Chapter 23
§1 Quarta aestas obtinendis quae percucurrerat insumpta; ac si virtus exercituum et Romani nominis gloria pateretur,
§2 inventus in ipsa Britannia terminus. namque Clota et Bodotria diversi maris aestibus per inmensum revectae, angusto terrarum spatio dirimuntur: quod tum praesidiis firmabatur atque omnis propior sinus tenebatur, summotis velut in aliam insulam hostibus.
Tap any Latin word to look it up
An open-access project

Tap any Latin word to look it up