Book 42
§42.1 Finierat Maternus, cum Messalla: 'erant quibus contra dicerem, erant de quibus plura dici vellem, nisi iam dies esset exactus.' 'fiet' inquit Maternus 'postea arbitratu tuo, et si qua tibi obscura in hoc meo sermone visa sunt, de iis
§42.2.1 rursus conferemus.' ac simul adsurgens et Aprum complexus 'ego' inquit 'te poetis, Messalla autem antiquariis criminabimur.' 'at ego vos rhetoribus et scholasticis' inquit.
§42.2.2 Cum adrisissent, discessimus.
Tap any Latin word to look it up
An open-access project

Tap any Latin word to look it up