur infanda, si non perniciem nobis cum scelere ferunt.
§9.6 unus adgressurus es Hannibalem? quid illa turba tot liberorum servorumque? quid in unum intenti omnium oculi? quid tot dextrae? torpescent in amentia illa?
§9.7 voltum ipsius Hannibalis, quem armati exercitus sustinere nequeunt, quem horret populus Romanus, tu sustinebis? ut alia auxilia desint: me ipsum ferire corpus meum opponentem pro corpore Hannibalis sustinebis?
§9.8 atqui per meum pectus petendus ille tibi transfigendusque est. sed hic te deterreri sine potius quam illic vinci; valeant preces apud te meae, sicut pro te hodie valuerunt.”
§9.9 lacrimantem inde iuvenem cernens medium conplectitur atque osculo haerens non ante precibus abstitit, quam pervicit, ut gladium poneret fidemque daret nihil facturum tale. tum iuvenis
§9.10 ego quideminquitquam patriae debeo pietatem, exsolvam patri. tuam doleo vicem, cui ter proditae patriae sustinendum est crimen,
§9.11 semel, cum defectionis ab Romanis, iterum, cum pacis cum Hannibale fuisti auctor, tertio hodie, cum restituendae Romanis Capuae mora atque impedimentum es.
§9.12 tu, patria, ferrum, quo pro te armatus hanc arcem hostium inii, quoniam parens extorquet, recipe.”
§9.13 haec cum dixisset, gladium in publicum trans maceriam horti abiecit et, quo minus res suspecta esset, se ipse convivio reddidit.
§10.1 postero die senatus frequens datus Hannibali. ubi prima eius oratio perblanda ac benigna fuit, qua gratias egit Campanis, quod amicitiam suam Romanae societati praeposuissent,
§10.2 et inter cetera magnifica promissa pollicitus brevi caput Italiae omni Capuam fore iuraque inde cum ceteris populis Romanum etiam petiturum.
§10.3 unum esse exsortem Punicae amicitiae foederisque secum facti, quem neque esse Campanum neque dici debere, Magium Decium; eum postulare, ut sibi dedatur ac se praesente de eo referatur senatusque consultum fiat.
§10.4 omnes in eam sententiam ierunt, quamquam magnae parti et vir indignus esse ea calamitate et haud parvo initio minui videbatur ius libertatis.
§10.5 egressus curia in templo magistratuum consedit conprehendique Decium Magium atque ante pedes destitutum causam dicere iussit.
§10.6 qui cum manente ferocia animi negaret lege foederis id cogi posse, tum iniectae catenae, ducique ante lictorem in castra est iussus.
§10.7 quoad capite aperto est ductus contionabundus incessit ad circumfusam undique multitudinem vociferans: “Habetis habetis libertatem, Campani, quam petistis; foro medio, luce clara, videntibus vobis nulli Campanorum secundus vinctus ad mortem rapior.
§10.8 quid violentius capta Capua fieret? ite obviam Hannibali, exornate urbem diemque adventus eius consecrate, ut hunc triumphum de cive vestro spectetis.”
§10.9 haec vociferante cum moveri volgus videretur, obvolutum caput est, ociusque rapi extra portam iussus.
§10.10 ita in castra perducitur; extemploque inpositus in navem et Carthaginem missus, ne motu aliquo Capuae ex indignitate rei orto senatum quoque paeniteret dediti principis et, legatione missa ad repetendum eum, aut negando rem, quam primam peterent, offendendi sibi novi socii, aut tribuendo habendus Capuae esset seditionis ac turbarum auctor.
§10.11 navem Cyrenas detulit tempestas, quae tum in dicione regum erant. ibi cum Magius ad statuam Ptolomaei regis confugisset, deportatus a custodibus Alexandream ad Ptolomaeum,
§10.12 cum eum docuisset contra ius foederis vinctum se ab Hannibale esse, vinclis liberatur, permissumque, ut rediret, seu Romam seu Capuam mallet. nec Magius Capuam sibi tutam dicere
§10.13 et Romam eo tempore, quo inter Romanos Campanosque bellum sit, transfugae magis quam hospitis fore domicilium; nusquam malle quam in regno eius vivere, quem vindicem atque auctorem habeat libertatis.
§11.1 dum haec geruntur, Q. Fabius Pictor legatus a Delphis Romam rediit responsumque ex scripto recitavit. divi divaeque in eo erant, quibus quoque modo supplicaretur;
§11.2 tumSi si ita faxitis, Romani, vestrae res meliores facilioresque erunt, magisque ex sententia res publica vestra vobis procedet, victoriaque duelli populi Romani erit.
§11.3 Pythio Apollini re publica vestra bene gesta servataque de lucris meritis donum mittitote deque praeda, manubiis spoliisque honorem habetote; lasciviam a vobis prohibetote.”
§11.4 haec ubi ex Graeco carmine interpretata recitavit, tum dixit se oraculo egressum extemplo iis omnibus divis rem divinam ture ac vino fecisse;
§11.5 iussumque a templi antistite, sicut coronatus laurea corona et oraculum adisset et rem divinam fecisset, ita coronatum navem ascendere nec ante deponere eam,
§11.6 quam Romam pervenisset, se, quaecumque imperata sint, cum summa religione ac diligentia exsecutum coronam Romae in ara Apollinis deposuisse. senatus decrevit, ut eae res divinae supplicationesque primo quoque tempore cum cura fierent.
§11.7 dum haec Romae atque in Italia geruntur nuntius victoriae ad Cannas Carthaginem venerat Mago Hamilcaris filius, non ex ipsa acie a fratre missus, sed retentus aliquot dies in recipiendis civitatibus Bruttiorum, quaeque aliae deficiebant.
§11.8 is, cum ei senatus datus esset, res gestas in Italia a fratre exponit: cum sex imperatoribus eum, quorum quattuor consules, duo dictator ac magister equitum fuerint, cum sex consularibus exercitibus acie conflixisse;
§11.9 occidisse supra ducenta milia hostium, supra quinquaginta cepisse, binacastra expugnasse; ex quattuor consulibus duos occidisse, ex duobus saucium alterum, alterum toto amisso exercitu vix cum quinquaginta hominibus effugisse; magistrum equitum,
§11.10 quae consularis potestas sit, fusum fugatum; dictatorem, quia se in aciem numquam cominiserit, unicum haberi imperatorem;
§11.11 Bruttios Apulosque, partem Samnitium ac Lucanorum defecisse ad Poenos; Capuam, quod caput non Campaniae modo sed post adflictam rem Romanam Cannensi pugna Italiae sit, Hannibali se tradidisse.
§11.12 pro his tantis totque victoriis verum esse grates deis immortalibus agi haberique.
§12.1 ad fidem deinde tam laetarum rerum effundi in vestibulo curiae iussit anulos aureos, qui tantus acervus fuit, ut metientibus dimidium supra tris modios explesse sint quidam auctores;
§12.2 fama tenuit, quae propior vero est, baud haud plus fuisse modio, adiecit deinde verbis, quo maioris cladis indicium esset, neminem nisi equites, atque eorum ipsorum primores, id gerere insigne.
§12.3 summa fuit orationis, quo propius spem belli perficiendi sit, eo magis omni ope iuvandum Hannibalem esse; procul enim ab domo militiam esse, in media hostium terra;
§12.4 magnam vim frumenti, pecuniae absumi, et tot acies ut hostium exercitus delesse ita victoris etiam copias parte aliqua minuisse:
§12.5 mittendum igitur supplementum esse, mittendam in stipendium pecuniam frumentumque tam bene meritis de nomine Punico militibus.
§12.6 secundum haec dicta Magonis laetis omnibus Himilco, vir factionis Barcinae, locum Hannonis increpandi esse ratus, “Quid quid est, Hanno?” inquitetiam nunc paenitet belli suscepti adversus Romanos? iube dedi Hannibalem;
§12.7 veta in tam prosperis rebus grates deis immortalibus agi; audiamus Romanum senatorem in Carthaginiensium curia.”
§12.8 tum Hanno: “Tacuissem tacuissem hodie, patres conscripti, ne quid in communi omnium gaudio, minus laetum quod esset vobis, loquerer;
§12.9 nunc interroganti senatori, paeniteatne adhuc suscepti adversus Romanos belli, si reticeam, aut superbus aut obnoxius videar, quorum alterum est hominis alienae libertatis obliti, alterum suae.
§12.10 respondeoinquitHimilconi, non desisse paenitere me belli neque desiturum ante invictum vestrum imperatorem incusare, quam finitum aliqua tolerabili condicione bellum videro; nec mihi pacis antiquae desiderium ulla alia res quam pax nova finiet.
§12.11 itaque ista quae modo Mago iactavit, Himilconi ceterisque Hannibalis satellitibus iam laeta sint: mihi possunt laeta esse, quia res bello bene gestae, si volumus fortuna uti, pacem nobis aequiorem dabunt;
§12.12 nam si praetermittimus hoc tempus, quo magis dare quam accipere possumus videri pacem, vereor, ne haec quoque laetitia luxuriet nobis ac vana evadat.
§12.13 quae tamen nunc quoque qualis est? occidi exercitus hostium mittite milites mihi. quid aliud rogares, si esses victus?
§12.14 hostium cepi bina castra, praedae videlicet plena et commeatuum, — frumentum et pecuniam date.
§12.15 quid aliud, si spoliatus, si exutus castris esses, peteres? et ne omnia ipse mirer, — mihi quoque enim, quoniam respondi Himilconi, interrogare ius fasque estvelim seu Himilco seu Mago respondeat, cum ad internecionem Romani imperii pugnatum ad Cannas sit constetque in defectione totam Italiam esse, primum,
§12.16 ecquis Latini nominis populus defecerit ad nos, deinde, ecquis homo ex quinque et triginta tribubus ad Hannibalem transfugerit?”
§12.17 cum utrumque Mago negasset, “Hostium quidem ergoinquitadhuc nimis multum superest. sed multitudo ea quid animorum quidve spei habeat, scire velim.”
§13.1 cum id nescire Mago diceret, “Nihil nihil facilius scitu estinquit. “ecquos legatos ad Hannibalem Romani miserunt de pace? ecquam denique mentionem pacis Romae factam esse adlatum ad vos est?”
§13.2 cum id quoque negasset, “Bellum igiturinquittam integrum habemus, quam habuimus, qua die Hannibal in Italiam est transgressus.
§13.3 quam varia victoria priore Punico bello fuerit plerique, qui meminerimus, supersumus. numquam terra marique magis prosperae res nostrae visae sunt, quam ante consules C. Lutatium et A. Postumium fuerunt: Lutatio
§13.4 et Postumio consulibus devicti ad Aegatis Aegates insulas sumus. quod si, id quod di omen avertant, , nunc quoque fortuna aliquid variaverit, tum pacem speratis, cum vincemur, quam nunc, cum vincimus, dat nemo?
§13.5 ego, si quis de pace consulet seu ferenda hostibus seu accipienda, habeo, quid sententiae dicam; si de iis, quae Mago postulat, refertis, nec victoribus mitti attinere puto et frustrantibus nos falsa atque inani spe multo minus censeo mittenda esse.”
§13.6 baud haud multos movit Hannonis oratio; nam et simultas cum familia Barcina leviorem auctorem faciebat, et occupati animi praesenti laetitia nihil, quo vanius fieret gaudium suum, auribus admittebant, debellatumque mox fore, si adniti paulum voluissent, rebantur.
§13.7 itaque ingenti consensu fit senatus consultum, ut Hannibali quattuor milia Numidarum in supplementum mitterentur et quadraginta elephanti et argenti talenta *
§13.8 dictatorque cum Magone in Hispaniam praemissus est ad conducenda viginti milia peditum, quattuor equitum, quibus exercitus, qui in Italia quique in Hispania erant, supplerentur.
§14.1 ceterum haec, ut in secundis rebus, segniter otioseque gesta; Romanos praeter insitam industriam animis fortuna etiam cunctari prohibebat. nam nec consul ulli rei,
§14.2 quae per eum agenda esset, deerat, et dictator M. Iunius Pera rebus divinis perfectis latoque, ut solet, ad populum, ut equum escendere liceret, praeter duas urbanas legiones, quae principio anni a consulibus conscriptae fuerant, et servorum dilectum cohortesque ex agro Piceno et Gallico collectas ad ultimum prope desperatae rei publicae auxilium,
§14.3 cum honesta utilibus cedunt, descendit edixitque, qui capitalem fraudem ausi quique pecuniae iudicati in vinculis essent, qui eorum apud se milites fierent, eos noxa pecuniaque sese exsolvi iussurum.
§14.4 ea sex milia hominum Gallicis spoliis, quae triumpho C. Flamini tralata erant, armavit, itaque cum viginti quinque milibus armatorum ab urbe proficiscitur.
§14.5 Hannibal Capua recepta cum iterum Neapolitanorum animos partim spe partim metu nequiquam temptasset,
§14.6 in agrum Nolanum exercitum traducit, ut non hostiliter statim, quia non desperabat voluntariam deditionem, ita, si morarentur spem, nihil eorum, quae pati aut timere possent, praetermissurus.
§14.7 senatus, ac maxime primores eius, in societate Romana cum fide perstare; plebs novarum, ut solet, rerum atque Hannibalis tota esse metumque agrorum populationis et patienda in obsidione multa gravia indignaque proponere animo. neque auctores defectionis deerant.
§14.8 itaque ubi senatum metus cepit, si propalam tenderent, resisti multitudini concitatae non posse, obsecundando dilationem mal mali inveniunt.
§14.9 placere enim sibi defectionem ad Hannibalem simulant; quibus autem condicionibus in foedus amicitiamque novam transeant, parum constare.
§14.10 ita spatio sumpto legatos propere ad praetorem Romanum Marcellum Claudium, qui Casilini cum exercitu erat, mittunt docentque, quanto in discrimine sit Nolana res: agrum Hannibalis esse et Poenorum, urbem extemplo futuram, ni subveniatur;
§14.11 concedendo plebei senatum, ubi velint, defecturos se, ne deficere praefestinarent, effecisse.
§14.12 Marcellus conlaudatis Nolanis eadem simulatione extrahi rem in suum adventum iussit, interim celari, quae secum acta essent, spemque omnem auxilii Romani.
§14.13 ipse a Casilino Caiatiam petit atque inde Volturno amni traiecto per agrum Saticulanum Trebianumque super Suessulam per montis Nolam pervenit.
§15.1 sub adventum praetoris Romani Poenus agro Nolano excessit et ad mare proxime Neapolim descendit, cupidus maritimi oppidi potiundi, quo cursus navibus tutus ex Africa esset.
§15.2 ceterum postquam Neapolim a praefecto Romano teneri accepitM. Iunius Silanus erat, ab ipsis Neapolitanis accitus — , Neapoli quoque sicut Nola omissa petit Nuceriam.
§15.3 eam cum aliquamdiu circumsedisset, saepe vi saepe sollicitandis nequiquam nunc plebe nunc principibus, fame demum in deditionem accepit, pactus, ut inermes cum singulis abirent vestimentis.
§15.4 deinde, ut qui a principio mitis omnibus Italicis praeter Romanos videri vellet, praemia atque honores, qui remanserint ac militare secum voluissent, proposuit.
§15.5 nec ea spe quemquam tenuit: dilapsi omnes, quo quemque hospitia aut fortuitus animi impetus tulit, per Campaniae urbes, maxime Nolam Neapolimque.
§15.6 cum ferme triginta senatores, ac forte primus quisque, Capuam petissent, exclusi inde, quod portas Hannibali clausissent, Cumas se contulerunt. Nuceriae praeda militi data est, urbs direpta atque incensa.
§15.7 Nolam Marcellus non sui magis fiducia praesidii quam voluntate principum habebat; plebs timebatur, et ante omnis L. Bantius, quem conscientia temptatae defectionis ac metus a praetore Romano nunc ad proditionem patriae, nunc, si ad id fortuna defuisset, ad transfugiendum stimulabat.
§15.8 erat iuvenis acer et sociorum ea tempestate prope nobilissimus eques. seminecem eum ad Cannas in acervo caesorum corporum inventum curatumque benigne etiam cum donis Hannibal domum remiserat.
§15.9 ob eius gratiam meriti rem Nolanam in ius dicionemque dare voluerat Poeno, anxiumque eum et sollicitum cura novandi res praetor cernebat.
§15.10 ceterum cum aut poena cohibendus esset aut beneficio conciliandus, sibi adsumpsisse quam hosti ademisse fortem ac strenuum maluit socium, accitumque ad se benigne appellat:
§15.11 multos eum invidos inter popularis habere inde existimatu facile esse, quod nemo civis Nolanus sibi indicaverit, quam multa eius egregia facinora militaria essent;
§15.12–22.3
§15.12 sed qui in Romanis militaverit castris, non posse obscuram eius virtutem esse. multos sibi, qui cum eo stipendia fecerint, referre, qui vir esset ille, quaeque et quotiens pericula pro salute ac dignitate populi Romani adisset,
§15.13 utique Cannensi proelio non prius pugna abstiterit, quam prope exsanguis ruina superincidentium virorum, equorum armorumque sit oppressus.
§15.14 itaque macte virtute esto,” inquitapud me tibi omnis honos atque omne praemium erit, et quo frequentior mecum fueris,
§15.15 senties eam rem tibi dignitati atque emolumento esse,” laetoque iuveni promissis equum eximium dono dat, bigatosque quingentos quaestorem numerare iubet; lictoribus imperat, ut eum se adire, quotiens velit, patiantur.
§16.1 hac comitate Marcelli ferocis iuvenis animus adeo est mollitus, ut nemo inde sociorum rem Romanam fortius ac fidelius iuverit. cum Hannibal ad portas esset
§16.2 Nolam enim rursus a Nuceria movit castraplebesque Nolana de integro ad defectionem spectaret,
§16.3 Marcellus sub adventum hostium intra muros se recepit, non castris metuens, sed ne prodendae urbis occasionem nimis multis in eam inminentibus daret.
§16.4 instrui deinde utrimque acies coeptae, Romanorum pro moenibus Nolae, Poenorum ante castra sua. proelia hinc parva inter urbem castraque et vario eventu fiebant, quia duces nec prohibere paucos temere procursantis nec dare signum universae pugnae volebant.
§16.5 in hac cotidiana iam duorum exercituum statione principes Nolanorum nuntiant Marcello
§16.6 nocturna conloquia inter plebem ac Poenos fieri statutumque esse, ut, cum Romana acies egressa portis staret, inpedimenta eorum ac sarcinas diriperent, clauderent deinde portas murosque occuparent, ut potentes rerum suarum atque urbis Poenum inde pro Romano acciperent.
§16.7 haec ubi nuntiata Marcello sunt, conlaudatis senatoribus Nolanis, priusquam aliqui motus in urbe oreretur, fortunam pugnae experiri statuit.
§16.8 ad tris portas in hostes versas tripertito exercitum instruxit; inpedimenta subsequi iussit, calones lixasque et invalidos milites vallum ferre. media porta robora legionum et Romanos equites, duabus circa portis novos milites levemque armaturam ac sociorum equites statuit.
§16.9 Nolani muros portasque adire vetiti, subsidiaque destinata inpedimentis praesidio data, ne occupatis proelio legionibus in ea impetus fieret. ita instructi intra portas stabant Hannibali sub signis,
§16.10 id quod per aliquot dies fecerat, ad multum diei in acie stanti primo miraculo esse, quod nec exercitus Romanus porta egrederetur nec armatus quisquam in muris esset;
§16.11 ratus deinde prodita conloquia esse metuque resides factos, partem militum in castra remittit iussos propere adparatum omnem oppugnandae urbis in primam aciem adferre, satis fidens, si cunctantibus instaret, tumultum aliquem in urbe plebem moturam.
§16.12 dum in sua quisque ministeria discursu trepidant ad prima signa succeditque ad muros acies, patefacta repente porta Marcellus signa canere clamoremque tolli ac pedites primum, deinde equites, quanto maximo possent impetu, in hostem erumpere iubet.
§16.13 satis terroris tumultusque in aciem mediam intulerant, cum duabus circa portis P. Valerius Flaccus et C. Aurelius legati in cornua hostium erupere.
§16.14 addidere clamored clamorem lixae calonesque et alia turba custodiae inpedimentorum adposita, ut paucitatem maxime spernentibus Poenis ingentis repente exercitus speciem fecerint.
§16.15 vix equidem ausim adfirmare, quod quidam auctores sunt, duo milia et octingentos hostium caesos non plus quingentis Romanorum amissis;
§16.16 sed sive tanta sive minor victoria fuit, ingens eo die res ac nescio an maxima illo bello gesta est: non vinci enim ab Hannibale tunc difficilius fuit quam postea vincere.
§17.1 Hannibal spe potiundae Nolae adempta cum Acerras recessisset, Marcellus extemplo clausis portis custodibusque dispositis, ne quis egrederetur, quaestionem in foro de iis, qui clam in conloquiis hostium fuerant, habuit;
§17.2 supra septuaginta damnatos proditionis securi percussit, bonaque eorum iussit publica populi Romani esse,
§17.3 et summa rerum senatui tradita cum exercitu omni profectus supra Suessulam castris positis consedit.
§17.4 Poenus Acerras primum ad voluntariam deditionem conatus perlicere, postquam obstinatos inde uidet videt, obsidere atque oppugnare parat. ceterum Acerranis plus animi quam virium erat:
§17.5 itaque desperata tutela urbis, ut circumvallari moenia viderunt, priusquam continuarentur hostium opera, per intermissa munimenta neclectasque neglectasque custodias silentio noctis dilapsi,
§17.6 per vias inviaque, qua quemque aut consilium aut error tulit, in urbes Campaniae, quas satis certum erat non mutasse fidem, perfugerunt.
§17.7 Hannibal Acerris direptis atque incensis cum a Casino dictatorem Romanum legionesque * nimis accipi nuntiassent, ne quis tumultus tam propinquis hostium castris Capuae quoque oreretur, exercitum ad Casilinum ducit.
§17.8 Casilinum eo tempore quingenti Praenestini habebant cum paucis Romanis Latinique nominis, quos eodem audita Cannensis clades contulerat.
§17.9 hi non confecto Praeneste ad diem dilectu serius profecti domo cum Casilinum ante famam adversae pugnae venissent et, allis adgregantibus sese Romanis sociisque, profecti a Casilino cum satis magno agmine irent, avertit eos retro Casilinum nuntius Cannensis pugnae.
§17.10 ibi cum dies aliquot suspecti Campanis timentesque cavendis ac struendis in vicem insidiis traduxissent, ut de Capuae defectione agi accipique Hannibalem satis pro certo habuere, interfectis nocte oppidanis partem urbis, quae cis Volturnum esteo enim dividitur amni — , occupavere;
§17.11 idque praesidii Casilini habebant Romani. additur et Perusina cohors, homines quadringenti sexaginta, eodem nuntio, quo Praenestini paucos ante dies, Casilinum conpulsi.
§17.12 et satis ferme armatorum ad tam exigua moenia et flumine altera parte cincta tuenda erat; penuria frumenti, nimium etiam ut videretur hominum, efficiebat.
§18.1 Hannibal cum iam inde baud haud procul esset, Gaetulos cum praefecto nomine Isalca praemittit ac primo, si fiat conloquii copia, verbis benignis ad portas aperiundas praesidiumque accipiendum perlicere iubet, si in pertinacia perstent, vi rem gerere ac temptare, si qua parte invadere urbem possit.
§18.2 ubi ad moenia adcessere, quia silentium erat, solitudo visa; metuque concessum barbarus ratus moliri portas et claustra refringere parat,
§18.3 cur cum patefactis repente portis cohortes duae, ad id ipsum instructae intus, ingenti cum tumultu erumpunt stragemque hostium faciunt.
§18.4 ita primis repulsis Maharbal cum maiore robore virorum missus nec ipse eruptionem cohortium sustinuit.
§18.5 postremo Hannibal castris ante ipsa moenia positis parvam urbem parvumque praesidium summa vi atque omnibus copiis oppugnare parat, ac dum instat lacessitque, corona undique circumdatis moenibus, aliquot milites et promptissimum quemque e muro turribusque ictos amisit.
§18.6 semel ultro erumpentis agmine elephantorum opposito prope interclusit trepidosque conpulit in urbem satis multis ut ex tanta paucitate interfectis. plures cecidissent, ni nox proelio intervenisset.
§18.7 postero die omnium animi ad oppugnandum accenduntur, utique postquam corona aurea muralis proposita est, atque ipse dux castelli piano plano loco positi segnem oppugnationem Sagunti expugnatoribus exprobrabat, Cannarum Trasumennique et Trebiae singulos admonens universosque.
§18.8 inde vineae quoque coeptae agi cuniculique. nec ad varios conatus hostium aut vis ulla aut ars deerat ab sociis Romanorum:
§18.9 propugnacula adversus vineas statuere, transversis cuniculis hostium cuniculos excipere, et palam et clam coeptis obviam ire, donee donec pudor etiam Hannibalem ab incepto avertit, castrisque commanitis communitis ac praesidio modico inposito, ne omissa res videretur, in hiberna Capuam concessit.
§18.10 ibi partem maiorem hiemis exercitum in tectis habuit, adversus omnia humana mala saepe ac diu duratum, bonis inexpertum atque insuetum.
§18.11 itaque, quos nulla mali vicerat vis, perdidere nimia bona ac voluptates inmodicae, et eo inpensius, quo avidius ex insolentia in eas se merserant.
§18.12 somnus enim et vinum et epulae et scorta balineaque et otium consuetudine in dies blandius ita enervaverunt corpora animosque, ut magis deinde praeteritae victoriae eos quam praesentes tutarentur vires,
§18.13 maiusque id peccatum ducis apud peritos artium militarium haberetur, quam quod non ex Cannensi acie protinus ad urbem Romanam duxisset; illa enim cunctatio distulisse modo victoriam videri potuit, hic error vires ademisse ad vincendum. itaque hercule, velut si cum alio exercitu.
§18.14 a Capua exiret, nihil usquam pristinae disciplinae tenuit.
§18.15 nam et redierunt plerique scortis inpliciti, et, ubi primum sub pellibus haberi coepti sunt, viaque et alius militaris labor excepit, tironum modo corporibus animisque deficiebant,
§18.16 et deinde per omne aestivorum tempus magna pars sine commeatibus ab signis dilabebantur, neque aliae latebrae quam Capua desertoribus erant.
§19.1 ceterum mitescente iam hieme educto ex hibernis milite Casilinum redit,
§19.2 ubi, quamquam ab oppugnatione cessatum erat, obsidio tamen continua oppidanos praesidiumque ad ultimum inopiae adduxerat.
§19.3 castris Romanis Ti. Sempronius praeerat dictatore auspiciorum repetendorum causa profecto Romam.
§19.4 Marcellum et ipsum cupientem ferre auxilium obsessis et Volturnus amnis inflatus aquis et preces Nolanorum Acerranorumque tenebant Campanos timentium, si praesidium Romanum abscessisset.
§19.5 Gracchus adsidens tantum Casilino, quia praedictum erat dictatoris, ne quid absente eo rei gereret, nihil movebat, quamquam, quae facile omnem patientiam vincerent, nuntiabantur a Casilino: nam
§19.6 et praecipitasse se quosdam non tolerantes famem constabat, et stare inermes in muris nuda corpora ad missilium telorum ictus praebentes.
§19.7 ea aegre patiens Gracchus, cum neque pugnam conserere dictatoris iniussu auderetpugnandum autem esse, si palam frumentum inportaret, videbatneque clam inportandi spes esset,
§19.8 farre ex agris circa undique convecto cum conplura dolia conplesset, nuntium ad magistratum Casilinum misit, ut exciperent dolia, quae amnis deferret.
§19.9 insequenti nocte intentis omnibus in flumen ac spem ab nuntio Romano factam dolia medio missa amni defluxerunt;
§19.10 aequaliterque inter omnes frumentum divisum. id postero quoque die ac tertio factum est; nocte et mittebantur et perveniebant; eo custodias hostium fallebant.
§19.11 imbribus deinde continuis citatior solito amnis transverse vertice dolia impulit ad ripam, quam hostes servabant. ibi haerentia inter obnata ripis salicta conspiciuntur, nuntiatumque Hannibali est, et deinde intentiore custodia cautum, ne quid falleret Volturno ad urbem missum.
§19.12 nuces tamen fusae ab Romanis castris, cum medio anmi amni ad Casilinum defluerent, cratibus excipiebantur.
§19.13 postremo ad id ventum inopiae est, ut lora detractasque scutis pelles, ubi fervida mollissent aqua, mandere conarentur nec muribus aliove animali abstinerent et omne herbarum radicumque genus aggeribus infimis muri eruerent.
§19.14 et cum hostes obarassent, quidquid herbidi terreni extra murum erat, raporum semen iniecerunt, ut HannibalEone usque, dum ea nascuntur, ad Casilinum sessurus sum?” exclamaret;
§19.15 et qui nullam antea pactionem auribus admiserat, tum demum agi secum est passus de redemptione liberorum capitum.
§19.16 septunces auri in singulos pretium convenit. fide accepta tradiderunt sese. done donec omne aurum persolutum est, in vinculis habiti; tum emissi summa cum fide.
§19.17 id verius est quam ab equite in abeuntis inmisso interfectos. Praenestini maxima pars fuere. ex quingentis septuaginta, qui in praesidio fuerunt, minus dimidium ferrum famesque absumpsit; ceteri incolumes Praeneste cum praetore suo M. Anicioscriba is antea fueratredierunt.
§19.18 statua eius indicio fuit Praeneste in foro statuta, loricata, amicta toga, velato capite, et tria signa cum titulo lamnae aeneae inscripto, M. Anicium pro militibus, qui Casilini in praesidio fuerint, votum solvisse. idem titulus tribus signis in aede Fortunae positis fuit subiectus.
§20.1 Casilinum oppidum redditum Campanis est, firmatur septingentorum militum de exercitu Hannibalis praesidio, ne, ubi Poenus inde abscessisset, Romani oppugnarent.
§20.2 Praenestinis militibus senatus Romanus duplex stipendium et quinquennii militiae vacationed uacationem decrevit; civitate cum donarentur ob virtutem, non mutaverunt.
§20.3 Perusinorum casus obscurior fama est, quia nec ipsorum monumento ullo est inlustratus nec decreto Romanorum.
§20.4 eodem tempore Petelinos qui uni ex Bruttiis manserant in amicitia Romana, non Carthaginienses modo, qui regionem obtinebant, sed Bruttii quoque ceteri ob separata ab se consilia oppugnabant.
§20.5 quibus cum obsistere malis nequirent Petelini, legatos Romam ad praesidium petendum miserunt. quorum preces lacrimaeque in questus enim flebiles, cum sibimet ipsi consulere iussi sunt, sese in vestibulo curiae profuderuntingentem misericordiam patribus ac populo moverunt.
§20.6 consultique iterum a M. Aemilio praetore patres circumspectis omnibus imperii viribus fateri coacti, nihil iam longinquis sociis in se praesidii esse, redire domum fideque ad ultimum expleta consulere sibimet ipsos in reliquum pro praesenti fortuna iusserunt.
§20.7 haec postquam renuntiata legatio Petelinis est, tantus repente maeror pavorque senatum eorum cepit, ut pars profugiendi, qua quisque posset,
§20.8 ac deserendae urbis auctores essent, pars, quando deserti a veteribus sociis essent, adiungendi se ceteris Bruttiis ac per eos dedendi Hannibali.
§20.9 vicit tamen ea pars quae nihil raptim nec temere agendum consulendumque de integro censuit.
§20.10 relata postero die per minorem trepidationem re tenuerunt optimates, ut convectis omnibus ex agris urbem ac muros firmarent.
§21.1 per idem fere tempus litterae ex Sicilia Sardiniaque Romam allatae.
§21.2 priores ex Sicilia T. Otacilii propraetoris in senatu recitatae sunt: P. Furium praetorem cum classe ex Africa Lilybaeum venisse; ipsum graviter saucium in discrimine ultimo vitae esse; militi ac navalibus sociis neque stipendium neque frumentum ad diem dari neque, unde detur, esse; magnopere suadere,
§21.3 ut quam primum ea mittantur, sibique, si ita videatur, ex novis praetoribus successorem mittant.
§21.4 eademque ferme de stipendio frumentoque ab A. Cornelio Mammula propraetore ex Sardinia scripta. responsum utrique, non esse, unde mitteretur, iussique ipsi classibus atque exercitibus suis consulere.
§21.5 T. Otacilius ad unicum subsidium populi Romani, Hieronem, legatos cum misisset, in stipendium quanti argenti opus fuit et sex mensum frumentum accepit;
§21.6 Cornelio in Sardinia civitates sociae benigne contulerunt. et Romae quoque propter penuriam argenti triumviri mensarii rogatione M. Minuci tribuni plebis facti, L. Aemilius Papus, qui consul censorque fuerat, et M. Atilius Regulus, qui bis consul fuerat, et L. Scribonius Libo, qui tum tribunus plebis erat.
§21.7 et duumviri creati M. et C. Atilii aedem Concordiae, quam L. Manlius praetor voverat, dedicaverunt; et tres pontifices creati, Q. Caecilius Metellus et Q. Fabius Maximus et Q. Fulvius Flaccus, in locum P. Scantini demortui et L. Aemili Pauli consulis et Q. Aeli Paeti, qui ceciderant pugna Cannensi.
§22.1 cum cetera, quae continuis cladibus fortuna minuerat, quantum consiliis humanis adsequi poterant, patres explessent,
§22.2 tandem se quoque et solitudinem curiae paucitatemque convenientium ad publicum consilium respexerunt.
§22.3 neque enim post L. Aemilium et C. Flaminium censores senatus lectus fuerat, cum tantum senatorum adversae pugnae, ad hoc sui quemque casus per quinquennium absumpsissent.
§22.4–29.7
§22.4 cum de ea re M. Aemilius praetor, dictatore post Casilinum amissum profecto tandem ad exercitum, exposcentibus cunctis rettulisset, tum Sp. Carvilius, cum longa oratione non patrum solum inopiam sed paucitatem etiarm etiam civium, ex quibus in patres legerentur,
§22.5 conquestus esset, explendi senatus causa et iungendi artius Latini nominis cum populo Romano magnopere se suadere dixit, ut ex singulis populis Latinorum binis senatoribus, quibus patres Romani censuissent, civitas daretur atque ei in demortuorum locum in senatum legerentur.
§22.6 ear eam sententiam haud aequioribus animis quam ipsorum quondam postulatum Latinorum patres audierunt;
§22.7 et cum fremitus indignantium tota curia esset, et praecipue T. Manlius esse etiam nunc eius stirpis virum diceret, ex qua quondam in Capitolio consul minatus esset, quem Latinum in curia vidisset, eum sua manu se inter fecturum,
§22.8 Q. Fabius Maximus numquam rei ullius alieniore tempore mentionem factam in senatu dicit, quam inter tam suspensos sociorum animos incertamque fidem id iactum, quod insuper sollicitaret eos.
§22.9 ear eam unius hominis temerariam vocem silentio omnium extinguendam esse et, si quid umquam arcani sanctive ad silendum in curia fuerit, id omnium maxime tegendum, occulendum, obliviscendum, pro indicto habendum esse.
§22.10 ita eius rei oppressa mentio est. dictatorem, qui censor ante fuisset vetustissimusque ex iis, qui viverent, censoriis esset, creari placuit, qui senatum legeret, accirique C. Terentium consulem ad dictatorem dicendum iusserunt.
§22.11 qui ex Apulia relicto ibi praesidio cum magnis itineribus Romam redisset, nocte proxima, ut mos erat, M. Fabium Buteonem ex senatus consulto sine magistro equitum dictatorem in sex menses dixit.
§23.1 is ubi cum lictoribus in rostra escendit, neque duos dictatores tempore uno, quod numquam antea factum esset,
§23.2 probare se dixit, neque dictatorem sine magistro equitum, nec censoriam vim uni permissam et eidem iterum, nec dictatori nisi rei gerendae causa creato in sex menses datum imperium.
§23.3 quae inmoderata fors tempus ac necessitas fecerit, iis se modum impositurum: nam neque senatu quemquam moturum ex iis, quos C. Flaminius L. Aemilius censores in senatum legissent;
§23.4 transcribi tantum recitarique eos iussurum, ne penes unum hominem iudicium arbitriumque de fama ac moribus senatoris fuerit; et ita in demortuorum locum sublecturum, ut ordo ordini, non homo homini praelatus videretur.
§23.5 recitato vetere senatu inde primos in demortuorum locum legit, qui post L. Aemilium C. Flaminium censores curulem magistratum cepissent necdum in senatum lecti essent, ut quisque eorum primus creatus erat;
§23.6 tum legit, qui aediles, tribuni plebis quaestoresve fuerant; tum ex iis, qui minores magistratus cepissent, qui spolia ex hoste fixa domi haberent aut civicam coronam accepissent.
§23.7 ita centum septuaginta septem cum ingenti adprobatione hominum in senatum lectis extemplo se magistratu abdicavit privatusque de rostris descendit lictoribus abire iussis, turbaeque se inmiscuit privatas agentium res,
§23.8 tempus hoc sedulo terens, ne deducendi sui causa populum de foro abduceret: neque tamen elanguit cura hominum ea mora, frequentesque eum domum deduxerunt.
§23.9 consul nocte insequenti ad exercitum redit non facto certiore senatu, ne *omitiorum causa in urbe retineretur.
§24.1 postero die consultus a M. Pomponio praetore senatus decrevit dictatori scribendum, uti, si e re publica censeret esse, ad consules subrogandos veniret cum magistro equitum et praetore M. Marcello,
§24.2 ut ex iis praesentibus noscere patres possent, quo statu res publica esset, consiliaque ex rebus caperent. qui acciti erant, omnes venerunt relictis legatis, qui legionibus praeessent.
§24.3 dictator de se pauca ac modice locutus in magistrum equitum Ti. Sempronium Gracchum magnam partem gloriae vertit, comitiaque edixit, quibus L. Postumius tertium absens, qui tum Galliam provinciam obtinebat, et Ti. Sempronius Gracchus, qui tum magister equitum et aedilis curulis erat, consules creantur.
§24.4 praetores inde creati M. Valerius Laevinus iterum, Ap. Claudius Pulcher, Q. Fulvius Flaccus, Q. Mucius Scaevola.
§24.5 dictator creatis magistratibus Teanum in hiberna ad exercitum redit relicto magistro equitum Romae, qui, cum post paucos dies magistratum initurus esset, de exercitibus scribendis conparandisque in amium annum patres consuleret.
§24.6 cum eae res maxime agerentur nova clades nuntiata, aliam super aliam cumulante in eum annum fortuna, L. Postumium consulem designatum in Gallia ipsum atque exercitum deletos.
§24.7 silva erat vastaLitanam Galli vocabant — , qua exercitum traducturus erat. eius silvae dextra laevaque circa viam Galli arbores ita inciderunt, ut inmotae starent, momento levi inpulsae occiderent.
§24.8 legiones duas Romanas habebat Postumius sociumque ab supero mari tantum conscripserat, ut viginti quinque milia armatorum in agros hostium induxerit.
§24.9 Galli oram extremae silvae cum circumsedissent, ubi intravit agmen saltum, tum extremas arborum succisarum impellunt. quae alia in aliam instabilem per se ac male haerentem incidentes ancipiti strage arma viros equos obruerunt, ut vix decem homines effugerent.
§24.10 nam cum exanimati plerique essent arborum truncis fragmentisque ramorum, ceteram multitudinem inopinato malo trepidam Galli saltum omnem armati circumsedentes interfecerunt, paucis e tanto numero captis, qui pontem fluminis petentes, obsesso ante ab hostibus ponte, interclusi sunt.
§24.11 ibi Postumius omni vi, ne caperetur, dimicans occubuit. spolia corporis caputque praecisum ducis Boi ovantes templo, quod sanctissimum est apud eos, intulere.
§24.12 purgato inde capite, ut mos iis est, calvam auro caelavere, idque sacrum vas iis erat, quo sollemnibus libarent, poculumque idem sacerdotibus esse esset ac templi antistitibus.
§24.13 praeda quoque baud haud minor Gallis quam victoria fuit; nam etsi magna pars animalium strage silvae oppressa erat, tamen ceterae res, quia nihil dissipatum fuga est, stratae per omnem iacentis agminis ordinem inventae sunt.
§25.1 hac nuntiata clade cum per dies multos in tanto pavore fuisset civitas, ut tabernis clausis velut nocturna solitudine per urbem facta senatus aedilibus negotium daret,
§25.2 ut urbem circumirent aperirique tabernas et maestitiae publicae speciem urbi demi iuberent, tum Ti. Sempronius senatum habuit consolatusque patres est et adhortatus,
§25.3 ne, qui Cannensi ruinae non succubuissent, ad minores calamitates animos summitterent. quod ad Carthaginienses hostes Hannibalemque attineret,
§25.4 prospera modo essent, sicut speraret futura; Gallicum bellum et omitti tuto et differri posse, ultionemque ear eam fraudis in deorum ac populi Romani potestate fore. de hoste Poeno exercitibusque, per quos id bellum gereretur, consultandum atque agitandum.
§25.5 ipse primum, quid peditum equitumque, quid civium, quid sociorum in exercitu esset dictatoris, disseruit; tum Marcellus suarum copiarum summam exposuit;
§25.6 quid in Apulia cum C. Terentio consule esset, a peritis quaesitum est. nee, unde duo consulares exercitus satis firmi ad tantum bellum efficerentur, inibatur ratio. itaque Galliam, quamquam stimulabat iusta ira, omitti eo anno placuit.
§25.7 exercitus dictatoris consuli decretus est. de exercitu M. Marcelli, qui eorum ex fuga Cannensi essent, in Siciliam eos traduci atque ibi militare, done donecin Italia bellum esset, placuit;
§25.8 eodem ex dictatoris legionibus reici militem minimi quemque roboris, nullo praestituto militiae tempore, nisi quod stipendiorum legitimorum esset.
§25.9 duae legiones urbanae alteri consuli, qui in locum L. Postumi suffectus esset, decretae sunt, eumque, cum primum salvis auspiciis posset, creari placuit;
§25.10 legiones praeterea duas primo quoque tempore ex Sicilia acciri, atque inde consulem, cui legiones urbanae evenissent, militum sumere quantum opus esset;
§25.11 C. Terentio consul prorogari in annum imperium, neque de eo exercitu, quem ad praesidium Apuliae haberet, quicquam minui.
§26.1 dum haec in Italia geruntur apparanturque, nihilo segnius in Hispania bellum erat, sed ad eam diem magis prosperum Romanis.
§26.2 P. et Cn. Scipionibus inter se partitis copias, ut Gnaeus terra, Publius navibus rem gereret, Hasdrubal Poenorum imperator, neutri parti virium satis fidens, procul ab hoste intervallo ac locis tutus tenebat se, quoad multum ac diu obtestanti quattuor milia peditum, mille equites in supplementum missi ex Africa sunt.
§26.3 tum refecta tandem spe castra propius hostem movit, classemque et ipse instrui pararique iubet ad insulas maritumamque oram tutandam.
§26.4 in ipso impetu movendarum de integro rerum perculit eum praefectorum navium transitio, qui post classem ad Hiberum per pavorem desertam graviter increpiti numquam deinde satis fidi aut duci aut Carthaginiensium rebus fuerant.
§26.5 fecerant hi transfugae motum in Tartesiorum gente, desciverantque iis auctoribus urbes aliquot, una etiam ab ipsis vi capta fuerat.
§26.6 in ear eam gentem versum ab Romanis bellum est infestoque exercitu Hasdrubal ingressus agrum hostium pro captae ante dies paucos urbis moenibus Chalbum, nobilem Tartesiorum ducem, cum valido exercitu castris se tenentem adgredi statuit.
§26.7 praemissa igitur levi armatura, quae eliceret hostis ad certamen, equitum partem ad populandum per agros passim dimisit, et ut palantis exciperent.
§26.8 simul et ad castra tumultus erat et per agros fugaque et caedes; deinde undique diversis itineribus cum in castra se recepissent, adeo repente decessit animis pavor, ut non ad munimenta modo defendenda satis animorum esset, sed etiam ad lacessendum proelio hostem.
§26.9 erumpunt igitur agmine e castris tripudiantes more suo, repentinaque eorum audacia terrorem hosti paulo ante ultro lacessenti incussit.
§26.10 itaque et ipse Hasdrubal m in collem satis arduum, flumine etiam obiecto tutum, copias subducit et praemissam levem armaturam equitesque palatos eodem recipit, nec aut colli aut flumini satis fidens castra vallo permunit.
§26.11 in hoc alterno pavore certamina aliquot sunt contracta; nec Numida Hispano eques par fuit nec iaculator Maurus caetrato, velocitate pari, robore animi viriumque aliquantum praestanti.
§27.1 postquam neque elicere Poenum ad certamen obversati castris poterant neque castrorum oppugnatio facilis erat,
§27.2 urbem Ascuam, quo finis hostium ingrediens Hasdrubal frumentum commeatusque alios convexerat, vi capiunt oninique omnique circa agro potiuntur; nec iam aut in agmine aut in castris ullo imperio contineri.
§27.3 quam ubi neglegentiam ex re ut fit, bene gesta oriri senserat Hasdrubal, cohortatus milites, ut palatos sine signis hostes adgrederentur, degressus colle pergit ire acie instructa ad castra.
§27.4 quem ut adesse tumultuose nuntii refugientes ex speculis stationibusque attulere, ad arma conclamatum est.
§27.5 ut quisque arma ceperat, sine imperio, sine signo, incompositi, inordinati in proelium ruunt. iam primi conseruerant manus, cum alii catervatim currerent, alii nondum e castris exissent.
§27.6 tamen primo ipsa audacia terruere hostem; deinde rari in confertos inlati, cum paucitas parum tuta esset, respicere alii alios et undique pulsi coire in orbem,
§27.7 et dum corpora corporibus applicant armaque armis iungunt, in artum conpulsi, cum vix movendis armis satis spatii esset, corona hostium cincti ad multum diei caeduntur; exigua pars eruptione facta silvas ac montis petit.
§27.8 parique terrore et castra sunt deserta et universa gens postero die in deditionem venit. nec diu in pacto mansit;
§27.9 nam subinde ab Carthagine allatum est, ut Hasdrubal primo quoque tempore in Italiam exercitum duceret, quae volgata res per Hispaniam omnium ferme animos ad Romanos avertit.
§27.10 itaque Hasdrubal extemplo litteras Carthaginem mittit indicans, quanto fama profectionis suae damno fuisset; si vero inde pergeret, priusquam Hiberum transiret, Romanorum Hispaniam fore:
§27.11 nam praeterquam quod nec praesidium nec ducem haberet, quem relinqueret pro se, eos imperatores esse Romanos, quibus vix aequis viribus resisti posset;
§27.12 itaque si ulla Hispaniae cura esset, successorem sibi cum valido exercitu mitterent; cui ut omnia prospere evenirent, non tamen otiosam provinciam fore.
§28.1 eae litterae quamquam primo admodum moverunt senatum, tamen, quia Italiae cura prior potiorque erat, nihil de Hasdrubale neque de copiis eius mutatum est;
§28.2 Himilco cum exercitu iusto et aucta classe ad retinendam terra marique ac tuendam Hispaniam est missus.
§28.3 qui ut pedestris navalisque copias traiecit, castris communitis navibusque subductis et vallo circumdatis, cum equitibus delectis ipse, quantum maxime adcelerare poterat, per dubios infestosque populos iuxta intentus ad Hasdrubalem pervenit.
§28.4 cum decreta senatus mandataque exposuisset atque edoctus esset ipse in vicem, quem ad modum tractandum bellum in IIispania Hispania foret, retro in sua castra redit nulla re quam celeritate tutior, quod undique abierat, antequam consentirent.
§28.5 Hasdrubal, priusquam moveret castra, pecunias imperat populis omnibus suae dicionis,
§28.6 satis gnarus Hannibalem transitus quosdam pretio mercatum nec auxilia Gallica aliter quam conducta habuisse; inopem tantum iter ingressum vix penetraturum ad Alpis fuisse: pecuniis igitur raptim exactis ad Hiberum descendit. decreta Carthaginiensium
§28.7 et Hasdrubalis iter ubi ad Romanos sunt perlata, omnibus omissis rebus ambo duces iunctis copiis ire obviam coeptis atque obsistere parant,
§28.8 rati, si Hannibali, vix per se ipsi tolerando Italiae hosti, Hasdrubal dux atque Hispaniensis exercitus esset iunctus, ilium illum finem Romani imperii fore.
§28.9 his anxii curis ad Hiberum contrahunt copias et transito amne cum diu consultassent, utrum castra castris conferrent an satis haberent sociis Carthaginiensium oppugnandis morari ab itinere proposito hostem,
§28.10 urbem a propinquo flumine Hiberam appellatam, opulentissimam ea tempestate regionis eius, oppugnare parant.
§28.11 quod ubi sensit Hasdrubal, pro ope ferenda sociis pergit ire ipse ad urbem deditam nuper in fidem Romanorum oppugnandam.
§28.12 ita iam coepta obsidio omissa ab Romanis est et in ipsum Hasdrubalem versum bellum.
§29.1 quinque milium intervallo castra distantia habuere paucos dies, nec sine levibus proeliis nec ut in aciem exirent;
§29.2 tandem uno eodemque die velut ex composito utrimque signum pugnae propositum est atque omnibus copiis in campum descensum.
§29.3 triplex stetit Romana acies: velitum pars inter antesignanos locata, pars post signa accepta; equites cornua cinxere.
§29.4 Hasdrubal mediam aciem Hispanis firmat; in cornibus dextro Poenos locat, laevo Afros mercennariorumque auxilia; equitum Numidas Poenorum peditibus, ceteros Afris pro cornibus apponit.
§29.5 nec omnes Numidae in dextro locati cornu sed quibus desultorum in modum binos trahentibus equos inter acerrimam saepe pugnam in recentem equum ex fesso armatis transultare mos erat:
§29.6 tanta velocitas ipsis tamque docile equorum genus est. cum hoc modo instructi starent, imperatorum utriusque partis haud ferme dispares spes erant; nam ne minimum quidem aut numero aut genere militum hi aut illi praestabant; militibus longe dispar animus erat.
§29.7 Romanis enim, quamquam procul a patria pugnarent, facile persuaserant duces pro Italia atque urbe Romana eos pugnare; itaque, velut quibus reditus in patriam eo discrimine pugnae verteretur, obstinaverant animis vincere aut mori.
§29.8–35.4
§29.8 minus pertinaces viros habebat altera acies; nam maxima pars Hispani erant, qui vinci in Hispania quam victores in Italiam trahi malebant.
§29.9 primo igitur concursu, cum vix pila coniecta essent, rettulit pedem media acies, inferentibusque se magno impetu Romanis vertit terga. nihilo segnius in cornibus proelium fuit.
§29.10 hinc Poenus, hinc Afer urguet, et velut in circumventos proelio ancipiti pugnant;
§29.11 sed cum in medium tota iam coisset Romana acies, satis virium ad dimovenda hostium cornua habuit.
§29.12 ita duo diversa proelia erant. utroque Romani, ut qui pulsis iam ante mediis et numero et robore virorum praestarent, haud dubie superant.
§29.13 magna vis hominum ibi occisa et nisi Hispani vixdum conserto proelio tam effuse fugissent, perpauci ex tota superfuissent acie.
§29.14 equestris pugna nulla admodum fuit, quia, simul inclinatam mediam aciem Mauri Numidaeque videre, extemplo fuga effusa nuda cornua elephantis quoque prae se actis deseruere.
§29.15 Hasdrubal usque ad ultimum eventum pugnae moratus e media caede cum paucis effugit.
§29.16 castra Romani cepere atque diripuere. ea pugna, si qua dubia in Hispania erant, Romanis adiunxit, Hasdrubalique non modo in Italiam traducendi exercitus sed ne manendi quidem satis tuto in Hispania spes reliqua erat.
§29.17 quae posteaquam litteris Scipionum Romae volgata sunt, non tam victoria quan quam prohibito Iasdrubalis Hasdrubalis in Italiam transitu laetabantur
§30.1 dum haec in Hispania geruntur, Petelia in Bruttiis aliquot post mensibus, quam coepta oppugnari erat, ab Himilcone praefecto Hannibalis expugnata est.
§30.2 multo sanguine ac volneribus ea Poenis victoria stetit, nec ulla magis vis obsessos quam fames expugnavit.
§30.3 absumptis enim frugum alimentis carnisque omnis generis quadrupedum suetae insuetaeque, postremo coriis herbisque et radicibus et corticibus teneris strictisque foliis vixere,
§30.4 nec ante, quam vires ad standum in muris ferendaque arma deerant, expugnati sunt.
§30.5 recepta Petelia Poenus ad Consentiam copias traducit, quam minus pertinaciter defensam intra paucos dies in deditionem accepit.
§30.6 isdem ferme diebus et Bruttiorum exercitus Crotonem, Graecam urbem, circumsedit, opulentam quondam armis virisque, tum iam adeo multis magnisque cladibus adflictam, ut omnis aetatis minus duo milia civium superessent.
§30.7 itaque urbe a defensoribus vacua facile potiti hostes sunt; arx tantum retenta, in quam inter tumultum captae urbis e media caede quidam effugere.
§30.8 et Locrenses descivere ad Bruttios Poenosque prodita multitudine a principibus.
§30.9 Regini tantummodo regionis eius et in fide erga Romanos et potestatis suae ad ultimum manserunt.
§30.10 in Siciliam quoque eadem inclinatio animorum pervenit, et ne domus quidem Hieronis tota ab defectione abstinuit.
§30.11 namque Gelo, maximus stirpis, contempta simul senectute patris simul post Cannensem cladem Romana societate ad Poenos defecit,
§30.12 movissetque in Sicilia res, nisi mors adeo opportuna, ut patrem quoque suspicione aspergeret, armantem eum multitudinem sollicitantemque socios absumpsisset.
§30.13 haec eo anno in Italia, in Africa, in Sicilia, in Hispania vario eventu acta. exitu anni Q. Fabius Maximus a senatu postulavit, ut aedem Veneris Erycinae, quam dictator vovisset, dedicare liceret.
§30.14 senatus decrevit, ut Ti. Sempronius consul designatus, cum magistratum inisset, ad populum ferret, ut Q. Fabium duumvirum esse iuberent aedis dedicandae causa.
§30.15 et M. Aemilio Lepido, qui consul augurque fuerat, filii tres, Lucius, Marcus, Quintus, ludos funebres per triduum et gladiatorum paria duo et viginti in foro dederunt.
§30.16 aediles curules C. Laetorius et Ti. Sempronius Gracchus, consul designatus, qui in aedilitate magister equitum fuerat, ludos Romanos fecerunt, qui per triduum instaurati sunt.
§30.17 plebei ludi aedilium M. Aureli Cottae et M. Claudi Marcelli ter instaurati. circumacto tertio anno Punici belli Ti. Sempronius consul idibus Martiis magistratum init.
§30.18 praetores Q. Fulvius Flaccus, qui antea bis consul censorque fuerat, urbanam, M. Valerius Laevinus peregrinam sortem in iuris dictione habuit; Ap. Claudius Pulcher Siciliam, Q. Mucius Scaevola Sardiniam sortiti sunt. M. Marcello pro consule imperium esse populus iussit,
§30.19 quod post Cannensem cladem unus Romanorum imperatorum in Italia prospere rem gessisset.
§31.1 senatus, quo die primum est in Capitolio consultus,
§31.2 decrevit, ut eo anno duplex tributum imperaretur, simplex confestim exigeretur, ex quo stipendiunm stipendium praesens omnibus militibus daretur, praeterquam qui milites ad Cannas fuissent.
§31.3 de exercitibus ita decreverunt, ut duabus legionibus urbanis Ti. Sempronius consul Cales ad conveniendum diem ediceret; inde eae legiones in castra Claudiana supra Suessulam deducerentur.
§31.4 quae ibi legiones essenterant autem Cannensis maxime exercitus — , eas Appius Claudius Pulcher praetor in Siciliam traiceret, quaeque in Sicilia essent, Romam deportarentur.
§31.5 ad exercitum, cui ad conveniendum Cales edicta dies erat, M. Claudius Marcellus missus, isque iussus in castra Claudiana deducere urbanas legiones.
§31.6 ad veterem exercitum accipiendum deducendumque inde in Siciliam Ti. Maecilius Croto legatus ab Ap. Claudio est missus.
§31.7 taciti primo expectaverant homines uti consul comitia collegae creando haberet; deinde, ubi ablegatum velut de industria M. Marcellum viderunt, quem maxime consulem in eum annum ob egregie in praetura res gestas creari volebant, fremitus in curia ortus.
§31.8 quod ubi sensit consul, “Utrumqueinquite re publica fuit, patres conscripti, et M. Claudium ad permutandos exercitus in Campaniam proficisci et comitia non prius edici, quam is inde confecto, quod mandatum est, negotio revertisset, ut vos consulem, quem tempus rei publicae postularet, quem maxime voltis, haberetis.” ita de comitiis, donec rediit Marcellus, silentium fuit.
§31.9 interea duumviri creati sunt Q. Fabius Maximus et T. Otacilius Crassus aedibus dedicandis, Menti Otacilius, Fabius Veneri Erucinae; utraque in Capitolio est, canali uno discretae.
§31.10 et de trecentis equitibus Campanis, qui in Sicilia cum fide stipendiis emeritis Romam venerant, latum ad populum, ut cives Romani essent, item uti municipes Cumani essent ex pridie, quam populus Campanus a populo Romano defecisset.
§31.11 maxime, ut hoc ferretur, moverat, quod, quorum hominum essent, scire se ipsi negabant, vetere patria relicta in ear eamcivitatem, in quam redierant, nondum adsciti.
§31.12 postquam Marcellus ab exercitu rediit, comitia consuli subrogando in locum L. Postumii edicuntur.
§31.13 creatur ingenti consensu Marcellus, qui extemplo magistratum occiperet. cui ineunti consulatum cum tenuisset, vocati augures vitio creatum videri pronuntiaverunt; volgoque patres ita fama ferebant, quod tum primum duo plebei consules facti essent, id deis cordi non esse.
§31.14 in locum Marcelli, ubi is se magistratu abdicavit, suffectus Q. Fabius Maximus tertium. mare arsit eo anno;
§31.15 ad Sinuessam bos eculeum peperit; signa Lanuvii ad lunonis Iunonis Sospitae cruore manavere, lapidibusque circa id templum pluit. ob quem imbrem novemdiale, ut adsolet, sacrum fuit, ceteraque prodigia cum cura expiata.
§32.1 consules exercitus inter sese diviserunt. Fabio exercitus Teani, cui M. Iunius dictator praefuerat, evenit;
§32.2 Sempronio volones, qui ibi erant, et sociorum viginti quinque milia, M. Valerio praetori legiones, quae ex Sicilia redissent, decretae; M. Claudius pro consule ad eum exercitum, qui supra Suessulam Nolae praesideret, missus; praetores in Siciliam ac Sardiniam profecti.
§32.3 consules edixerunt, quotiens in senatum vocassent, uti senatores quibusque in senatu dicere sententiam liceret ad portam Capenam convenirent.
§32.4 praetores, quorum iuris dictio erat, tribunalia ad Piscinam publicam posuerunt; eo vadimonia fieri iusserunt, ibique eo anno ius dictum est.
§32.5 interim Carthaginem unde Mago, frater Hanniballs, duodecim milia peditum et mille quingentos equites, viginti elephantos, mille argenti talenta in Italiam transmissurus erat cum praesidio sexaginta navium longarum,
§32.6 nuntius adfertur in Hispania rem male gestam omnesque ferme eius provinciae populos ad Romanos defecisse.
§32.7 erant, qui Magonem cum classe ea copiisque omissa Italia in Hispaniam averterent, cum Sardiniae recipiendae repentina spes adfulsit:
§32.8 parvum ibi exercitum Romanum esse; veterem praetorem inde A. Cornelium provinciae peritum decedere, novum expectari;
§32.9 ad hoc fessos iam animos Sardorum esse diuturnitate imperii Romani, et proximo iis anno acerbe atque avare imperatum, gravi tributo et conlatione iniqua frumenti pressos; nihil deesse aliud quam auctorem, ad quem deficerent.
§32.10 haec clandestina legatio per principes missa erat, maxime ear eam rem moliente Hampsicora, qui tum auctoritate atque opibus longe primus erat.
§32.11 his nuntiis prope uno tempore turbati erectique Magonem cum classe sua copiisque in Hispaniam mittunt,
§32.12 in Sardiniam Hasdrubalem deligunt ducem et tantum ferme copiarum, quantum Magoni, decernunt.
§32.13 et Romae consoles transactis rebus quae in urbe agendae erant, movebant iam sese ad bellum.
§32.14 Ti. Sempronius militibus Sinuessam diem ad conveniendum edixit, et Q. Fabius, consulto prius senatu, ut frumenta omnes ex agris ante kal. Iunias primas in urbes munitas conveherent;
§32.15 qui non invexisset, eius se agrum populaturum, servos sub hasta venditurum, villas incensurum. ne praetoribus quidem, qui ad ius dicendum creati erant, vacatio a belli administratione data est.
§32.16 Valerium praetorem in Apuliam ire placuit ad exercitum a Terentio accipiendum; cum ex Sicilia legiones venissent, iis potissimum uti ad regionis eius praesidium, Terentianum exercitum Tarentum mitti cum aliquo legatorum;
§32.17 et viginti quinque naves datae, quibus oram maritimam inter Brundisium ac Tarentum tutari posset.
§32.18 par navium numerus Q. Fulvio praetori urbano decretus ad suburbana litora tutanda.
§32.19 C. Terentio proconsuli negotium datum, ut in Piceno agro conquisitionem militum haberet locisque iis praesidio esset.
§32.20 et T. Otacilius Crassus postquam aedem Mentis in Capitolio dedicavit, in Siciliam cum imperio, qui classi praeesset, missus.
§33.1 in hanc dimicationem duorum opulentissimorum in terris populorum omnes reges gentesque animos intenderant,
§33.2 inter quos Philippus, Macedonum rex, eo magis, quod propior Italiae ac mari tantumn tantum Ionio discretus erat.
§33.3 is ubi primur primum fama accepit Hannibalem Alpis transgressum, ut bello inter Romanum Poenumque orto laetatus erat, ita, utrius populi mallet victoriam esse, incertis adhuc viribus fluctuatus animo fuerat.
§33.4 postquam tertia iam pugna victoria cum Poenis erat, ad fortunam inclinavit legatosque ad Hannibalem misit; qui vitantes portus Brundisinum Tarentinumque, quia custodiis navium Romanarum tenebantur, ad Laciniae Iunonis templum in terram egressi sunt.
§33.5 inde per Apuliam petentes Capuam media in praesidia Romana inlati sunt deductique ad Valerium Laevinum praetorem circa Luceriam castra habentem.
§33.6 ibi intrepide Xenophanes legationis princeps a Philippo rege se missum ait ad amicitiam societatemque iungendam cum populo Romano;
§33.7 mandata habere ad consules ac senatum populumque Romanum. praetor inter defectiones veterum sociorum nova societate tam clari regis laetus admodum hostes pro hospitibus comiter accepit;
§33.8 dat, qui prosequantur; itinera cum cura demonstrat et quae loca quosque saltus aut Romanus aut hostes teneant.
§33.9 Xenophanes per praesidia Romana in Campaniam, inde, qua proximum fuit, in castra Hannibalis pervenit foedusque cum eo atque amicitiam iungit legibus his,
§33.10 ut Philippus rex quam maxima classeducentas autem naves videbatur effecturusin Italiam traiceret et vastaret maritimam oram, bellum pro parte sua terra marique gereret;
§33.11 ubi debellatum esset, Italia omnis cum ipsa urbe Roma Carthaginiensium atque Hannibalis esset, praedaque omnis Hannibali cederet;
§33.12 perdomita Italia navigarent in Graeciam bellumque cum quibus regi placeret gererent; quae civitates continentis quaeque insulae ad Macedoniam vergunt, eae Philippi regnique eius essent.
§34.1 in has ferme leges inter Poenum ducem legatosque Macedonum ictum foedus;
§34.2 missique cum iis ad regis ipsius firmandam fidem legati, Gisgo et Bostar et Mago. eodem ad Iunonis Laciniae, ubi navis occulta in statione erat, perveniunt.
§34.3 inde profecti cum altum tenerent, conspecti a classe Romana sunt, quae praesidio erat Calabriae litoribus;
§34.4 Valeriusque Flaccus cercuros ad persequendam retrahendamque navem cum misisset, primo fugere regii conati; deinde, ubi celeritate vinci senserunt, tradunt se Romanis et ad praefectum classis adducti sunt.
§34.5 is cum quaereret, qui et unde et quo tenderent cursum, Xenophanes primo satis iam semel felix mendacium struere, a Philippo se ad Romanos missum ad M. Valerium, ad quem unum iter tutum fuerit, pervenisse, Campaniam superare nequisse saeptam hostium praesidiis.
§34.6 deinde ut Punicus cultus habitusque suspectos legatos fecit Hannibalis interrogatosque sermo prodidit,
§34.7 tum comitibus eorum seductis ac metu territis litterae quoque ab Hannibale ad Philippum inventae et pacta inter regem Macedonum Poenumque ducem.
§34.8 quibus satis cognitis optimum visum est captivos comitesque eorum Romam ad senatum aut ad consules, ubicumque essent, quam primum deportare.
§34.9 ad id celerrimae quinque naves delectae ac L. Valerius Antias, qui praeesset, missus, eique mandatum, ut in omnis navis legatos separatim custodiendos divideret daretque operam, ne quod iis conloquium inter se neve quae communicatio consilii esset.
§34.10 per idem tempus Romae cum A. Cornelius Mammula ex Sardinia provincia decedens rettulisset, qui status rerum in insula esset: bellum ac defectionem omnis spectare;
§34.11 Q. Mucium, qui successisset sibi, gravitate caeli aquarumque advenientem exceptum, non tam in periculosum quam longum morbum inplicitum, diu ad belli munia sustinenda inutilem fore,
§34.12 exercitumque ibi ut satis firmum pacatae provinciae praesidem esse,
§34.13 ita parum aptum bello, quod motum iri videretur, — decreverunt patres, ut Q. Fulvius Flaccus quinque milia peditum, quadringentos equites scriberet eamque legionem primo quoque tempore in Sardiniam traiciendam curaret
§34.14 mitteretque cum imperio quem ipsi videretur, qui rem gereret, quoad Mucius convaluisset.
§34.15 ad eam rem missus est T. Manlius Torquatus, qui bis consul et censor fuerat subegeratque inpriore consulatu Sardos.
§34.16 sub idem fere tempus et a Carthagine in Sardiniam classis missa duce Hasdrubale, cui Calvo cognomen erat, foeda tempestate vexata ad Balearis insulas deicitur, ibique
§34.17 adeo non armamenta modo sed etiam alvei navium quassati erant subductae naves dum reficiuntur, aliquantum temporis triverunt.
§35.1 in Italia cum post Cannensem pugnam, fractis partis alterius viribus,
§35.2 alterius mollitis animis, segnius bellum esset, Campani per se adorti sunt rem Cumanam suae dicionis facere, primo sollicitantes, ut ab Romanis deficerent; ubi id parum processit, dolum ad capiendos eos comparant.
§35.3 Campanis omnibus statum sacrificium ad Hamas erat. eo senatum Campanum venturum certiores Cumanos fecerunt petieruntque, ut et Cumanus eo senatus veniret ad consultandum communiter, ut eosdem uterque populus socios hostesque haberet;
§35.4 praesidium ibi armatum se habituros, ne quid ab Romano Poenove periculi esset. Cumani, quamquam suspecta fraus erat, nihil abnuere, ita tegi fallax consilium posse rati.
§35.5–42.10
§35.5 interim Ti. Sempronius consul Romanus Sinuessae, quo ad conveniendum diem edixerat, exercitu lustrato transgressus Volturnum flumen circa Liternum posuit castra.
§35.6 ibi quia otiosa stativa erant, crebro decurrere milites cogebat, ut tironesea maxima pars volonum erantadsuescerent signa sequi et in acie agnoscere ordines suos.
§35.7 inter quae maxima erat cura duci, itaque legatis tribunisque praeceperat, ne qua exprobratio cuiquam veteris fortunae discordiam inter ordines sereret; vetus miles tironi, liber voloni sese exaequari sineret;
§35.8 omnis satis honestos generososque ducerent, quibus arma sua signaque populus Romanus commisisset; quae fortuna coegisset ita fieri, eandem cogere tueri factum.
§35.9 ea non maiore cura praecepta ab ducibus sunt quam a militibus observata, brevique tanta concordia coaluerant omnium animi, ut prope in oblivionem veniret, qua ex condicione quisque esset miles factus.
§35.10 haec agenti Graccho legati Cumani nuntiarunt, quae a Campanis legatio paucos ante dies venisset et quid iis ipsi respondissent:
§35.11 triduo post eum diem festum esse; non senatum solum omnem ibi futurum sed castra etiam et exercitum Campanum.
§35.12 Gracchus iussis Cumanis omnia ex agris in urbem convehere et manere intra muros, ipse pridie, quam statum sacrificium Campanis esset, Cumas movet castra.
§35.13 Hamae inde tria milia passuum absunt. iam Campani eo frequentes ex composito convenerant, nec procul inde in occulto Marius Alfius medix tuticusis summus magistratus erat Campaniscum quattuordecim milibus armatorum habebat castra,
§35.14 sacrificio adparando et inter id instruendae fraudi aliquanto intentior quam muniendis castris aut ulli militari operi. triduum sacrificatum ad Hamas. Hamas.
§35.15 nocturnum erat sacrum, ita ut ante mediam noctem conpleretur.
§35.16 huic Gracchus insidiandum tempori ratus, custodibus ad portas positis, ne quis enuntiare posset coepta, et ab decuma diei hora coactis militibus corpora curare somnoque operam dare,
§35.17 ut primis tenebris convenire ad signum possent, vigilia ferme prima tolli iussit signa,
§35.18 silentique profectus agmine cum ad Hamas media nocte pervenisset, castra Campana ut in pervigilio neglecta simul omnibus portis invadit; alios somno stratos, alios perpetrato sacro inermis redeuntis obtruncat.
§35.19 hominum eo tumultu nocturno caesa plus duo milia cum ipso duce Mario Alfio, capta * et signa militaria quattuor et triginta.
§36.1 Gracchus minus centum militum iactura castris hostium potitus Cumas se propere recepit, ab Hannibale metuens, qui super Capuam in Tifatis habebat castra.
§36.2 nec eum provida futuri fefellit opinio: nam simul Capuam ea clades est nuntiata, ratus Hannibal ab re bene gesta insolenter laetum exercitum tironum magna ex parte et servorum spoliantem victos praedasque agentem ad Hamas se inventurum,
§36.3 citatum agmen praeter Capuam rapit, obviosque ex fuga Campanorum dato praesidio Capuam duci, saucios vehiculis portari iubet.
§36.4 ipse Hamis vacua ab hostibus castra nec quicquam praeter recentis vestigia caedis strataque passim corpora sociorum invenit.
§36.5 auctores erant quidam, ut protinus inde Cumas duceret urbemque oppugnaret.
§36.6 id quamquam baud haud modice Hannibal cupiebat, ut, quia Neapolim non potuerat, Cumas saltem maritimam urbem haberet, tamen, quia praeter arma nihil secum miles raptim acto agmine extulerat, retro in castra super Tifata se recepit.
§36.7 inde fatigatus Campanorum precibus sequenti die cum omni apparatu oppugnandae urbis Cumas redit, perpopulatoque agro Cumano mille passus ab urbe castra locat,
§36.8 cum Gracchus magis verecundia in tali necessitate deserendi socios inplorantis fidem suam populique Romani substitisset quam satis fidens exercitui.
§36.9 nec alter consul Fabius, qui ad Cales castra habebat,
§36.10 Volturnum flumen traducere audebat exercitum, occupatus primo auspiciis repetendis, dein procurandis prodigiis, quae alia super alia nuntiabantur, expiantique ea baud haud facile litari haruspices respondebant.
§37.1 eae causae cum Fabium tenerent, Sempronius in obsidione erat et iam operibus oppugnabatur.
§37.2 adversus ligneam ingentem admotam urbi turrem aliam ex ipso muro excitavit consul Romanus, aliquanto altiorem, quia muro satis per se alto subiectis validis sublicis pro solo usus erat.
§37.3 inde primum saxis sudibusque et ceteris missilibus propugnatores moenia atque urbem tuebantur;
§37.4 postremo, ubi promovendo adiunctam muro viderunt turrem, facibus ardentibus plurimum simul ignem coniecerunt.
§37.5 quo incendio trepida armatorum multitudo cum de turre sese praecipitaret, eruptio ex oppido simul duabus portis stationes hostium fudit fugavitque in castra, ut eo die obsesso quam obsidenti similior esset Poenus.
§37.6 ad mille trecenti Carthaginiensium caesi et undesexaginta vivi capti, qui circa muros et in stationibus solute ac neglegenter agentes, cum nihil minus quam eruptionem timuissent, ex inproviso oppressi fuerant.
§37.7 Gracchus, priusquam se hostes ab repentino pavore colligerent, receptui signum dedit ac suos intra muros recepit.
§37.8 postero die Hannibal elatum secunda re consulem iusto proelio ratus certaturum, aciem inter castra atque urbem instruxit;
§37.9 ceterum, postquam neminem moveri ab solita custodia urbis vidit nec committi quicquam temerariae spei, ad Tifata redit infecta re. quibus diebus Cumae liberatae sunt obsidione,
§37.10 isdem diebus et in Lucanis ad Grumentum Ti. Sempronius, cui Longo cognomen erat, cum Hannone Poeno prospere pugnat.
§37.11 supra duo milia hominum occidit, et ducentos octoginta milites amisit; signa militaria ad quadraginta unum cepit. pulsus finibus Lucanis Hanno retro in Bruttios sese recepit.
§37.12 et ex Hirpinis oppida tria, quae a populo Romano defecerant, vi recepta per M. Valerium praetorem, Vercellium, Vescellium, Sicilinum, et auctores defectionis securi percussi. supra quinque milia captivorum sub hasta venierunt;
§37.13 praeda alia militi concessa, exercitusque Luceriam reductus.
§38.1 dum haec in Lucanis atque in Hirpinis geruntur, quinque naves, quae Macedonum atque Poenorum captos legatos Romam portabant, ab supero mari ad inferum circumvectae prope omnem Italiae oram,
§38.2 cum praeter Cumas velis ferrentur neque, hostium an sociorum essent, satis sciretur, Gracchus obviam ex classe sua naves misit.
§38.3 cum percunctando in vicem cognitum esset consulem Cumis esse, naves Cumas adpulsae captivique ad consulem deducti et litterae datae.
§38.4 consul litteris Philippi atque Hannibalis perlectis consignata omnia ad senatum itinere terrestri misit, navibus devehi legatos iussit.
§38.5 cum eodem fere die litterae legatique Romam venissent, et percunctatione facta dicta cum scriptis congruerent, primo gravis cura patres incessit cernentes, quanta vix tolerantibus Punicum bellum Macedonici belli moles instaret.
§38.6 cui tamen adeo non succubuerunt, ut extemplo agitaretur, quem ad modum ultro inferendo bello averterent ab Italia hostem.
§38.7 captivis in vincula condi iussis comitibusque eorum sub hasta venditis ad naves viginti quinque, quibus P. Valerius Flaccus praefectus praeerat, viginti quinque parari alias decernunt.
§38.8 his comparatis deductisque et additis quinque navibus, quae advexerant captivos legatos,
§38.9 triginta naves ab Ostia Tarentum profectae, iussusque P. Valerius militibus Varronianis, quibus L. Apustius legatus Tarenti praeerat, in naves inpositis quinquaginta quinque navium classe non tueri modo Italiae oram sed explorare de Macedonico bello;
§38.10 si congruentia litteris legatorumque indiciis Philippi consilia essent,
§38.11 ut M. Valerium praetorem litteris certiorem faceret, isque L. Apustio legato exercitui praeposito Tarentum ad classem profectus primo quoque tempore in Macedoniam transmitteret daretque operam, ut Philippum in regno contineret.
§38.12 pecunia ad classem tuendam bellumque Macedonicum ea decreta est, quae Ap. Claudio in Siciliam missa erat, ut redderetur Hieroni regi; ea per L. Antistium legatum Tarentum est devecta.
§38.13 simul ab Hierone missa ducenta milia modium tritici et hordei centum.
§39.1 dum haec Romani parant aguntque, ad Philippum captiva navis una ex iis, quae Romam missae erant, ex cursu refugit;
§39.2 inde scitum legatos cum litteris captos. itaque ignarus rex, quae cum Hannibale legatis suis convenissent, quaeque legati eius ad se adlaturi fuissent, legationem aliam cum eisdem mandatis mittit.
§39.3 legati ad Hannibalem missi Heraclitus, cui Scotino cognomen erat, et Crito Boeotus et Sositheus Magnes. hi prospere tulerunt ac rettulerunt mandata.
§39.4 sed prius se aestas circumegit, quam movere ac moliri quicquam rex posset: tantum navis una capta cum legatis momenti fecit ad dilationem imminentis Romanis belli.
§39.5 et circa Capuam transgresso Volturnum Fabio post expiata tandem prodigia, ambo consules rem gerebant.
§39.6 Compulteriam et Trebulam et Austiculam urbes, quae ad Poenum defecerant, Fabius vi cepit; praesidiaque in iis Hannibalis Campanique permulti capti.
§39.7 et Nolae sicut priore anno senatus Romanorum, plebs Hannibalis erat, consiliaque occulta de caede principum et proditione urbis inibantur.
§39.8 quibus ne incepta procederent, inter Capuam castraque Hannibalis, quae in Tifatis erant, traducto exercitu Fabius super Suessulam in castris Claudianis consedit; inde M. Marcellum propraetorem cum iis copiis, quas habebat, Nolam in praesidium misit.
§40.1 et in Sardinia res per T. Manlium praetorem administrari coeptae, quae omissae erant, postquam Q. Mlucius Mucius praetor gravi morbo est inplicitus.
§40.2 Manlius navibus longis ad Caralis subductis navalibusque sociis armatis, ut terra rem gereret, et a praetore exercitu accepto duo et viginti milia peditum, mille ducentos equites confecit.
§40.3 cum his equitum peditumque copiis profectus in agrum hostium haud procul ab Hampsicorae castris castra posuit. Hampsicora tum .forte forte profectus erat in Pellitos Sardos ad iuventutem armandam, qua copias augeret;
§40.4 filius nomine Hostus castris praeerat. is adulescentia ferox temere proelio inito fusus fugatusque. ad tria milia Sardorum eo proelio caesa, octingenti ferme vivi capti;
§40.5 alius exercitus primo per agros silvasque fuga palatus, dein, quo ducem fugisse fama erat, ad urbem nomine Cornum, caput eius regionis, confugit;
§40.6 debellatumque eo proelio in Sardinia esset, ni classis Punica cum duce Hasdrubale, quae tempestate deiecta ad Baliaris erat, in tempore ad spem rebellandi advenisset.
§40.7 Manlius post famam adpulsae Punicae classis Caralis se recepit: ea occasio lampsicorae Hampsicorae data est Poeno se iungendi.
§40.8 Hasdrubal, copiis in terram expositis et classe remissa Carthaginem, duce Hampsicora ad sociorum populi Romani agrum populandum profectus Caralis perventurus erat, ni Manlius obvio exercitu ab effusa eum populatione continuisset.
§40.9 primo castra castris modico intervallo sunt obiecta; deinde per procursationes levia certamina vario eventu inita; postremo descensum in aciem. signis conlatis iusto proelio per quattuor horas pugnatum.
§40.10 diu pugnam ancipitem Poeni Sardis facile vinci adsuetis, fecerunt; postremo et ipsi, cum omnia circa strage ac fuga Sardorum repleta essent, fusi;
§40.11 ceterum terga dantes circumducto cornu, quo pepulerat Sardos, inclusit Romanus.
§40.12 caedes inde magis quam pugna fuit. duodecim milia hostium caesa Sardorum simul Poenorumque, ferme tria milia et septingenti capti et signa militaria septem et viginti.
§41.1 ante omnia claram et memorabilem pugnam fecit Hasdrubal imperator captus et Hanno et Mago nobiles Carthaginienses, Mago ex gente Barcina,
§41.2 propinqua cognatione Hanniball Hannibali iunctus, Hanno auctor rebellionis Sardis bellique eius baud haud dubie concitor.
§41.3 nec Sardorum duces minus nobilem ear eam pugnam cladibus suis fecerunt: nam et filius Hampsicorae Hostus in acie cecidit,
§41.4 et Hampsicora cum paucis equitibus fugiens, ut super adflictas res necem quoque fili audivit, nocte, ne cuius interventus coepta inpediret, mortem sibi conscivit.
§41.5 ceteris urbs Cornus eadem, quae ante, fugae receptaculum fuit; quam Manlius victore exercitu adgressus intra dies paucos recepit.
§41.6 deinde aliae quoque civitates, quae ad Hampsicoram Poenosque defecerant, obsidibus datis dediderunt sese; quibus stipendio frumentoque imperato pro cuiusque aut viribus aut delicto Caralis exercitum reduxit.
§41.7 ibi navibus longis deductis inpositoque, quem secum advexerat, milite Romam navigat Sardiniamque perdomitam nuntiat patribus; et stipendium quaestoribus, frumentum aedilibus, captivos Q. Fulvio praetori tradit.
§41.8 per idem tempus T. Otacilius praetor ab Lilybaeo classi in Africam transvectus depopulatusque agrum Carthaginiensem cum Sardiniam inde peteret,
§41.9 quo fama erat Hasdrubalem a Balearibus nuper traiecisse, classi Africam repetenti occurrit, levique certamine in alto commisso septem inde naves cum sociis navalibus cepit. ceteras metus baud haud secus quam tempestas passim disiecit. per eosdem forte dies
§41.10 et Bomilcar cum militibus ad supplementum Carthagine missis elephantisque et commeatu Locros accessit.
§41.11 quem ut incautum opprimeret, Ap. Claudius per simulationem provinciae circumeundae Messanam raptim exercitu ducto vento aestuque saevo Locros traiecit.
§41.12 iam inde Bomilcar ad Hannonem in Bruttios profectus erat, et Locrenses portas Romanis clauserunt: Appius magno conatu nulla re gesta Messanam repetit.
§41.13 eadem aestate Marcellus ab Nola quam praesidio obtinebat, crebras excursiones in agrum Hirpinum et Samnites Caudinos fecit adeoque omnia ferro atque igni vastavit,
§41.14 ut antiquarum cladium Samnio memoriam renovaret.
§42.1 itaque extemplo legati ad Hannibalem missi simul ex utraque gente ita Poenum adlocuti sunt:
§42.2 hostes populi Romani, Hannibal, fuimus primum per nos ipsi, quoad nostra arma, nostrae vires nos tutari poterant. postquam iis parum fidebamus, Pyrrho regi nos adiunximus;
§42.3 a quo relicti pacem necessariam accepimus, fuimusque in ea per annos prope quinquaginta ad id tempus, quo tu in Italiam venisti.
§42.4 tua nos non magis virtus fortunaque quam unica comitas ac benignitas erga cives nostros, quos captos nobis remisisti, ita conciliavit tibi, ut te salvo atque incolumi amico non modo populum Romanum sed ne deos quidem iratos, si fas est dici, timeremus.
§42.5 at hercule non solum incolumi et victore sed praesente te, cum ploratum prope coniugum ac liberorum nostrorum exaudire et flagrantia tecta posses conspicere, ita sumus aliquotiens hac aestate devastati, ut M. Marcellus, non Hannibal vicisse ad Cannas videatur, glorienturque Romani te ad unum modo ictum vigentem velut aculeo misso torpere.
§42.6 per annos centum cum populo Romano bellum gessimus nullo externo adiuti nec duce nec exercitu, nisi quod per biennium Pyrrhus nostro magis milite suas auxit vires quam suis viribus nos defendit.
§42.7 non ego secundis rebus nostris gloriabor duos consules ac duos consulares exercitus ab nobis sub iugum missos, et si qua alia aut laeta aut gloriosa nobis evenerunt.
§42.8 quae aspera adversaque tunc acciderunt, minore indignatione referre possumus, quam quae hodie eveniunt.
§42.9 magni dictatores cum magistris equitum, bini consules cum binis consularibus exercitibus ingrediebantur finis nostros; ante explorato et subsidiis positis et sub signis ad populandum ducebant:
§42.10 nunc propraetoris unius et parvi ad tuendam Nolam praesidii praeda sumus; iam ne manipulatim quidem sed latronum modo percursant totis finibus nostris neglegentius, quam si in Romano vagarentur agro.
§42.11–49.14
§42.11 causa autem haec est, quod neque tu defendis et nostra iuventus, quae, si domi esset, tutaretur, omnis sub signis militat tuis.
§42.12 nec te nec exercitum tuum norim, nisi, a quo tot acies Romanas fusas stratasque esse sciam, ei facile esse ducam opprimere populatores nostros vagos sine signis palatos, quo quemque trahit quamvis vana praedae spes.
§42.13 Numidarum paucorum illi quidem praeda erunt praesidiumque miseris simul nobis et Nolae ademeris, si modo, quos, ut socios haberes, dignos duxisti, haud indignos iudicas, quos in fidem receptos tuearis.”
§43.1 ad ea Hannibal respondit, omnia simul facere Hirpinos Samnitesque, et indicare clades suas et petere praesidium et queri indefensos se neglectosque.
§43.2 indicandum autem primum fuisse, dein petendum praesidium, postremo, ni inpetraretur, tum denique querendum frustra opem inploratam.
§43.3 exercitum sese non in agrum Hirpinum Samnitemve, ne et ipse oneri esset, sed in proxima loca sociorum populi Romani adducturum. iis populandis et militem suum repleturum se et metu procul ab iis summoturum hostis.
§43.4 quod ad bellum Romanum attineret si Trasumenni quam Trebiae, si Cannarum quam Trasumenni pugna nobilior esset, Cannarum quoque se memoriam obscuram maiore et clariore victoria facturum.
§43.5 cum hoc responso muneribusque amplis legatos dimisit; ipse praesidio modico relicto in Tifatis profectus cetero exercitu ire Nolam pergit;
§43.6 eodem Hanno ex Bruttiis cum supplemento Carthagine advecto atque elephantis venit. castris baud haud procul positis longe alia omnia inquirenti conperta sunt, quam quae a legatis sociorum audierat.
§43.7 nihil enim Marcellus ita egerat, ut aut fortunae aut temere hosti commissum dici posset: explorato cum firmisque praesidiis, tuto receptu praedatum ierat, omniaque velut adversus praesentem Hannibalem cauta provisaque fuerant.
§43.8 tum, ubi sensit hostem adventare, copias intra moenia tenuit; per muros inambulare senatores Nolanos iussit et omnia circa explorare, quae apud hostes fierent.
§43.9 ex his Hanno cum ad murum successisset, Herennium Bassum et Herium Pettium ad conloquium evocatos permissuque Marcelli egressos per interpretem adloquitur.
§43.10 Hannibalis virtutem fortunamque extollit, populi Romani obterit senescentem cum viribus maiestatem.
§43.11 quae si paria essent, ut quondam fuissent, tamen expertis, quam grave Romanum imperium sociis, quanta indulgentia Hannibalis etiam in captivos omnis Italici nominis fuisset, Punicam Romanae societatem atque amicitiam praeoptandam esse.
§43.12 si ambo consules cum suis exercitibus ad Nolam essent, tamen non magis pares Hannibali futuros, quam ad Cannas fuissent, nedum praetor unus cum paucis et novis militibus Nolam tutari possit.
§43.13 ipsorum quam Hannibalis magis interesse capta an tradita Nola poteretur: potiturum enim, ut Capua Nuceriaque potitus esset; sed quid inter Capuae ac Nuceriae fortunam interesset, ipsos prope in medio sitos Nolanos scire.
§43.14 nolle ominari, quae captae urbi casura forent, et potius spondere, si Marcellum cum praesidio ac Nolam tradidissent, neminem alium quam ipsos legem, qua in societatem amicitiamque Hannibalis venirent, dicturum.
§44.1 ad ea Herennius Bassus respondit multos annos iam inter Romanum Nolanumque populum amicitiam esse, cuius neutros ad eam diem paenitere, et sibi, si cum fortuna mutanda fides fuerit, sero iam esse mutare.
§44.2 an dedituris se Hannibali fuisse accersendum Romanorum praesidium? cum iis, qui ad sese tuendos venissent, omnia sibi et esse consociata et ad ultimum fore.
§44.3 hoc conloquium abstulit spem Hannibali per proditionem recipiendae Nolae; itaque corona oppidum circumdedit, ut simul ab omni parte moenia adgrederetur.
§44.4 quem ut successisse muris Marcellus vidit, instructa intra portam acie cum magno tumultu erupit. aliquot primo impetu perculsi caesique sunt; dein concursu ad pugnantis facto aequatisque viribus atrox esse coepit pugna, memorabilisque inter paucas fuisset, ni ingentibus procellis effusus imber diremisset pugnantis.
§44.5 eo die commisso modico certamine atque inritatis animis in urbem Romani, Poeni in castra receperunt sese: nam Poenorum prima eruptione perculsi ceciderunt haud plus quam triginta, Romani quinquaginta.
§44.6 imber continens per noctem totam usque ad horam tertiam diei insequentis tenuit; itaque quamquam utraque pars avidi certaminis erant, eo die tenuerunt sese tamen munimentis.
§44.7 tertio die Hannibal partem copiarum praedatum in agrum Nolanum misit. quod ubi animadvertit Marcellus, extemplo in aciem copias eduxit; neque Hannibal detractavit. mille fere passuum inter urbem erant castraque; eo spatioet sunt omnia campi circa Nolamconcurrerunt.
§44.8 clamor ex parte utraque sublatus proximos ex cohortibus iis, quae in agros praedatum exierant, ad proelium iam commissum revocavit.
§44.9 et Nolani aciem Romanam auxerunt, quos conlaudatos Marcellus in subsidiis stare et saucios ex acie efferre iussit, pugna abstinere, ni ab se signum accepissent.
§45.1 proelium erat anceps: summa vi et duces hortabantur et milites pugnabant. Marcellus victis ante diem tertium, fugatis ante paucos dies a Cumis, pulsis priore anno ab Nola ab eodem se duce, milite alio, instare iubet.
§45.2 non omnis esse in acie; praedantis vagari in agris; et qui pugnent, marcere Campana luxuria, vino et scortis omnibusque lustris per totam hiemem confectos.
§45.3 abisse illam vim vigoremque, dilapsa esse robora corporum animorumque, quibus Pyrenaei Alpiumque superata sint iuga. reliquias illorum virorum vix arma membraque sustinentis pugnare. Capuam Hannibali Cannas fuisse.
§45.4 ibi virtutem bellicam, ibi militarem disciplinam, ibi praeteriti temporis famam, ibi spem futuri extinctam.
§45.5 cum haec exprobrando hosti Marcellus suorum militum animos erigeret, Hannibal multo gravioribus probris increpabat:
§45.6 arma signaque eadem se noscere, quae ad Trebiam Trasumennumque, postremo ad Cannas viderit habueritque; militem alium profecto se in hiberna Capuam duxisse, alium inde eduxisse.
§45.7 legatumne Romanum et legionis unius atque alae magno certamine vix toleratis pugnam, quos binae acies consulares numquam sustinuerunt?
§45.8 Marcellus tirone milite ac Nolanis subsidiis inultus nos iam iterum lacessit? ubi ille miles meus est, qui derepto ex equo C. Flaminio consuli caput abstulit? ubi, qui L. Paulum ad Cannas occidit?
§45.9 ferrum nunc hebet? an dextrae torpent? an quid prodigii est aliud? qui pauci plures vincere soliti estie, nune nunc paucis plures vix restatis? Romam vos expugnaturos, si quis duceret, fortes lingua iactabatis;
§45.10 en in minore re experiri vim virtutemque volo: expugnate Nolam, campestrem urbem, non flumine, non mari saeptam. hinc vos ex tam opulenta urbe praeda spoliisque onustos vel ducam, quo voletis, vel sequar.”
§46.1 nec bene nec male dicta profuerunt ad confirmandos animos.
§46.2 cum omni parte pellerentur, Romanisque crescerent animi non duce solum adhortante, sed Nolanis etiam per clamorem favoris indicem accendentibus ardorem pugnae, terga Poeni dederunt atque in castra conpulsi sunt.
§46.3 quae oppugnare cupientis milites Romanos Marcellus Nolam reduxit cum magno gaudio et gratulatione etiam plebis, quae ante inclinatior ad Poenos fuerat.
§46.4 hostium plus quinque milia caesa eo die, vivi capti sescenti et signa militaria undeviginti et duo elephanti, quattuor in acie occisis;
§46.5 Romanorum minus mille interfecti. posterum diem indutiis tacitis sepeliendo utrimque caesos in acie consumpserunt. spolia hostium Marcellus, Vulcano votum, cremavit.
§46.6 tertio post dieob iram credo aliquam aut spem liberalioris militiaeducenti septuaginta duo equites, mixti Numidae et Hispani, ad Marcellum transfugerunt. eorum forti fidelique opera in eo bello usi sunt saepe Romani.
§46.7 ager Hispanis in Hispania et Numidis in Africa post bellum virtutis causa datus est.
§46.8 Hannibal ab Nola remisso in Bruttios Hannone cum quibus venerat copiis, ipse Apuliae hiberna petit circaque Arpos consedit.
§46.9 Q. Fabius ut profectum in Apuliam Hannibalem audivit, frumento ab Nola Neapolique in ea castra convecto, quae super Suessulam erant, munimentisque firmatis et praesidio, quod per hiberna ad tenendum locum satis esset, relicto ipse Capuam propius movit castra agrumque Campanum ferro ignique est depopulatus,
§46.10 donec coacti sunt Campani, nihil admodum viribus suis fidentes, egredi portis et castra ante urbem in aperto communire.
§46.11 sex milia armatorum habebant, peditem inbellem, equitatu plus poterant; itaque equestribus proeliis lacessebant hostem.
§46.12 inter multos nobiles equites Campanos Cerrinus Vibellius erat, cognomine Taurea. civis indidem erat, longe omnium Campanorum fortissimus eques, adeo ut, cum apud Romanos militaret, unus eum Romanus Claudius Asellus gloria equestri aequaret.
§46.13 is tunc Taurea, cum diu perlustrans oculis obequitasset hostium turmis, tandem silentio facto, ubi esset Claudius Asellus, quaesivit et,
§46.14 quoniam verbis secum de virtute ambigere solitus esset, cur non ferro decerneret daretque opima spolia victus aut victor caperet.
§47.1 haec ubi Asello sunt nuntiata in castra, id modo moratus, ut consulem percunctaretur, liceretne extra ordinem in provocantem hostem pugnare,
§47.2 permissu eius arma extemplo cepit provectusque ante stationes equo Tauream nomine compellavit congredique, ubi vellet, iussit.
§47.3 iam Romani ad spectaculum pugnae eius frequentes exierant, et Campani non vallum modo castrorum sed moenia etiam urbis prospectantes repleverant.
§47.4 cum iam ante ferocibus dictis rem nobilitassent, infestis hastis concitarunt equos; dein libero spatio inter se ludificantes sine vulnere pugnam extrahebant.
§47.5 tum Romanus CampanoEquoruminquithoc, non equitum erit certamen, nisi e campo in cavam hanc viam demittimus equos; ibi nullo ad evagandum spatio comminus conserentur manus.”
§47.6 dicto prope citius equum in viam Claudius deiecit; Taurea verbis ferocior quam reMinime minime sisinquitcantherium in fossam;” quae vox in rusticum inde proverbium prodita est.
§47.7 Claudius, cum cava longe perequitasset via, nullo obvio hoste in campum rursus evectus increpans ignaviam hostis cum magno gaudio et gratulatione victor in castra redit.
§47.8 huic pugnae equestri remquae quam vera sit, communis existimatio estmirabilem certe adiciunt quidam annales: cum refugientem ad urbem Tauream Claudius sequeretur, patenti hostium porta invectum per alteram stupentibus miraculo hostibus intactum evasisse.
§48.1 quieta inde stativa fuere, ac retro etiam consul movit castra, ut sementem Campani facerent, nec ante violavit agrum Campanum, quam iam altae in segetibus herbae pabulum praebere poterant.
§48.2 id convexit in Claudiana castra super Suessulam ibique hiberna aedificavit. M. Claudio proconsuli imperavit, ut retento Nolae necessario ad tuendam urbem praesidio ceteros milites dimitteret Romam, ne oneri sociis et sumptui rei publicae essent.
§48.3 et Ti. Gracchus, a Cumis Luceriam in Apuliam legiones cum duxisset, M. Valerium inde praetorem Brundisium cum eo quem Luceriae habuerat exercitum misit tuerique oram agri Sallentini et providere, quod ad Philippum bellumque Macedonicum attineret, iussit.
§48.4 exitu aestatis eius qua haec gesta perscripsimus, litterae a P. et Cn. Scipionibus venerunt, quantas quamque prosperas in Hispania res gessissent; sed pecuniam in stipendium vestimentaque et frumentum exercitui et sociis navalibus omnia deesse.
§48.5 quod ad stipendium attineat, si aerarium inops sit, se aliquam rationem inituros, quo modo ab Hispanis sumant; cetera utique ab Roma mittenda esse, nec aliter aut exercitum aut provinciam teneri posse.
§48.6 litteris recitatis nemo omnium erat, quin et vera scribi et postulari aequa fateretur; sed occurrebat animis, quantos exercitus terrestris navalisque tuerentur, quantaque nova classis mox paranda esset, si bellum Macedonicum moveretur:
§48.7 Siciliam ac Sardiniam, quae ante bellum vectigales fuissent, vix raesides praesides provinciarum exercitus alere; tributo sumpts sumptus suppeditari;
§48.8 ceterum ipsum tributum conferentium numerum tantis exercituum stragibus et ad Trasumennum lacum et ad Cannas inminutum; qui superessent pauci, si multiplici gravarentur stipendio, alia perituros peste.
§48.9 itaque nisi fide staret res publica, opibus non staturam.
§48.10 prodeundum in contionem Fulvio praetori esse, indicandas populo publicas necessitates cohortandosque, qui redempturis auxissent patrimonia, ut rei publicae,
§48.11 ex qua crevissent, tempus commodarent conducerentque ea lege praebenda, quae ad exercitum Hispaniensem opus essent, ut, cum pecunia in aerario esset, iis primis solveretur.
§48.12 haec praetor in contione edixit, quoque die vestimenta ac frumentum Hispaniensi exercitui praebenda, quaeque alia opus essent navalibus sociis, esset locaturus.
§49.1 ubi ea dies venit, ad conducendum tres societates aderant hominum undeviginti, quorum duo postulata fuere: unum,
§49.2 ut militia vacarent, dum in eo publico essent, alterum, ut, quae in naves inposuissent, ab hostium tempestatisque vi publico periculo essent.
§49.3 utroque impetrato conduxerunt, privataque pecunia res publica administrata est. ii mores eaque caritas patriae per omnes ordines velut tenore uno pertinebat.
§49.4 quem ad modum conducta omnia magno animo sunt, sic summa fide praebita, nec quicquam parcius militibus datum,quam si ex opulento aerario, ut quondam, alerentur.
§49.5 cum hi commeatus venerunt Iliturgi oppidum ab Hasdrubale ac Magone et Hannibale Bomilcaris filio ob defectionem ad Romanos oppugnabatur.
§49.6 inter haec trina castra hostium Scipiones cum in urbem sociorum magno certamine ac strage obsistentium pervenissent, frumentum,
§49.7 cuius inopia erat, advexerunt, cohortatique oppidanos, ut eodem animo moenia tutarentur, quo pro se pugnantem Romanum exercitum vidissent, ad castra maxima oppugnanda, quibus Hasdrubal praeerat, ducunt. eodem et duo duces et duo exercitus Carthaginiensium,
§49.8 ibi rem summam agi cernentes, convenerunt.
§49.9 itaque eruptione e castris pugnatum est. sexaginta hostium milia eo die in pugna fuerunt, sedecim circa ab Romanis.
§49.10 tamen adeo haud dubia victoria fuit ut plures numero, quam ipsi erant,
§49.11 Romani hostium occiderint, ceperint amplius tria milia hominum, paulo minus mille equorum, undesexaginta militaria signa, septem elephantos, quinque in proelio occisis, trinisque eo die castris potiti sint.
§49.12 Iliturgi obsidione liberato ad Intibili oppugnandum Punici exercitus traducti suppletis copiis ex provincia, ut quae maxime omnium belli avida, modo praeda aut merces esset, et tum iuventute abundante.
§49.13 iterum signis conlatis eadem fortuna utriusque partis pugnatum. supra tredecim milia hostium caesa, supra duo capta cum signis duobus et quadraginta et novem elephantis.
§49.14 tum vero omnes prope Hispaniae populi ad Romanos defecerunt, multoque maiores ea aestate in Hispania quam in Italia res gestae.
Tap any Latin word to look it up
An open-access project

Tap any Latin word to look it up